Commentarii in librum I Regum/IV

This is the stable version, checked on 27 Septembris 2021. Template changes await review.
 LIBER III LIBER V 

LIBER QUARTUS.

recensere

CAPUT PRIMUM. 175 1. Sanctorum virorum facta praecedentium saepe electorum sequentium solatia sunt. Mira etenim dispensatione divini consilii, et altissimae conversationis arce sic sublimati sunt, ut fortia agerent sibi, recta subditis providerent; sic sibi quandoque derelicti, ut ea quae recta intentione disponerent, secundum Dei providentiam recta non essent; quatenus illorum infirmitas, electorum sequentium firmitas fieret: quia etsi ut homines in disponendis sanctae Ecclesiae negotiis falli possunt, ipsae tamen ecclesiasticae dispositiones deserendae non sunt. Ecce etenim dicitur: (I Reg. VIII, 1-3.) Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israel, fuitque nomen filii sui primogeniti, Johel, et nomen secundi, Abia, judicum in Bersabee. Et non ambulaverunt filii sui in viis ejus.

2. Ecce qui prophetiae spiritu plenus fuerat, ii, quos judices Israeli ponebat, quia post avaritiam postmodum declinare debebant, et munera accipere, et pervertere judicium, non cognovit. Quid ergo mirum, si falli in disponendis ordinibus possunt, qui prophetiae gratiam non accipiunt: si ii qui prophetiae spiritum 176 habent, eumdem spiritum ad disponenda cuncta non habent? Quis autem de tanto viro dubitet, quia si futuram perversitatem filiorum praenosceret, eos utique forensibus honoribus non praeferret? Qui ergo reprobos scienter provehunt, hoc prophetae exemplo sibi blandiri nequaquam possunt: quia tunc solum innoxie agitur, cum in eis, tempore quo promoti sunt, subsecutae iniquitatis signa nulla patuerunt. Quare et apte ii, qui judices Israeli a Samuele positi sunt, cum ponerentur, ejus filii dicebantur: ut ex eo non solum per carnem credantur geniti, sed etiam conversationis ejus splendoribus adornati. Quare et eorum nomina caute assignantur: ut ex titulo nominis, illa, quae tunc eis inerat, cognoscatur forma virtutis. Nomen, inquit, uni Johel, alterius Abia, judicum in Bersabee. Sed et de illis, qui post acceptam dignitatem declinasse ad avaritiam dicuntur, aperte ostenditur: quia antequam ejusdem dignitatis culmen attingerent, in eis futurae pravitatis signa nulla videbantur. Sed ecce, dum pastorum solatia attendimus, gregis Dominici non parva pericula iutuemur. Nam steterunt subditi, sed in culmine praelationis positi prophetae filii ceciderunt: ut si nobis sub cura majorum positis indesinens sanctae vitae studium, 177 aut securitas magnae conversationis arrideat, praeesse tamen aliis non habeamus in appetitu desiderii, sed in magnitudine timoris. Sed carnales quique, dum sola visibilia attendunt, spiritalem sanctorum conversationem cognoscere non merentur. Pastorum quidem sanctae Ecclesiae culmen aspiciunt, sed cogitare nesciunt, quam inviti illi intus decorem tollerent, quem in splendore culminis foris tenent, quod sublimitatem honoris in oppressionem magni sustinent oneris, quod magno desiderio fugiunt, quod exteriori ministerio prosequuntur. Testante etenim egregio doctore didicimus, quod animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei (I Cor. II, 14). Unde et tanto dementius carnalia sequens errat, quanto per discretionis virtutem spiritalia nulla jam penetrat. Et nonnulli tales in tantum dementiae malum proficiunt, ut commovere ipsum etiam statum ecclesiastici culminis non vereantur. Unde et sequitur: (Vers. 4, 5.) Congregati ergo universi majores natu ex Israel venerunt in Ramatha, dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis. Constitue super nos regem, ut judicet nos sicut universae habent nationes.

3. His autem, qui vivebant sub spiritali regimine, regem petere, quid aliud est quam eamdem spiritalem praelationem in saecularem dominationem transferre gestire? Sed sancti viri cum se a subditis contemni conspiciunt, non tam eis displicet, quod contemnuntur, quam quod contemptores sui Deo non placent. Eorum quippe contemptu, suae internae gloriae dari incrementa conspiciunt, sed augeri merita sua subditorum defectibus ingemiscunt, quos sic meritis vellent proficere, ut in aeterna meritorum retributione, secum eos, quibus praesunt, habere potuissent. Quare et subditur: (Vers. 6.) Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos.

4. Hoc namque ei displicuit, per quod displicere Deo, qui loquebantur, existimavit. Quia vero non simpliciter dicitur: displicuit sermo Samueli, sed in oculis Samuelis, et statim subditur: (Vers. 6.) Et oravit Samuel pro populo Dominum.

Paulo subtilius ea nos considerare oportet. Sancti viri, qui omnipotenti Deo valde displicere metuunt, in suis judiciis faciles non sunt, sed cuncta prius rationabiliter intus ordinant, ut ea foris in opere irreprehensibiliter disponant. Nam electionem accipiunt nullam judicii, si non probatur contemplatione rationis. Hos profecto oculos prophetae Dominus aperire volebat, cum dicebat: Vide oculis tuis, et auribus tuis audi (Ezec. XL, 4). Hinc in Evangelio discipulis dixit: Beati oculi, qui vident quae vos videtis (Luc. X, 23). Oculi quippe sanctorum, sunt intellectus rationis, reserati per gratiam Spiritus sancti. Et idcirco Samuelis esse dicuntur: quia carnales quique, etsi per humanam sapientiam rationales esse videntur, ab hujus lumine rationis eo caeciores sunt, quo illis solis oculis vident, quos serpens aperuit. Nam si spiritualium virtutum fulgorem aspicerent, eum profecto in ornatu suae mentis habere desiderarent. Tan tus siquidem decor earum est, ut visus nunquam non possit videntis desiderio concupisci. Sapientes ergo saeculi cum se oculos rationis habere arbitrantur, ex hoc cognoscere possunt, quam dementer in saniant: quia virtutum sanctarum pulchritudine non illici, earum profecto gloriam non solum non cernere, sed nec somniari est. Sancti ergo viri, qui jam illuminatione sancti Spiritus 178 in internorum amore obligati sunt, mentis suae oculos ad videndam intimae claritatis gloriam tanto clariores habent, quanto de mundi caligine in desiderio nihil habent; et discernere carnalia tanto rectius possunt, quanto longe a carnalibus assumpti, in Spiritus sancti gratia altius profecerunt. Unde et apostolus Paulus de experientia tantae visionis sententiam protulit, dicens: Spiritalis judicat omnia (I Cor. II, 15). Bene ergo dicitur: Displicuit sermo in oculis Samuelis. Quia a viris spiritualibus nil ante despicitur, quam despiciendum esse per spiritalem mentis intuitum judicetur. Et quia quo abundantiori gratia Spiritus sancti pleni sunt, de virtutis suae celsitudine non praesumunt, sequitur: Et oravit Samuel Dominum. Quid enim Dominum oravit, nisi ut sibi dignaretur ostendere, si tumultuantis populi petitioni assensum dare debuisset?

(Vers. 7, 8.) Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi. Non enim abjecerunt te, sed me, ne regnem super eos, juxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, quia eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc.

5. Quia oranti prophetae dicitur: Constitue super eos regem; plane ostenditur, quia an hoc faciendum esset, sibi revelari postulavit. Et quia subdens, ait: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos, apte ostenditur, quantum sibi sermo displiceat, quem in oculis Samuelis displicuisse perhibetur. Quae convenientia judicii in sanctis oritur ex virtute charitatis: quia dum ex tota mente Conditorem diligunt, et ejus voluntati obedire devote conantur, ex praemio supernae retributionis accipiunt, ut ab eadem Dei omnipotentis voluntate aliter sentiendo non discrepent, quam in bonis operibus semper tenent. Scriptum quippe est: Qui adhaeret Deo, unus spiri us est (I Cor. VI, 17). Domino quippe adhaeret, qui praecepta voluntatis ejus facere semper studet. Sed unus spiritus cum eo fit: quia ex diuturna devotione pii operis in tantam gratiam divinae cognitionis assumitur, ut ab interni ejus aequitate judicii per errorem mundani spiritus dissentire ultra non possit. Sed valde difficile respondetur, si quaeritur, cur omnipotens Deus et abjectum se in regis petitione conqueratur, et tamen id quod petebatur fieri decernat: rursumque si dignitas regia ordinanda fuerat, cur velut indignata Dei majestate fuerit permissa; et cum provisus rex eligi decernatur, cur reprobandus eligitur? Quid ad haec aliud respondere possumus, nisi id quod apostolus Paulus ineffabilem abyssum judiciorum Dei perscrutari audentibus respondebat: Homo, inquit, tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? Sed si hoc efficaciter definire non possumus, tangere inquirendo possumus. An fortasse abjectum se in regis petitione conqueritur? Pro reproba voluntate male petentis populi, petitus rex conceditur pro vindicta. Quod si rationabiliter dicitur, dum utrumque posuit, et culpam et ultionem pariter ostendit. Ex reproba quippe voluntate injusta postulasse convincitur, qui abjecisse Conditorem petendo monstratur. Culpam ergo malae petitionis insecuta est poena districtae aequitatis. Magna etenim vindicta est, quae ex districtione procedit interni examinis, quando reproba mens sic projicitur, ut quod male deliberat, agere permittatur. Qui ergo in petendo rege Dominum abjecisse convicti sunt, dum id eis permitteretur agere, per quod a se Dominum abjicerent, gravior poena non erat, qua hic plecti debuissent. 179 6. Quo in loco notandum est, quia abjectionem prophetae Dominus suam facit. Non enim simpliciter dicit: Abjecerunt me, ne regnem super eos; sed non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Ut profecto ostendat, quia in persona electi praesulis ipse suis subjectis praeemineat; et cum ad spiritale culmen electorum carnalis rector assumitur, ipse abjici videtur, cujus praecepta dissipantur. Ergo quam reverendi sint optimi pastores sanctae ecclesiae liquet. Ecce enim dum fideliter Deo serviunt, tanto ei amoris vinculo conjunguntur, ut quidquid eis ingeritur, divinae injuriae adscribatur, Unde et in Evangelio primis Ecclesiae pastoribus dicit: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Ubi etiam aliquid gravius cernitur: quia cum abjectum pastorem conqueritur, abjicientium peccata omnia, et parentum etiam mala memorantur. Juxta omnia, inquit, opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de terra Aegypti. Summum namque crimen agnoscitur, ad cujus discussionem in Dei memoria praeterita cuncta peccata reducuntur. Et abjectum ergo se Dominus conqueritur, et tamen ordinare, in quo abjicitur, concedit: quia cum districtae aequitatis suae virtutem exequitur, ab eo carnalium desideria impleri per ejus misericordiam nequaquam prohibentur. Sed et quae concedi dignitas pro vindicta potuit, non tranquilla majestate divinitatis concedi debuit, sed velut indignata. Indignatam vero majestatem Dei non in seipsam asserimus, quae passioni non subjacet: sed quia dum culpas discutit, indignationis verba per Scripturas dicit. Item quia in typum carnalium praelatorum assumitur, reprobandus rex eligitur, non electus. Vel fortasse idcirco reprobus rex eligitur, ut electus successor ejus rex David in eo cognosceret, quid cavere debuisset. Sic nimirum et de illa angelorum curia legimus, quia de apostata primo angelo scribitur: Ipse est principium viarum Dei (Job. XL, 14): sed qui ante omnia conditus est, per superbiam cecidit, et in ejus ruina sancti angeli didicerunt, qua virtute stare potuissent. Quod nimirum, qui apertis rectae fidei oculis, intueri poterit, pariter attendit: quia omnipotens Deus etiam tunc magnae misericordiae dona tribuit, cum vindictam irrogat; quia dum reprobos punit, sanctos erudit: ut unde illi deficiunt, isti in suis profectibus adjuventur. 7. Districto siquidem judicio permittit mala fieri, sed misericorditer providet de his malis, quae per judicium irrogat, quae bona facere disponat. Nam quae major culpa, quam illa, qua omnes morimur? Et quae major bonitas, quam illa, per quam a morte liberamur? Et quidem, nisi Adam peccaret, Redemptorem nostrum carnem suscipere nostram non oporteret. Non enim venit vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Marc. II, 17). Si ergo pro peccatoribus venit, si peccata deessent, eum venire non oporteret. Si peccata, ad quae delenda venisse creditur, per justitiam Dei permissa esse sentiuntur: dum pro peccatoribus Deus homo nasciturus erat, ex illo malo, quo morituri erant, bonum, quod malum illud vinceret, omnipotens Deus sese facturum providerat. Cujus profecto boni magnitudo, quis fidelis non videat quam mirabiliter excellat? Magna quippe sunt mala, quae per primae culpae meritum patimur, sed quis electus nollet pejora perpeti, quam tantum Redemptorem non habere? Eligatur ergo rex; sed reprobandus: eligatur 180 velut indignatione, non voluntate Dei: subsequatur ergo rex juxta cor Dei; ut ex judicii ejus districtione vindictae malum procedat in reprobos; et bonum, quod ex malo facturus erat, per largitatem divinae gratiae redundet in pios, dum illi in malo, quod cupiunt, cadere permittuntur. Sed unde se illi praecipitant, agitur, ut alii nequaquam cadant. Sed quia his verbis judicium divinae districtionis asseritur, videamus jam, quanta dispensatione utitur, ne id male deliberantes agant, unde puniatur. Nam sequitur: (Vers. 9.) Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos, et praedic eis jus regis, qui regna turus est super eos.

8. Quasi aperta ostensione clementiae dicat: Sic audi voces eorum, ut tamen ipsi prius de jure regis, quem petunt, audiant quod expavescant; et velut tunc male coepta deserant, cum, quam sit res onerosa, cognoscitur, quam petebant. Sequitur: (Vers. 10-17.) Dixit itaque omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis. Filios vestros tollet et ponet in curribus suis, facietque sibi equites, et praecursores quadrigarum suarum: et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum, et curruum suorum: filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. Servos etiam vestros, et ancillas, juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo. Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.

9. Cum a carnalibus subjectio quaeritur, profecto quidquid praecipitur eis, grave est, etsi non sit difficile: quia cum ex superbiae tumore habeant, ut propriae voluntatis arbitrium sequantur, quidquid eorum deliberationi obviat, gravissimum pensant. Jam vero cum dura et contraria jubentur, quae ei est moles oneris? qui tumor cordis? Cum ferre etiam blanda et levia vix nolentes possent, quae si vellent, facillime pertulissent. Videamus ergo stultae audaciae hominis, quam digne respondeat pia dispensatio Conditoris. Jura hominum proponuntur contemnentibus jura Dei; et his, qui mitia et salubria divinitatis consilia spreverant, dura et importabilia humanae servitutis onera praedicuntur: ut ex his secum rationem facerent, quam intolerabilia essent imperia hominis eis, qui non tam imperantis, quam monentis Dei, ne id peterent, consiliis obedire noluissent. Sed habent corda carnalium temeritatem ex incremento audaciae, habent duritiam ex simulationis ratione. Ex temeritate quidem facile agenda deliberant; sed quia, quod male proponunt, non intelligunt, meliorum consiliis adjuvari non possunt. Quare et hic quoque subditur: (Vers. 19.) Noluit populus audire vocem Samuelis. Et dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos, et erimus nos quoque, sicut omnes gentes, et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.

10. Magnae quidem temeritatis exstitit, contra Dei voluntatem regem petere; magnae duritiae, consiliis prophetae vinci non posse. Magnae temeritatis 181 fuit, ei rationes proponere, quem sciebant cuncta, quae acturus erat, revelante Domino, prius scire. Magnae duritiae, illi non acquiescere, quem noverant ea tantum, quae Domino revelante didicerat, imperare. Nam quid est, quod respondentes, dicunt: Nequaquam, sed rex erit super nos? Sed qui, Nequaquam, dicunt, profecto id negant quod audiunt. Aperte ergo in hoc verbo ostenditur, quia ad hoc propheta grave jus regis exposuit, ut nequaquam peteretur. Jus vero regis audiunt, et id propter quod exponitur, detestantur; ut reproborum cordium profectus exprimatur, in quibus mali propositi consummatio est, et inconvertibilitas voluntatis. Sed nos antiqua tempora reprehendimus, qui nostra videre non curamus. Quae nimirum tempora, quo senescente mundo, vetustiora sunt, eo et in pluribus per temporis ac negligentiae vitium remissiora. Tanto etenim audacius nunc mala proponimus, quanto jam cum robusta juventute saeculi, robur exaruit humanae conditionis: tanto difficilius quod male est propositum revocamus, quanto ex laxato vigore spiritus, mens nostra carnalis efficitur. Ita enim sunt humani lapsus, ut quod in spirituali virtute deficit, in carnali vita roboretur. Omnia quidem haec juxta egregii doctoris vocem: In figura contingebant illis: scripta sunt autem propter nos (I Cor. X, 11). Jam quidem aperte cognoscimus horum Israelitarum audaciam, quae divinae indignationis judicia secuta sunt: et tamen contra voluntatem Dei, contra praelatorum sanctae Ecclesiae consilium agenda proponere non timemus. In malo quoque proposito reprehensi resistimus, et salubria majorum consilia insuperabili malo pervicaciae vincere conamur. Videmus quanti mali incrementum sit, pereuntes aspicere, et sequi ad perditionem eorum vestigia non timere: poenales laqueos mortis incurrentes cernere, et eisdem laqueis irretiri nequaquam metuere. Et illi quidem contra Domini voluntatem regem petierunt; sed a regia dignitate postea actum est, ut populus, qui Deum abjecerat, idola coleret, simulacra adoraret. Quam reverenda ergo sint majorum consilia cernimus, si hoc sollicite consideramus: quia qui ea despicere ausi sunt, hoc se non providerunt agere, unde tam profundo erroris pelago demergi potuissent. Merito igitur se abjectum Dominus in regis petitione conqueritur, merito regiam dignitatem concedit indignatus. Tanta quidem erat iniquitas postulantium, ut cum illud peterent, per quod a Deo recederent, ex Dei judicio permitti posset, prohiberi non posset. Quia vero haec juxta litteram diximus, quid etiam spiritualiter designent ea, quae continentur in jure regio, videamus. CAPUT II. 1. Abjecto etenim Samuele, rex petitur: quando reproba multitudo populi spiritualem pastorem despicit, et praeesse sibi carnalem quaerit. Cum quibus saepe divinae aequitatis districtione agitur, ut eo ipso, quod electum praedicatorem despiciunt, subesse reprobo permittantur: ex cujus imitatione tanto deterius pereant, quanto majori superbia id ex quo vivere in aeternum poterant, audacius contemnebant. Cum ergo jus regis praedicitur, nimirum in unius carnalis praepositi conversatione ostenditur, quod carnales caeteri ex tyrannide acturi sunt, non quod electi debeant imitari. Nam in eadem Regum historia legitur: quia cum rex Achab Naboth vineam abstulit, iram Dei omnipotentis 182 incurrit. Hic vero cum jus regis praedicitur, agri, vineae, et optima oliveta tollenda esse memorantur (III Reg. XXI, 2 seq.). Cum ergo hic praedicitur quod commissum illic punitum est: ostendit, quod divino judicio non jubetur. Quare et electus rex David cum ad aedificandum altare Domino Ornam Jebusaei aream peteret, regio illo tyrannorum jure non uti voluit (I Par. XXI, 24): cum eam accipere nullatenus acquiesceret, nisi ante pro ea dignum pretium dedisset. 2. Quia igitur ea, quae in jure regio continentur, vitanda potius, quam imitanda praedicuntur, eo subtilius consideranda sunt, quo vitari nequeunt, si nesciantur. Ait ergo: Filios vestros tollet, et ponet in curribus suis. Filii electorum ii sunt, qui eorum virtutes imitantur. Currus etiam, carnalium praelatorum sunt fastus mundanae elationis. Nam dum caeteris se sublimiores esse gloriantur, quasi curribus vecti, per alta gradiuntur. In curribus ergo fidelium filii ponuntur, quando pastores reprobos per appetitum mundanae gloriae sequuntur: cum relictis spiritualibus studiis, carnalis vitae commoda expetunt: et deposita illa sublimi intentione coelestium, alta saeculi assequi conantur. Bene itaque non in curru, sed in curribus ponendi Israelitarum filii dicuntur: quia ex omni, quod praecellit in carnalium praelatorum culmine, proficiunt in elatione: et quasi tot sublimibus curribus in alta se elevant, quot alta conspiciunt, quibus aliis se superiores putant. Bonorum ergo filios rex in curribus ponit, quando carnalis rector electorum imitatores exemplo suae pravitatis ad elationis vitia pertrahit; ut coelestia postponant, terrena appetant, et in hoc solo gaudeant, si ex eo quod temporaliter altum volvitur, caeteris praeferantur. 31. Et quia contra minores non solum erecti, sed etiam fortes sunt, sequitur: Et faciet sibi equites. Velut enim in equis saeviunt, qui et sublimes sunt dignitate, et potentia truces. Equites quoque sunt, quia dum feroces cordis sui motus contra impotentes dirigunt, ad omne, quod per tyrannidem exercere appetunt, veloces sunt. Anhelant quippe impetu, spumant rabie, et quos cursu tyrannidis impetunt, elidunt. Sed dum in pastoribus reprobis alii mundanae elationis fastus aemulantur, alii eorum exemplo, quos valent, opprimunt: nonnulli etiam sunt, qui ad exercenda mala, quae per seipsos bonis inferre nequeunt, nequiores se alios introducunt. Unde et sequitur: Et praecursores quadrigarum suarum. 4. Quae sunt enim quadrigae regis, nisi perversae mentes malorum subditorum, in quorum consiliis praelatus reprobus requiescit? Quadrigae etenim sunt, quae reges portant: dum per iniqua consilia pravorum acta rectorum adjuvantur. In eis quippe, quasi per sublime rex ducitur, dum per eos, qui ad temporales honores eis favent, quidquid carnales praepositi de altitudine saeculi in desiderio volunt exsequuntur. Qui recte quadrigarum nomine designantur. Quadriga enim inde stat, unde volvitur: quia reproba mens finem suae intentionis habet saeculi volubilitatem. Inde quidem requiescit, quo per innumeras curas mentis rotantis mundi negotia ventilare non desinit. Regum ergo quadrigae sunt, dum per omne, quod altum volvendo cogitant, in se carnalium praepositorum jussa portant. Sed qui locum familiaritatis juxta carnales praelatos habent, habent minores, quibus imperent. Ipsi ergo, velut quadrigae regis sunt, illi 183 praecursores quadrigarum; quia eo modo, quo carnalem praepositum ad opprimendos humiles invehunt, ipsi quoque ad nocendum quibus possunt, per aliorum ministerium deducuntur. Quasi enim quadrigarum praecursor est, qui iniqua mentis suae versutia artem cogitat, per quam illum ad inferenda mala mitibus introducat. Si vero, ut plerique codices habent, non praecursores, sed persecutores quadrigarum legimus, profecto ii sunt, qui reprobos ad malum currentes imitantur. Quadriga etiam honoris causa portari regibus solet. Quasi ergo in quadriga rex sistitur, quando carnalis rector de magnorum, qui videntur juxta se, adulationibus gloriatur. Qui vero istos in eorum laudibus praecedit, aut sequitur, praecursor seu persecutor est quadrigarum, quia adulationes isti vel post vel antea proferunt, quas illi in auribus populi praeeundo aut subsequendo sparsere. 5. Sequitur: Et constituet sibi tribunos, et centuriones. Tribuni et centuriones fiunt, cum in tantum mali profectum veniunt, ut ad exsequenda tyranni imperia, impiis satellitibus principantur, cum mundanarum virium acies ordinant, quas ad innocentium bella producant. Tribuni quidem sunt, qui per plures sibi fautores recte viventibus insidiantur. Centuriones vero sunt, qui nulla nocendi genera praetermittunt. Ex eo enim perfectionem iniquitatis obtinent, quo multa, et ingentia mala, quae possunt, inferre semper student. A centenario quippe numero centurio dicitur. Et quia centenarius numerus perfectionem significat, in mala parte perficitur, quando ad summam nequitiae ab impiis pervenitur. Qui nimirum calliditate suaves sunt terrore violenti. Suaviter quidem blandiuntur aliis, ut eorum auxilio terrere alios ferociter possint. Bene itaque subditur; Et aratores agrorum suorum, et messores segetum. 6. Carnalis praepositi agri, mentes sunt subditorum: aratores vero horum agrorum sunt, qui arte saecularis ingenii eis suadent acta pravitatis. Velut enim agrorum soliditatem loquendo aperiunt, qui per reproba consilia simplicium corda corrumpunt. Et segetes metunt, quando semine pravi consilii decepta corda minorum fructum reddunt malae operationis. Quae profecto opera segetum appellatione designantur: quia perversitas reprobi subditi, dum a carnalibus rectoribus gaudenter excipitur, eorum quasi electus est cibus mentis. In qua certe perversitate, quia paulatim proficiunt, sequitur: Et fabros armorum, et curruum suorum. Quae sunt arma et currus tyrannorum, nisi illa omnia nocendi instrumenta, quae ad evertenda corda minorum praeparantur? Sed quia curru pervenitur, quo armis feriatur, armorum et curruum regis fabri fiunt, quando nequissima cordium suorum machinatione inveniunt, et mala, quae agant, et eadem mala inventa qualiter inferant. Arma quippe fabricare; est nocendi genera reproba mente colligere. Et currus fabricare est ad eadem mala inferenda artem, qua accedere possint, invenire. 7. Sequitur: Filias quoque vestras faciet unguentarias, et focarias, et panificas. Filiarum nomine infirmorum mentes intra sanctam Ecclesiam positae designantur. Quae regis unguentariae fiunt: quia dum carnales praepositos in celsitudine gloriae transeuntis aspiciunt, eos delinire adulationibus conantur. Horum profecto unguentorum usum Psalmista reprobans, ait: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psalm. CXIII, 5) Filiae ergo unguentariae fiunt: quia dum 184 carnalibus praepositis infirmi displicere metuunt, eorum feritatem, cui timendo subjacent, blandimento demulcent. Et notandum, quia filii prius dicuntur a rege tolli, et sic equites, et centuriones, sive armorum fabri fieri: filiae vero, non tolli, sed simpliciter unguentariae et panificae fieri. Tolli etenim violentiae est. Filii ergo tolluntur, quia robusti difficile evertuntur. Dum igitur filiae non tolli, sed unguentariae fieri perhibentur, quid est aliud, nisi quia qui infirmi in bono sunt, per exempla pravorum facile dissipantur? Quae etiam focariae, et panificae regis fiunt: quia qui tyrannis adulando serviunt, dum favendo placent, velut cibos exhibent. Focariae etenim sunt, quae focis coquunt quae reges comedunt. Focariae ergo sunt, quae per obsequia favoris carnali praeposito accendunt tumorem cordis: ut eo audacius favores excipiant, quo velut delicatiores sibi cibos ignis excitatae devotionis parant. Quae etiam panificae fiunt: quia dum reprobam vitam laudant, carnalem mentem tyranni ad exercendam pravitatem roborant. 8. Sequitur: Agros quoque vestros tollet, et vineas, et oliveta, et dabit servis suis. Qui sunt agri bonorum, nisi devotae mentes subditorum? quae dum eorum verba libenter audiunt, bonorum operum uberem fructum reddunt. Quae autem vineae eorum, nisi mentes eorum ita imitatione proficientium, ut etiam aliis verbum vitae praebeant, et quos loquendo in amorem Conditoris accendunt, velut potando ebrios faciant? Quae vero oliveta sunt, nisi corda auditorum, qui bonorum exemplo, et exhortatione proficiunt in opus misericordiae? Sed dum rex constituitur, agri tolluntur: quia dum carnales perveniunt ad culmen regiminis, nonnulli bonorum auditores exempla suscipiunt pravitatis. Tolluntur ergo agri, cum nuper devota corda seducuntur, quando ex nequitiae semine fructum reddunt in maligna conversatione. Oliveta et vineae tolluntur, cum exemplo mali praepositi misericordiae opera, et sanctae praedicationis verba exhibenda et loquenda deseruntur. Bene autem servis regis dari ablati agri, et vineae, et oliveta memorantur. Servi quippe sunt, qui dominorum juri semper subditi, evadere nequeunt juga dominationis. Servi itaque sunt regis, qui per abundantem iniquitatem sic se tyrannorum voluntatibus obligant, ut ab eis ulterius non recedant. Ablatos ergo agros, et vineas, et oliveta servi suscipiunt: quia reprobi fautores praelatorum carnalium, dum decepta corda in propositum transferunt pravi operis, velut electorum agris, vineis, et olivetis titulum imponunt tyrannicae potestatis. Sequitur: Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. Cum mali praesunt, difficile valde est, ut qui eis subjicitur, nulla religionis damna patiatur. Aliorum namque mentes omnino pereunt: sed ii quos pervertere penitus nequeunt, dum incessanter et verba et opera eorum prava conspiciunt, qualicunque sorde maculantur. Bene ergo dicitur: Segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit. Quasi dicat: Sub pastore reprobo electorum etiam bona integra non sunt. Sed quod bonis demitur, eunuchis et famulis regis datur. Eunuchi, et famuli carnalium praelatorum, sunt ejus auditores hypocritae. Eunuchi quidem sunt, quia saecularem voluptatem se abjecisse ostendunt: sed regis sunt famuli, quia per omne, quod de virtutibus se habere simulant, in se reproborum praepositorum jugum portant. Bene autem segetum, et 185 vinearum decima eunuchorum esse refertur: quia hypocritarum virus leviter non agnoscitur. In quo dum sancti etiam viri possunt decipi, quod perdunt, illis adscribitur, quorum fraude capiuntur. Sequitur: Servos etiam vestros et ancillas, et juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo. Servi et ancillae sanctorum sunt, qui eis temporalia necessaria subministrant. Servi et ancillae sunt, quia dum eis corporum necessaria tribuunt, in eodem opere misericordiae, alii aliis robustiores sunt. Et optimi juvenes: quia et qui multum, et qui parum possunt, dum omne quod praevalent, in opere misericordiae expendunt, velut electi juvenes, divina servitia valenter operantur. Asini quoque electorum sunt, quibus ferenda onera obedientiae imponuntur, ut eorum fragilitatem adjuvent, dum ea cum eis portant, quae sine eis portare nequaquam possent. Quid est autem, quod in opere regis ponendi praedicuntur? Sed qui in opere regis ponuntur, diebus constitutis debitum persolvunt angariae, juri publicae potestatis. Quid est ergo, quod in opere regis servi et ancillae, et juvenes optimi ponendi praedicuntur; nisi quia praeeminentibus carnalibus, et electorum ministri, et devote obedientium corda, plerumque maculantur? Nam dum reprobam eorum vitam indesinenter aspiciunt, paulatim sic decidunt, ut aliquid de eorum factis imitentur. Ex longo quidem usu electis serviunt; sed dum saepe vident eorum excellentiam culminis, serviri sibi ab aliis quandoque appetunt per impulsum elationis. Sua quoque misericorditer tribuunt, sed tyrannorum saepe exemplo aliena tollunt. Sed quia servi sanctorum sunt, de jure eorum exire, non possunt. Ad horam quidem possunt deseri, sed ab errore, in quem decidunt, per divinam misericordiam facile sublevantur. Quia ergo per exempla pravorum corruunt, qui cito resipiscunt, velut per angariam ponuntur in regis opere: in quo diu non permanent per continuam servitutem. 9. Sequitur: Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. Quasi dicat: Dum pastor vobis carnalis praeponitur, non solum vestris, sed etiam vobismetipsis virtutum praedae inferuntur. Greges et enim electorum, sunt turbae virtutum spiritualium. Qui vero et ipsae spirituales virtutes exemplo pravorum dissipantur, rex decimas tollit gregis, quando is qui carnaliter praeeminet, in sanctorum cordibus aliquas virtutes perimit. Decimas tollit: quia dum mentis integritatem dissipat, virtutum numerum imperfectum derelinquit. Denario quippe numero perfectio designatur. Unde et cum lapsae humanitatis nostrae damna Dominus aperta comparatione ostenderet, mulierem, quae de decem drachmis unam perdiderat, in medium ducit (Luc. XV, 4 seq.); ut per hoc, quod denarius numerus periisse ostenditur, superna illa societas, quae novenario numero remansit in angelis, sine reparatione conditionis nostrae imperfecta esse doceatur. Et quia decimae per annos singulos exiguntur, apte qui decimas offerre non desinunt, servi esse regis perhibentur. Eis quippe per annos singulos serviunt, quorum exemplo saepe pejores fiunt. Possunt et per hoc, quod post datas decimas servitus ista asseritur, mali profectus ostendi. Nam qui paulatim deficiunt, quotidie agunt, unde ad iniquitatis profunda deducantur. Dicit ergo: Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. Quasi dicat: Malorum exemplo paulatim decidetis, sed cadendo agitis, ut ab eorum imitatione nunquam recedatis. 186 Scriptum quippe est: A quo quis vincitur, ejus servus efficitur (II Petr. II, 19). Quia enim per imitationem pastoris reprobi in peccati servitutem incidunt, etiam ab ejus jugo, quando volunt, solvi non possunt. Unde et subditur: (Vers. 18.) Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa: quia petistis vobis regem.

10. Quasi dicat, in notitiam pravae imitationis ejus paulatim defluitis: sed pravitatis ejus exempla, quibus vos sponte submittitis, relinquere sponte minime potestis. Omnis enim, qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, XXXIV). Quibus ergo peccata dominantur, per se ab eorum jugo liberari nequeunt. Nam saepe ad Dominum cum precibus veniunt, liberari petunt, sed exaudiri non possunt. Divino siquidem judicio cum eis agitur, ut qui noluerunt mala vitare, cum possent, non possint vitare, cum volunt: et qui sponte incurrunt mala praecognita, fugere non possint experta. Quare et causam insinuans, qua exaudiri prohibeantur, ait: Quia petistis vobis regem. Quasi aperte dicat: Quia illud vobis dari postulastis, in quo haec omnia futura, me praedicente, cognovistis. Haec, ut superius dixi, in typo praelatorum carnalium de futura regis conversatione praedicuntur: ut ab ejus petitione quiescerent, in quo tanta mala cognovissent. Sed habent corda reproborum, ut malum cito proponant, et a malo proposito non celerius resipiscant. Quare et subditur: (Vers. 19, 20.) Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam. Rex enim erit super nos, et erimus nos quoque, sicut omnes gentes, et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.

11. Quibus profecto verbis mores subditorum carnalium aperte describuntur: quia dum exteriora appetunt, interiora damna etiam exposita non attendunt. Sed qui carnaliter praesunt, ipsa ostensione temporalis potentiae subditis sibi minoribus magnam spem dant tutelae. Dum ergo dicunt: Rex erit super nos, et pugnabit bella nostra pro nobis, quid aliud, quam reproborum subitorum mores insinuant, qui humiles et spirituales praedicatores despiciunt, ut temporaliter a carnalibus adjuventur? Quod certe nullatenus agerent, nisi prius lumen cordis amisissent. Nam si spiritualium virorum humilitatem foris despiciunt, sed qua potestatis sublimitate intus emineant, cernere non merentur; in illis quoque externam potestatis tyrannidem vident, sed qua infirmitate intus deprimatur, non vident. Isti, quia Deo adhaerent, cum volunt, etiam in exterioribus potentes sunt: illi, qui a Domino recedunt, spem, quam promittunt de potentia saeculari, exhibere non possunt fortitudine operationis. Nam, ut de vicino exempla capiamus, Saul ad pugnanda bella regem postulantium, fortis et potens eligitur: ita ut, sacra hac historia teste (I Reg. IX, 2), ab humero, et sursum populo universo emineret. A Deo igitur ad regni gubernacula electus, cum bonus existeret, et de filiis Israel aliquis melior illo non esset, tamen, cum tantus ac talis vir carnali fortitudini relinquitur, bella perdidit, quae pugnaturus acceperat, et vitam pariter amisit (I Reg. III, 1). Samuel autem, qui saeculi potentia sublimis non exstitit, qui humiliter non solum Deo, sed etiam hominibus ministravit, de exterioribus quoque bellis trophaea potenter exhibuit. Nam non valde supra de eo dictum est: Tulit Samuel agnum lactentem unum, et 187 obtulit illum holocaustum integrum Domino, et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum Domino, Philisthiim iniere praelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et caesi sunt Philisthiim a filiis Israel (I Reg. VII, 9, 10). Dicat ergo: Noluit populus audire vocem Samuelis, ut in eorum inobedientia superborum corda designentur, sic divinae aequitatis judicio projecta, ut magna mala immineant quae incursuri sunt: sed tamen ea videre non possint. Sequitur: (Vers. 21.) Et audivit Samuel omnia verba populi.

12. Hoc profecto Samuel audivit, quod populus locutus est, sed ipsum populus non audivit. Populo enim reprobo loqui et non audire, fuit verba contra Dei voluntatem promere, sed poenam pravae locutionis minime praevidere. Samuel autem populi verba audivit: quia spirituales viri, dum superbae locutionis voces audiunt, futurum in eis divinae ultionis meritum recognoscunt. Dicat ergo: Audivit Samuel omnia verba populi, quia sancti, ac spirituales viri, quidquid carnales superbe foris insonant, quale sit in divino judicio intus pensant. Sed quia, dum carnalium subditorum damnabilem vitam reperiunt, pro delendis eorum criminibus intercedunt: Sequitur: (Vers. 21.) Et locutus est ea in auribus Domini.

In eorum auribus loquimur, apud quos magnae familiaritatis gratiam habemus. Sancti autem viri, quia omnipotenti Deo in magni amoris vinculo conjuncti sunt, ei in auribus loquuntur: quia divinae propitiationis ejus auditum tanto fiducialius exposcunt, quanto apud ejus misericordiam, impetrandi locum sublimius acceperunt. Peccata vero populi loquuntur pro humilitate confessionis, sed in auribus loquuntur Domini: quia cum magno affectu precis januam pulsant Dominicae propitiationis. Sed fortasse in auribus Domini loqui dicitur: quia dum sancti viri pro peccatoribus obsecrant, preces quas pro eis Deo offerunt, hominibus non revelant. Unde et in Evangelio Dominus prohibet discipulos, dicens: Cum oratis, nolite fieri sicut hypocritae tristes, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus (Matth. VI, 5). Verba ergo, sive opera populi loquuntur, cum delicta locutionis et operis orationibus delenda Domino exponunt. Ea vero in auribus Domini loquuntur, ut dum hominum testimonia orantes fugiunt, ab eo, qui occulta respicit, celerius audiantur. Dum ergo in auribus Domini Samuel loqui perhibetur, modum profecto insinuat, quo quis auditum mereatur divinae dignationis. Nam pervenire ad Deum oratio nequaquam potest, quae ex intentione promitur, ut ab hominibus agnoscatur. Unde et qui in auribus Domini locutus asseritur, responsa ejus etiam percepisse perhibetur. Nam sequitur:

(Vers. 22.) Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi, et constitue super eum regem.

13. Qua in re notandum, quia Samuel verba populi, quibus regem petierat, in auribus Domini locutus est: et Dominus se abjectum asserit in eo, quod populus regem petit. Dum igitur oranti respondet, et regem facere orantem jubet, quid aliud insinuat, nisi quia devota electi viri oratio nunquam est infructuosa? Nam si populi correctionem non obtinuit, eruditionis suae bonum obtinuit, cum abjectum populum pro mala petitione cognosceret, 188 sed et nihilominus sciret, quid facere projectis ipse debuisset. Audiri ergo propheta potuit, et non audiri: quia orando qualis esse deberet, novit, sed a populo reproba postulanti, duritiam cordis non abstulit. Sed hoc obtinere ille potuit, qui in auribus Domini locutus est: quia sancti viri eo ipso, quo devote pro peccatoribus Dominum obsecrant, divinae propitiationis auxilio muniuntur, ut eorum criminibus nequaquam polluantur, quorum sordes delere precibus nequeunt. Quid vero est, quod Dominus ait: Audi voces eorum, cum superius dictum sit: Audivit Samuel omnia verba populi. Sed verba populi audierat, ut sciret quae dicebantur, non ut quae petebantur, concederet. Dum ergo ei a Domino dicitur: Audi vocem populi, et constitue super eum regem, favere voluntati populi prophetam jussit. Et ecce, ut palam cernitur, propheta orans non auditur: populus Deum abjiciens, regemque petens, auditus est. Quid hoc esse dixerimus, nisi quia miro et tremendo divinae incomprehensibilitatis judicio sancti viri pro reprobis orantes exaudiri nequeunt: in adimplendis vero suis pravitatibus, audiri ipsi reprobi delinquentes possunt: ut illis libera iniquitas aeternae vindictae meritum augeat, et istis ex affectu compassionis merces perpetuae retributionis accrescat? Et statim eum ordinem, quo ad ejusdem regis constitutionem ventum sit, ostendere incipiens, ait: (Vers. 22.) Et ait Samuel ad universos filios Israel: Vadat unusquisque in civitatem suam.

14. Cum spiritualia discutere volumus, necesse est ut ab intentione nostra carnalia removeamus: quia mens interna non penetrat, quam exteriorum actuum pulvis caecat. Dum igitur propheta Domini omnem populum abire ad propria loca praecipit, a se utique tumultum carnalium repellit: ut eo spiritualia, quae disponenda sunt, clarius videat, quo mentis ejus aciem terrenorum actuum intentio non obscurat. Sed qualis sit, qui divino judicio praevidetur, insinuans, ait: CAPUT III. (I Reg. IX, 1, 2.) Erat vir de Benjamin, nomine Cis, filius Abiel, filii Seor, filii Bechorath, filii viri Gemini, fortis robore. Et erat ei filius nomine Saül, electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo: ab humero et sursum eminebat super omnem populum. 1. Cum ordinandi regis persona exponitur, cur patrum ejus nomina describuntur, nisi ut regnum ejus durabile non sentiatur? Nam de regno, quod futurum praeviderat Moyses, ait: Non deficiet sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat, qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Quia ergo tribus Juda ad regni diuturnitatem praevisa exstiterat, Cis generatio memoratur; ut regia dignitas, quae condebatur in filio, aperte sciretur esse dispensatoria, non mansura. Sed qui carnalem regem generat, Cis, idest durus nostro eloquio dicitur, et is fortis robore praedicatur. Nunc quoque plerique carnales intra sanctam Ecclesiam sunt, qui magna agere videntur: carnales vero sunt, quia sancti Spiritus gratiam non habent. Fortes ergo sunt robore, quia omne, quod magnum videntur agere, corporale est. Nam et Cis pater Saül ideo fortis robore dicitur, ut vires corporis magnas habuisse sentiatur. Fortis ergo robore, durus est: quia qui magna carnaliter exhibet, cor molle per compassionem, in fraterna charitate non habet. Valenter agit 189, quae non imitari homines foris possint, sed intus conjungi fraternis mentibus nescit per affectum dilectionis. Fortia agit, quae Deus reprobat; et affectum charitatis, quem approbat, exhibere non curat. Durus ergo est, quia dum superbo corde corporalia agit, ejus mentem gratia sancti Spiritus non emollit. Quo contra sanctus vir gloriatur, dicens: Deus mollivit cor meum, et omnipotens turbavit me (Job. XXIII, 16). Et saepe, qui talium mores imitantur, Dei judicio rectores fiunt. Unde et apte Saul filius Cis fuisse memoratur.

2. Sed quaerendum est, cur idem Saul electus et bonus esse dicitur, qui duri filius esse perhibetur? Sed electus dicitur non secundum gratiam, sed secundum judicium. Bonus etiam dicitur, ut divinae aequitatis dispositio commendetur. Nam et mala, quae pro peccatis nostris saepe patimur, quia per divinam justitiam nobis irrogantur, bona sunt. Bonum profecto est quidquid est justum. Per justitiam quippe Dei pastores reprobi ad regimen sanctae Ecclesiae ascendere permittuntur; sed qui mali sunt per iniquitatem, boni sunt divina dispositione; et occulta nunc ordinatione Dei electi sunt, qui ultimo erunt universali judicio reprobandi. Pastor ergo reprobus, quia ut sit, Dei indignatione decernitur, dicatur electus: et quia juste permittitur, dicatur bonus. Item quia ad exsequenda divina judicia caeteris utilior providetur, melior illo esse de filiis Israel nemo dicitur. Qui etiam ab humero, et sursum eminere super omnem populum memoratur: quia qui carnalium mores vivendo sequitur, valde nititur, ut ea agat, quae agere alter non valeat. Carnalis etenim rector ab humero, et sursum universo populo eminet; cum in exterioribus fortis est sine comparatione. 3. Possunt et haec omnia verba laudis intelligi, quibus dum ordinandi regis persona praedicatur, regem petentium intentio confundatur. Nam dicunt: Rex erit super nos, et judicabit nos, et pugnavit bella nostra pro nobis (I Reg. VIII). Dicitur electus et bonus, et quia non sit de filiis Israel melior illo, ut bona omnia in petiti regis persona excellant: sed dum ad ea non sufficit, quae populus proposuerat, praesumptio humana confundatur, ut victa tabescat. Et quidem, ut supra dixi, rex, qui populum praeiturus eligitur eorum bella pugnaturus, cum a divino auxilio deseritur, bello depressus obiit, et populo, quem ad eadem bella praeivit, tunc non salutis causa, sed mortis fuit. Quod denique Deo populus ascriberet, si is qui Dei judicio electus rex fuerat, ad agenda quae volebat populus, non tam idoneus exstitisset. Potest etiam electus et bonus intelligi, dum asseritur, non qualis in futuro praevidebatur. Dicitur ergo electus et bonus, ut talis a Domino sentiatur electus, qui per inobedientiam postea fuit reprobatus. Quare et ipsa ratio exigit, ut quae de electo et bono usque ad reprobationis tempora dicuntur, et in bona parte sentiamus. CAPUT IV. 1. Summatim ergo cuncta repetentes, quid aedificationis in se contineant, secundum aliam significationem videamus. Quia in Samuele novum sacerdotium diximus designari, quid est quod senuit, nisi, quia dum per decurrentium spatia temporum sancta Ecclesia ducitur, in nonnullis sacerdotibus conversationis pulchritudo veteratur? Senuit autem Samuel, quia vigor auctoritatis emarcuit. 190 Quasi enim juvenis erat Samuel, quando sacerdotum ordo solis coelestibus desideriis inhians, dum nulla terrena quaereret, quo efficacius superna praedicare poterat, eo ad ea nihilominus verbis, et exemplis subditorum animos accendebat. Valebat enim robore, et juvenili pulchritudine radiabat, dum vim coelestis verbi in splendore ostenderet sanctae conversationis: quia quidquid validum loquendo poterat praedicare, nitebatur etiam sublimiter vivendo ostendere. Nam et mortuas animas vivificabat verbo; sed miro flore juventutis emicans, mortua corpora resuscitabat imperio. Cum et caecis visum, claudis gressum, et omnibus aegritudinibus medelam tribueret, et adeo sanctissimae conversationis pulchritudine radiabat; ut majoris virtutis esset, hoc modo posse vivere, quam illo aliis subvenire. Velut ergo in juventute vigebat Samuel, quando in ordine sacerdotum pariter refulgebat et mira virtus operis, et tam immensa pulchritudo sanctae conversationis. Sed jam diu est, quod Samuel senuit. Multa enim tempora elapsa sunt, ex quibus multi eorum amorem saeculi sequuntur, quorum virtute depelli gaudia mundi ab aliorum cordibus debuerunt. Quod tamen non idcirco dicimus, ut sancta Ecclesia nullos viros religiosos habeat: sed quod pauci sunt, qui in praedicationis culmine perfecte noverint mundum contemnere, et summis desideriis inhaerere. Quare apte Samuel et senex dicitur, et prophetare. Senex quidem est, quia rigorem asperae conversationis in pluribus perdidit: prophetare tamen non desinit, quia dum aliquantas vires spiritales habet, virtutem providi spiritus valenter exhibet. Quod in uno eodemque praedicatore intelligi convenienter potest. Senes quidem sunt, et prophetant, qui sic per negligentiam resolvuntur, ut bene doceant, sed male vivant. Qui filios suos judices ponunt, quando illos in sacerdotii dignitate constituunt, qui remissioris vitae eorum tempora contemplantur. A senibus tamen juvenes ordinantur: quia, qui promovendi veniunt, fortia promittunt. Sacerdotalis quippe vitae fortissimam professionem spondent, cujus virtutem in futura conversatione non habent. Juvenes igitur promoventur: quia, qui eos ordinant, prius quam ab eis professionem virtutis accipiant, eos ad tanti ordinis celsitudinem non assumunt. Prius namque eis insinuant, et quam sublimiter vivant, et quam subtiliter doceant: quod idcirco debent sublimiter vivere, ut utiliter valeant praedicare, ut vitae propositum semper ad superna dirigant, ut de labore praedicationis temporalia praemia non requirant, ut personas in judicio non accipiant, sed justa aequitatis lance cuncta disponant: quatenus viarum Dei difficultates audiant, et an velint subire earum labores, dicant. 2. Has profecto difficiles vias plerique dum sacros ordines ambiunt, se ambulare profitentur: sed dum ad id quod ambiunt, perveniunt, sponsionis suae tenere fortitudinem praetermittunt. Unde et Samuelis filii non ambulasse in viis ejus, sed accepisse munera, et pervertisse judicium apte relati sunt. Samuelis enim viae sunt, quia praedicatoris officio exponuntur. Filii ergo in viis patris sui non ambulant, quando ii qui ad sacros ordines ambitiose perveniunt, ardua religionis itinera a majoribus sibi ostensa deserunt, et perversa intentione in appetitu terrenarum rerum altius immerguntur. Unde et post avaritiam declinare, munera accipere, 191 et judicium pervertere, aperte perhibentur. Qui enim laborare pro coelestibus negligunt, necesse est, ut in appetitu terrenorum arctius inserantur. Declinare quidem post avaritiam, est ambitione rerum terrenarum tota intentione defluere. Nam nonnulli sunt, qui terrena lucra per avaritiam expetunt, sed tamen post avaritiam non declinant: quia et temporalia appetunt, sed in appetitu eorum incurrere crimen vitant. Declinant ergo post avaritiam, qui pro terrenis, quae ardenter ambiunt, incurrere crimen nequaquam pertimescunt. Animam quippe suam aestimant inferiorem omni re quam possunt concupiscere. Hinc namque est rapina violenta, hinc fiunt furta latentia: quia eos quibus avari praevalent, violenter opprimunt, et quorum rebus inferre violentiam nequeunt, furta inferre moliuntur. Saepe et quibus non praevalent furto manuum, insidiantur falsitate verborum. Unde et filii Samuelis, ordinato processu, in inordinata avaritiae confusione denotantur, cum dicitur: (I Reg. VIII, 3.) Declinaverunt post avaritiam, accepere munera, perverterunt judicium.

3. Qui enim ut munera acciperent, judicium perverterunt, ad inferendum furtum concupitae rei, non quaesierunt obscuritatem noctis, sed tenebras rationis. Et notandum, quia ardor avaritiae causa est accipiendorum munerum, et acceptio munerum causa est pervertendi judicii: ut prophetae narratione hujus vitii pravitas ostendatur, non solum qualiter in reproborum cordibus proficit, sed a sanctorum mentibus qualiter exstirpari funditus possit. Nam si perversitas ista judicii ex acceptione munerum nascitur, qui munera non accipit, judicium non pervertit, et oblata munera leviter respuit, qui avaritiae radicem a corde suo penitus extirpavit. Sed istam culpam filiorum Samuelis, plenius videndo, quam loquendo, colligimus. Nam si ad destituta Ecclesiarum loca respicimus, ubi pater senescit, notam avaritiae, suscepti muneris, et perversi judicii filii incurrunt: quia ubi per lucra turpia rectoris persona dissolvitur, subjecti gregis corda facile dissipantur, ut in se nequiter vivant, et aliis exempla pravitatis praebeant. Sed libet in iis valde admirari judicia omnipotentis Dei. Nam filii Samuelis, dum post avaritiam declinant, dum causa pervertendi judicii munera suscipiunt, populo, cui praesunt, exempla pravitatis impendunt. Ipse autem populus, dum regem petit, de culmine potestatis prophetae filios abjicit. Deus vero omnipotens et regem petentium preces suscipit, et irascitur, quod petatur. Quibus profecto rebus turbari possumus, si eorum rationem non subtiliter videamus. Quid enim justius est, quam, ut populi judicio corruat, qui reprobo mentis suae judicio sic studuit, ut se sequens populus periret? Sed tamen cum sacerdotes male vivunt, a laicis judicandi non sunt. Digne ergo indigniorem recipiunt, qui indignum indigne ejicere praesumpserunt. Nam de filiis Samuelis dicitur: Acceperunt munera, et perverterunt judicia. De eo autem rege, quem filii Israel petunt, terribiles valde minae proferuntur, quia dicitur: Agros vestros tollet et oliveta, et dabit servis suis (I Reg. VIII, 14). Et quis sapiens non attendat, quia nequius sit publica violentia agros et vineas tollere, quam ut acciperent munera, praetextu veritatis judicium permutare? Haec culpa quadam verecundia tegitur, pudore obumbratur. Culpa vero illa tanto nequior 192 cernitur, quanto manifestius, atque atrocius perpetratur. Sed nos nondum ad illa regni tempora discutienda pervenimus, in quibus ista fieri mala etiam ad litteram describuntur: dum ergo juxta propositum nostrum de electo et bono loquimur, utile videtur, ut etiam jus regis, quod praedicitur, qualiter in bona parte possit accipi, subtiliter videamus. Nam si aliquid boni spiritualiter non ostenderet, nequaquam in hac sacra historia diceretur: (I Reg. X, 15.) Locutus est Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro et reposuit coram Domino.

4. Quid est, quod Israelitarum filii ponendi in regis curribus dicuntur? Sed praelatorum sanctae Ecclesiae currus eorum devota sunt desideria. Nam dum superna gaudia ferventer appetunt, velut in curribus per alta feruntur. Hinc est quod Elias in curru igneo in coelum sublevatus asseritur (IV Reg. II, 1): quia profecto ad superna gaudia sustolli non poterit, qui ea per alta et ferventia desideria non inquirit. Cum ergo boni auditores per exempla praedicatorum terrena contemnere, et amare aeterna incipiunt, Israelitarum profecto filii in regum curribus ponuntur. Et notandum, quia et tolli dicuntur, et in curribus poni: quia prius debent a carnalibus desideriis abstrahi, ut bene valeant superni amoris ignibus inflammari. Quae nimirum terrena desideria, quia non facile deseruntur, tolli filii perhibentur. Nam per magnam violentiam fieri oportet, ut terrena desideria electus auditor penitus deserat, et in coelestibus sublimiter se sustollat. De hac quippe violentia Dominus ait: Regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12). De hac Paulus ait: Nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5). Quod etiam his verbis latenter ostenditur, quia filii qui tolluntur, non in sedibus, sed in curribus poni perhibentur. Curru quidem antiqui pugnare consueverunt. Sed et qui curru ducitur, sublimis ac terribilis contra hostem fertur. Electi etenim viri tanto sublimiores atque terribiliores sunt occultis hostibus, quanto interni amoris celsitudine altius profecerunt. Sublimes quippe sunt, quia usque ad eorum intentionem malignorum spirituum suggestio non pertingit. Terribiles etiam sunt, quia reprobare eorum consilia tanto facilius possunt, quanto per intimi affectus vigorem in superni gaudii contemplatione consistunt. Hoc quidem quoties his dicitur, qui adhuc carnales sunt, piarum minarum illis bonitas exhibetur. Quod tale est, ac si dicat: Quia virtutis personam petitis, sub ejus disciplina vacare vitae otio non potestis. Quare et equites regis et persecutores regalium quadrigarum, tribuni et centuriones fieri perhibentur. Omnia quidem haec militiae terrenae sunt. Dum ergo equites, et persecutores quadrigarum, tribuni, et centuriones fieri praedicuntur, ad omne belli exercitium summoventur. Equites quippe sunt, quando in virtute spiritus carnis suae voluptatis fluxa restringuntur, et cunctis illecebrosis motibus magna potestate dominantur. Velut enim equo sublimis invehitur, qui per bonum castitatis carni suae praepositus, liber, et velox, et effugere hostem, cum dedignatur, poterit, et invadere, cum dignatur. Per hoc quidem quod bene praesidere didicit, tanta virtutis incrementa accepit, ut velut irruentis equitis impetum sustinere hostis non possit. Et quia in virtutis suae robore exempla electorum Patrum sequuntur, persecutores sunt regalium quadrigarum. 193 Quadrigae etenim regis sunt, bona exempla electi praedicatoris. In eis quippe et pugnans et triumphans ostenditur: quia dum sancta opera praedicatoris aspicimus, hunc profecto sublimem videmus et in agone certaminis, et in virtute triumphi. Sed carnalibus desideriis oppressi videre hunc in quadrigis suis possunt, persequi ejus quadrigas non possunt. Velut pedites quippe in plano sunt pigri ad cursum, debiles ad conflictum. Ut ergo regales quadrigas persequi valeant, prius equites fiant, terrena desideria conterant, carni suae praesideant, pudicitiae armatura candescant. Tunc quidem post electos Patres in spirituali conflictu currere tanto decentius possumus, quanto per id quod nobis laudabiliter praesumus, occultorum hostium agmina potenter ferimus. Quod si, velut plures habent codices, non persecutores, sed praecursores legimus, a bono intellectu non vacat. Regalium quidem quadrigarum praecursor est, qui laudat verbo exempla justorum. Qui nimirum eques esse debet: quia reprobus laudator est, qui altam vitam atque doctrinam sanctorum praedicat, quam sublimi proposito imitari nequaquam curat. Sed qui aliorum vitam, atque doctrinam proponere aliis ad imitationem novit, jam quidem spiritalis militiae esse magister incipit. Bene ergo subjunctum est: (I Reg. VIII, 12.) Et constituet sibi tribunos, et centuriones.

5. Tribuni sunt, cum incipiunt: centuriones, cum in spiritali magisterio perficiuntur. Etenim, ut superius diximus, a centenario numero dicitur centurio. Tribuni etiam intelligi possunt spirituales viri, scientia simplices, sed amore Dei et proximi inflammati. Qui licet alta et spiritualia loqui nesciant, tamen per exempla electorum, quae norunt, ad amorem Conditoris, quos praevalent, accendere conantur. Tribus quidem cognatio, sive curia dicitur. Si ergo tribuni dicuntur a tribu, qui ad profectum proximorum sanctorum exempla proferunt, tribuni nominantur. Ad rusticitatem quidem nostram destruendam, velut curia veniunt, quando nobis illa proponunt, per quae sancti viri omnipotenti Deo placuere. Et cum plurimorum sanctorum proprias virtutes exponunt, quasi spiritualium cognationum nobilitatem nobis aperiunt. Centuriones ergo intelligi viri perfectiores possunt, qui praedicatorum magisterio dum bene proficiunt, eorum auditores atque cooperatores fiunt. De quibus profecto in Evangelio Dominus ait: Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52). Tales quippe non solum operatione praecipui sunt, sed etiam verbi Dei scientia eruditi. Unde et ad spiritalis militiae conflictum cohortari proximos tanto utilius possunt, quanto et alta, quae praedicare sciunt, in opere virtutis ostendunt. Habent in eruditione verba, habent ad exempla simplicium opera: ut alta quae loquuntur sapientes, intelligant; et qui verborum secreta non vident in intimis, imitentur opera, quae vident foris. Centuriones ergo constituuntur, quando perfectione virtutis, culmen obtinent dignitatis: ut sublimiter vivant, et quo altius vivunt, utilius doceant. 6. Sed qui centuriones sunt, cum belli tempora ordinent, proficere debent: ut pacis etiam fructus ferre cognoscantur. Post tribunos ergo, et centuriones, agrorum fiunt aratores, et messores segetum; ut victorum jam corda vomere adhortationis aperiant, ex quibus uberius bonorum operum triticum 194 metant. Velut in pace jam quidem arant, qui ea corda, quae spiritalia impugnamenta devicerant, ad exercenda opera pietatis excitant. Et segetes metunt, quando de divini verbi semine, quod in auditorum cordibus sparserant, electa opera prorupisse gratulantur. Velut enim de agro triticum falcibus metunt, quando amplexu charitatis, id de superna conversatione accipiunt, quo interna devotione satientur. 7. Sed quandiu in hac vita vivimus, in pace nulla possidemus. Antiquus etenim hostis, quia semper bene agentibus adversatur, necesse est semper nos ea quae bene agimus, defendamus. Quare et bene post aratores agrorum, et segetum messores, armorum fabri, et curruum regis fieri perhibentur. Arma et currus fabricant, ut ipsos agros quos excolunt, easque segetes quas metunt, defendant. Currum quippe fabricant, ut ad occursum adversariorum veloces sint: arma vero, ut sint potentes. Currum quidem conscendunt, ut magno impetu castra daemonum atterant; et, ut exstinguant quos impetunt, arma portant. In hac quippe currus sublimitate stabat, qui dicebat: Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Unde et securus jam, qui superior cunctis suis hostibus apparebat, affirmans, ait: Nulla creatura poterit nos separare a charitate Christi (Rom. VIII, 39). Sed qui currum conscenderat, arma tenebat; unde et exponit, dicens: Ego autem sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 26, 27). Quid ergo in hoc curru rectius exprimitur, quam rectae intentionis sublimitas? Currum ergo fabricare, est in mentibus auditorum altitudinem rectae intentionis erigere. Qui enim per exempla meliorum praedicationis ministerium sortiuntur, currus post aratri et messionis studium fabricant, quando bene agentes subditos docent, ut ex omnibus operibus bonis, quae agunt, sola aeterna retributionis praemia praestolentur. Terrena quidem despicere, nulla transitoria desiderare, aeterna diligere, atque ad illa magnis desideriis festinare, jam quidem sublimi currui praesidere est. De quibus nimirum curribus per Psalmistam dicitur: Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium, Dominus in illis ascendit (Psal. LXVII, 18). Arma vero eorum, sunt acuta consilia, quibus tanto validius hostes feriunt, quanto celerius eorum astutias deprehendunt. Unde et quasi armatus ille potens loquebatur: Non ignoramus ejus astutias (II Cor. II, 11). Arma etiam fabricabat, cum dicebat: Et scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 16, 17). In illis quidem curribus, et armis positi electi, veloces atque potentes sunt. Veloces quidem: quia dum spiritualia cupiunt, nequitias spirituales in momento deprehendunt. Potentes vero sunt: quia dum ardentius summa desiderant, quidquid eis de imo saeculi amore suggeritur, pro nullo pensant: et quasi currus vecti pondere, in hostes magnum impetum habent, qui sanctis virtutibus, et acutis consiliis pleni, tentamenta omnia, quae ingeruntur, in momento destruunt. Nec vacat ab isto sensu, quod currus, dum per terram volvitur, et inferiorem partem levat sursum, et superiorem deprimit deorsum. Sic nimirum et sanctorum virorum recta intentio, dum de terrenis, quae agit, coelestia exspectat, velut partem, quam per terram trahit, ad summa dirigit. Et quia se tam de bono opere, quam de exspectatione aeternae retributionis 195 in conspectu Conditoris humiliat, velut ad terram mergit partem, quam sursum levat. In rotis quippe suis currus noster incessanter volvitur, si de bono opere semper aeterna intendimus, et de omni profectus nostri altitudine humiles esse curamus. Quae profecto arma, et currus tunc sunt regis, cum a praedicatorum sanctae Ecclesiae forma et doctrina discrepare minime videntur. Currus ergo et arma electi praedicatores fabricant, quando auditores suos ad supernam patriam festinare docent, et intentionis rectitudine et munitione virtutis. Sed haec omnia, quae in profectu unius ostendimus, nihil obstat, si per se in pluribus distributa sentiamus. Electos quidem per virtutum gradus proficiscentes, ostendimus prius in curribus poni; deinde equites, et regalium quadrigarum praecursores ordinari; tribunos, centuriones, aratores, et messores constitui; ad extremum vero fabros armorum fieri. Sed quia sancta Ecclesia diversis electorum ministeriis utitur, qui vult, potest gratiarum dona singula ordinibus attribuere singulis, ut eorum quaeque sint propria illis, qui eorum affectibus strictius inseruntur. 8. Quid ergo est quod subdit: Filias Israelitarum unguentarias, et focarias, et panificas esse futuras? Sed filiarum appellatione aliquando infirmitas, aliquando fecunditas designatur. Quae ergo Israelitarum filiae, nisi mentes electae sunt, ad divini verbi conceptum praeparatae? Quae regis unguentariae fiunt: quia dum praedicatoris sui institutione proficiunt, in se abundantem gratiam Spiritus sancti percipiunt, per quam mederi contritis cordibus salubriter possunt. Focariae etiam fiunt: quia dum fervore sancti Spiritus plenae sunt, exemplo suo proximorum corda in amorem Conditoris accendunt. Panificae fiunt, quando electas mentes verbi Dei alimento reficiunt. Unguentariae ergo fiunt filiae, quando vulnera peccatorum curant. Focariae, quando purgata a sordibus peccatorum corda, ad studium boni operis exemplo suae virtutis inflammant. Panificae vero sunt, quando proficientibus per exempla, non jam exempla proponunt, sed altae scientiae verba proferunt; ut velut solido cibo pasti, tanto fortius agant, quanto jam spiritaliter instructi, ferventius aeterna desiderant. Sequitur: (Vers. 14.) Agros quoque vestros, vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.

9. Quinam sunt agri, quae vineae, quae oliveta, quae jure praelatorum nobis auferuntur? Sed praedicatores sancti, quando ad correptionem peccatorum loquuntur, delectationes carnis, concupiscentias mentis, simulationes bonorum operum reprehendunt. Nam si carnis delectationes iniquae possessionis agri non essent, Apostolus nequaquam diceret: Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem (Gal. VI, 8). In carne quippe seminare, est propositum mentis obruere in delectationes corporis. Qui profecto corruptionem de carne metunt: quia in electorum resurrectione renovationem aeternae incorruptionis nequaquam recipiunt. Vinearum quoque appellatione mentis concupiscentiae recte figurantur: quia reproborum corda inebriant, et a cognitione veritatis alienant. Hujus vineae fructus vituperans Moyses, ait: Ex vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhae: uva eorum, uva fellis, et botrus amarissimus (Deut. XXXII, 32). Ex Sodomorum quippe vinea vitem, ex Gomorrha ducit propaginem, qui nefandissimis concupiscentiis mentem replet. 196 Quasi enim vineam facit, qui inde aeterna obliviscitur, unde et per concupiscentias debriatur; et qui se quasi sub umbra vineae, et amoenitate pravae delectationis refrigerat, aeterni sibi incendii retributionem parat. Unde apte nimis ejusdem vineae fructus exponens, uvam fellis, et botrum amaritudinis dixit. Uva quippe in visu est, fel in sapore: visum oblectans, gustum amaricans; quia nimirum reprobae menti valde placet, quod concupiscit, sed in aeterna poena, quod sibi modo est dulce, amarescit. Rex ergo nobis agros tollit, cum electus praedicator laetos in delectatione motus carnis nostrae loquendo subtrahit. Vineas tollit, cum debriantes concupiscentias a corde nostro penitus abscindit. Oliveta etiam tollit, cum falsae misericordiae opera reprehendit, cum recte exhortando suggerit, nullum esse meritum operis, nisi prodeat de proposito bonae intentionis. 10. Sed valde quaerendum est, cur dari servis regis asseruntur. Nam si haec nobis jure auferuntur, quinam erunt, quibus non indigne tribuantur? Quod tamen si subtiliter quaerimus, magnos in imperiis suis sanctos praedicatores nostros invenimus. Qui sunt ergo ii servi, nisi illi, de quorum capite ad beatum Job Dominus dicit: Nunquid accipies eum servum sempiternum (Job XL, 23)? Maligni namque spiritus servi sunt sanctorum hominum; sed in hac vita servi perpetui, in illa vero servi sempiterni. Quotidie namque hoc ingerunt, unde sancti viri coronentur. Nam cum ex praelio hujus vitae, aeternae gloriae victoria nobis praebeatur, qui contra nos ea bella innovant, quibus ad aeternam requiem ducimur, profecto nobis magna servitia impendunt. Servi quoque victorum sunt, testante veritate: A quo quis vincitur, ejus servus efficitur (II Petr. II, 19). Nam dum praelia contra eos, qui victuri sunt, excitant, serviunt eis, qui inde coronantur, unde ad tempus eorum praelia potenter excipiunt. Sed quia quod ad sanctorum gloriam proficit, malignis spiritibus crescit in damnationis augmentum, ablati agri, et vineae, et oliveta servis tribuuntur. De omni quidem malitia sua daemones in aeterna poena punientur. In congressione quidem occulti certaminis, quando electi vincunt, mala quae repellunt, suis hostibus tribuunt: quia isti, tanquam aurum in fornace (Sap. III, 6), probantur, illi pro reproba suggestione puniuntur. Agros ergo, vineas, et oliveta servi suscipiunt: quia cum peccatores ad vitam, praedicantibus doctoribus, redeunt, hoc etiam ad damnationis cumulum daemonibus proficit, quod poenitentes in culpa praeterita tandiu eorum fraude retenti sunt. Dantur etiam haec servis, quando officio praedicatoris conversi peccatores ad Dominum, agnoscunt quod in amore praeteritorum criminum fraude daemonum tenebantur. 11. Quid vero est, quod segetes, et vinearum reditus addecimari, et eunuchis famulis regis dari ea perhibentur? Sed segetes electorum addecimantur, quando excellentiora eorum opera colligimus, ut ea, ad exemplum fidelium producamus. Unus denique solus fuit, qui in se omnium virtutum plenitudinem habuit, cui se omnis plenitudo divinitatis corporaliter infudit (Coloss. I, 19). Nos autem, quia de plenitudine ejus omnes accepimus, dona gratiarum per partes divisas possidemus. Hinc Paulus ait: Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, alteri fides in eodem spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum (I Cor. XII, 8). Denario vero 197 numero, quia perfectus est, virtutes addecimamus, cum singulorum dona electorum colligimus, quae minores imitentur. Nam de Moyse scriptum est: Quia erat mitissimus super omnes homines terrae (Num. XII, 3). De Abraham quoque dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6). Cum ergo mansuetudinem cum fide imitari volumus, necesse est ut de exemplo Moysi et Abrahae ad refectionem mentis nostrae, velut electarum segetum, cibi decimentur. Sic sic nimirum castitatem Joseph (Gen. XXXIX, 8), sic Job patientiam (Job. I, 21), sic zelum Phinees (Num. XXV, 7) ad exemplum nostrum praedicatores proferunt: quia dum perfectorum virtutes ostendunt, velut electarum messium decimas congregant, quas bene proficientibus apponant. Unde et bene eunuchis et famulis eaedem frugum decimae dari praedicuntur. Eunuchi quippe sunt, qui animi virtute, omnia in se libidinis fomenta contriverunt. De quibus nimirum in Evangelio Dominus dicit: Sunt eunuchi, qui castraverunt se propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12). Famuli sunt, qui adhuc studiis vitae activae sub aliena cura inserviunt, et ad altitudinem charitatis liberi adhuc exire non possunt. Qui et apud Moysen sex annis servire dominis suis debere inveniuntur (Exod. XXI, 2), ut septimo liberi egrediantur: quia nimirum prius debent perfecti esse in opere, ut ordinate in summa contemplatione exire valeant. Eunuchis ergo famulis doctor messium decimas tribuit, quando ii, qui in candore castitatis obediunt sibi, opera majorum electa sequuntur. Vinearum etiam decimas tribuit, cum eis, quam mira charitate Patres nostri Deum et proximum dilexerunt, ostendit; ut et ipsi etiam ejusdem charitatis abundantia repleri studeant, ac velut ebrii, praeteritorumque obliti, sola futura diligant, atque ad illa ferventer currere non omittant. 12. Post ista vero omnia servi Israelitarum, et ancillae, juvenes optimi tollendi praedicuntur, atque in regis opere ponendi. Qui sunt servi carnalium, nisi qui, malorum exemplo, diuturna consuetudine sic depravati sunt, ut colla mentis sub jugo nequissimae imitationis perpetuo subdidisse videantur? Servi ergo illorum tolluntur, quando electorum praedicatorum studio illi etiam peccata deserunt, qui reprobae imitationi carnalium vehementer subdi videbantur. Qui etiam juvenes optimi dicuntur. Juvenes quidem sunt, quia in malo fortes; optimi etiam dicuntur, quia caeteris peccatoribus nequiores sunt. Quibus nimirum per prophetam dicitur: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Isai. V, 22). Vinum denique bibunt, qui deliberatione mentis, fervorem concupiscentiae praecipitanter excipiunt, et ebrietatem miscent; quia dum concupiscentiarum ardoribus inflammantur, ad vias rectitudinis, perdita ratione, redire nesciunt. Potentes vero et fortes tam ad bibendum, quam ad miscendam ebrietatem sunt, ut pro ferventi proposito mali velut optimi servi esse doceantur. Hos optimos juvenes item divinitus sermo demonstrat, cum diaboli aviditatem exponit, dicens: Esca ejus electa (Habac. I, 16). Nam antiquus hostis in eorum nequitia valde reficitur, qui nequissimis nequiores sunt. 13. Ancillarum vero nomine illa nequissima peccatorum conditio designatur, qui per iniquitatem valde sunt pessimi, et aliis praebent exempla pravitatis. Velut enim ancillae servos pariunt, dum magnae iniquitatis non sunt solum operariae, sed etiam matres. Quia vero sanctorum praedicatione 198 tales etiam convertuntur, qui magna postmodum omnipotenti Deo servitia impendunt, apte servi et ancillae dicuntur auferri, et in opere regis poni. Annon tunc ancillam rex regum tulit, quando de illa magna peccatrice dixit: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47)? Et hanc in opere suo posuit, quando in castellum intravit, et eum illa in domo sua recepit (Luc. X, 38). Hanc etiam in opere suo posuit; quia resurgens a mortuis, ei praedicationem suae resurrectionis injunxit (Marc. XVI, 7). Servum quoque tulit, quando a telonei lucro Matthaeum ad se sequendum vocavit. In opere suo hunc etiam posuit, quia ei in domo sua convivium praebuit, et Aethiopiae praedicatorem, conversi orbis Evangelistam fecit (Matth. IX, 9; Marc. I, 14; Luc. V, 27). Quia ergo praedicatorum ministerio hi etiam ad Dominum redeunt, de quorum salute humana cogitatio desperare poterat, bene servi et ancillae et optimi juvenes in regis opere ponendi describuntur. 14. Possunt servorum et ancillarum nomine, motus cordis et affectiones intelligi. Nam quando nobis reproba suggerunt, servi sunt: quando affectiones mentis pravorum motuum suggestionibus substerni appetunt, ancillae. Tunc quidem necesse est, ut per rigorem propositi utrisque dominemur. Servos nostros et ancillas praedicatores tollunt, cum motus cordium nostrorum, et affectiones instruunt, qualiter ad Dei servitium dirigantur. In opere regis ponunt, quando jam idem Dei omnipotentis servitium, quod eorum magisterio didicimus, exercemus. Quare et in asinis quid aptius, quam lascivi motus animae figurantur? In opere autem regis ponuntur, quando illa mens, quae pravis cogitationibus moveri ad lasciviam solebat, praedicatione doctoris proficit, et affectus suos in appetitu imitandae castitatis ponit. Possunt servorum et ancillarum et asinorum nomine designari, qui saecularibus hominibus corporalia obsequia fortiter impendunt. Sed in opere regis ponuntur; quia conversi ad Dei omnipotentis servitium, spiritualia tanto devotius pro aeterna retributione tolerant, quanto clarius agnoscunt, quia magna sine fructu tolerabant. Greges etiam rex addecimare dicitur: quia quisquis omnipotenti Deo placere appetit, oportet, ut mundus sit per innocentiam, et studio boni operis intentus. Per illud quidem arbor est bona, per istud etiam fructus facit. Quia vero multis utimur, ut servare innocentiam, et bona opera exhibere valeamus, ipsae cogitationum innocentium turbae greges nostri sunt. Quid ergo est, quod addecimantur, nisi quia cogitationum subtilitas facile non videtur? Nam saepe bona nos cogitare putamus, quae subtiliter discussa, bona non sunt. Addecimari ergo greges debent, ut illud solum regii juris sit, quod denario numero continetur. Quod in nobis tunc bene agitur, cum praedicatorum nostrorum magisterio discimus, perfecti esse non solum exhibitione operis, sed etiam in exquisitione cogitationis. Ad extremum vero dicitur: (Vers. 17.) Vosque eritis ei servi.

15. Ut videlicet sic ejus juri se subditos sciant, ut ejus mandata praeterire non audeant. Hanc profecto regiam dominationem volebat Dominus statuere, cum dicebat: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum in caelis (Matth. XVI, 19). Hanc etiam potestatem exigebat a subditis, qui dicebat: Si quis evangelizaverit vobis aliud, quam ego evangelizavi vobis, anathema sit (Gal. I, 8). Hinc item Dominus discipulos mittens 199 in praedicationem, dicit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Hinc de Judaeae praedicatoribus eisdem discipulis Dominus dicit: Quaecunque dixerint vobis, facite (Matth. XXIII, 3). Servi ergo regum nostrorum sumus, quando sic praelatorum nostrorum imperio subdimur, ut praeter eorum auctoritatem agere nulla praesumamus. Quia ergo eis praesunt, qui in virtute obedientiae suas virtutes roborant, in fine regii juris dicitur: Vosque eritis ei servi: ut fideles subditi, tunc etiam se subditos praedicatorum praecepto debere esse cognoscant, quando per virtutum profectum, ad perfectionis culmina perducuntur. Quod etiam eisdem verbis ipsa Veritas discipulos edocens, ait: Cum feceritis haec omnia, dicite: Servi inutiles sumus (Luc. XVII, 10). Verumtamen, quia carnalibus ista loquebatur, adjunxit, dicens (Vers. 18.) Et clamabitis in die illa a facie regis, et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.

16. Qui regem petierant, a facie regis clamant, quando ii, qui agere spiritualem vitam sub bono rectore voverant, ejusdem vitae relinquere labores tentant. Facie quidem omnes agnoscuntur. Facies ergo regis est cognita conversatio, et eruditio boni praedicatoris. Qui nimirum, quia dura et aspera pro aeterna vita agunt, et dura praecipiunt, eorum vitam atque doctrinam carnales subditi non imitari, sed fugere conantur. Faciem quippe regis tunc vident qui regem petierant, cujus aspectum ignorabant; quia in praelato suo coelestis itineris districtio, quam sit laboriosa, considerant, quam velut rem facilem, ante quam cognoscerent, appetebant. Tunc a facie regis clamant, qui regem petierunt; quia dum carnalis vitae deserere morem nolunt, ejus quem sibi praeesse voluerunt, optimi pastoris sui laudabilem imitationem effugere nituntur. Et quia caeco corde lucem videre non possunt, ad Dominum clamant, id est, ut evadere spirituale jugum Dei possint, Dominum obsecrant. Sed non exaudit eos Dominus in die illa. Quae est dies illa, qua reprobi subjecti Dominum obsecrant, nisi intentio vanae prosperitatis? Non exaudiuntur; quia profecto per divinam gratiam nunquam fit, ut bonis rectoribus semel promissa subjectio, libera egredi ad mundi delectationes possit. Quare et causam subjunxit, dicens: (Vers. 18.) Quia petistis vobis regem.

17. Quasi dicat: Pastoribus spiritalibus promissa subjectio indissolubilis est. Facile quidem vobis regem petitis: sed quia dignitas regia gravis est, eorum potestatem effugere facile non potestis. Hoc quia ad historiam dicimus, notandum esse censemus, quia omnipotens Deus, dum jus regis praedicit, religiosis praepositis formam institutionis impendit. Quare? Ut qui arctissimam conversationis viam imperant, noviter accedentibus facile aditum non impendant. Quare et ejusdem arctissimae vitae magister optimus, summae veritatis discipulus eruditus praecipit, dicens: Probate spiritus, si ex Deo sint (I Joan. IV, 1). Et item: Nuntientur ei dura et aspera, per quae itur ad Deum, ut sciat ad quod intrat. Praedicat ergo Dominus jus regis, dicat, sciat omnia, quales carnales futuri sunt in ejus observatione: et ut ad vitam virtutis 200 debiles facile non accedant, fortes praepositi facile debiles nequaquam accipiant. Celeritas quidem conversionis plerumque oritur ex praecipitatione consilii, non ex incremento devotionis. Nam cum infirmi fortia promittunt, non est expertum robur animi, sed confusio discretionis. Quos omnes sub unius denotatione sapiens admonet, qui dicit: Super te onus ne levaveris. Qui ergo in regularis vitae forti proposito aliis praesunt, tanto discretius debent ad eamdem vitam conversos recipere, quanto et utilius praenoscendum est, accedentium petitio ex virtute sit animi, an ex praecipitatione voluntatis. Nam qui in suis actibus faciles sunt, solent instanter vitae spiritalis asperitatem appetere, ut videantur magna animi virtute, quod expetunt, desiderare. (Vers. 19, 20.) Noluit autem populus audire vocem Samuelis, et dixerunt: Nequaquam, sed rex erit super nos, et erimus nos quoque sicut omnes gentes, et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.

Hoc quia superius late expositum est, in eorum exquisitione otiose retinemur. Sequitur:

(Vers. 21.) Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.

18. Audire vocem populi, est quae sanctae conversationis habitum petentes, exterius dicant agnoscere. Nam velut solam accedentium vocem audimus, cum scimus quae exterius asserunt: sed quales inter sponsionis assertiones futuri sint, non videmus. Loqui ergo ea in auribus Domini debemus, ut ipse sponsionis verba suscipiat: qui dum verba audit, corda discutit, et ex textu profectionis, usuras exquirit robusti operis. Hoc namque novitiorum nostrorum mentes audiant, et expavescant: quia videlicet quod nobis dicunt, in auribus Domini loquimur. Nam quod coram nobis promittunt, Deo offerimus, ut ipse jam de manibus nostris teneat, quod exquirat. Quae profecto libertas rectoris, est obligatio subditi: quia tanto districtiori sententiae subditur, quanto apertius scire potest: quia de eo, quod respondet, omnipotenti Deo reddere rationem debet. Cum ergo ea quae novitii promittunt, Deo offerimus, quasi chirographum, quod nobis faciunt, illi damus. Et quia latenter hoc agitur, in auribus Domini Samuel ea, quae populus dixerat, locutus fuisse perhibetur. In auribus quippe amicorum loquimur, quando ea quae dicimus, extraneis celamus. Sequitur: (Vers. 21.) Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem.

19. Superius propheta futura prospiciens, ait: Clamabitis ad Dominum, et non exaudiet, quia petistis vobis regem. Nunc vero Dominus dicit: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem (I Reg. VIII, 18). Quid per hoc nobis ostenditur, nisi quod saepe bonis rectoribus sanctae Ecclesiae divinitus inspiratur, ut coelestis vitae studiis eos subdant, qui sub disciplina ejusdem professionis postea devoti non sunt? Qui profecto postea a facie regis clamaturi sunt, et tamen divino praecepto regem recipiunt: quia divinitus inspirantur ad servitutem Dei devote accedere, quos in augmento mercedis aeternae pastorum sollicitudo magni laboris, sub ejusdem servitutis vinculo 201 debeat cohibere. Ad Dominum nempe clamare dicuntur, a facie regis sui: sed quid a Domino missus propheta respondeat, ipsi reges audiant, ut quid agere debeant, inter ipsos clamores sciant. Non, inquit, exaudiet vos. Ergo nec ipsi exaudire debent. Qui enim in sanctis monasteriis sunt tepidi, medendi sunt, quasi aegri; non sunt ejiciendi, ut mortui. Nam si a Domino missi sunt, inter spiritualium unguentorum fomenta resipiscent. Dicat ergo Dominus: Constitue super eos regem: quia profecto nonnulli ad servitutem Dei veniunt devoti, qui et refrigescere permittuntur, sed pastorum studio, quorum se praecepto subdiderant divina inspiratione, ad amorem coelestis patriae recalescunt. Sed jam qualis pastor ad haec sit idoneus, exponit, dicens: (I Reg. IX, 1, 2.) Erat vir de Benjamin, nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini fortis robore. Et erat illi filius vocabulo Saul, electus et bonus, et non erat vir de Israel melior illo, ab humero et sursum eminebat super omnem populum.

20. Quid est, quod cum rex constituendus ostenditur, patrum nomina praedicantur: nisi quia indigne assumitur ad principatum sanctae Ecclesiae, qui sanctorum Patrum in moribus nobilitatem non tenet? Sex autem patrum nomina assignantur, ut sanctae conversationis eorum in bona actione perfectio designetur. Sex enim diebus mundus conditus est, sex aetatibus consummatur. Sex ergo sunt patres, qui in genealogiae ordine electorum pastorum sanctae Ecclesiae nominantur: quia nimirum illorum sunt per imitationem filii, qui in forma sequentium culmen obtinent perfectionis. Pater vero regis, Cis, id est durus dicitur: quia profecto ii, quorum sancti praedicatores imitatores sunt, vita et zelo remissi non sunt. Duri namque sunt, quia peccatoribus mollia non loquuntur: duri etiam sunt, quia ut alios bene corrigant, dura quae illis praecipiunt, in sua conversatione demonstrant. Durus namque videbatur, qui Judaeos arguebat, dicens: Genimina viperarum, quis ostendit vobis effugere a ventura ira? Facite dignos fructus poenitentiae (Matth. III, 7). Sed qui aliis durus erat, sibi remissus non erat. Nam ut poenitentiae duritiam, quam praedicabat, Evangelista eum tenere ostenderet, ait: Habebat vestimentum de pilis camelorum, et zona pellicea cinctus lumbis: esca autem ejus locustae et mel sylvestre (Marc. I, 6). Ad Ezechiel quoque dicitur: Ecce dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem et silicem dedi faciem tuam (Ezec. III, 8). Sed qui tam durus contra duros in malo veniebat, ut dura, quae ventura erant, locuturus ostenderet, diebus septem in medio eorum, antequam loqueretur, flebat. Sic enim dicit: Et sedi ubi illi sedebant, et mansi septem dies moerens in medio eorum. Quia ergo sancti praedicatores, obstinatis peccatoribus, lenes et mansueti non sunt, et quod asperum praedicant operantur, duri filius Saul recte perhibetur. Illos enim imitari electus praedicator debet, qui et acuta praedicant, et quae loquuntur, observant. Unde et de eodem regis patre subjungitur: Fortis robore. Sunt nonnulli intra sanctam Ecclesiam, qui elatione sunt, et arrogantia fortes. Nam magna agunt; sed cum laudare homines ea quae agunt, desinunt, eadem magna ipsi agere praetermittunt. Fortis ergo robore est, qui virtutem, quam monstrat in opere bono, habet a Spiritu sancto. De quo nimirum robore superius (Ad. VI, 2) Anna in cantico vaticinata est, dicens: Infirmi accincti sunt robore. 202 De hoc Dominus discipulis repromittit, dicens: Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). In hoc robore fortiter gradiebatur ille de quo scriptum est: Regressus est Jesus in virtute spiritus in Galilaeam (Luc. IV, 14). Qui ergo durus dicitur, fortis robore perhibetur: quia electi viri, dum summa praedicant, ingentia demonstrant: et omne quod altum praecipiunt, omneque quod magnum agunt, in virtute sancti Spiritus operantur. De quo digne subjungitur: Et erat ei filius Saul nomine, electus et bonus. Nam qui talium imitator est, utilis non solum est ad laborem ministerii, sed aptus ad fructum haereditatis. Electus quippe etiam Judas ad ministerium fuit: sed quia bonus non fuit, jus amisit successionis. Qui ergo in Saul adhuc electo et bono significantur, nisi sanctorum Patrum electi imitatores, qui per doctrinam aliis utiles sunt, et per conversationem sibi: qui sic alios possunt regere, ut sibimetipsis nequaquam desinant providere? Electi namque et boni sunt, quia sic lucra aliorum expetunt, ut sui nulla damna patiantur. Pleni quippe in seipsis sunt, effluentes aliis, et de abundantia sui sic aliis tribuunt, ut suae plenitudinis aliquid non amittant. Habent quae aliis praebeant, sed habentes quae sibi possint sufficere, nulli praebent. Sic aliis praebere oleum nituntur, ut a se fomenta luminis non tollantur: ut dum illuminant alios, se non extinguant. Bene ergo electus et bonus dicitur: quia certe, qui sanctae Ecclesiae regimen suscipit, dives esse debet, et ornatus donorum spiritalium et plenitudine meritorum. Et quia de communi ordine, qui praecellant, eligendi sunt, sequitur: Et non erat de filiis Israel melior illo. Cujus profecto excellentia commendatur, cum subditur: Ab humero, et sursum eminebat super omnem populum. Hac quippe specie corporis in persona ordinandi antistitis, praesignantur acta virtutis. Quid enim in humero nisi fortitudo designatur? Sed qui ab humero, et sursum super omnem populum eminebat, tam sublimis staturae erat, ut qui altior esset in populo, capite usque ad humerum regis pertingeret: futurus vero rex collo et capite altitudinem omnium superaret. Capita vero quae sunt, nisi subjectae plebis mentes? Quae cum valde tenduntur, usque ad humerum ordinandi regis pertingunt? quia is qui ad regendum culmen sanctae Ecclesiae quaeritur, tantae debet esse perfectionis, ut quidquid populus de bono opere sibi vult proponere, in sua conversatione debeat demonstrare. Quasi enim regis humerum capita plebis tangunt, quando eorum corda, quidquid virtutis in suo pastore quaerunt, inveniunt. Sed rex praecellit collo, praecellit et capite. Quid enim in collo, nisi locutio: quid in capite, nisi mentis contemplatio designatur? Capite ergo et collo subditorum omnium capita excellit, si contemplationis altitudine mirabilis est, et sublimitate doctrinae. Quasi enim capite sublimis est, cum illa de secretis coelestibus contemplatur, quae alii contemplari non possunt. Collum quoque super alios habet, qui altitudine locutionis suae mirabilis, aequandus ab aliis non est. Quasi enim caput in sublime extulerat, qui dicebat: Veniam ad visiones et revelationes Domini. Scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit (II Cor. XII, 1, 2). Sed velut electus et bonus rex, ut collum etiam super capita omnia se tenere ostenderet, ait: Audivit arcana verba, quae non licet homini loqui (Ibid., 4). Quid vero quasi eminens collum ejus miramur in iis, 203 quae tacuit? Adaequemus eum, si possumus, in iis quae dixit. De collo apostoli Pauli processerunt epistolae ejus, et cum ab illo tempore coeperint eas viri sapientes exponere, adhuc conantur ea quae dixit melius scire. Cumque quotidie in ejus eruditione proficiunt, quasi ad summitatem colli innitentes, pertingere nequaquam possunt. Emineat ergo rex collo, emineat capite, sit humero sublimis; ut conversatione perfectus sit, eloquio mirabilis, prae caeteris arduus in arce contemplationis. Sed, qui conversatione magnus est, eloquio praecipuus, prae omnibus contemplatione suspensus, priusquam perveniat ad culmen regiminis, signa exterius habere debet fraternae charitatis: ut videlicet sic proximorum sollicitudinem habeat, ut ad aeternam vitam lucra animarum quaerat. Bene ergo in eorum typo subjungitur: (Vers. 3, 4.) Perierant autem asinae Cis, patris Saul: et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et surgens vade, et quaere asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim, et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant, et per terram Jemini, et minime reperere.

21. Cis, qui durus dicitur, non solum electos ejus, sed ipsum etiam Redemptorem significat. Nemo enim sibi eo durior exstitit. Hujus namque duritiae asperitatem propheta insinuans, ait: Vere languores nostres ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isa. LIII, 4). Mori enim mortalibus non est pati, passibiles damnatae naturae. Ille ergo sibi durus vehementer exstitit, qui in se unde pateretur, non habuit: sed ut nos patiendo liberaret, in quo sibi durus esset, et pati posset dignanter assumpsit. Asinae Cis sunt animae peccatrices (I Reg. X). Quia etiam in fide Redemptoris regeneratae sunt, durae esse dicuntur: perditae autem asinae, quia per immunditiam ab ejus sunt servitio separatae. Hinc est enim, quod ad passionem tendens, absolutae asinae, et pullo insedit (Matth. XXI, 7); ut patenter ostenderet, quia ad hoc pati venerat, ut peccatoribus subveniret. Pereuntes namque asinas se quaerere fatebatur, cum dicebat: Venit filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10). Has asinas et per semetipsum quaesivit, et adhuc praedicatores ad quaerendum mittit. Dicit ergo Cis filio suo, ut asinas quaerat, quando electorum cordibus spirituali inspiratione Redemptor imperat, ut in praedicationis ministerium pergant. In praedicationis autem officio pergentes, quia solum spiritalem sensum secum debent ducere, unum de pueris tollere jubentur. Unum namque puerum tollit, qui dum ad praebendum aliis formam vivendi pergit, in omne quod agit spiritualis est. Unum namque de pueris tulit, de quo praedictum est: Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae (Luc. I, 17). Unum puerum secum tulerat, qui ait: Non habemus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est (I Cor. II, 12). Hinc iterum dicit: Nos sensum Christi habemus (Ibid., 16). Hinc per Ezechielem de sanctis animalibus dicitur: Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur (Ezec. I, 12). Quaerens ergo asinas, unum de pueris tollit: quando is, qui noviter animarum lucra quaerere incipit, quae agere putat, omnia spiritaliter agere disponit. Invenire autem asinas, est peccatores in luce sanctitatis conversos aspicere. Nam velut perditae asinae non inveniuntur, quando in peccatorum tenebris, reproba corda se obruunt. 22. Et quia per quinque sensus corporis ad easdem peccatorum tenebras decidunt, quinque regionibus 204 non inveniendae perquiruntur, videlicet monte Ephraim, terra Salisa, et Salim, et viri Gemini, et Zuph. Unusquisque etenim ubi per peccatum projicitur, ibi occultatur; et quasi perditus, ubi sit nescitur, quando justitiae lucem, in qua eum Deus posuit, derelinquit. Hinc est, quod in paradiso post peccatum, primum hominem quaerit, dicens: Adam, ubi es (Gen. III, 9)? Quasi dicat: Quia te in luce qua posui non invenio, demonstra te ubi posuisti. Hinc de mortuo Lazaro exquirit, dicens: Ubi posuistis eum (Joan. XI, 34)? Sed quem quasi perditum quaerebat, ut inveniret progredi imperabat, dicens: Lazare, veni foras. Perditur ergo homo, cum peccat: invenitur, cum peccatum adversum se, jam poenitendo pronuntiat. Quia enim per sacra eloquia peccatori praecipitur: Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris (Isa. XLIII, 26, sec. LXX): dum ille, qui peccavit, confitendo justificari incipit, in luce jam cernitur, ubi jam positus invenitur. Saul autem, qui asinas quaerens, non invenit, eruditi quidem praedicatoris personam designat, sed noviter incipientis. Quem profecto omnipotens Deus praedicationis fructum afferre non patitur, ne vilem peccatorum conversionem aestimet, dum leviter convertere eos ad Dominum potest. Differtur ergo conversio, ut conversi diligantur: et eos praedicator tanto amplius amet, quanto clarius videt, quia eos lucrari cito non praevalet. Sed dum sancti viri de praedicatione sua alios convertere non possunt, de se vehementer timere incipiunt: ne inde omnipotenti Deo displiceant, unde se ei vehementer placere cogitabant: et plerumque agitur, ut sic novorum praedicatorum corda terreantur, ut jam proponant ejusdem praedicationis officium deserere, et Deo per silentium vacare. Quare et subditur:

(Vers. 5.) Cum autem venisset in terram Zuph, et non invenisset, dixit Saul ad puerum suum: Veni, revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et sollicitus sit pro nobis.

23. Ad patrem reverti deliberat, qui postposita intentione praedicationis, Deo vacare appetit in secreto silentii. Reverti quidem dicitur, qui missus ante perhibetur. Quasi enim coram patre sunt filii, quando electi viri immorantur in secreta contemplatione Redemptoris. Revertuntur itaque, quando a publico sanctae praedicationis veniunt ad rimanda gaudia aeternae claritatis. Sed quia sancti viri nihil agunt inconsulti, Saul de reversione ad patrem puerum consuluit. Tunc namque puerum consulimus, quando intenta mente providemus, ut quod tentamus disponere, a spirituali sensu non debeat differre. Ad patrem quippe reverti disposuerat, qui dicebat: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea: Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator contra me (Psal. XXXVIII, 1, 2). Adversus praedicatores peccator consistit, quando ad praedicationem eorum, statum suae iniquitatis non deserit. Et quia tunc praedicator ei silere, et Deo vacare proponit, ut ad patrem redeat, obmutescit. Sed quia per silentium voluntatem Dei melius didicit, cor ejus concaluit, et exardescente igne internae meditationis, locutus est. Quod in hoc etiam loco ostenditur, quia consultus puer, consulenti se consilium impendit, dicens: (Vers. 6.) Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis, omne quod loquitur absque ambiguitate venit: nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus. 205

24. Virum Dei Samuelem dicit, in quo praedicatores sanctae Ecclesiae designari jam diximus. Qui vir quidem dicitur, pro reverentia sanctae conversationis, et omne quod loquitur, absque ambiguitate venire perhibetur: quia quidquid minatur de aeternis suppliciis, quidquid de aeterna laetitia promittit justis, ita ut denuntiat, et impii abibunt ad poenam, et electi ad gloriam. Qui etiam in civitate esse perhibetur: quia electus pastor in communi subjectae plebis custodia, semper vigilare cognoscitur. In civitate est pastor, quia cum custodit alios, in se munitus est. Unde et per prophetam in omnium virorum Dei laudibus, sub unius descriptione dicitur: In excelsis habitat, munimenta saxorum sublimitas ejus (Isa. XXXIII, 16). Nam quo altius in aeternorum civium visione suspenditur, eo et sibi fortior, et proximis utilior invenitur. 25. Nobilis etiam dicitur: quia superna conversatione conspicuus est, et de mundanae vitae rusticitate nihil habet. Inde enim nobilis cernitur, unde civis. Saecularium quippe hominum, quia nulla est morum compositio, quasi in exterioribus locis nutriti, rustici sunt. Ex consueta namque animi inhonestate, turpes proferunt motus corporis; et velut valde degeneres, urbanae consuetudinis gestum nesciunt, dum per omne quod agunt, vitae suae speciem vilitate terrenae obscuritatis operiunt. Quo contra viri Dei nobiles sunt, qui dum fortiter ea, quae divina sunt, agunt, in omni suo opere, superna luce resplendent: et nihil degenerositatis habent, qui in magna luce omnis suae conversationis radios proferunt coelestis originis. Ad hoc ergo a puero Saul ducitur, ut instruatur: quia qui in arce praelationis ponendi sunt, spirituali sensui perfectorum praedicatorum magisterio subjici monentur. Ab hoc puero nos duci admonet, qui dicit: Si spiritu ducimini, non estis sub lege (Gal. V, 18). Quaerendum vero est, cur dubitative dicatur: Si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus. Sed quia spiritualia discere appetit, quia ingentia dona gestit accipere: utrum eisdem donis sit dignus, scire non potest. Dubitare ergo incipit, qui tam magna promereri se suis meritis non praesumit. Quae nimirum dubitatio electis oritur ex virtute humilitatis. Quare et comitantis pueri voce Sauli dicitur: Si forte indicet nobis de via nostra. Quia nimirum spiritualis sensus non alta nobis sapere suggerit, non audacter de omnipotenti Deo praesumere, sed ejus dona cum summa sancti timoris reverentia postulare. Merito ergo puer dicitur, qui humilia semper docere praedicatur. Dum ergo dicit: Eamus illuc, et repente subjungit: Si forte indicet de via nostra, aperte indicat, quia in sensu electorum Dei spiritus operetur, dum ad spiritualia dona expetenda, et devote eos facit accedere, et de largitoris omnipotentia magna cum reverentia formidare. Unde et qui a spiritu ducitur, inopiam meritorum suorum respicere perhibetur, cum subditur: (Vers. 7.) Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus, quid feremus ad virum? Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei, nec quidquam aliud.

26. Habent proprium mentes humilium, ut spiritualia dona habeant, sed in iis quae habent, se non attendant. Quia enim a Spiritu sancto virtutum dona percipiunt, ideo sanctus spiritus, qui dona tribuit, ea eis ab aestimatione tollit, ut in virtute conversationis haec habeant, in tumore elationis 206 non habeant. Bene ergo de Saule dicitur: Ab humero et sursum eminebat super omnem populum. Et dixit ad puerum suum: Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus: quia electi viri, et ad disponendum sanctae Ecclesiae culmen idonei, in eo etiam se per humilitatem parvos aspiciunt, in quo per virtutem magni sunt. Et panem quidem ad refectionem fidelium animarum habent in sapientia verbi, sportulam vero in memoria internae meditationis. Cum enim ea quae in secreta meditatione colligunt, servant in memoria ad eruditionem fidelium, velut panem in sportula reponunt. De his enim sportis in Evangelio dicitur: Impleverunt septem sportas de fragmentis (Matth. XV, 37; Marc. VIII, 8). Cum in mensa Domini panes abundant, sportae impleri praecipiuntur: quia cum electi anima in superna Redemptoris contemplatione reficitur, in eadem contemplatione veritatis eruditur, ut verbi alimonia, quae in se excrescere cernitur, in memoria ad eruditionem fidelium reponatur. Aliud etiam praeter panem et sportulam abundanter habent, qui cum virtute contemplationis, et doctrina verbi, abundant copia sanctae operationis. Ut ergo humilitas sanctorum in ordinandi regis locutione resonet, dicit: Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei, nec quidquam aliud: quia sanctus spiritus eos, qui ad ecclesiastici culminis regimen praeparantur, magnos facit in virtute interni muneris, sed omnino parvos in respectu propriae aestimationis. Dicat ergo puer: Eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra. Saul autem vacuum se inspiciat: quia Spiritus sanctus dum sensus honeste viventium instruit, audaces modo, modo timidos reddit. Audaces quidem, ut praesumant: timidos, ne superbiant. Impellit, ut necessaria postulent: retrahit, ne nimis praesumendo, vitium incurrant temeritatis. Et quia quos pavidos facit, per robur fiduciae ad praesumendum erigit, repente subinfertur: Rursus itaque puer Sauli respondit, et ait: (Vers. 8.) Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti, demus homini Dei, et indicet nobis de via nostra.

27. Quasi puer bona loquitur sensus electi hominis, quando ad loquendum impellitur, nutu Spiritus sancti. Quid est ergo, quod dicit: Inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti? Quae est ista pars stateris argenti? Sed quia argenti nomine divina eloquia designantur, argentum in manu pueri, est sermo divinus in virtute sciendi. Sermonem quidem aliud est posse dicere, aliud est posse sentire. Nam divina eloquia etiam reprobi eloquuntur, sentire autem nisi electi non possunt. Sentitur etenim ea res, cujus virtus agnoscitur. Nam et aegri pisces comedunt, sed vis aegritudinis tollit eis experimentum saporis: ut quod videntur comedere, prohibeantur et sentire. Sic sic nimirum carnales quique dum coelestia loquuntur, quae non diligunt, velut aegri rebus utuntur, quas sentire prohibentur. In manu ergo pueri argentum invenitur, quando per humilitatis meritum sancti viri, coelestia quae loquuntur, in magno affectu charitatis excipiunt: ut valde dulce sit eis superna dicere, eo quod dulciter, ac valde dulcius per amorem saturantur. Unde etiam scriptum est: Edent pauperes, et saturabuntur (Psal. XXI, 27). Quia enim cibus animae est sermo Dei: pauperes edunt et saturantur, divites saturari non possunt: quia nimirum electi viri, 207 qui superna diligunt, quoties haec audiunt, ad haec ferventius incalescunt; reprobi superna loquuntur, et audiunt, quae in nulla dulcedine, ad mentis suae refectionem suscipiunt. Quarta vero pars stateris argenti dicitur, pro qualitate temporis. Nam ut alias partes hujus stateris videamus, prophetae, apostoli, martyres intuendi sunt. Quia enim pro qualitate temporis, singulis ordinibus distributa est sonoritas praedicationis, velut singuli quartam partem stateris habuere. Quartam ergo partem stateris illi exhibuerunt, cum Synagogae adventum Redemptoris promitterent. Apostoli partem suam dederunt, cum Judaeis eum, qui promissus fuerat, jam venisse praedicarent. Martyres etiam partem suam tribuerunt, cum infideles ad fidem Redemptoris adducerent. Quarta ergo pars stateris remansisse cognoscitur: quia per episcopos et doctores sanctae Ecclesiae, verbum fidei usque ad mundi finem electis fidelibus exhibetur. Sed ab his verbum fidei bene praedicatur, quibus per manus pueri subministratur, quia nimirum illi debent superna praedicare, qui in mentis suae dulcedine meruerunt eorum suavitatem cognoscere. Haec namque pars stateris datur, ut viam quis rectae praedicationis plenius mereatur agnoscere: quia summi doctores sanctae Ecclesiae auctoritatem praedicationis aliis committunt, nisi eis, quos sciunt coelestia diligere, quae loquuntur. Quibus verbis simpliciores ad litteram admonendi sunt, ut in viro Dei pravitatem avaritiae suspicari non audeant, per hoc quod dicitur: Ut demus homini Dei, et indicet nobis de via nostra. Nam si propheta venalem sermonem haberet, homo Dei non esset, et ipsius prophetiae spiritum habere nequaquam posset. Hoc ergo cum dicitur, non exponuntur mores hominis Dei, sed devotio accedentis: quia in magna eum Saul habebat veneratione, in cujus conspectu apparere vacuus erubescebat. Et quia ad ejusdem viri Dei venerationem eos fama celebris invitabat, adjungit: (Vers. 9.) Vocabatur enim Videns.

28. Vocari etenim, est publica relatione dici. Videns autem est qui interna etiam respicit, quae mens carnalium non attendit. Unde et de sanctis animalibus dicitur: In circuitu et intus plena erant oculis. Qui in exterioribus circumspecti, et intrinsecus providi sunt. Quo contra carnalium doctorum praesumptionem in Evangelio Dominus arguens, ait: Si caecus caeco ducatum praestat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Videns etiam dicitur, cui remota et absentia, praesentia sunt. Quod sanctis praedicatoribus bene convenit, qui per cognitionem tanto sunt praesentes spiritalibus, quanto in exterioribus intentionem figere dedignantur. Velut enim occulta patentia, et remota praesentia habent, qui ea, quae carnales scire nequeunt, semper intelligunt. Talis namque esse pastor sanctae Ecclesiae debet: quia in via coelestis patriae ad praebendum lumen subditis constitutus est. Semper ergo spargat radios lucis, ut fideles subjecti ex illuminationis suae experientia, alios ad illuminationem trahant. Sequitur, et dicit: (Vers. 9.) Olim sic loquebatur in Israel unusquisque vadens consulere Deum: Venite, eamus ad Videntem.

29. Dominum imus consulere, quando ad eruditos praedicatores pergimus, ut salutis nostrae consilium inveniamus. Sed quia modo tam perfectorum virorum raritas est, dum antiquorum temporum florem religionis attendimus, defectum ejus 208 in praesenti tempore defleamus. De miseria praesentis temporis et calamitate compuncti, florem elapsi temporis cum pulchritudine sanctitatis emarcuisse suspiremus. Dum ergo pastores Ecclesiarum cernimus terrenis inhaerere, labentia quaerere, nulla spiritalis vitae insignia proferre, dum nulla nobis praelatorum nostrorum lux infunditur, ad laborem compunctionis illa, quae praeierunt, memorantes, dicamus: Olim sic loquebatur in Israel unusquisque vadens consulere Dominum: Venite, eamus ad Videntem. Israel dicitur videns Deum, sive in quo est Deus. Quod certe nomen sanctae Ecclesiae convenienter aptatur, cujus populus dicitur. Nam et in Evangelio dicitur: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Quae nimirum, quia in priori tempore pastores habuit spiritali conversatione floridos, magna scientia eruditos, qui magno despectu terrena vilipenderent, coelestia cogitarent: ad lumen, quod in eis videbat populus, se invicem exhortari poterant, dicentes: Eamus ad Videntem. Si ergo eundum est ad videntes, pariter est divertendum a caecis: quia reproborum praelatorum exempla non debemus imitari, sed fugere: ab eis autem, qui conversationis merito spiritualia cognoscunt, semper aedificationis nostrae eruditionem postulare. Et quia hoc non nisi viri spiritales faciunt, sequitur: (Vers. 10.) Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus; veni, eamus.

30. Optimus sermo est, quo melior audiri nequaquam potest. Quoties nobis ergo salutis nostrae consilia spiritaliter suggeruntur, intus nobis sermo fit, quo melior inveniri non possit. Pueri ergo sermonem laudamus, quoties nobis in spiritualis sensus nostri proposito complacemus. Et cum eo ire promittimus, quando spiritualibus cogitationibus consentimus. Sed quia tunc fructuosa est bona cogitatio, quando in operatione perficitur, sequitur: (Vers. 10, 11.) Et venerunt in civitatem, in qua erat eir Dei: Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt ad eas: Nunquid hic est Videns?

31. Qui virum Dei quaerunt, in civitatem veniunt: quia plerumque fit, ut vita atque doctrina praelati in subditorum conversatione requiratur. Sic nimirum et arbores saepe requiruntur, quarum species non in foliis, sed in fructu inveniuntur. Plerumque autem suborta fruteta magnis arboribus admiscentur, et fructus suos earum arborum, quibus sunt mixtae, esse mentiuntur. Qui ergo fructum discernere vult, prius discernat et ramos: ut ex qua arbore fructus procedat, agnoscat. Sic sic nimirum est in conversatione fidelium: quia in electa plebe boni praedicatoris, dum plures mali admixti sunt, velut intra bonas arbores spinae oriuntur. Conversatio itaque electi praedicatoris non est exploranda in omnibus subditis, sed in solis electis. Tunc quidem velut ramos bonae arboris cum discretione secernimus, quando in plebe rectores illos velut electa poma imitamur, qui magistri sui exemplo proficiunt: et illos velut vepres fugimus, qui antiqui hostis fraude reprobantur. Bene ergo de Saul, et ejus puero dicitur: quia venerunt in civitatem, et clivum ejusdem civitatis ascenderunt; quia nimirum perfectio sanctorum virorum cum in subditis quaeritur, non imperfecta membra, sed electa atque perfecta requirenda sunt. Nam et artifices opera sua prius inchoant, deinde comunt. 209 Pictor etiam cum pulchros colores, aut aurum superducere appetit, prius viliorem colorem sternit. Qui ergo judicare de peritia artificum vult, non inchoata eorum opera, sed perfecta respiciat. Clivum ergo civitatis ascendat, ut qui invenire appetit Videntem, reperiat. Clivus enim infimus et defossus locus est. In qua nimirum parte civitatis illi signantur, qui adhuc in altiorem conversationem minime profecere. Clivum ergo ascendimus, cum planitiem infirmorum auditorum ad exemplum nobis proponere vitamus. 32. Et tunc quidem puellas egredientes ad hauriendam aquam invenimus: quia pulchritudinem sanctarum mentium in perfectiori conversatione respicimus. Puellae quidem sunt mentes electorum, integrae per innocentiam, decorae per virtutum claritatem. Et quia in secretiori vita pulchritudinem suam conservant, videri nequeunt, nisi cum ad hauriendam aquam egrediuntur. Puellae aquam hauriunt, quando electae animae ex profundo dolore praesentis exsilii fluenta lacrymarum fundunt. Haurire quidem aquam dicuntur: quia dum se projectas in hac valle lacrymarum lugentes memorant, quasi ad profundum, funem cogitationis mittunt, a quo cum labore aquas lacrymarum trahunt. Tunc etiam egressae videntur: quia quae quales sunt intus latent, apparent tamen in oculis; et quantum diligant Conditorem, indicant, quae in tanto dolore praesentis saeculi vitam sustinent. Ab istis ergo quaerendum est: Ubi est Videns? Quia locus perfectorum tunc bene cognoscitur, cum ab eis nobis ostenditur, qui per profectum vitae eorum conversationi vicini sunt. Sed habent praedicatores loca diversa. Alium quippe locum habent pro se, alium pro subditis: quia nimirum in seipsis in altissima contemplatione morantur, pro subditis ad doctrinae montem descendunt. Per contemplationem velut in coelo sunt; et quia alta sunt quae docent, et descendunt cum docent, et sublimia loquentes in alto se retinent. Perfectiores igitur auditores vicini suo rectori sunt, non cum in summa contemplatione est, sed in inferiori monte doctrinae. Quare et puellae respondentes dicunt: (Vers. 12.) Hic est, ecce ante te: hodie enim venit in civitatem.

33. Quasi dicant: Ideo locum ejus indicare possumus, quia illuc venit, ubi eum videre solebamus. Nam si in suae sublimitatis arce resideret, eum tibi nemo ostenderet. In civitate etenim doctor est, quando per ministerium praedicationis moratur in eruditione populi subjecti. In civitate est doctor, quando relinquit propria, ut communia disponat. Quia enim boni praedicatoris plebes per ejus exhortationem munitae ac fortes sunt, quando in eorum ministerio moratur, in civitate esse cognoscitur. Item quia in subjectae plebis multitudine alii simplices, alii sapientes sunt, puellae subjungunt: (Vers. 12, 13.) Festina nunc, hodie venit in civitatem: quia sacrificium est populi in excelso. Ingredientes autem statim invenietis eum, antequam ascendat in excelsum, ad vescendum. Neque enim comesturus est populus, donec ille veniat: quia ipse benedicet hostiae, et deinde comedent, qui vocati sunt.

34. Cum in civitatem venit Samuel, in excelsum ascendit: quia electus praedicator in eruditione subditorum, modo plana verba, modo alta pronuntiat. Quando igitur plana et intelligibilia praecipit, 210 in civitate est; quando sublimia, et quae vix intelliguntur, in excelso. In civitate est, quando simplicibus proponit exempla: in excelso autem, quando perfectis verborum spiritualium alta pronuntiat. Quasi enim in civitate erat, qui dicebat: Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Item in civitate erat, quando infirmis remedia demonstrabat, dicens: Propter fornicationem vir suam uxorem habeat, et uxor suum virum habeat (Ibid., 7). Sed in excelsum ascendit, quia non multo post subdit: De virginibus autem praeceptum non habeo, consilium autem do. Vellem omnes homines esse sicut meipsum (Ibid., 8). In excelsum etiam verborum se saepe ascendere fatetur, quia dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos (Ibid., 6). 35. Quid est ergo, quod dicunt puellae: Festina nunc, hodie venit in civitatem, nisi quia raro videbatur in civitate, videlicet tarde veniens, cito recedens? Quo nimirum magisterio sanctae Ecclesiae doctor instruitur, ut videlicet raro sit in publico, frequens in secreto: ut quo tardius aspicitur, devotius veneretur. Tunc quidem quasi coelestis excipitur: quia quo amplius in secreto contemplationis latuit, verbi Dei thesauros ad eos, qui se exspectant, ditiores trahit. Ille enim potest multa bona in infimis dicere, cui per secretum mentis intuitum conceditur summa videre. Et quia dulcius videntur illa quae dicuntur, puellae dicunt: Festina. Quasi dicant: si id, pro quo in civitate venit, expleverit, videre in secreto suo repositum non potestis. 36. Quod profecto verbum jam litteram non ad verbum, sed exemplum religiosorum est. Nam sanctus vir tantae erat districtionis, ut statutas dies et horas haberet, in quibus eum, qui cuperet, videre potuisset. Dicunt ergo: Festina. Ac si dicant: Si statutum tempus transierit, in horis suae quietis, verbis, aut actionibus non intendit. Qui ergo remotae vitae ordinem sumpsimus, hoc observare attentius debemus. Statuendae sunt nobis horae ministerii, ut breviter persistamus in opere, festinanter redire valeamus ad contemplationis arcem. Ipsae autem secreti silentii nostri morae, tanta lege districtionis custodiendae sunt, ut ipsi etiam, qui accedere solent, sciant, quia contra propositum nostrum ad nos accessum non habeant. 37. Quia vero haec spiritualiter explanare coepimus, contra simplices hoc dici convenienter intelligi potest. In civitate quippe is, qui videtur extraneus, Samuelem alloqui posse putatur, in excelso autem non putatur: quia quos simplices esse credimus, plana, non alta eruditione eos indigere existimamus. Tunc ergo praedicatores sanctos audire debent, quando plana simplicibus loquuntur, quae intelligunt: non quando dicunt alta, quae intelligere nequaquam possunt. Dicunt ergo: Festina nunc, hodie venit in civitatem: quia sacrificium est populi in excelso. Quod tale est, ac si dicat: Quia multi sunt, qui summa audire desiderant, nunc tu debes festinare, quando ille similes tui simplices videtur instruere. Sacrificium quidem populi est devotio electae plebis. Quae nimirum devotio, quia verbo praedicationis in electorum cordibus excitatur, quasi a Samuele perficitur. In excelso est autem sacrificium populi, quando corda fidelium subditorum alta verba sanctae praedicationis devote audire concupiscunt. Unde et apte dicitur: Quia populus non comedit, nisi prius Samuel hostiae benedixerit: 211 quia perfectiores auditores, dum ad summam virtutum perfectionem pervenire desiderant, verbum scientiae, per quod ad desiderata perveniant, in magno desiderio exspectant. Quo in loco notandum est, quia oblatum sacrificium nondum erat, et tamen dicit: Sacrificium est populi in excelso. Si enim sacrificium antequam offerri incipiat, non est, quomodo erat sacrificium, quod non erat? Sed quia nos spiritalia sequimur, nondum erat sacrificium, et erat: quia cum electi fideles altius erudiri appetunt, jam quidem magnam devotionem audiendi habent, quam, post auditam praedicationem, valde majorem habent. Non est ergo adhuc oblatum sacrificium: quia illa magnitudo devotionis, quae nascitur in corde electi de verbo praedicationis, ante praedicatoris verbum in corde non est. Et est quidem in excelso sacrificium: quia de exspectatione verbi, magna jam est in corde audire volentis vis devotionis. Quare et bene dicitur: Quia populus non comedit, donec ille hostiae benedicat. Quia enim summa inhianter diligunt, donec eadem summa percipiunt, non quiescunt. Si enim hostia mentis, ejus devotio est: hostiae benedicitur, quando ad vocem praedicationis sanctificatur, ut quo purior efficitur, divina susceptione acceptior habeatur. Quod enim in Dei sacrificio benedicitur, mundum quidem est cum offertur, et materiale: oblatum vero tanto est mundius, quanto non solum materiale, sed spirituale: quanto non solum mundum, sed etiam mundans est. Hostiarum quippe oblationibus mundari peccata quis dubitet? Sic namque, sic est mentis devotio: nam cum bona audire gestit, munda est; sed cum sanctae praedicationis accepta et benedicta manibus fuerit, tanto ardentior et sacratior redditur, quanto clarius didicit, quem amare dulcius notum possit. Munda quidem ante, velut praeparatio sacrificii fuerat, quae bonum nosse cupiebat, et tamen materialis erat apparatus: quia nondum novit, quae discere appetit, sed munda valde et spiritalis, cum jam doctrinae sanctificata vocibus, non jam appetit audire, quod sciat, sed audita delectatur experiri, quae amat. Tunc etiam non solum munda est hostia, sed mundans: quia quo ferventiori coelestium amore succenditur, ab ea negligentiae carnalis tenebrae potentius effugantur. Scriptum quippe est: Quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8): quia nimirum carnalia nostra destruimus, cum ardenti devotione ad coelestia sublevamur. 38. Et quia subditur: Et tunc comedent, qui vocati sunt. Quid aliud designat, nisi quia devotionis affectus mentis est cibus? Tunc namque comedemus, cum hostiae benedicitur: quia cum ad praedicatorum vocem devotio nostra in amorem Conditoris extollitur, anima, quae ad dulcedinem Conditoris pervenit, habet jam cibum suum. Tunc ergo comedunt, qui ante benedictionem hostiae comedere noluerunt. Nam qui summa intentionis exspectatione ad divinae dulcedinis perceptionem se praeparant, dum mala desideria per appetitum nulla recipiunt, velut jejuni, refectione devotionis avidius replentur. Velut enim benedictionem hostiae ad refectionem exspectant, qui cuncta illicita desideria fugiunt, ut de visione internae gloriae per devotionem satientur. Scriptum quippe est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Qui enim in corde inepta non recipit, dum superna desiderat, mundus corde est: et dum per bonum praedicationis ad divinae contemplationis dulcedinem ducitur, 212 quasi benedictionem hostiae habet in animae saturitate. Dicit ergo: Deinde comedent, qui vocati sunt. Jejuni quippe vocantur ad comestionem, dum praedicator foris loquitur, qui a pravis desideriis mentem custodiunt, et per gratiam Spiritus sancti ad internae dulcedinis experientiam trahuntur. Vocati enim tunc erant invitati, qui venerant. Vocati ergo jejuni tunc comedunt, quando hi spiritualis gratiae devotione pascuntur, qui ad eam percipiendam se magna mentis suae custodia paraverunt. Quid vero est quod dicunt: (Vers. 13.) Ascendite, quia hodie reperietis eum?

39. Sed dum electi bona praedicatorum laudant, auditorum corda magna luce irradiant. Coelestis namque illa conversatio boni doctoris, quam praedicant, dies est. Dicant ergo: Hodie reperietis eum. Eo namque die praedicator invenitur, quando non est minor vita, quam fama: quando electorum voce laudatur, sed qui laudes audiunt, omne quod audiunt, in ejus laudabili conversatione inveniunt, atque cognoscunt. Quo contra Pharisaeos increpans Dominus, ait: Vae vobis, Scribae, et Pharisaei, qui similes estis sepulcris dealbatis, quae foris videntur hominibus pulchra, intus autem plena sunt ossibus mortuorum (Matth. XXIII, 27). Hinc iterum vane gloriosos infidelibus comparat, dicens: Quomodo potestis credere, gloriam ab hominibus accipientes (Joan. V, 44)? In die quidem laudantur, qui ejusmodi sunt, sed eo die non reperiuntur: quia qui eorum laudes audiunt, quasi candorem sepulcri a foris aspiciunt; sed cum laudatas virtutes quaerunt, intus peccatorum noctem quasi tristia atque putentia mortuorum ossa inveniunt. Dicant ergo, pro significanda vera gloria justi: Hodie reperietis eum: quia cum justi laudantur, in veritate conversationis habent, quidquid lucidum emicat de eis voce laudis. Et quia tanti viri festina devotione quaerendi sunt, sequitur: (Vers. 14.) Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel, egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum.

40. Cum sanctorum virorum praeconia audimus, in civitate ascendimus: quia illic eos quaerimus, ubi descendunt, non ubi sunt. Sed, ut superius dixi, praedicatorum locus, quem pro se habent, secreta divinitatis contemplatio est: locus autem pro subditis, praedicatio. Aliquando vero plana, aliquando alta loquuntur. Habent ergo communem locum pro omnibus, habent sublimem specialemque pro quibusdam, habent secretum pro se. Haec nimirum tria spiritualia loca signantur: quia Samuel egredi dicitur, et apparere in medio urbis, et ascendere in excelsum. Nam qui, ut appareret, egressus est, erat ubi, antequam appareret, latuisset. Egrediuntur ergo sacerdotes, quando a secreto meditationis ad praedicandum veniunt. In civitate apparent, quando planiora, id est ad agendum, vel ad intelligendum dicunt. In excelsum ascendunt, quando sapientibus aut fortia praecipiunt operis, aut revelant alta mysterii. Ordinatus ergo ascensus noster ostenditur, per hoc, quod Saul in civitate ascendere perhibetur. Nam nobis Pastorum nostrorum loca, in quibus orare, aut secreti esse consueverunt, veneranda, non adeunda sunt. Quod non solum exemplo, sed etiam divina cohortatione cognoscere possumus. In Cantico quidem canticorum sponsus denuntiat, dicens: Obsecro vos, filiae Jerusalem, ne evigilare faciatis dilectam, quousque ipsa velit (Cant. III, 5). Mentes enim perfectorum sponsae sunt: quia dum secreto divini amoris se velut 213 in thalamo collocant, ibi per visionem inveniunt, cui ineffabili amore junguntur. Cum ergo sponsa dormit in thalamo, conjungitur sponso: quia dum electa praedicatoris anima in secreta contemplatione reconditur, quasi in sponsi thalamo collocatur. Qui ergo hanc suscitat, sponso tollit: quia nimirum requies electae animae non solum sua, sed etiam delectatio sponsi est. Unde et per prophetam dicitur: Gaudebit sponsus super sponsam (Isai. LXII, 5). Merito ergo Jerusalem filias sponsus adjurat, ut ab eis sponsa, quandiu dormire voluerit, non excitetur: ne, dum illa surgit a quiete thalami, ipse perfruitionem perdat amoris. Egressus ergo Samuelis exspectetur, quia viri sancti in secreto sui silentii venerandi sunt, inquietandi non sunt. In civitate igitur ascendendum est; quia electus doctor in communi loco doctrinae tanto lucro suis videtur, quanto ut prosit, exire cognoscitur. Quo in loco notandum, quia de Samuele non dicitur: Hodie ascendit in civitate, sed, hodie venit in civitatem: de Saule autem, et puero: non venerunt, sed ascenderunt, dicitur. Ille enim velut per planum venit, iste velut in alta conscendit. Quid aliud per hoc nobis ostenditur, nisi quia plana quae loquuntur praedicatores, nobis plana non sunt? In civitate ergo non venimus, sed ascendimus, quando aut plana praedicationis difficulter aspicimus, aut parva, quae praecipimur, cum labore portamus. Sed quia stare in civitate, munitum esse est, idcirco ascendimus; quia cum nos summi viri parva bona agere docent, malignorum spirituum consiliis acquiescere vehementer prohibent. Et quia valde laboriosum est, omnia tentamenta vincere, ad verba doctorum, quae hoc nobis praecipiunt, quasi per ascensus laborem conamur pervenire. Sed quia scriptum est, quod Unusquisque mercedem accipiet secundum suum laborem (quod nimirum non solum de aeterna retributione accipitur, sed etiam de praesenti) omnipotens Deus pro merito operis, electis suis tribuit augmenta virtutis (I Cor. III, 8). Nam et Abrahae filio non parcenti dicitur: Per memetipsum juravi: quia fecisti rem hanc, et non pepercisti filio propter me: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum (Gen. XXII, 16). Plerumque enim, qui fideliter laborant, in faciendis iis quae sciunt, per divinam gratiam majora, quae agant, cognoscere merentur. In quorum typo bene Saul in civitate prius ascendere dicitur, in excelsum postea a Samuele ductus perhibetur. Verum obviam venire, est per eamdem viam venienti occurrere. Cum ergo a sanctis praedicatoribus salutis viam discere volumus, nobis quidem obviam veniunt, quando cum verbo salutis, quod quaerimus, occurrunt. Quasi enim eadem via veniunt, cum id nos docere festinant, quod nos proposuimus discere. Hoc profecto morale est omnium: si enim ea quae spiritualiter quibusdam competunt, indagamus, obviam venit; quia ordinandum regem ad se venire praecognoscit. Unde autem cognoscat, adjungitur: (Vers. 15, 16.) Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem, quam veniret Saul, dicens: Hac ipsa, quae nunc est, hora, cras mittam ad te virum de terra Benjamin, et unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit populum meum de manu Philisthiim.

41. Exiit ergo ei obviam, ut in excelsum ducat: quia is, qui ad sanctae Ecclesiae regimen quaeritur, et divino munere demonstrandus est, et ad sublimem conversationem vocandus. Auricula Samuelis, quia diminutive dicitur, quid designat, nisi humilem 214 intelligentiam doctoris spiritalis? Auricula ergo revelatur a Domino, quando humilis intelligentia praedicatoris a Spiritu sancto instruitur; ut quae facturus est, audiat, et audita disponat. Sed subtiliter est intuendum quod dicitur: Ante unam diem. Dies enim est vita justi, Paulo attestante, qui ait: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Quando autem vita electi ostenditur, dies latens revelatur. Nam homo videt praetextum boni operis, Deus autem lucem cordis. Quia ergo electi, et reprobi intentione cordis absconditi sunt, ante unam diem Dominus venientem regem insinuat; quando per ejus gratiam sancti praedicatores agnoscunt in eis, qui promovendi sunt, testimonium boni operis praecedere puritatem intentionis. Nulla enim est lux operis, quam non praecedit rectitudo intentionis. Recte ergo ante unam diem rex ordinandus agnoscitur. Sed subsequentem quidem diem non aspiciunt, nisi ex praecedente nascatur: ut diem ante diem intentionem ante operationem considerent, et a Deo missum in luce sanctae operationis aspiciant, quem lucere per propositum cordis divina gratia demonstrat. Et quia eadem hora, qua promittitur, exhibetur: quid dat intelligi, nisi quia perfectus debet esse, qui eligitur, non solum corpore, sed mente? Nam quando Deus loquitur sanctis viris, plena lux diei est. Habet namque originem dies, habet et finem. Juxta finem peccatorum arguit, dicens: Adam, ubi es (Gen. III, 2)? Et quia nec qui bona incipiunt, nec qui a bono opere torpescunt, promovendi sunt, hora perfectae locutionis praedicator mittitur, quando talis exhibetur, qui plena fulgeat luce boni operis, et pleno resplendeat fulgore veritatis. Qui etiam vir de terra Benjamin venire describitur. Vir quidem dicitur, pro operis fortitudine; de terra Benjamin, pro recta fidei confessione. Benjamin quidem dicitur filius dexterae. Quis ergo hic filius dextrae dicitur, quam ille, de quo scriptum est: Ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris (Marc. XVI, 19)? Terra ergo Benjamin sancta Ecclesia est. Quia ergo haeretici ab hac terra expulsi sunt, de terra Benjamin venit rex, quando non aliqua haeresi pollutus, sed fide catholicus sanctae Ecclesiae primatum suscipit. Qui viri praeconio fruitur, si fide firmus est, operatione fortis. Hic nimirum super populum Domini dux ungi praecipitur: quia exteriora sacramenta sacerdotibus illis prosunt, qui eorumdem sacramentorum donis indigni non sunt. Vel sacerdotes unguntur, quando per ordinantium se ministerium, gratiarum spiritualium incrementa percipiunt. Unde et sequitur: Salvabit populum meum de manu Philisthiim. Velut uncti salvare alios possunt; quia spiritales gratias abundantius perceperunt. Nam qui populum salvant, super populum uncti sunt: quia qui a Domino ad regendos alios ordinantur, spiritualia charismatum dona, quibus eis prodesse possunt, accipiunt; et eis, quos ordine praecedunt, meritis etiam superiores sunt. Et quia plerumque bonus pastor merito bonae plebis eligitur, bene subjunctum est: (Vers. 16.) Quia respexi populum meum.

Item quia magnis precibus a Domino bonus pastor quaerendus est, subditur:

(Vers. 16.) Venit clamor eorum ad me.

42. Sed fortasse nonnulli moventur, quia contrarium videtur, quod hic dicitur, et quod superius dicebatur. Ibi enim ait: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos, juxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque 215 in diem hanc (I Reg. VIII, 7). Nunc vero dicit: Unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit populum meum de manu Philistiim: quia respexi populum meum: venit enim clamor eorum ad me. Superius quasi ab irato rex ordinari permittitur, nunc quasi a pio et benigno ordinatur. Hujus etiam benignitatis verba quis non videat, quantum a sententia illa dissentiant, quae eidem a Samuele illata fuit? Quia, inquit, projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis rex (I Reg. XV, 26). Quod profecto celeriter solvimus, si ipsam verborum vim subtiliter intueamur. Nam omnia haec divinae benignitatis verba populi meritis ascribuntur: Salvabit populum meum; et, respexi populum meum; et, clamor eorum venit ad me. Pro illis ergo rex ordinari decernitur, quorum clamor exauditur. Nam etsi pro futura nequitia repellendus a regno erat Saul, tamen habebat in se, donec regnaret, unde populo sibi subdito prodesse potuisset. Futurus certe erat bello strenuus, mente elatus. Habiturus erat unde sibi caderet, et unde aliis staret. Illud ergo unde prodesse subditis poterat, Dominus providens dicit: Salvabit populum meum de manu Philistiim; et, venit clamor eorum ad me. Adhuc tamen valde contrarium videtur, ut ejus populi clamorem exaudire credatur, qui eum abjecisse reprehenditur. Ad quod respondendum est: quia erant in illo populo et reprobi et electi. Ibi ergo abjecisse Dominum reprobi arguuntur, hic electorum desideria ad omnipotentis Dei aures perveniunt. Qua ex re quid colligendum est, nisi quia saepe electis bonum est, quod mali rectores ordinantur? Non ergo mirum est, si Deus quasi de abjectione sua irascitur, et regem ordinat: quia ipsa dignitas futuri regis et mala erat, et bona. Mala denique, quia superba: bona vero, quia in defensione subjectorum strenua. Quod totum, et in sancta Ecclesia nunc fieri cernimus: quia plerumque ille ejus primatum suscipit, qui verbo utilis est aliis, mente tumidus sibi. Praedicando virtutes, velut stando vitia destruit, sed alta de se sentiendo, cadit. Hic itaque praedicando populum Dei salvat, sed semetipsum tumendo praecipitat. Quasi rex potens verbo populi Dei occultos adversarios atterit, sed elatione a regni sublimitate cadit. Non ergo pro se, sed solum pro populo rex constituitur; quando ille in sancta Ecclesia praeesse permittitur, qui bona quae praedicat, superbiendo, aut nequiter vivendo, conculcat. 43. Quo in loco notandum est, quia cum in sancta Ecclesia pastor eligitur, aliquando ordinatur pro se, et populo; aliquando nec pro populo, nec pro se; aliquando pro se, non pro populo; aliquando vero pro populo, non pro se. Pro se et populo, quando electus praedicator electis subditis datur: quia unde subjectorum multitudo ad aeternam patriam ducitur, bono pastori meritorum dona cumulantur. Nec pro se, nec pro populo pastor datur; quando reproba plebs reprobum pastorem habere permittitur, cum sic ille praeest, sic illi obediunt, ut ad aeterna bona, nec ille qui docet, nec illi qui docentur, pervenire mereantur. De quibus per Oseam Dominus dicit - Dabo eis reges in furore meo (Osee, XIII, 11). In furore etenim Dei rex datur, quando malis pejor praeesse decernitur. Talis quippe pastor tunc datur, cum talis populus regendus suscipitur, qui pariter aeterna poena damnetur. Pro se, non pro populo pastor datur, quando bonus malis praeponitur; sicut ad Ezechielem Dominus dicit: Mitto ego te ad filios Israel, ad gentem apostatricem, 216 quae recessit a me (Ezec. III, 3). Pro se quidem, non pro populo tunc pastor datur, quando etsi auditores suos electus praedicator convertere ad Deum non poterit, ipse tamen laboris sui aeterna lucra non perdit. Pro populo autem, non pro se; quando bonis subditis pastor tribuitur, qui dona habeat, per quae illis prosit, et sibi non prosit. Tales quidem erant, de quibus Dominus discipulis praecipit, dicens: Quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Quasi dicat: Quod utile pro vobis acceperunt, ab eis quasi vestrum tollite; et in eis quasi suum dimittite, quod non habent ad lucrum vestrum, sed ad interitum suum. Saul ergo, abjecto Domino, eligitur, et tamen populum Domini de manu Philistinorum liberaturum perhibetur, quia omnipotens Deus saepe suis bonis fidelibus per illos praelatos prodest, qui de officio ejusdem praelationis sibi non placent. Sequitur: (Vers. 17.) Cumque respexisset Samuel Saul, Dominus ait: Ecce vir, quem dixeram tibi, iste dominabitur populo meo.

44. Hoc namque in sequenti die actum est, quod praecedenti Dominus repromisit, dicens: Cras hac eadem hora mittam ad te virum de terra Benjamin, et unges eum super populum meum Israel. Aspicitur ergo in secundo die, qui primo promittitur: quia praedicatores sanctae Ecclesiae virtutes electorum in secreta eorum vita perquirunt. Hi enim qui promovendi sunt, dum bona proferunt, aliquid magnum ex se repromittunt. Primo igitur die rex promittitur; quia magna electorum opera praedicatores aspiciunt, et, quasi Domino loquente, intus agnoscunt, quos ordinare sanctae Ecclesiae rectores volunt. Aspicit ergo Samuel in sequenti die, quando praedicator eum, qui promovendus est, in magna luce conversationis videt. Et tunc quidem, quasi indicante Domino, ordinandum regem cognoscit: quia eum, qui in alta arce sanctitatis praeeminet, praeferre aliis dignum videt. Et quia qui magni sunt meritis, parvi sunt per humilitatem, sequitur: (Vers. 18.) Accessit Saul ad Samuelem in medio portae. Indica, oro, mihi, inquiens, ubi est domus Videntis.

45. Si in civitate tunc est praedicator, cum plana et communia loquitur, quae intelliguntur, porta civitatis hujus quae est, nisi humilitas? Nam divini verbi cognitio superbis absconditur, humilibus revelatur. Unde et in Evangelio Patri loquitur, dicens: Confiteor tibi, Pater, rex coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Sapientes quidem superbos et alta de se sentientes, parvulos vero dixit humiles. Quorum certe alia Scriptura meminit, dicens: Deus superbis resistit, humilibus dat gratiam (I Petr. V, 5). Resistit namque superbis, ne aeterna bona intelligant sed parvulis gratiam dat, ut eadem bona aeterna, ipso revelante, cognoscant. Electi ergo, quia ad spiritalem sententiam per humilitatem veniunt, ad audiendos praedicatores, quasi per portam vadunt. Electus etiam praedicator, quia spiritualia humiliter dicit, Samuel Sauli in eadem porta occurrit. Quasi enim ambo in porta sunt, quando ea, quae electus praedicator loquitur, ab electo alio humiliter audiuntur. 46. Sed qui noviter venerat, quem quaerebat, invenerat, et ignorabat. Quare et idem Saul ad Samuelem dicit: Indica mihi, oro, ubi est domus Videntis. Hoc namque proprium magnorum virorum est, ut a minimis difficile cognoscantur. Carne quidem 217 despecti sunt, sed mente sublimes. Foris contemptibiles apparere appetunt, sed agere venerabilia non desistunt. Quia ergo valde proficere per eorum exempla appetunt, eos non solum in exterioribus, sed in intimis admirantur. Vident ergo in eis exterius, quod possit a carnalibus despici, sed et pariter attendunt, quod intus spirituales viri magna admiratione debeant venerari. Quos dum fama sublimes audiunt, in altitudine suae conversationis agnoscere concupiscunt. Secundum historiam ergo Saul Samuelem videbat, et non cognoscebat; ut quod in figura contingebat illis, nobis spiritualia designaret. Nam cum parvuli sumus, quasi videmus perfectos viros, dum eorum virtutes a referentibus audimus; sed quos videmus, non cognoscimus, quia per experientiam scire non possumus, quia hoc, quod auditu percipimus, in cordis oculis tenemus. Quando igitur ab eis conversationis ejus secreta ad imitandum requirimus, eos nimirum quasi de propria domo interrogamus. Domus namque eorum conversatio est. Hanc domum scire volebat discipulus Joannis, quando Dominum interrogavit, dicens: Magister ubi habitas (Joan. I, 38)? Qui nimirum, quia ad familiaritatem illius, quasi domesticus perducendus erat, audivit: Veni, et vide. Hanc domum visam Philippus non cognoscebat, cui dicit: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me: Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9). De Domino etiam scriptum est, quia loquebatur Moysi sicut cum amico suo; sed idem Moyses videns, et non cognoscens, interrogabat, dicens: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam (Exod. XXXIII, 13). Spiritualis autem conversatio sanctorum, quia nonnisi devotis, ac supplicibus panditur, domum Samuelis Saul indicari sibi similiter deprecatur. Sancti etiam praedicatores cum de se magna audiunt, per humilitatem se dejiciunt, non inflant. Sciunt se petentibus magna, quae imitentur, ostendere; sciunt inter magna, quae ostendunt, magni per jactantiam non apparere. Quare et subditur: (Vers. 19.) Et respondit Samuel Saul dicens: Ego sum Videns. Sed ascende ante me in excelsum hodie, ut comedas mecum, et dimittam te mane.

47. Quid est dicere: Ego sum Videns: nisi se, sicut in oculis videbatur, humilem demonstrare? Quasi dicat: Tu in aestimatione tua magnum habes, quem quaeris, sed parvus est ille, quem vides. Hoc namque in verbo, Videns, non praedicatur, sed ego. Quasi dicat: Videns ille, est, ego: non quod aestimas, sed quod cernis. Sed qui humiliare se novit, novit dare dona non humilis, sed sublimis. Quare et in excelsum ante se ascendere eum, ut secum comedat, praecipit. In excelsum ascendit, qui ad scienda altiora mentem erigit. In excelsum quidem ascendere, est cor ad altiora intelligenda praeparare. Unde et Petrus in monte assumitur, ut gloriam transformati Redemptoris videre mereatur (Matth. XVII, 1). In illo etenim ascensu montis, sublimis praeparatio mentis exprimitur: quia alta videre non poterit, qui per intentionem animum in sublimibus non ponit. Quia ergo sublimia praeparati melius intelligimus, ante Samuelem Saul in excelsum ascendere jubetur. Quasi enim ante praedicatorem in excelsum ascendimus, quando nos prius ad alta scienda animum intendimus, et ipsi nobis ea, ad quae intendimus, postmodum loquuntur. Quid vero est, quod ait: Ut comedas mecum hodie? Sed quando praedicatores sancti 218 coelestia loquuntur, electorum suorum auditorum corda reficiunt: testante etenim veritate, quia cibus animae est verbum Dei, Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV, 4). Panis namque alimentum corporis est, verbum mentis. Qui vero corpus sine mente reficiunt, mente mortui sunt, carne vivi. Quare et de delicata vidua Paulus ait: Vivens mortua est (I Tim. V, 6). Nam per ciborum delicias non moreretur vidua, si animam verbi Dei cibo satiaret, cum ipse Paulus dicat: Nihil esse immundum, quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4). Sed vivens vidua moritur, quando cibo corpus nutrit, animam fame interficit (Matth. IV). In solo ergo pane homo non vivit: quia cum ex anima et corpore constet homo, sicut aliter per corpus vivit, ita et necesse est ut alimentis diversis singula nutriantur. Ut comedamus itaque, cum propheta ascendimus, quando ad alta divini verbi mentem erigimus, ut ejus coelesti sapore per devotionem satiemur. 48. Et quia ipsi praedicatores valde amant coelestia, quae loquuntur, quasi simul comedimus, cum devote illi loquendo proferunt, quod nos devote audiendo, in ventre animae locamus. Simul enim comedimus: quia verbum Dei pariter audimus. Praedicatoribus namque Veritas dicit: Non vos estis, qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Quod et Paulus probat, cum suos auditores interrogat, dicens: An experimentum quaeritis ejus, qui in me habitat Christus (II Cor. XIII, 3)? Quia ergo in sanctis praedicatoribus Christus, et ejus spiritus loquitur, ipsi praedicatores tanto clarius loquentem audiunt, quanto ei viciniores sunt, cujus sedes esse merentur. Tanto ergo plenius de verbi alimento poterunt refici, quanto jam intra se habent cellam refectionis. Amici etenim sponsi sunt, et stant, et gaudio gaudent propter vocem sponsi. Cum ergo divina loquuntur sancti praedicatores, audiunt: sed quia certa experientia norunt, quando in eis loquitur spiritus, audiunt se, sed non in se, quia et ipsi loquuntur, sed in se locuti, loquentem alium venerantur. In eo igitur, quod audiunt et loquuntur, et reficiunt, et reficiuntur. Reficiunt quidem auditores, dum verbum proferunt voce sua: reficiuntur ipsi, dum verbum, quod proferunt, profertur eis revelatione divina. Ipsi tamen devotius saturantur, qui in locutione spiritus, mentis delicias experti sunt. Annon experientia loquentis spiritus est, inconsultos et impraemeditatos se cernere, subitoque consultos, et paratos esse? Scire, quae nescierant: habere, quae non habuerant: torporem mentis amittere, repente mira devotione fervere: plenitudine scientiae statim et in momento mirabiliter repleri, mira verbi facundia intellecta proferre? Habent ergo electi praedicatores experientiam spiritus in se loquentis, in repentina revelatione veritatis: habent subito ardorem charitatis, habent in plenitudine scientiae, habent in facundissima verbi praedicatione. Nam et subito instruuntur, et repente fervescunt, et in momento replentur, et mirabili eloquii potestate ditantur. De illa namque repentina experientia Dominus dicit: Dabitur vobis in illa hora, quid loquamini (Matth. X, 19). De illo autem subitaneo fervore charitatis Cleophas dicit: Nonne cor nostrum ardens erat in via; dum loqueretur, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? De repletionis quoque et facundiae experientia Lucas meminit, dicens: Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis 219 spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes (Act. II, 2). In eodem quippe spiritu repleti et locuti sunt, ut hoc, quod asserimus, designarent: quia videlicet loquendo, alios pascunt, qui de eo, quod dicunt, audiendo pascuntur. Et quia sonum vehementis spiritus ardorem, sive locutionem, aut repletionem cognoscunt, tanto dulcius in donis spiritualibus epulantur, quanto ad ejus recubitum dignius assumpti sunt. Dicit ergo: Ascende, ut comedas mecum hodie; quia bonus doctor, dum dulciter, quae dicit, in devotionem mentis accipit, se et eos qui audiunt simul pascit. 49. Quo contra doctores reprobi, quia quae dicunt, non amant, cum alios verbo pascunt, jejunant. Nam cum animae refectionem verbum Dei esse Dominus dixerit, verbum vero Dei in mente plena sit eruditio, plena devotio; verbo Dei non pascuntur, qui devote, quod loquuntur, non audiunt. Apostolus quidem, quasi jam illa verbi dulcedine repletus, ait: De plenitudine ejus omnes accepimus (Joan. I, 16). Alia quidem est plenitudo verbi, alia libri. De plenitudine quidem verbi accipere nonnisi electi possunt, de plenitudine vero Scripturae possunt et reprobi. Liber namque beati Joannis apostoli, et liber beati Pauli apostoli plenitudines quidem sunt, quae de eis habentur. Eorum nimirum verba Paulus sive Joannes scripsit, sed quod quisque scripsit, loquens in eis verbum inspiravit. Qui ergo verbum Scripturae accipit, non in amore, sed in scientia, de plenitudine accipit, non verbi, sed libri. Et quia rem mortuam accipit, in ejus ipse acceptione non vivit. Sed quid dico Scripturam mortuam? Non est mortua tantum, sed interficiens. Nam scriptum est: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Hoc quidem facit omnis divina littera. Nam littera corpus est, hujus vero corporis vita spiritus. Vivificatum quippe, et vivificans corpus accipit, qui litteram legit, et in amorem intelligentiae mentem reficit. Reprobi ergo, qui Scripturas rimantur, quas non amant, qui audacter foris loquuntur, cujus saporem intus non intelligunt; dum refectionem Scripturarum, quas exponunt, alii devota mente percipiunt, quasi de eo, quod ipsi dant, alii saturantur, non ipsi. Dicat ergo Samuel: Ascende, ut comedas mecum hodie: quia ex eo, quod subditis de verbo electi doctores tribuunt, et pariter audiunt, et pariter saturantur. Ecce enim in eodem ipso verbo, quod dicimus, demonstratur. Nam quis dubitat, quod hanc Scripturam, quam exponimus, Samuel scripserit? Et tamen ipse, qui scripsit, haec dicit: Respondit Samuel; ut profecto ostenderet, quia quod ipse scribebat, alius impartiebatur. Quia ergo Spiritus sanctus, qui per eum loquitur, per eum de eo dicit: Respondit Samuel Sauli: Ascende ante me in excelsum, ut comedas mecum hodie. Hoc dicit, quod audit; et simul audit, et dicit. Dum ergo magna veneratione amoris audit, et loquitur praedicator electus; magna devotione auditores boni quae dicuntur, excipiunt; Saul et Samuel pariter in excelso comedere dicuntur. Item quia praedicatores auditoribus in ejusdem verbi refectione digniores atque ferventiores sunt; non Samuel cum Saule, sed Saul cum Samuele comesturus asseritur. Sed et quia tam splendida mentis eruditio, in magna luce spiritualis vitae est, non dicit: Ut comedas mecum hac nocte; sed hodie. Quem etiam mane dimittit. Mane dicit initium diei sequentis. Sequens vero dies, est serena lux sanctae conversationis. Dicit ergo: 220 (Vers. 19.) Dimittam te mane.

50. Mane quidem ab excelso dimittitur, qui cum ad altioris scientiae lumen proficit, in magna luce boni operis se proponit immorari. Vel mane dimittitur, qui verbum magnae scientiae, quod praedicatoris ore didicit, praedicare aliis intendit. Quando enim bona proponimus, quasi mane in initio diei sumus; quia boni claritatem jam aspicere coepimus, quam sequamur. Sed hoc mane in plenum diem crescit, quando is, qui magna bona agere, aut alta aeternitatis gaudia praedicare proposuit, id quod proposuit, in magna exhibet luce virtutis. Mane ergo Saul ab excelso dimittitur; quia auditores praedicatorum bonorum, quod ab eis sublime audiunt, exercere sublimiter non morantur. Sed electi viri, bona quae habent, et abscondere, et manifestare sciunt. Abscondunt quippe, ne per elationem pereant, sed ne infructuosa remaneant, manifestant. Dum absconderunt, tunc custodiunt; sed dum manifestant, proferunt fructum. Nam sequitur: (Vers. 19, 20.) Et omnia quae sunt in animo tuo indicabo tibi; et de asinis, quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus sis, quia inventae sunt.

51. Celare se quidem praedicatores qualiter studeant, superius in verbo Samuelis ostenditur, ubi dicitur: Ego sum Videns. Nunc autem quia dicit: Omnia, quae sunt in animo tuo, indicabo tibi; quid aliud tenemus, nisi quia saepe viri sancti, virtutes, quas habent, et abscondunt et proferunt? Sed, ut dixi, abscondunt, ne in magnis virtutibus magni videantur; proferunt eas, ut electi imitentur. Verbo itaque sapientiae, aut prophetiae spiritu se pollere asserunt, non ut venerentur, sed ut audiantur. Quare et Psalmista verbi gratiam se habere insinuans, ait: Super omnes docentes me intellexi (Psal. CXVIII, 99). Certus ergo de peritia spiritus, confidenter nos invitat, dicens: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 11). Propheta namque se affirmabat Michaeas, cum diceret: Utinam non essem vir habens spiritum; et mendacium potius loquerer (Mich, II, 11). Hinc Helisaeus de Naaman Syro dicit: Veniat ad me, et sciat Prophetam esse in Israel (IV Reg. V, 8). Hinc Paulus ait: Hebraei sunt, et ego; semen Abrahae sunt, et ego; ministri Christi sunt, et ego; ut minus sapiens dico, plus ego (II Cor. XI, 22, 23). E contra autem Amos dicit: Non sum propheta, sed armentarius vellicans sycomoros (Amos. VII, 14). Hinc etiam Paulus cum se vult abscondere ad custodiam, dicit: Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Hinc interrogatus Joannes Baptista ait: Non sum propheta (Joan. I, 21). Non erat quippe ad elationem, sed erat propheta et plusquam propheta ad ministerium. Samuel ergo, ut se custodiat, ait: Ego sum Videns; et ut se ad lucrum exhibeat, dicit; Omnia indicabo tibi. Quod si aliquis vult, eodem modo intelligere potest; quia cum dicit: Ego sum Videns, si videntem se asserit, ad hoc dicit ut bonum, quod habet, cum electis communicet. Ut ergo quod asserit, probet, subsequenter adjungit; Omnia indicabo tibi. Quod sanctae Ecclesiae doctores agunt; quia dum virtutes mentium intuentur, et vitia; et mederi vitiis, et promovere virtutes evidenter sciunt. Omnia ergo, quae sunt in corde, indicat, quando virtutis viam, quam bonus auditor cupit tenere, ipse documento manifestae eruditionis dignatur exponere. Quod si magnus est, et bona non solum agere, sed etiam praedicare disposuit. Omnia, quae sunt in ejus corde praedicatores, indicant; quando eorum mentibus aperiunt, 221 quidquid cupiunt de doctrina. Quia vero ei, cui loquitur, eum significat, qui ad lucra praedicationis innititur, subdit, atque ait: Et de asinis, quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus sis, quid inventae sunt. 52. Hoc superius in persona Saul, qualiter rudibus praedicatoribus conveniat, expositum est. Asinas quippe perdidit, qui peccatores, quibus verbum vitae praebuit, ad poenitentiam nequaquam traxit. Inveniret quidem, si ii qui se in nocte pravitatis absconderant, ad lucem justitiae redirent, in qua viri inveniri potuissent. Cur ergo dicit: Inventae sunt, nisi quia saepe in eis summi viri salutis bonum facile inveniri posse considerant, de quorum vita ineruditi desperant? Nam et periti medici corporum, illos saepe curare praesumunt, de quorum salute imperiti praesumere non possunt. Sic nimirum et ab eruditis doctoribus saepe ad poenitentiam, et satisfactionem peccatores trahuntur, qui trahi ab ineruditis rudibus nequiverunt. Quia igitur tam praedicatione quam exemplo perfectorum illi ad Dominum poenitendo redeunt, qui converti per aliorum ministerium nequiverunt; bene Samuel inventas asinas dicit, quas Saul invenire non potuit. Potest etiam hoc dictum pro profectu ordinandi rectoris intelligi. Quasi dicat: Dum eruditione et vita proficis, illos etiam lucrari Domino poteris, quos nondum potuisti. Tam certa quidem virtus profectionis est, ut fructus ejus, qui nondum constant in re, constent in spei certitudine. Et quia his verbis ad perferendos labores sanctae praedicationis invitatur, quae mercedis lucra exspectare debeat, exponit, dicens: (Vers. 20.) Et cui erunt quaeque optima Israel, nonne tibi et omni domui patris tui?

53. Israel, qui dicitur, videns Deum, quem rectius hoc loco significat, quam aeternorum civium illam beatam societatem, qui ex labore vitae hujus, ad aeternam omnipotentis Dei visionem pervenerunt? Quae ergo sunt Israel optima, nisi aeternae retributionis dona? Paulus quidem dicit: Unusquisque mercedem accipiet secundum laborent suum (I Cor. III, 8). Hinc item dicit: Alia est gloria solis, alia lunae, et stellarum. Stella enim differt a stella in claritate (I Cor. XV, 41). Omnium ergo fidelium retributiones, et praemia, bona sunt Israel. Quia vero electorum praedicatorum merces summa est, eorum sunt optima Israel. De his quippe Israelis optimis Dominus fideli servo suo repromittit, dicens: Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum (Matt. XXIV, 47). Qui enim non in omnibus, sed super omnia constituitur, non tantum bona Israel, sed etiam optima habere declaratur. Dicat ergo Samuel: Cui erunt quaeque optima Israel, nonne tibi et omni domui patris tui? Quasi dicat: Et si magnus est labor praedicationis, tanto devotius ferri debet, quanto majora lucra mercedis habet. Sollicita ergo mente doctor sanctae Ecclesiae pensare debet: quia Israel non bona tantum, sed etiam optima ejus sunt, ut majora et excellentiora agat semper, qui tam summa et optima exspectat. Eadem quippe summa, non summo ordini debentur, sed summo labori. Nam et doctor egregius non dixit: Unusquisque mercedem accipiet juxta suam dignitatem, sed, juxta laborem. Cum ergo praedicatorum aeternae vitae optima referuntur, magnus eis in hac vita labor injungitur: quia nimirum meliora caeteris habere non praevalet, qui melior esse non studet. Et quia hoc omnium praedicatorum 222 sanctae Ecclesiae commune est, non solum Saul, sed omni domui patris sui Israel optima esse referuntur. Quasi enim ex patre filii nascuntur, quando in ordinem praedicatorum noviter alii aliis, eadem nobilitate sanctitatis splendidi subrogantur. Domus quoque praedicatoris est spiritualis ejus conversatio. Omni ergo domui patris ejus Israel optima sunt: quia ubicumque sacerdotalis conversatio est, illa nimirum est, et tam summa est, ut ex celsitudine meriti, in aeterna vita sua sint optima retributionis. In hoc ergo se subtiliter praedicatores aspiciant: quia non solum sibi, sed omni domui ejus optima erunt Israel: quia si de domo exeunt, optima non habebunt. Nam si solam praedicationis sublimitatem tenent, optima non habebunt: quia altitudinem vitae non tenent. Sed electus quisque, dum de se magna audit, infirma sua ad memoriam ducit, ut se ab elatione custodiat, ne bona, quae habet, amittat. Unde et subditur: (Vers. 21.) Respondens Saul, ait: Nunquid non filius Gemini ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? Quare ergo locutus est mihi sermonem istum?

54. Quasi dicat: Quare mihi tam magna adscribis, cum sim nihil? Gemini quippe filius est, qui negligentes imitatur in cura sui, et in exemplo proximi. Geminus quippe est, quia dum curam sui negligit, exempla boni operis aliis non impendit. Qui ergo tales imitatur, filius Gemini dicitur. Qui de minima tribu Israel esse dicitur: quia ultimus ordo sanctae Ecclesiae conversorum peccatorum est. Merito igitur, qui peccatorem se esse fatetur, de minima tribu Israel esse dicitur. Cujus etiam cognatio novissima inter alias esse perhibetur: quia juxta Veritatis vocem: Qui minimum mandatum solvit, minimus est in regno coelorum (Matth. V, 19). Benjamin quippe dicitur filius dexterae. Qua profecto appellatione sanctae Ecclesiae populus designatur: qui dum in fide Redemptoris nascitur, per bona opera ad coelestis patriae bona praeparatur. Dextera quidem Dei illa aeternae vitae fortitudo est. Cognationes tribus Benjamin, sunt diversae conversationes electorum. Nam velut ab uno generationis principio diversae cognationes veniunt: quando ab una origine orthodoxae fidei, conversationes fidelium plures oriuntur. Sancti ergo viri, cum se per humilitatem dejiciunt, quia peccatores se esse fatentur, et tamen recte in Deum credere, quasi se et Gemini filios asserunt, et de novissima Israel cognatione. Sed quia quanto plus se humiliant, juxta Veritatis vocem, amplius exaltantur (Luc. XIV, 10, 11), sequitur: (Vers. 22.) Assumens itaque Samuel Saul et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati.

55. Samuel Saul assumit quando praedicator sanctae Ecclesiae electo auditori suae alta praedicationis aperit. Assumitur quippe subditus, quando per verbum doctoris in cognitionem coelestium elevatur. Et quia non carnali intentione spiritualia scire appetit, non solum ipsum Saul, sed etiam ejus assumpsit puerum. Quasi enim sine puero in imis remanserat, qui dicebat: Cor meum dereliquit me (Psal. XXXVII, 11). Cor quippe nostrum nos derelinquit, quando sic a concupiscentiis carnalibus vincimur, ut intentionem cordis in terrenis, et carnalibus, atque corporeis, et non in coelestibus, et spiritualibus ponimus. Hunc puerum perditum invenerat, qui dicebat: Invenit servus tuus cor suum (II Reg. VII, 27). Cor quippe nostrum 223 invenimus, quando per intentionem cordis spiritalia quaerimus; quando hanc a terrenis avellimus, ut ad coelestia dirigamus. Electus ergo praedicator iis, qui adhuc carnales sunt, nec fortia imperat, nec spiritalia manifestat. Nam et Paulus Corinthiis dicit: Non potui vobis loqui tanquam spiritualibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 1). Quasi his verbis dicat: Idcirco vos ad excelsum non duxi, quia spiritualem sensum vobiscum, velut Saul puerum, non habebatis. Quare et causam insinuans, ait: Adhuc enim estis carnales. Bene ergo Samuel Saul, et puerum assumpsisse dicitur: quia doctores sanctae Ecclesiae illis fortia imperant, illis alta manifestant, quos spirituales esse considerant. Qui etiam in triclinium introducuntur: quia eis charitatis latitudo monstratur. Velut enim in triclinio ponitur, qui per id, quod altum didicit, moratur in latitudine charitatis. Vel certe introitus noster ad triclinium, amor est; triclinium pulchritudo est spiritalis vitae. Unde Joannes dicit: Qui non diligit, manet in morte (I Joan. III, 14). Si enim, qui non diligit, manet in morte, ille qui diligit, in vita manet. In triclinium ergo introducimur, quando in affectum supernae conversationis surgimus per affectum charitatis. In hac nimirum mansionis latitudine superiorem locum sancti praedicatores obtinent, quia beatus Joannes Evangelista dicit: Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, et super sedes viginti quatuor seniores (Apoc. IV, 4). Seniores quippe sancti sunt praedicatores maturi sensu, moribus graves, qui thronum Dei juxta positis sedibus ambiunt: quia qui prae caeteris Conditorem diligunt, per altissimam conversationem ei vicinius requiescunt. Bene itaque Saul cum puero suo locum in capite eorum, qui invitati fuerant, sortitur; quia in eis eligendorum pastorum typus ostenditur. In capite quidem rector statuitur, quando per vim magni amoris supernae vitae singulare propositum accipit; cum fidem catholicam cum caeteris communem tenet, sed prae caeteris virtutem sublimem. Unde et sequitur: (Vers. 22.) Erant enim quasi triginta viri.

56. Ter decem triginta fiunt. Ternarius vero numerus fidem sanctae et individuae Trinitatis insinuat. Denarius vero per decem praecepta legis, boni operis perfectionem designat. Tricenarius ergo numerus eos designat, qui eam fidem tenent, quae per dilectionem operatur. In horum capite Saul ponitur, quando per divinam gratiam is, qui futurus est pastor Ecclesiae, sublimior fit merito, quibus debet esse superior dignitate. Hunc sublimem locum Samuel tribuit: quia qui tantam vitae meretur celsitudinem, ad eam majorum proficit institutione. Cui nimirum quia jam magna, quae agat, et non minima demonstrantur, subditur: (Vers. 23, 24.) Dixit Samuel coquo: Da partem, quam dedi tibi, et praecepi, ut reponeres seorsum apud te. Tulit ergo coquus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit, pone ante te, et comede: quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi: et comedit Saul cum Samuele in die illa.

57. Quid in armo pectoris, nisi fortitudo signatur actionis? Quae a Samuele coquo tribuitur, quando a summis praedicatoribus minoribus demonstratur. Coqui etenim sacerdotes sunt: quia dum electis fidelibus in fervore spiritus loquuntur, cibos mentis, velut per ignem coquunt. Sed pars, quae datur, posita seorsum dicitur: quia fortitudo boni operis in praedicatore debet esse singularis. Quam 224 ante Saul ponit, quando ordinandum pastorem sanctae Ecclesiae, quantae fortitudinis esse debet, considerare praecipit. Sed et de eo, quod coquus apposuit, Samuel Saul dicit: Ecce quod remansit, pone ante te. Remansit quidem, quia non omnia nostra Christus explevit, per crucem quidem suam omnes redemit, sed remansit, ut qui redimi et regnare cum eo nititur, crucifigatur. Hoc profecto residuum viderat, qui dicebat: Si compatimur, et conregnabimus (II Tim. II, 12). Quasi dicat: Quod explevit Christus, non valet, nisi ei, qui id, quod remansit, adimplet. Hinc beatus Petrus apostolus dicit: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (I Pet. II, 21). Hinc Paulus ait: Adimpleo ea, quae desunt passioni Christi, in corpore meo (Col. I, 24). 58. Sed notandum quia armum ante Saul coquus posuit, et tamen Samuel Saul praecipit, ut ante se eum ponere debeat. Quid est hoc? Sed ponere ante discumbentes dapifer in mensa ferculum solet: quod dum is, qui discumbit, trahit ad se, illud ponit ante se vicinius, quod paulo longius erat ante se. Coquus ergo ponit armum ante Saul, Samuel Saul praecipit, ut ponat ante se: quia hoc quod novo praedicatori injungitur de fortitudine boni operis, velut ad se propius debet trahere per studium considerationis. Quod etiam postquam ad se traxerit, comedit: quia diu consideratum agere disponit. Armum quippe manducare, est quod exterius de forti actione praecipitur, per propositum in mente recondere. Quasi enim armum ante se ponere et manducare electo cuique suadebat, qui dicebat: Si sederis ad mensam potentis, sapienter attende, quae apponuntur tibi: quia similia oportet te praeparare (Prov. XXIII, 1). In mensa quippe potentis virtutem armi designavit. Et dum dixit: Sapienter attende, quae opponuntur tibi: armum ante se eum, cui dixit, ponere docuit. Sed manducare eum debere insinuavit, quia dixit: Similia oportet te praeparare. Similia enim praeparando manducamus; quia dum fortia, quae audimus, proponimus agere, velut comedentes, in cordis ventre reponimus cibos vitae. Sed ipsis summis doctoribus vas electionis sub unius discipuli eruditione imperat, dicens: Manum cito nemini imponas (I Tim. V, 22). Quia enim magna retractatione consilii eligendi sunt, qui in culmine sublimentur, apte subjectum est: Quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi. Quasi dicat: Pone ante te, quod antequam apponeretur, ego posui ante me; considera quod ego consideravi. De industria quippe pars armi servatur; quia fortissima praedicatoris actio illi bene committitur, qui a summis viris magna consideratione dignus tanto ministerio judicatur. Ista vero pars tunc servata est de industria, quando populus vocatur; quia cum ad suscipiendum praedicationis ministerium subditi fideles veniunt, bonis praedicatoribus non infirmis infirma, sed fortibus fortia injunguntur. Sed qui bene proficiunt, in sublimi sua conversatione ante omnia tenere student bonum obedientiae. Bene itaque subjunctum est: Et comedit Saul cum Samuele in die illa. Ut jam dixi, promovendo doctori comedere, est hoc quod sibi de virtute praecipitur, se ad faciendum praeparare. Bene autem cum Samuele comedisse dicitur; quia cum ii, qui noviter veniunt, magna agere proponunt, in virtute boni operis summi viri ferventiores fiunt. Potest etiam in ista comestione illa signari, de qua superius repromisit, dicens: Ascende ante me, ut comedas mecum hodie. Saul ergo cum Samuele comedit; quia 225 cum intus praedicator coelestem verbi Dei suavitatem audit, quod, loquente ipso, subditi foris audiunt, de divina refectione utique satiantur. Sequitur: (Vers. 25.) Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est Samuel cum Saul in solario. Stravitque Saul in solario, et dormivit.

59. Quicunque ad celsitudinem curae pastoralis assumitur, in eadem ordinis sui sublimitate habere debet et vitae propriae altitudinem, et alienae infirmitatis compassionem. Ascendat ergo Saul cum Samuele, descendat in oppidum. Sciat rector, quae agat alta: sciat quae disponat, communia. Dicat cum Paulo: Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20): dicat nobiscum: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? video aliam legem contradicentem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati (Rom. VII, 24). In excelso est rector, cum sapientiam loquitur inter perfectos. Carnalia quando disponit, descendit in oppidum, dicens: Propter fornicationem unusquisque uxorem habeat, et unaquaeque virum: uxori vir debitum reddat, uxor viro similiter (I Cor. VII, 2). In excelso est, quando dicit: Nulla creatura poterit nos separare a charitate Christi (Rom. VIII, 39). In oppidum vero descendit: quia loquens, ait: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaciam: omnia omnibus factus sum, ut omnes facerem salvos (I Cor. IX, 22). Samuel ergo Saul ad excelsum tulit, et in oppidum deposuit: quia summi viri cum sanctae Ecclesiae culmen ordinant, illos quos in eodem culmine ponunt docent sublimiter vivere, plana praedicare, sibi esse rigidos, sed subditis temperatos: sic attendere propriae saluti, ut cum infirmis possint infirmari: infirmari dixerim per affectum mentis, non per languorem internae aegritudinis. Nam si per mentis languorem doctor jacet, curare aegros et jacentes erigere non potest. Bene ergo cum Samuele Saul in oppidum descendisse, et in solario locuti esse referuntur. Oppidum quippe in plano est, solarium vero in alto. Ad excelsum quoque solarium planum est, ad oppidum non planum, sed altum. Sic nimirum electi praedicatores, quando minoribus membris compatiuntur, quasi excelsum deserunt: sed in oppidum descendentes, in solario sunt; quia ab alto quidem veniunt, sed infirmitatem subditorum miserando et consulendo, non agendo et infirmando assumunt. Infirmis namque compatientes, uxorem ducere praecipiunt, nec tamen ipsi infirmando uxorem ducunt. In oppidum ergo descendentes, in solario sunt: quia etsi plana jubent, in se ipsi infirma non retinent. Quia vero non esse in solario, sed loqui cum Saul Samuel dicitur, hoc profecto significat, quia futurus doctor doceri debet sic infirmis subditis compati, ut ipse tamen teneat alta conversationis. 60. Et quia ad haec agenda multa consideratione novus praedicator indiget, stravisse sibi Saul, et dormisse perhibetur. Dormire in solario novo praedicatori, est in sublimi sua consideratione disponere, qualiter subditorum onera debeat portare. Nam si ad saeculi intentionem vigilat, hoc profecto agit, ut tantae discretionis bonum in intimis non requirat. Dormire igitur debet, ut saecularia nulla cogitet: quia spiritualia disponere oppressus saecularibus nunquam potest. Sed et dormire non poterit, qui sibi non sternit: quia nimirum si bonorum exempla, sive dicta non cogitat, impossibile est, ut ab exterioribus requiescat. Velut mollia quidem nobis 226 subjicimus, quando electorum doctrinam, aut vitam cogitamus. In eisdem quoque stramentis dormimus: quia quiescere tunc bene consideratione possumus, quando in rebus spiritualibus occupamur. Dicat ergo: Quia stravit sibi Saul, et dormivit, ut electae menti insinuet: quia si negligenter ad exteriora se occupat, intimae quietis gratiam non acquirat. Sed qui spiritualia bene vult considerando disponere, donec ea intus perfecte ordinet, ad ea quae foris sunt, evigilare non debet. Apte ergo subjungitur: (Vers. 26.) Cumque mane surrexissent, et jam dilucesceret, vocavit Samuel Saul in solario, dicens: Surge, et dimittam te.

61. Mane quidem lucescit, quando quietae menti veritatis splendor se aperit. Humana etenim mens per ignorantiam tenebrosa, et per illustrationem veritatis lucida fit. Ignorans ergo, in nocte est; cum illustratur, in die. Mane autem surgit qui dormit nocte: quando ad agenda se erigit ea, quae per considerationem ordinavit. Et quia ordinandi regis negotium tractabatur, ambo surrexisse perhibentur. Surgit quidem summus praedicator, ut auditorem suum ad ministerium ejusdem praedicationis ordinet. Surgit qui ordinandus est, ut tam sublimem ordinem imo cordis affectu recipiendum esse non speret. Pariter quidem surgunt, quia sublime officium datur, sublime recipitur. Quo in loco est aliud notandum: quia ambo prius surrexerunt, deinde Samuel Saul vocavit, dicens: Surge, et dimittam te. Sed ad historiam si ambo surrexerunt, a somno Saul, quia consurgere praecipitur, ad opus praeparari admonetur. Quia vero tam summi sacerdotes, quam ille, qui ad ordinem praedicationis assumitur, tanti ministerii onus attente considerant, quasi pariter dormiunt, pariter surgunt. Sed qui noviter ordinandus est, surgens a somno, ad opus item surgere jubetur: quia ad altitudinem ordinis quanquam pensare meditando studuit, pertingere debet tamen per meritum conversationis. Surgens ergo surgere jubetur, ut sublimem ordinem, quem subire deliberat, aequare meritis proponat. Unde et in solario vocatur: quia ad alta conari praecipitur. Qui etiam dicit: Et dimittam te. Surgit quippe ut dimittatur: quia ille liber esse in ministerio praedicationis poterit, qui in altitudine magnae conversationis excrevit. Surrexit quidem qui surrexerat: quia qui considerando didicit altitudinem dignitatis, in eadem dignitatis altitudine erigere se curavit per sublimitatem vitae. Unde et subditur: (Vers. 26.) Et surrexit Saul.

Deinde subditur:

(Vers. 26.) Egressique sunt ambo; ipse videlicet et Samuel.

62. Pastor egreditur, quando a secreto meditationis venit ad publicum operis. Quando enim disponit, quae vult agere, intus est: quando autem ea agit foris, quae cogitavit, quasi exit. Exiit etiam Saul, quia in exteriori dignitate, is qui promovetur, illud suscipit quod, an esset suscipiendum, diutius cogitavit. Ambo igitur dicuntur egressi, quia ambo fuerunt intus: dum ille sollicita mente praeviderit, quid aut cui daret; ille item attentius cogitaret, qualis esset, qui tam summa perciperet. Quia ergo ministerium sanctae praedicationis cum summa discretione tribuendum atque recipiendum est, dum rex Israelis ungitur, et rex et propheta uncturus eum, egressi perhibentur. Plerique autem 227 codices habent: Cumque mane surrexissent, antequam dilucesceret: quod nimirum intelligi convenienter potest. Mane est quidem, antequam dilucescat, quando quodammodo aspirare dies incipit, et tamen plena lux diei non est. Praedicatores autem sanctae Ecclesiae, dum eorum bonam conversationem considerant quos ordinare disponunt, quasi mane est. Sed quia eorum futura scire non possunt, mane est, sed antequam dilucescat. Quod bene in ejus ordinatione dicitur, qui omnipotenti Deo postea displicuisse memoratur. Quasi enim mane, antequam dilucesceret, propheta vidit hunc, qui ei in luce bonae conversationis apparuit. Sed plena diei claritas nondum erat, quia in eo futuras tenebras per praesentem cognitionis lucem videre non poterat. Quod nimirum toties sanctae Ecclesiae agitur, quoties boni sunt, qui eliguntur in praesenti, sed in eodem bono perseveraturi non sunt. Quasi enim mane, et ante lucem egreditur, qui lucem boni operis praesentem monstrat, caliginem vitae futuram celat. Sed quid inde actum sit, sequitur: (Vers. 27, seq.) Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos, et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini. Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, et osculatus est eum.

63. Quid est enim, quod in extrema parte civitatis rex ducitur, et ungitur? Sed extrema pars civitatis est ultima pars populi subjecti. Qui ergo ultimum locum tenent in sancta Ecclesia, velut in extrema parte civitatis sunt. Ipsius autem Ecclesiae in ultima parte, conversi peccatores esse videntur. Nam justi quique in superiori vel prima sunt parte. Aut fortasse primum locum virginitas tenet, secundum continentia, tertium conjugalis vita, ultimum conversio peccatorum. In extrema igitur civitatis parte rex ungitur: quia sanctae Ecclesiae rector ordinatur, pro peccatoribus, non pro justis. Hinc enim per semetipsum Veritas dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 13). Hinc iterum dicit: Non opus habent sani medico, sed male habentes (Ibid., 13). 64. Sed puerum Saulis spiritualem sensum designare diximus. Quid est ergo, quod praecedere et transire a Samuele imperatur? Sed praecedit puer, quando hoc agitur, quod a spirituali sensu nobis suggeritur, non quod a motu carnali imperatur. Sed quosdam praecedit et transit, quosdam praecedit et non transit. Non transit quidem praecedens puer arrogantes, transit humiles: nam dum arrogantes magna et spiritualia agunt, in oculis suis magni sunt. Quasi enim secum habent puerum, quem sequuntur, qui in spiritualibus, quae agunt, spirituales se esse gloriantur. Quibus profecto propheta exprobrat, dicens: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isa. V, 21). Electi ergo in omnibus quae agunt, esse quidem spirituales curant, et tenere se spirituales vitant. Magni quidem sunt merito, humiles aestimatione: quia semper magna agunt, sed in eisdem magnis se magnos nunquam aspiciunt. Quasi ergo puerum, quem praemittunt, transire faciunt, cum spiritualem sensum praesentem habent in opere, sed longe ab aestimatione. Quid vero est, quod paulisper subsistere praecipitur, ut ei verbum Domini indicetur? Sed paulisper subsistit, praemisso puero, qui ad horam se proprio arbitrio subtrahit, et alienam voluntatem facit. Transire ergo facit puerum, et 228 paulisper subsistit, qui ad praeceptum majoris illa etiam, quae putat spiritualia, deserit: deserit, ut ea, quae sibi injunguntur, efficere convenienter possit. Quod certe ordinando praedicatori convenit: nam dum pondus pastoralis curae considerat et infirmitatem suam, hoc sibi se praecedens spiritus dicit: quia tantum onus tam infirmus indigne suscipit. Praetermittat ergo non solum, sed transire faciat puerum: ut non arbitrium suum sequatur, sed illud suscipiat, quod ei melioris provisione decernitur. Et de subsistente protinus additur.

CAPUT V. (I Reg. X, 1.) Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus. 1. Hoc profecto hac unctione exprimitur, quod in sancta Ecclesia nunc etiam materialiter exhibetur: quia qui in culmine ponitur, sacramenta suscipit unctionis. Quia vero ipsa unctio sacramentum est, is qui promovetur, bene foris ungitur, si intus virtute sacramenti roboretur. Ipsas ergo olei virtutes prius videamus attentius. Oleum quippe liquoribus aliis superfertur, oleum ignem fovet, oleum vulnera curare consuevit. Per illud ergo misericordiae bonum significat, quia scriptum de Domino est: Miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV, 9). Quia ignem fovet, praedicationis gratiam designat, quae electorum mentes illuminat. Quia vero vulnera per oleum curantur, hoc profecto insinuat, quod detergenda sunt vulnera peccatorum. Ungatur ergo caput regis, quia spirituali gratia mens est replenda doctoris. Habeat in unctione sua oleum, habeat misericordiam abundantem, quae sibi virtutibus aliis praeferatur. Habeat oleum, ut dum ardorem sancti Spiritus in se nutrit, lucere vehementer aliis per verbum possit. Habeat nihilominus oleum medicinae, ut sapienter disponat, qualiter peccatorum foetores tergat, et aegras mentes saluti restituat. Sed lenticula Saul ungitur, non pro praesignanda doctrina, sed ad exprimenda futura. Lenticula quidem parvum est vas: quid ergo est, quod lenticula olei Saul ungitur, nisi quia in fine reprobatur? Nam quia obedire Deo postea noluit, a Samuele audivit: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis rex (I Reg. XV, 26). Velut enim lenticula olei parum habuit, qui spiritualem gratiam projiciendus accepit. Quod in rectoribus quoque sanctae Ecclesiae convenienter accipitur. Plerumque enim culmen praelationis accipiunt, qui in charitate Dei et proximi perfecti non sunt. Quemdam namque affectum charitatis habent, sed plenitudinem ejus non habent. Illa ergo rudis et imperfecta mentis affectio, quid est nisi lenticula olei? Nam dum ungit caput, et non replet: tota quidem effunditur, sed parum exhibet. E contra autem cum electus rex, ungi praecipitur, eidem prophetae Dominus ait: Imple cornu tuum oleo, et veni mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem (I Reg. XVI, 1). Hinc est, quod idem electus rex plenitudinem unctionis suae Dei laudibus imputans, ait: Impinguasti in oleo caput meum, et poculum meum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5). Qui ergo gratiam unctionis non perseveraturus accepit, dispensante Deo, per illius vasis liquorem ungitur, quo uncti defectio signaretur. Sequitur:

(Vers. 1.) Et osculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Deus super haereditatem suam in principem, et liberabis populum ejus de manu inimicorum ejus, qui in circuitu ejus sunt. 229

2. Ad culmen sanctae Ecclesiae rector ducitur, ut hoc officium habeat, quo inter Deum et homines pacem ponat. Peccando etenim, inimicitias Creatoris incurrimus. Dum ergo ad peccatorum correptionem rector ponitur, illud de medio tollit, quod Dei nos inimicos fecit. Bene ergo Samuel Saul caput osculatus fuisse perhibetur. Prophetae namque osculum defixum ille portat in capite, qui reconciliationis nostrae suffragium portat in mente: cum videlicet in se nulla gerit fomenta divinae discordiae, qui in mente paci reddere discordes studet. Osculato ergo principe, dicitur: Unxit te Deus in principem super haereditatem suam. Quasi rebus eum admoneat, dicens: Qui te ad hoc positum nosti, ut peccati inimicitias debeas solvere, quod in aliis destruis, in te non debes retinere. Nonnulli etenim et unguntur, et osculum non accipiunt; liberare populum Domini satagunt, sed se inimicorum jugo subjicere non pavescunt. Nam qui aliis bona praedicat, quae non agit, quasi osculum dat, quod non accipit. Amicos etenim Dei alios facere quaerit, et ipse inimicus esse non desinit. Inimicitias peccati in se aedificat, quas in aliis destruere per verbum tentat. Quia ergo ille solum praeeminet utiliter, qui per affectum magnae charitatis Dei amicus est, Samuel caput regis osculatus fuisse dicitur. Hinc ipsa Veritas prius osculatur, quos ordinat: deinde ad liberandos alios mittit. Vos, ait, amici mei estis; deinde addidit, dicens: Posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat (Joan. XV, 14). Hinc item resurgens a mortuis dicit: Pax vobis; deinde subdit: Quorum remiseritis peccata, remittentur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 23). Ut velut osculum pacis in eorum mente figeret, quos peccati odia solvere praecepisset. Osculatus ergo rex super haereditate Domini constituitur, quia electus doctor eligitur, ut fidelibus subditis dignitate praeemineat, sed de praelatione sua non suum, sed Domini lucrum quaerat. Quare ad hoc constitutus asseritur, ut qui sub eo sunt, de inimicorum manibus liberentur. Haereditas Domini multitudo fidelium est. Omnis ergo saecularis intentio removetur, cum rex super haereditate Domini unctus asseritur. Unctionis ergo fructus est, cultus divinae haereditatis. Ille ergo officium unctionis exsequitur, qui sola quaerit lucra animarum. Super haereditate quippe Domini in principem se unctum meminit, qui hoc solum de terrena dignitate quaerit, quod per suum ministerium Christus quaesivit. Hoc igitur verbo negligentium rectorum intentio reprobatur. 3. Audiunt namque, quia super haereditate Domini uncti sunt: quia de terra Dominus nonnisi electos quaerit; norunt quod non terrae latitudinem, non auri copiam, non divitiarum affluentiam, sed fideles suos haereditatem suam dicit, et tamen terrenum quaerere, et quod perit congregare non desinunt. Ad id quod Dominus non quaerit, tota sollicitudine intendunt; et quod solum quaerit, quaerere negligunt. Dicitur ergo, in quo se negligentes aspiciant; dicitur, in quo boni meliores fiant: Unxit te, inquit, Deus in haereditate sua in principem. Qua sidicat: Haereditatem suam tuam fecit, vide ut tu in ea aliter non regnes. Liberabis ergo populum de manu inimicorum, qui in circuitu ejus sunt. Grandis labor praedicatori praecipitur per hoc, quod inimici in circuitu esse referuntur. Satis enim grave praelium esset, si in una parte malignorum spirituum saevitiam tolerarent. Hinc per prophetam denuntians, 230 dicit: In circuitu impii ambulant (Psal. XI, 9). Hinc beatus Petrus exhortans, ait: Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (I Petr. V, 8). Inimici igitur nostri in circuitu nostro sunt, quia immundi spiritus cogitationi nostrae, verbo et operationi semper insidiantur. Nam dum prava nobis suggerere appetunt, ab una parte sunt: cum ad mala pertrahunt, eorum praelio ab alia parte pulsamur: cum ad mala opera invitant, ex parte reliqua bellum excitant. In circuitu ergo hostes habemus, qui in omni, quod cogitamus, loquimur et operamur, malignorum spirituum bella patimur. Sed quia non a bello, sed de manibus inimicorum liberare populum dicitur, magna virtutis insignia praedicatoribus adscribuntur: quia non solum liberos, ne capiantur, debent protegere, sed etiam captos de eorum servitute liberare. Hoc autem tunc a regibus nostris agitur, quando illi per eorum praedicationem resipiscunt, qui per audaciam transgressionis subjecti sunt jugo diabolicae potestatis. Quod profecto agere illi solummodo praedicatores possunt, qui ad culmen regiminis divina ordinatione perveniunt. Nam quos omnipotens Deus ordinat, ad toleranda praelia antiqui hostis mittit, sed eos inter ipsa bella non deserit, quia milites suos protegit, et victores facit. Sed cum sancti viri ad primatum sanctae Ecclesiae sustolluntur, vehementer expavescunt, ne onus tanti ordinis sibi judicio hominum sit impositum, non ordinatione Conditoris. Ad robur ergo humilium dantur signa, quibus se a Deo, non ab hominibus, electos sciant. Quare et Samuel subjungens, ait: (Vers. 2.) Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem. Cum abieris a me hodie, invenies duos viros juxta sepulcrum Rachel, in finibus Benjamin, in meridie salientes magnas foveas, dicentque tibi: Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas, et intermissis, pater tuus, asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo?

4. Quasi enim humili pastori, et de tanto ministerio trepidanti dicat: Tu idcirco trepidas, quia an sit ex Deo hoc, quod de te actum est, nescis; sed quia hoc scire potes, trepidare non debes. Hoc igitur tibi signum, quia te non homo, sed Deus in principem unxerit: duo videlicet viri illi tibi dicent: Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas. Quasi dicat: Si illos duos viros inveneris, et hoc tibi dixerint, scito, quia te Deus principem, non ego constitui. Quid ergo duo viri isti nobis, nisi perfectos quosque sanctae Ecclesiae praedicatores designant? Duo quidem sunt, quia perfecti in utroque praecepto charitatis; viri, quia in sancta conversatione robusti. Qui juxta sepulcrum Rachel inveniri perhibentur, quia per contemplativae vitae studium divisi sunt ab intentione saeculi; et dum animarum lucra quaerunt, non sunt sepulti. Per Rachel quippe contemplativae vitae speciositatem signari venerabilium patrum indubitata sententia est. Juxta sepulcrum ergo Rachel stant viri, quia sic supernae contemplationi perfecti doctores vacant, ut sanctae Ecclesiae sollicitudinem gerant. Juxta sepulcrum Rachel stant, quia statum boni operis dirigunt per virtutem contemplationis: et quia nihil gerunt in opere, nisi quod contemplando disponunt. Et quia in ipsa altitudine supernae contemplationis non praesumptionem suam, sed rationem sanctae Ecclesiae tenere student, sepulcrum Rachel in finibus Benjamin esse describitur. Ut jam dixi, 231 in Benjamin, qui filius dexterae dicitur, Redemptor humani generis designatur. Fines ergo Benjamin regulae sanctarum Scripturarum sunt: de quibus profecto finibus scriptum est: Ne transgrediaris terminos, quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28). Quia ergo sancti praedicatores, cum summa contemplando vident, a fidei regula non discordant; sepulcrum, juxta quod stant, esse in finibus Benjamin recte dicitur. Qui profecto viri in meridie magnas foveas saliunt, quia per fervorem perfectae charitatis, in qua assumpti sunt, cuncta, quae videntur, saeculi alta despiciunt. Quidquid enim in hoc saeculo altum cernitur, non est vera altitudo, sed fovea, quae omnes, quos in sua ambitione recipit, ad inferna deponit. Alta ergo saeculi viris spiritualibus vitanda, non appetenda sunt, quia ex occulto se aperiunt, et quos absorbendo recipiunt, ad inferna perducunt. Viri ergo spirituales foveas saliunt; quia dum se per coeleste desiderium erigunt, terrena contemnunt. Velut enim visis foveis saltum dant, quando ut terrena contemnant, ad aeterna bona concupiscenda se elevant. In meridie ergo foveas saliunt; quia saeculum non possunt contemnere, nisi qui plenam lucem et ardorem supernae charitatis habent. Tunc ergo Saul unctum a Domino in principem se intelligat, quando isti sibi dicent: Inventae sunt asinae, quas quaerebas. Inventas quippe asinas Saul dicunt, quando ad colligenda animarum lucra idoneum cernunt. Quasi aliter dicat: Electum te a Deo in ministerium praedicationis non ab hominibus credas, si illi hoc de te indicant, qui dum Dei spiritu pleni sunt, quae dicunt, non humana, sed divina esse sentiuntur. Quia ergo de nobis non nobis, sed nobis melioribus credendum est, apte Saul a viris in meridie magnas foveas salientibus, se a Domino unctum in principem recognoscit. Sed alius est a quo ungitur, alii qui ipsam unctionem a Domino esse attestantur; quia omne negotium sanctae Ecclesiae, sicut collatione sanctorum patrum magis probatur, ita et magis robustum est. 5. Quasi enim signum suae unctionis beatus Paulus tunc quaesivit, quando videre Petrum Jerosolymam venit, et cum eo, et caeteris apostolis Evangelium contulit. Non enim ab homine neque per hominem, sed a coelo, vocante Domino Jesu, apostolatum susceperat (Gal. I); et tamen ministerium unctionis suae per coapostolorum suorum collationem probabat. Nam de seipso ait: Contuli cum illis Evangelium, ne in vacuum currerem, aut cucurrissem (Gal. II, 2). Praecursor etiam Redemptoris discipulos unxerat, sed ut signa suae unctionis agnoscerent, quasi ad salientem magnas foveas mittebat, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 3)? Sciebat enim Joannes, quem praedicaverat, quem baptizaverat; sed discipulos mittebat, ut visis signis, quo firmius crederent, electionis suae indicia securius tenuissent. Qui ergo ad praedicationis ordinem idonei providentur, in signum suae electionis inventas esse peccatorum, quas quaerunt, animas recognoscunt. Et quia omnipotens Deus non solum praedicatione, sed etiam conversatione electi doctoris gaudet, subdit, atque ait: Et intermissis, pater tuus, asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo? Patrem Saul Cis, qui durus nostro eloquio dicitur, eos designare diximus, qui verbo et exemplo docent terrena despicere, et ad coelestem patriam per duram et asperam conversationem festinare. Hanc quoque coelestis vitae duritiam tam in verbo, quam in vita nostri Redemptoris agnovimus. 232 Si ergo ad summam nostrae eruditionis aspicimus, filii Redemptoris sumus. Pater ergo noster, dimissis asinis, sollicitus est pro nobis; quia Redemptor noster sic vult nos quaerere salutem alienam, ut non negligamus nostram. Vult, ut vocentur peccatores ad poenitentiam, sed non vult ut pereant ii qui ipsos peccatores vocant. Vult, ut conversus peccator justitiam, quam non habuit, habeat; sed non vult, ut justus eam quam habet, justitiae palmam perdat. Intermissis ergo asinis pro filio sollicitus est, quia praedicatores suos vult ad horam ab aliorum sollicita intentione quiescere, ut sibi ipsis per quietem valeant melius providere. Et quia ipsa sollicitudo sanctae Ecclesiae a bono rectore resumenda est, intermittitur quies nostra; quia praevenit hanc sollicitudo prior, comitatur posterior. Electus ergo praedicator vacet utilitati subditorum, vacet suae; sed sic suae curam habeat, ut statim ad eam, quam deserit, alienam recurrat; quia tunc Conditor noster nos, quasi filios diligit, cum et subditos nostros, tanquam fratres diligimus, et ipsum quasi patrem amamus, dum per affectum sollicitudinis istis jungimur, et ad illum per quietem nostram, quam diligit, quasi ad patrem festinamus. Haec namque dilectio quietis nostrae exprimitur in hoc, quod dicitur: Quid faciam de filio meo? Hoc profecto pater dicit, qui tenere filium diligit. Hoc igitur non dicitur de praesente filio, sed absente. Sed quia perditas asinas patris quaerit, ei valde dilectus est; quia qui peccatorum animas convertere praedicando nititur, Redemptori nostro jam in magna charitate copulatur. Qui certe per aliorum sollicitudinem ab eo quasi longe est, per quietem contemplationis, et affectum orationis prope. Quia ergo nos sibi vicinos esse et per contemplationem, et orationem appetit, quasi diligens pater dicit: Quid faciam de filio meo? Quasi dicat: Quomodo absentem illum, mihi praesentem exhibebo? Quia vero praedicationis nostrae sollicitudinem magni sanctae Ecclesiae viri laudant, sed sollicitudinis nimietatem vituperant, illi qui inventas patris asinas dicunt, sollicitum patrem pro filio asserunt. Signum ergo suae unctionis cognoscere electi possunt; quia nimirum tunc a Deo ad sanctae Ecclesiae culmen perducuntur, cum per verba et exempla idonei sunt ad salutem alienam, et per quietem studiosi ad suam; et cum peccatores ad coelum quaerunt, semetipsos ad saeculum non relinquunt. Sequitur: (Vers. 3, 4.) Cum inde abieris, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te tres ibi viri, ascendentes ad Dominum in Bethel, unus portans tres haedos, et alius tres tortas panis, et alius lagenam vini. Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.

6. Cum bene proficere in sancta conversatione volumus, necessarium nobis est, ut electorum plurimorum nobis exempla colligamus; nam et apes componere mella nequeunt, si ea in floribus variis nequaquam legunt. Bene ergo Saul a viris aliis ad alios pervenit; quia exempla sanctorum, quo copiosius cernimus, melius edocemur. Flores quippe aeternorum fructuum, sunt opera sanctorum, quae dum superni amoris rore perfunduntur, ex eis carpimus, unde ad nostram doctrinam, et ad aliorum utilitatem repleamur. Inde etenim abit, et ultra transit Saul; quando rudis praedicator per electorum exempla proficit, et a conspecta virtute unius, ad explorandam alterius conversationem vadit. Quem saepe delectat in aliis mirari laborem praedicationis, 233 saepe in aliis fortitudinem boni operis; illos loquentes veneratur, istos operantes imitari nititur. Illos aspicit, qua pulchritudine foris fulgeant, istorum splendorem non in exteriori conversatione, sed in intima perscrutatur. Unde et bene cum transit, ad quercum Thabor venire perhibetur. Quercus enim umbrosa est arbor, et fortis. In qua profecto arbore secretior conversatio sanctorum exprimitur. Hujus namque conversationis viri, dum ad exteriora opera activae vitae non exeunt, quasi in umbra sunt; quia incendia tentationum sentire non possunt. Quia enim in coelesti desiderio requiescunt, quo longius amoti sunt ab amore mundi, eo et quietiores manent in umbra refrigerii. Sed umbra haec fortis est arboris, quia conversatio sanctorum tanto validius terrena despicit, quanto purius in amorem coelestium surgit. Fortis est etiam, quia saeculi adversa potenter tolerant, qui sola coelestia, quae vident, amant. Et quia in magno lumine interni splendoris sunt, qui terrena respicere per amorem dedignantur, quercus ipsa Thabor esse dicitur. Thabor quippe veniens lumen interpretatur. Lumen etenim venit, quando electae menti se interna Conditoris claritas aperit. Quercus ergo Thabor dicitur: quia secreta conversatio, terrena despiciendo agit, quo intimam Conditoris lucem clarius aspiciat. Secreti namque sumus, quando sensus nostros in Dei timore custodimus. Et tunc quidem veniens lumen cernimus, quia cum bene reguntur membra corporis, menti nostrae refunditur gratia Conditoris. Et notandum, quia ad quercum Thabor venire dicitur, qui a salientibus foveas sollicitum pro se patrem esse sciebat. Nam praedicatores sanctae Ecclesiae plerumque virtutes laudant, quibus ipsi vacare non possunt. Contemplativae quidem vitae secretum praedicant; sed dum solliciti sunt pro subditorum custodia, illius vitae adhaerere secretis vitant. Quasi ergo Samuel dicat: Viri illi tibi contemplationis studium laudant; sed quia quod laudant, tenere non possunt, in aliis quaerendum est. Inde ergo ad quercum Thabor transimus, quando a sanctis praedicatoribus contemplativae vitae studium laudabile noscimus; sed perfectionem ejus in illis quaerimus, qui ad eam spiritualiter intendunt. Tres ergo viri, qui unctum regem ad quercum Thabor inveniunt, illos designant, qui in contemplativae vitae studio perfecti sunt. Qui bene non inveniri a rege, sed regem illic invenire perhibentur. Non enim inveniuntur; quia absconditi sunt. Ipsi vero nos inveniunt; quia lucem suae secretae conversationis nobis aperiunt, cum dignantur. Non inveniuntur; quia vitam suam ab omni hominum testimonio auferunt. Sed nos inveniunt; quia per affectum charitatis nobis ad imitandum aliquid suae lucis ostendunt. Qui item imitandas virtutes suas non proferunt, nisi iis, qui magno desiderio eas obtinere et exercere concupiscunt. Prius ergo nos oportet ad quercum Thabor venire, ut a viris illis tribus valeamus inveniri. Nam velut jam in umbra venientis luminis sumus, quando magnis summae contemplationis desideriis inflammamur. 7. Tunc ergo nobis tres viri apparent: quia qui se nobis desiderantibus dignantur ostendere, in custodia locutionis, cogitationis et operis fortes sunt. Nam secretioris vitae esse non possunt, si oculorum, cordis et oris ostia aperta tenuissent. Quia ergo cor ab inepta cogitatione, os ab otioso sermone, 234 totum corpus a prava operatione custodiunt, tres sunt; viri autem, quia eamdem custodiam fortissime observant. Tres ergo viri nobis apparent: quia cum tales cernimus, in eis robur virtutis intuemur. Qui certe in umbra venientis sunt luminis; quia videre internam lucem Conditoris tanto clarius possunt, quanto studiosius mundum cor a mundi inquinatione custodiunt. Talibus quidem a mortuis resurgens apparuit Dominus, tales replevit Spiritus sanctus. De illo etenim secreto dicitur: Cum sero esset una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli propter metum Judaeorum (Joan. XX, 19). Et rursum: Post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis, venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. De alio item secreto scriptum est: Dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco, et factus est repente de coelo sonus advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuere illis dispertitae linguae, tanquam ignis, seditque super singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu sancto (Act. II, 1). Clausas quidem januas habent, qui contra humani lapsus negligentiam officia corporis, sub forti custodia stricta retinent. Intus etiam sunt; quia in interna dilectione supernae vitae requiescunt. Quibus profecto resurgens Dominus apparet, quia ejus gloriam tanto clarius aspiciunt, quanto per mundi contemptum passionis ejus mysterium strictius sequuntur. Hi etiam repleri Spiritu sancto, quasi in domo possunt; quia illi percipiunt abundanter gratiarum ejus dona, qui ad ea percipienda sese, visibilia contemnendo, paraverunt. 8. Qui bene ad Dominum in Bethel ascendere dicuntur. Bethel quippe dicitur domus Dei. Domus vero Dei quae est, nisi domus illa, quam inhabitat lux inaccessibilis? Lux etiam inaccessibilis est, revelatio divinitatis ejus. Lux quippe est; quia a mundis cordibus qualitercunque videri potest. Plenissima quidem in semetipsa replet omnia, sed abundanter replens universa, non capitur. Capitur quidem, ut repleat, sed replens non capitur, quae repletis omnibus, non expletur. Revelatio itaque Conditoris, quia tanta immensitas lucis est, ut illuminet omnia, et angustetur in nullo; dum videtur et non comprehenditur, lux est inaccessibilis. Viri ergo hi tres ad Dominum ascendunt; quia qui se in secretiori vita custodiunt, in divinae lucis contemplatione sublimantur. Sed quia ad ipsam Dei omnipotentis speciem adhuc pertingere non possunt, in Bethel ascendere dicuntur. Quidquid enim de omnipotente Deo humana mens potest cogitare, Deus non est. Sed dum cogitando cuncta transcendit, dum quidquid potest intimae lucis, quidquid internae suavitatis et dulcedinis, quidquid spiritualis delectationis sibi fingere, minus illa esse creditur, ad quamdam lucem tamen pervenit, quae non est Deus, sed quam inhabitat Deus. Et quia tunc electi anima mirabiliter inflammatur, mirabiliter reficitur, ineffabiliter delectatione fruitur, cogitare compellitur quam ineffabilis lux, dulcedo, et delectatio sit, quae ipse est, si tam immensa lux est illa, quam inhabitat, et non est ipse. Ad Dominum quippe in Bethel Moyses ascenderat, quando cum eo in monte loquebatur. Sed qui ad lucem pervenerat, quam inhabitat Deus, lucem, quae ipse Deus erat, quaerebat, dicens: Ostende mihi faciem tuam (Exod. XXXIII, 13). De quo etiam scriptum est, quia, Loquebatur Moysi 235 Dominus facie ad faciem (Ibid.). Quid est, quod facie ad faciem Moyses cum Domino loquitur, et tamen Dominum obsecrat, ut faciem suam Dominus ostendat? Sed facies Dei cognitio ejus est. Cognoscitur autem Deus per speculum, cognoscitur per seipsum. Per speculum hic, per semetipsum in coelo. Speculum vero est illa lux, quam habitat Deus; ipse autem lux illa, quae ipse est (I Cor. XIII, 12). Moyses autem qui facie ad faciem Deum videre dicitur, et ejus faciem ad videndum postulare (Exod. XXXIII, 13), quid rectius designat, quam perfectionem electorum, qui jam speculum illius summae lucis intuentur, sed tamen ad ipsam lucis veritatem pertingere vehementer cupiunt? Ista quidem cognitio lucis electorum desideria satiare non novit, sed excitare; illa vero et satiare, et excitare. Nam tam jucunda res est, ut ineffabiliter concupiscatur; et tam plena, ut qui jam semper hanc in magno desiderio viderunt, semper ineffabili plenitudine satientur. Viri ergo, qui ad Dominum ascendunt, in Bethel ascendere dicuntur; quia cum multum in ista vita proficimus, videre ipsam lucem Conditoris per speculum possumus, in seipsam autem minime valemus. 9. Et quia ad hanc sublimem visionem nonnisi humiles exaltantur, bene de eisdem viris dicitur: Quia unus tres haedos, alius tres tortas panis ferebat. Tres denique haedos portat, qui ore, corde, et opere se deliquisse poenitendo considerat. Quia enim per haedos, peccatores significantur, ii qui in extremo examine ad sinistram aeterni judicis statuendi sunt, haedorum nomine exprimuntur. Tres ergo haedos ad Dominum portat, qui peccata operis, verbi, et cogitationis poenitendo considerare non desinit. Et vir quidem est, et tamen haedos portat; quia peccare fortiter cavet, sed quasi peccator non desinit satisfacere. Nam vir erat, et haedos portabat, qui dicebat: In multis offendimus omnes (Jac. III, 2). Et quia peccata, quae confitentur, delere poenitendo satagunt: unus tres haedos, alius vero tres tortas panis portat. Tortas quippe panis superius ad afflictionem poenitentiae retulimus; quia si panis aliquando delectationem praesentis vitae significat, panis torquetur, cum pro praeterita carnis delectatione cruciamur. Unde et rex Ezechias cum poenitendo compungitur, delectationes regias se torturum promittit, dicens: Recogitabo omnes dies meos in amaritudine animae meae (Isai. XXXVIII, 15). Quando etenim carnalis mens in culpae delectationes resolvitur, quasi diem habet; quia hoc quod agit, laetanter videt. Dies ergo mentis reprobae sunt delectationes malae. Omnes ergo dies suos peccator recogitat; quia cum per divinam gratiam resipiscit, satisfacere pro universis malis non desinit. Prius enim dicitur unus portare tres haedos, deinde alius tres tortas panis; ut electi cujusque virtus appareat, qui fortis est in bono opere, humilis per aestimationem, afflictus per contritionem poenitentiae. Et quia tantae perfectionis esse nequeunt, nisi qui amore aeternorum bonorum, temporalium obliti sunt, tertius lagenam vini portare dicitur. Lagenam quippe vini portat, qui mentem replevit calore Spiritus sancti, quo et anteriora fortiter currendo appetat, et ea quae retro sunt, velut in magna ebrietatis oblivione derelinquat. Nam haedos portabat, qui dicebat: Venit Christus vocare peccatores, quorum primus ego sum (I Tim. I, 15). Et quia etiam tortam panis portabat, dicit: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 27). Sed quasi amphorae vino ebrius, dicit: Quae retro sunt obliviscens, ad ea vero, quae sunt priora, extendens meipsum, ad destinatum persequor 236 bravium supernae vocationis Dei, in Christo Jesu (Phil. III, 13). Viri ergo tres ad Dominum ascendunt, et tres haedos, et tres panis tortas, et vini lagenam deferunt: quia remotioris vitae studiis dediti, ad contemplationem veri luminis surgunt ex merito humilitatis. Sed quales sunt in se, quales vero sint aliis exponit, dicens: Cumque te salutaverint, dabunt tibi tres tortas panis, et accipies de manu eorum. Salutant nos viri sancti, quando nobis bona aeterna salutis annuntiant. Qui vero nos per corpus salutant, caput inclinant, ut reverentiam salutatis exhibeant. Viris autem spiritualibus caput inclinare, est mentem a summa contemplatione deponere. Nam si caput non inclinant, salutare non possunt: quia nos salutari eruditione non instruunt, si mentem a summa contemplatione coelestium non deponunt. Tunc enim nobis magnam reverentiam exhibent: quia eos, pro quibus ab alto suo culmine descendere dignantur, parvos esse non tenent. 10. Sed dum futurus rex salutatur, duo ei panes tribuuntur. Duo enim panes ordinando praedicatori dantur, quando flere docetur peccata non solum sua, sed aliena. Habet ergo panem unum tortum, quando pro peccatis suis affligitur, habet alium, quando subditorum peccata plangere conatur. Sed et hunc panem Psalmista clarius insinuans, ait: Surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI, 2). Hinc Domino confitetur, dicens: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis cum mensura (Psal. LXXIX, 9). Panis ergo torta, panis est doloris, et panis lacrymarum. Et fortasse idcirco ille vir unus tres panis tortas portabat: quia tres erant, qui simul pergebant, ut cum inter se eos dividerent, singuli singulos panes haberent. Quod etiam de haedis intelligi convenienter potest. Qua in re quid notandum est, nisi quia remotioris vitae viri dum singularem conversationem tenent, sollicitudinem aliorum non habent? Unum ergo haedum, et unum panem habent, qui pro solis suis peccatis compunguntur, et alienis per pastorale officium non gravantur. Et quia, qui ejusdem perfectae conversationis sunt, in seipsis afflictionem carnis aemulantur; bene tres panes unus, et alius tres haedos, et tertius vini lagenam portat. Velut enim unus portat, quod oblaturi, aut comesturi sunt omnes; et omnes manducant vel offerunt, quod portat unus, quando pia aemulatione eorum quisque succensus, in se habet bona exempla pro aliis, et bona, quae habent alii, non negligit imitari. Et quia feminino genere dicuntur tortae panis, hoc profecto insinuat; quia qui ex consuetudine compungitur, ei nimirum ex lacrymis aliis aliae plures oriuntur. Quasi enim in femineo sexu foecunda est poenitentis afflictio; quia quo saepius quisque compungitur, eo et largiora ei lacrymarum fluenta ministrantur. Saul ergo non unus panis, sed duo dantur, quia flere praedicatori pro se solo non sufficit. Accipiat ergo de virorum manibus duos panes; ut videlicet flere exemplo perfectorum discat, sed fletum necessarium sibi, et pro se subditis recognoscat. Et quia in manu aliquando potestas accipitur, viri tres panes habent in manu; quia qui provecti sunt in arcem contemplationis, fletum habent in virtute potestatis. Quia enim nolunt vana laetitia dissolvi cum possunt, possunt merito flere cum volunt. Nos quippe infirmi et custodiam mentis nostrae negligentes, etiam cum compungi et flere pro peccatis nostris volumus, non valemus. Quia enim ex magno fervore spiritus, spirituales 237 lacrymae producuntur, qui negligentiae nostrae frigore constringimur, incalescere cito ad lacrymas prohibemur. Bene ergo panes in manibus habere dicuntur, qui ad quercum Thabor futuro regi apparere perhibentur; quia qui in contemplatione vitae privatae perfecti sunt, lucrum habent subditorum pro observatione virtutum. 11. Et notandum, quia uncto regi Samuel praecipit, dicens: Et accipies de manu eorum. Cujus verbi, quae melior ratio colligi potest, quam ea quae palam cernitur: quia videlicet in sanctis viris afflictionem non libenter aemulamur? Nam qui honorem praelationis, et dignitatem ambiant, innumeri sunt: qui vero laborem ministerii, et afflictionem carnis de eadem praelatione appetant, pauci. Libenter quidem volumus super alios sublimari, sed eorum plangere peccata vitamus. Tunc enim panes nobis oblatos videmus, sed de manibus offerentium recipere nolumus: quia in electis viris afflictionem cernimus, quam non imitamur. Praecipiat ergo propheta, dicens: Accipies de manu eorum. Ut qui idoneus esse appetit rector Ecclesiae, quod dictum est, assumere nequaquam vitet. Bene quoque Saul prius ad viros salientes magnas foveas ducitur, deinde ad eos, qui panes, haedos, et vinum portant: ut rudis praedicator in aliis discat, saeculi alta despicere, et in aliis carnis afflictionem, et lacrymarum hostias pro se, et subditis omnipotenti Deo offerre. Sed et adhuc profectus ejus summam insinuans propheta, subjungit, dicens: (Vers. 5, 6.) Post haec venies ad collem Domini, ubi est statio Philisthinorum, et cum ingressus fueris urbem, obvium habebis gregem prophetarum, descendentem de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam; ipsosque prophetantes. Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.

12. Collis, altitudo est montis. Quid vero in colle hoc rectius accipitur, quam sancta intentio Scripturarum? Altitudo quidem montis est: quia non jacet in plano litterae, sed nimis erecta est in spiritualium sensuum sublimitate. Recto igitur virtutum itineri rudis innititur praedicator, si postquam publicos praedicatores et remotos anachoretas viderit, Scripturae altitudinem videat et agnoscat. Qua in re notandum est, quia Saul in eo quod ab humero et sursum supra omnem populum eminet, eruditum, et magnae conversationis virum signare diximus. Cur ergo ad collem Domini ascendit, ut ad Scripturarum altitudinem veniat, quam cognoscit? Sed simili modo de eo quaeri potuit, quod ad videndos viros salientes magnas foveas ierit, qui magnae conversationis esse dicebatur. Ad quod dicendum: quia magnos viros designare ostensus est in conversatione, sed ministerio praedicationis rudes. Qui ergo per exempla meliorum proficere, et in contemplationis puritate et officio praedicationis potest, redire ad altitudinem Scripturarum debet: quia quo altiori vita proficit, sublimitatem sacri eloquii valde subtilius attendit. Dicat ergo propheta: Post haec venies ad collem Domini. Quasi dicat: Cum perfectionem sanctorum virorum perfecta imitatione comprehendis, in tantam Scripturae sacrae intelligentiam proficies; ut planum jam esse videas, quod in ea te sublimiter videre cogitabas. 13. Ibi est statio Philistinorum: quia qui superbiae potu de coelo ceciderunt, Judaeis atque haereticis per Scripturas illudunt. Stant ergo in colle: 238 quia eorum corda, quae possident, in Scripturis decipiunt intelligentiae falsitate. Quoties ergo Judaei ad collem Domini ascendere praesumunt, a Philisthaeis ibi stantibus captivantur. Dum enim Scripturae sensum se sublimiter intelligere aestimant, eis in ascensu suo daemones obviant, et decipientes necant. Merito ergo Saul non statim, sed prius, visis salientibus foveas, et panes et vinum portantibus, ad collem Domini ire praecipitur: quia viri fideles magna et doctrinae meliorum et exemplorum tutela muniuntur. Unde et eidem Saul dicitur: Obvium habebis gregem prophetarum venientium de excelso. Quasi dicat: Philisthinorum stationem timere tanto minus poteris, quanto ad securitatem obvios prophetas habebis. Et quia grex prophetarum dicitur, magna defensorum nostrorum multitudo signatur. Timeat ergo Judaeus: quia dum solus ascendit, interit. Quid enim iidem prophetae nobis obviam venientes dicunt? Vae soli, quia si ceciderit, non est qui erigat eum (Eccle. IV, 10). Solus namque est, qui a Deo relinquitur. Hunc certe cadentem nullus erigit, quia relictum a Deo sanctorum aliquis non assumit. Electus ergo quisque securus ascendit: quia solus non est. Qui enim per nos loquitur, nobiscum est. Nam et repromittit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Solus quippe non erat, qui dicebat: Solus non sum, sed qui misit me, mecum est (Joan. VIII, 16). Solus item non erat, qui exquirebat, dicens: An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Quod non solum de Domini spiritali praesentia, sed et materiali electorum doctrina intelligi convenienter potest. Sancti quidem praedicatores in collem Domini, ubi est statio Philisthinorum, ascendunt: sed quia prophetarum gregem habent obvium, ipsos Philisthaeos nequaquam metuunt. Qui vero sunt hi prophetae, nisi magni praedicatores sanctae Ecclesiae? Prophetae namque ministerium est occulta revelare, et futura praedicere. Doctores autem sanctae Ecclesiae dum occultos Scripturarum sensus ad communem scientiam trahunt, secreta, quae nesciuntur, aperiunt: et dum aeterna gaudia praedicant, futura revelant. Prophetae ergo nobis obviam veniunt: quia doctores sanctae Ecclesiae, Scripturae sanctae veritatem nobis ostendunt. Dum enim ea, quae de sacro eloquio scire volumus, nobis dicunt, per viam, qua ad collem Domini pergitur, euntibus occurrunt. Ibi ergo per occursum prophetarum securi sumus, ubi Philisthaei sunt: quia per auctoritatem sanctorum praedicatorum Scripturae intellectum agnoscimus, in qua Judaei, et haeretici errorum suorum gladio a daemonibus perimuntur. Ecce enim si ad Legem Moysi recurrimus, collem profecto Domini invenimus. Ibi certe de tabernaculo, ibi de magno pontifice, ibi de hircorum et vitulorum simul, et Agni paschalis sanguine legimus. Judaei hoc suo spiritu juxta litteram intelligunt, in quo quia nullum prophetarum secum habent, moriuntur. Ego si ad hunc montem ascendere volo, ante descendentes prophetas video, et securus ascendo. Et ut novos interim deseram, Isaias ascendenti prius occurrit, dicens: Quasi ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se, non aperiet os suum (Isai. LIII, 7). Hinc Paulus ait: Christus assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manu factum, id est non hujus creationis, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa (Hebr. IX, 11, 12). 239 Sed si plures habere volumus in isto colle, omnes prophetas requirentes invenimus: quia quod veteres doctores promiserant, hoc in Redemptore nostro novi praedicatores impletum esse demonstrant. 14. Quare et collis nomine Redemptor humani generis convenienter designari potest. Unde Isaias vaticinans, dicit: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Isai. II, 2). Collis quidem dicitur pro sublimitate sanctitatis: Domini vero, quia summi est filius Genitoris. In quo nimirum colle statio Philisthinorum esse dicitur: quia et in signum natus est, cui contradicatur. Statio quidem Philisthinorum est contrarietas haereticorum. Velut enim in colle stantes, ad collem ascendentibus insidiantur: et dum Scripturas sacras male exponendo pervertunt, ad cognoscendum Redemptorem negligenter ascendentes perimunt. Electus ergo ne trepidet, gregem prophetarum ascendens obvium habet: quia ei ipsum Redemptorem annuntiant omnes praedicatores Testamenti veteris et novi. Qui nimirum de excelso veniunt: quia quae in terra praedicant, in coelo vident. Unde et Joanni quasi vero ex electo grege prophetarum a coelo dicitur: Ascende huc, et ostendam tibi quid oporteat fieri post haec (Apoc. IV, 1). Qui cum ascendisset, agnum quem Moyses occidendum figuraverat, et ipse in cruce oblatum viderat, jam regnantem conspexit et agnovit: et quantas gratias agerent ei ii pro quibus occisus fuerat, didicit. De excelso igitur praedicatores veniunt: quia quod minoribus praedicant, in coelesti contemplatione didicerunt. 15. Bene etiam grex prophetarum Saul occursus in ingressu urbis asseritur; quia summos praedicatores sanctae Ecclesiae illic videre possumus, ubi descendunt, non ubi sublimantur. Ea enim, quae nobis parvulis dicunt, audimus: sed ea quae vident in coelestibus, quomodo videant, aut dulciter ament, non videmus. Paulus namque apostolus raptus est in paradisum, et assumptus est ad tertium coelum, audivit etiam arcana verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 4). Quis ergo invenire tantum praedicatorem possit in paradisum raptum, aut ad tertium coelum assumptum? Sed ista de se coactus beatus Paulus dixit. Unde et in fine expositae sublimitatis se humilians, ait: Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII, 11). Quanta ergo fuerunt illa, quae dicere noluit, si ad haec manifestanda coactus venit? Nam et qui audivit et quae homini non licet loqui, vidit quae homini non licet scire. Dicas fortasse: Si vellet, humana tamen quomodo dicere posset locutione, illius tertii coeli pulchritudinem, intimae illius claritatis lucem referre, angelorum fulgorem inenarrabilem, et inaccessibilem claritatem, quam dulciter de plenitudine illius electi et beati illi aeterni cives omnes accipiant, quam desideranter sumant, quam pleniter repleantur, quam suaviter divinae bonitatis dulcedinem gustent, quam delectabili plenitudine satientur: qui splendores sunt singulis de una ineffabili illa luce Conditoris, quae simul omnium de una illa gloria pulchritudo: qua excellentia dignitatis alii praeemineant aliis, qua sunt boni melioribus ineffabilis justitiae jucunditate subjecti? 16. Ad hoc ergo excelsum Paulum sequi non possumus, sed urbem ingredimur, in qua velut ab alto descendens, nobis obviam venit. Nam qui cernere non possumus alta quae praedicatores vident, venerabiliter audire debemus plana, quae docent. 240 Sed cum descendunt, ante se psalterium, tympanum, tibiam, et citharam deferunt. Psalterium quippe habent, quia regnum coelorum annuntiant: tympanum habent, quia praedicant mortificationem carnis: tibiam habent, quia flere subditos jubent pro acquisitione aeternae laetitiae: citharam quoque habent, quia gaudere pios pro certitudine aeternorum bonorum edocent. Psalterium quidem, qui a superiori parte resonat, etiam aeternorum gaudiorum praedicationem designat: quia dum superna amare suggerit, quasi a superiori parte suae dulcedinis sonum mittit. Tympanum vero, quia de mortui animalis corio tenditur, in eo non inconvenienter carnis nostroe mortificatio figuratur. Tibiam autem, quia in mortuorum hominum exequiis haberi soleat, de Evangelio didicimus: quia dum Dominus archisynagogi filiam resuscitare vellet, de domo illius tibicines ejecit, et turbam tumultuantem expulit (Matth. IX, 25). Quid ergo in tibia, nisi sanctorum luctus exprimitur? Nam dum se ab illa vita aeterna, quam appetunt, projectos aspiciunt, semetipsos quasi mortuos plangunt. Cithara autem valde laetum musicum est instrumentum. Quo nimirum instrumento verbum solatii electorum apte figuratur: quia velut ad sonum citharae hilarescimus, quando nos electi praedicatores inter aerumnas praesentis exsilii consolantur. Psalterium ergo primum in promissione praedicatorum ponitur: quia ante omnia coelestis regni gloria praedicanda est; ut dum bonum agnoscimus quod amemus, laborare pro eodem bono adipiscendo cupiamus. Hinc est quod cum in Evangelio Matthaeus principia Dominicae Incarnationis assereret, dixit: Coepit Joannes praedicare, et dicere: Poenitentiam agite, appropinquabit regnum coelorum (Matth. IV, 17). Sed quia cum coelestia noscimus, si ad ea pervenire volumus, necesse est, ut passiones carnis mortificemus, praedicatores sanctae Ecclesiae velut post psalterium, sonum tympani faciunt. Ipsa autem mortificatio corporis quid est aliud, quam praeparatio aeternae beatitudinis? Coelestia ergo praeparari diligimus, et ardentissimis fletibus ea postulare jubemur. Quasi enim tibia mortuos plangimus, quando vehementer dolemus, quia adhuc in illa aeterna vita non vivimus. Post tympanum ergo, praedicatores nostri tibiam habent, quando et membra nostra nos docent mortificare, et pro amore aeternae vitae ingemiscere. Citharam quoque post tibiam ducunt: quia praecipiunt sic deflere aerumnas praesentis exsilii, ut gaudeamus de promissione aeternae haereditatis. Nam psalterium insonabat propheta magnus, cum dicebat: Oves meae vocem meam audiunt, et vitam aeternam do eis (Joan. X, 27). Psalterium item percutiens, ait: Exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14). Tympanum sonabat, qui dicebat: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam (Coloss. III, 5). Tibiam sonabat, qui dicebat: Miseri estote, lugete, risus vester vertatur in luctum, et gaudium in moerorem (Jac. IV, 9). Tympanum sonabat, qui dicebat: Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus, sicut oves occisionis (Psal. XLIII, 22). Tibiam vero ante se habet, qui item Deo loquitur, dicens: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in mensura (Psal. LXXIX, 6). Tibiam ante se habebat Dominus, cum dicebat: Amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos vero contristabimini (Joan. XVI, 20). Sed velut citharae sonum subjungens, ait: Tristitia vestra vertetur in gaudium (Ibid.). Quasi citharam nobis sonabat, qui dicebat: Gaudete 241 in Domino semper, iterum dico, gaudete: modestia vestra nota sit omnibus hominibus; Dominus prope est (Philip. IV, 4). Citharam nobis sonat, qui civitatis nostrae bona annuntians, ait: Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis (Isa. LI, 3). Quia ergo praedicatores sanctae Ecclesiae coeleste regnum annuntiant, et pro eodem regno adipiscendo, mortificare carnem, flere captivitatem, in spe futurae beatitudinis nos exsultare praecipiunt: prophetae ab excelso descendentes, ante se psalterium, tympanum, tibiam, et citharam habere perhibentur. Et grex quidem prophetarum dicitur, quia multi sunt pastores sanctae Ecclesiae, et pastorem unum habent Dominum Jesum Christum. 17. Et notandum quia psalterium, tympanum, tibiam, et citharam ante se habere prophetae perhibentur, ut electorum praedicatorum forma videatur. Reprobi namque post se, quae praedicant, habent: quia dicunt et non faciunt, negligunt bona agere, quae cognoscunt. Unde et adhuc regi Saul, jam Domini mandata contemnenti, dicitur: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis rex (I Reg. XV, 23). Hinc per prophetam de Judaeis Dominus queritur, dicens: Projecerunt me post corpus suum (III Reg. XIV, 9). Sancti ergo doctores, quia iter supernae conversationis, quod praedicant, continuo incessu boni operis servant, in eorum typo dicitur, quia prophetae psalterium, tympanum, tibiam, et citharam ante se descendentes habuerunt. Possunt enim haec instrumenta ad praedicationem redemptoris referri. Et quia non valde superius, collem Domini ipsum esse Redemptorem diximus, organorum convenientiam intueamur. Qui regni aeterni eum regem nominat, nobis profecto psalterium sonat. Et qui disciplinam mortificationis nostrae in eo asserit, velut tympanum ferit. Tibiam sonat, qui mortuum Redemptorem pro salute mundi denuntiat. Citharam percutit, qui eum a mortuis surrexisse, et ad coelos ascendisse dicat. Sed ad tantorum organorum jucunditatem hilarescimus, si ipsum prophetarum gregem insonantem audiamus. David namque dicit: A summo coelo egressio ejus, et occursus usque ad summum (Psal. XVIII, 7). Hinc item dicit: Adorabant eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 11). Velut enim psalterium in laudem Redemptoris tenuit, qui superiorem partem laudis obtinuit, et Redemptoris adventum a summo coelo praedicavit. Tympanum mortificationis ejus Isaias tetigit, dicens: Et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum, despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem: et quasi absconditus vultus ejus et despectus; unde nec reputavimus eum (Isa. LIII, 3). Tibiam mortis ejus item sonans, ait: Tanquam ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus obmutuit (Ibid., 7). Citharam resurrectionis David increpitans, ait: Commoveatur a facie ejus universa terra, dicite in gentibus, quia Dominus regnavit a ligno: etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur (Psal. XCV, 10). Citharam ascensionis etiam tangens, dixit: Regna terrae cantate Deo, qui ascendit super coelos coelorum ad orientem (Psal. LXVII, 33, 34). Prophetae ergo de excelso descendunt, quando sancti praedicatores illa sacramenta nobis annuntiant, quae alta contemplatione didicere. Et psalterium, tibiam, et citharam dicunt: quia Redemptorem nostrum aeterni regni Dominum asserunt, et per humanam conditionem humiliatum, et morte sua mundum redimere, et resurgendo coelestia reparare. Quae nimirum laudis instrumenta ante se 242 habent: quia ea, quae dicunt, intelligunt. E contra vero Caiphas prophetare dicitur (Joan. XI), et ea quae dixit, ignorare; cum tibiam Dominicae mortis, quam tetigit, et non ut electus propheta haberet ante se, sed post se. Bene ergo de electis prophetis subjungitur: Ipsosque prophetantes. Quia dum vident quae dicant, velut ante se habent instrumenta, quae tangant; et dum praedicant, illud proferunt, quod praevidendo cognoverunt. Saul ergo ad collem Domini venit, quando electus et rudis praedicator spirituali scientia proficit, et Redemptorem humani generis non in plano humanitatis, sed in alta divinitatis ejus majestate cognoscit. Tunc quidem prophetarum choros concinentes audit: quia omnes Scripturas, quae de ipso sunt, perfecte intelligit. Qui igitur viros magnas foveas salientes vidit, qui haedos, et tortas panis, et amphorani vini portantes aspexit, ad collem Domini pervenit; quando is, qui per electorum exempla profecisse cognoscitur, ad culmen scientiae sublimatur, et Redemptorem sublimiter sciens, ineffabiliter diligit, a quo quod item scire de eo appetit, quasi familiaris amicus possit. 18. Bene subditur: Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis. Insilire spiritus Domini dicitur, quia electorum corda donis ejus subito replentur. Qui statim prophetare incipiunt: quia qui divino spiritu pleni sunt, Dei magnalia tacere non possunt. Vel prophetaturus asseritur, cui Samuel divini verbi gratiam pollicetur. Quod tale est, ac si dicat: Qui modo in illa abundantia in te supervenientis spiritus loqui non potes, quando illa se tibi plenitudo infuderit, loquendi copia abundabis. Hunc quippe insilientem spiritum discipulis promittens Dominus, ait: Cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, et quae ventura sunt, annuntiabit vobis (Joan. XVI, 13). In eos quidem superveniens spiritus insilit, quorum corda repente veniens, illustravit (Act. II, 2). Et illustrati prophetavere, quia Redemptorem humani generis omni lingua praedicaverunt. Quod certe in sancta Ecclesia etiam nunc fieri cernimus: quia saepe qui divina loqui appetunt, ab eodem spiritu subito docentur, et loqui optime ea etiam possunt, quae praemeditatione nulla didicere. Pro custodia quippe mandatorum Dei, percipiunt gratiam verbi in sublimi revelatione Redemptoris. Quid enim mirum, si lucem scientiae percipere subito possunt, qui per vitae puritatem sedes sancti Spiritus semper sunt? Sed quale esset sancti Spiritus donum, si scientiam daret, et affectum magnae charitatis non daret? Qui enim illo spiritu replentur, coelestia praedicant, sed quae loquuntur, amant. Apte ergo subjungit: Et mutaberis in virum alium. Amor electae mentis quid est aliud, quam immutatio vetustatis? Natura enim nostra per lapsum primi hominis sic damnata est, ut quotidie labendo deficiat, et deficiendo veterascat. Sed qui in nobismetipsis deficimus, cum in nos ille spiritus insilit, renovamur: quia statim quod non eramus, efficimur. Tepidus erat quis, sed repente visitatus a spiritu, fervens efficitur. Incipit ardere per devotionem, fortiter exerceri in bono opere. In virum ergo alium mutatus est: quia esse coepit, quod ante insilientem spiritum in se, esse non potuit. Jam bonae conversationis est aliquis, coelestia amat, terrena despicit, sed pro iis, quae sursum diligit, et pro iis, quae odit in infimis, flere non praevalet. Saepe vero flere appetit et non 243 potest qui plura, quae flere debeat, commisisse recolit: sed cum subito ille spiritus insilit, in lacrymarum fontes erumpit. In virum ergo alium mutatur, qui compunctionis gratiam per advenientem spiritum suscipit, quam ante adventum ejusdem spiritus non habebat. Puritatem cordis quis obtinere appetit, coelestia cogitare, nullis curarum saecularium occursionibus impediri; sed ad id, quod per devotionem appetit, assurgere nequit per affectum puritatis. Repente autem raptus in virtute supervenientis spiritus esse carnalis desinit, potenter saeculi curas abjicit, et in aeternorum contemplationem mira puritate consurgit. Miratur se tunc esse, quod non erat: miratur se tunc non fuisse, quod est. Nam cum in spiritualibus talem se vidit, miratur qui talis est, quod talis fuisse non potuit. In virum ergo alium mutatur, qui illud, quod non fuit, se videt esse, et illud, quod fuerat, non esse. Bene ergo de Saul: Mutaberis in virum alium. Quia praedicatores sanctae Ecclesiae cum gratiam divinae praedicationis accipiunt, non accipiunt solam scientiam verbi, sed virtutem amoris: ut per verbum aliis prodesse valeant, et per verbi amorem ipsi meliores fiant. Quando etenim loquuntur, mutantur in virum alium: quia cum per eos spiritus loquitur, ipsi mira charitate eidem spiritui conjunguntur, et ab ejus voluntate jam nec verbo nec operatione dissentiunt. Talem namque virum sacra Scriptura collaudans, dicit: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Deo namque adhaeremus, quando Spiritus sancti gratiam abundanter accipimus; et unus spiritus cum eo efficimur, quando divinae voluntati mente, ore, et opere concordamus. Bene ergo propheta Samuel subjunxit, dicens: (Vers. 7.) Quando enim venerint tibi omnia signa haec, fac quodcunque invenit manus tua: quia Dominus tecum est.

19. Haec quidem signa sunt in quibus se praedicator agnoscat, et tunc omne, quod disponit agere, audeat, cum certa experientia noverit; quia in magna charitatis abundantia virtutem suscipit Spiritus sancti. Sed docere ea debet praedicator, quae agit, sicut de Domino Lucas dicit: Quia caepit Jesus facere et docere, usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est (Act. I, 1, 2). Hinc Paulus ait: Non audeo loqui ea, quae per me non effecit Deus, in obedientia gentium verbo et factis (Rom. XV, 18). Samuel itaque uncto regi praecipit, dicens: Fac quodcunque invenit manus tua. Quasi dicat: Cum te divina gratia plenum videris, doce alios quidquid facis, quia ex praesidente tibi eadem divina gratia habes et optime vivere, et utiliter praedicare. Sed tamen quid ante haec omnia observare debeat subjungit, dicens: (Vers. 8.) Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te, ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas. Septem diebus exspectabis me, donec veniam et ostendam tibi quae facias.

20. Quid est, quod prius dicit: Fac quodcunque invenit manus tua, deinde subdit: Septem diebus exspectabis me, donec veniam, et ostendam tibi, quae facias. Sed qui signa perceperat, quibus se unctum regem a Domino sciret, probandus erat an ipsa signa cognosceret. Quod quidem magis spirituali, quam historicae explanationi convenit. Nam venire in collem Domini, ad perfectam cognitionem et amorem Redemptoris pertinere diximus: prophetiae dono repleri, ad virtutem Spiritus sancti. Dicit ergo: Quando tibi omnia haec signa venerint, 244 fac quodcunque manus tua invenit. Quia quisquis certus est de intima inspiratione sancti Spiritus, praesumere potest tam de proposito boni operis, quam de dispositione praedicationis. Dixit item: Septem diebus exspectabis me, donec veniam; et ostendam tibi, quae facias. Quia summi pastores sanctae Ecclesiae dum de minorum profectione dubitant, solliciti valde sunt, ut hanc in eis certis indiciis recognoscant. Quae autem sunt indicia spiritus, nisi excellentia dona humilitatis. Sanctus enim Spiritus, quo majori luce virtutum electorum corda irradiat, eo et abundantiori dono humilitatis ditat. Quo enim celsiores sunt meritis, planiores sunt per virtutem humilitatis. Qui ergo ante prophetam in Galgala descendere et exspectare jubetur, ei nimirum pro cognoscenda humilitate, obedientiae onus injungitur. Rectus quoque ordo electae conversationis est, ut obedientiam non injungat aliis, quam ipse aliis impendere non curavit. Exspectare ergo praecipitur, ut, an sit vere humilis, agnoscatur. Si ergo signum perfecti praedicatoris est repletio sancti Spiritus, et virtus humilitatis signum illius plenitudinis, quid in laude humilitatis dicitur, nisi quia ejus dona sunt signa signorum? 21. Sed quia immolaturus rex per prophetam praeire jubetur, ea, quae dicuntur, melius cernimus, si ex ordine videantur. Galgala quidem interpretatur rota. Quid vero rota in isto loco significat, nisi vitam obedientium? Rota quidem volvendo graditur, et modo alta petit, modo inferiora. Sic nimirum vita obedientium, quia inferius agit quod sursum pertrahit, et sursum videt quod inferius exhibet, quasi ad alta sublevatur, et ad ima deponitur. Nam quod obedientes inferius agunt, sursum tollunt; quia quando praelatorum jussis obediunt, terrena sunt quae operantur; sed de terrenis, quae faciunt, superna praemia praestolantur. Item quod sursum habent, ad terram flectunt, quia ut bene terrena agant, coelestia contemplantur, et illud solummodo operantur, quod summae illi felicitati convenire conspiciunt. Hanc profecto rotam flectere Moysi Dominus praecipiens, ait: Omnia fac sicut ostensum est tibi in monte (Exod. XXV, 40). Qui enim in summis vidit, quod fecit in infimis; nimirum superiorem rotae partem ad terram flexit. Inferiorem quoque partem ad superiora extulerat, qui dicebat: Vivit Dominus in cujus conspectu sto (III Reg. XVII, 1). In imo quidem stabat per humilitatem obedientiae, dum regi perfido exprobraret; sed planitiem operis in sublimitate extulit divinae contemplationis, ut velut currentem rotam optime volveret, dum in terreno opere, quid coeleste mereretur, aspiceret. Haec profecto forma est electae obedientiae; ut in omni, quod foris agimus, ad potentiam Conditoris ubique praesentem respiciamus. Sic nimirum in subditione obedientiae nostrae habere possumus et rectitudinem operis, et incrementa devotionis. Recti quidem tunc sumus opere, quia pro eo, quem cernimus, nos in labore obedientiae exercemus. Devoti etiam sumus, quia ei nos placere credimus, quem inspectorem nostrorum laborum attendimus, et largitorem aeternae retributionis. Et quia majorum imperia perfecta humilitate observanda sunt, bene Saul dicitur: Septem diebus exspectabis. Septenarius quippe numerus propter dona septiformis Spiritus est. Septem diebus doctores Ecclesiae exspectamus, quando per virtutem septiformis Spiritus, tantam intimae devotionis claritatem suscipimus, ut eorum praecepta nullatenus negligamus. 245 Quo in loco notandum est, quia non dixit: Septem diebus eris in Galgala, sed: Septem diebus exspectabis me, postquam descenderis ante me. Ante praedicatorem descendimus, quando hoc agimus, quod ejus nobis judicio imperatur. Tunc quidem descendere dicimur, quia mentes nostras eorum imperio subjugamus. Septem vero diebus exspectare est bonum obedientiae omni luce cordis implere. Quod tunc certe agimus quando majorum mandata nec dura nec levia praeterimus. Nullam quippe dierum ab hac luce vacantem Dominus esse volebat, quando dicebat: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Et quia perfecta obedientia quam hominibus exhibemus munus est Creatoris; qui septem diebus exspectat oblationem offerre dicitur et pacificas victimas immolare. Oblatio quidem Domini est quia hominibus pro Deo offertur, sed oblata hominibus a Deo suscipitur. Victimae sunt obsequia obedientium, quia cum hominibus pro Deo subjicimur, superbos spiritus superamus. Caeteris quidem virtutibus daemones impugnamus, per obedientiam vincimus. Victores ergo sunt, qui obediunt, quia dum voluntatem suam aliis perfecte subjiciunt, ipsi lapsis per obedientiam Angelis dominantur. 22. Sed notandum est quia Samuel ante se Saul in Galgala descendere praecipit, sine se autem eum offerre oblationem et victimas noluit. Nam dixit: Ego quidem descendam ad te ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas. Septem diebus exspectabis me, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias. Quid est hoc nisi quia ipsa bona nostra et ignorare sapienter, et scire aliquando utiliter debemus? Ignoranda quidem sunt, ne infirmis nobis elationem praebeant: sed a perfectioribus scienda sunt, ut per devotionem crescant. Unde et bene in Evangelio de Elisabeth praegnante dicitur: Et occultabat se mensibus quinque (Luc. I, 24). Qui enim spirituales ac fortes esse nequeunt adhuc, per quinarium numerum designantur. Quae autem noviter concipit, quinque se mensibus celat: quia per sensus corporis bona agit: sed quia spiritualis ac fortis in hoc bono opere nondum est, ea quae agit sapienter abscondit. Ille ergo victimas Deo, ille oblationem offert, qui septem diebus exspectans venientem prophetam recipit: quia tunc Deo dignum est quod impendit, cum impendens justus est virtute obedientiae, et divinae immensitatis consideratione timoratus; cum se aliud esse non credit, nisi quod majorum probatione cognoscit. Quasi enim, praesente propheta, offerimus, quando illa solummodo opera nostra digna esse divina susceptione credimus, quae sanctorum praedicatorum judicio comprobantur. Et quia coram propheta immolare dicitur, hoc profecto signat: quia operibus [Forte in operibus ] nostris sapientibus atque spiritualibus viris credere debemus. Quia item septem diebus exspectat Saul, praedicator sanctae Ecclesiae virtutem subjecti disponere sapienter debet, ut coram eo bona ejus non laudet nisi quando laudis suae contemnere favorem potest. Unde et eadem oblatio et victimae Deo offerri a Saul praedicuntur, et non sibi. Deo quippe victimas offert, qui de virtute quam habet inaniter non extollitur, sed omne quod perficit gratiae tribuit conditoris. Hoc etiam, quia doctorum magisterio discimus, bene Samuel sermonem concludens, ait: Et ostendam tibi quae facias. Exspectanti quidem 246 quae faciat, indicat: quando is, qui perfecte obedire cognoscitur, qualiter imperare aliis debeat, edocetur. Sed istud Saul adhuc non exhibetur, sed promittitur. Non enim mittitur ad immolandum, sed ad exspectandum. Et quia sanctorum collocutione proficimus, apte illatum est. (Vers 9.) Itaque, cum avertisset humerum suum, ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud.

23. Cor enim aliud immutatur, quando ad appetenda meliora dirigitur; cor etiam immutatur; quando ad malum deseritur. In Saul autem qui prius bonus, postea malus fuit, quomodo potius intelligi ad litteram debeat non valde clarum est. Sed si pro profectu ejus dicitur, cor immutatum habebat, quia qui asinas quaesierat, jam de regni dispositione cogitabat. Si vero malum cor tunc recepisse cognoscitur, coram propheta humilis fuit: sed ut coepit discedere, pariter coepit et superbire. In mente sua jam non esse parvulum sed regem cogitabat. Adhuc non erat sublimis ordine, sed erat sublimis aestimatione. Sed quia per hanc sacram historiam adhuc de ejus superbia aperte nihil dicitur, rectius nos quoque agimus, si interim quod de eo sinistrum videri potest reticemus. Quod vero adhuc manenti ejus innocentiae suffragari potest, in sequentibus dicitur: Quia filius unius anni erat Saul, cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit super Israel (I Reg. XIII, 1). Si enim duobus annis humilis rex fuit, immutatum ei cor asseritur pro vigore propositi, non pro novitate tumoris. In eo ergo quod immutatum cor Saul habere dicitur, novis praedicatoribus sanctae Ecclesiae similatur, qui cum ordinem praedicationis accipiunt, per divinam gratiam meliores fiunt. Samuel quippe Saul in principem unxit, Deus autem ei cor aliud immutavit, quia sacrorum ordinum sacramenta ab Ecclesiae doctoribus foris accipimus, sed sacramentorum virtute ab omnipotente Deo interius roboramur. Virtus vero sacramenti gratia est spiritus septiformis. Quam certe gratiam qui accipiunt, quasi alio accepto corde immutantur, quia quos gratia sua sanctus Spiritus roborat, esse eos facit protinus quod non erant. Sic nimirum et Redemptoris discipuli ante metuebant; sed ubi per adventum sancti Spiritus cor aliud eis immutatum est, verbum Dei cum fiducia praedicabant (Act. IV, 31). Aliud quippe Deus cor eis immutavit, quibus linguarum omnium peritiam tribuit (Act. II, 6). Aliud quippe cor eis immutavit quos mira charitate induit et virtutum omnium splendoribus illustravit. Et notandum, quia tunc ei Deus cor aliud immutavit, quando ut abiret a propheta humerum avertit. Quasi enim ut abeat, humerum avertit, quando is qui praedicationis ordinem suscipit, id quod sibi de pastorali officio praecipitur agere disponit. Disponit quidem, sed non praevalet, si Deus ei cor aliud non immutet, quia summus locus bene non regitur, nisi rectoris mens divini muneris summa gratia repleatur. Haec autem, quia ei in futuro promittitur, subjunctum est: (Vers. 10.) Et venerunt ei omnia signa haec in die illa.

24. Doctrina etenim electi praedicatoris, quid est aliud, quam dies eruditi discipuli? Nam qui in die ambulat, videt et plana quae ambulet, et praecipitia quae declinet. Sic nimirum, dum sanctorum praedicatorum doctrinis illuminamur, quod agendum et quod vitandum est patenter aspicimus. In illa ergo die qua propheta praedicat, bonus auditor suae electionis signa percipit, qui in se ea virtutum dona 247 conspicit quae ante ei affutura suus praedicator ostendit. Signa quidem sunt, quia per haec se a Deo electos intelligunt qui ad praedicationis ordinem promoventur. Unctum ergo se aliquis ad Ecclesiae principatum non teneat, qui diei illius signa adesse non viderit in virtute perfectionis. Primum ergo signum prius attente conspiciat, videlicet si exemplo virorum salire jam magnas foveas sciat. Sequens etiam signum cognoscat, si ad quercum Thabor tres viros obvios habuit, quos haedos et panis tortas portare in Bethel ad domum Domini vidit, si panes duos de eorum manibus accepit. Tertium nihilominus videat, si ad collem Domini venit, si prophetantes cuneos aspexit, si in eum spiritus Domini insilivit et in eorum medio prophetare jam possit. Et viros quidem salientes foveas vidit, si perfectorum exemplo omnia saeculi confutare jam didicit. Ad quercum Thabor venit, si contemplativae vitae fortitudinem atque amoenitatem experiri jam novit. In qua et haedos et panis tortas et vinum ad Dominum portantes aspexit, quia ab amatoribus vitae contemplativae jam didicit, et peccatorem se indesinenter agnoscere, et pro eisdem peccatis carnem affligere, et afflictionis suae dolorem omnipotenti Deo gratanter offerre. Ad collem Domini venit, si ad revelatam intimam Redemptoris gloriam aut Scripturarum sublimem intellectum proficiendo conscendit. Obvium gregem prophetarum habuit, si praedicatorum sanctae Ecclesiae concordem scientiam intellexit. In quorum medio insilientem in se spiritum Domini sensit, in illa ineffabili suavitate internae experientiae in se donum supervenientis divinitatis agnovit, et notae gratiae abundantiam loquendo effudit. Haec quoties sancti praedicatores imperfectis nobis ostendunt, per doctrinam, qua nos illuminant, quasi clarissimum diem produnt. Et ista quidem omnia jam promoti praedicatores, exponentibus ordinatoribus, sciunt. 25. Quia ergo diem signorum habent, salubriter attendant si promissa signa jam videant. Nam qui mundi gloriam contemnere nondum didicit, primum signum audire promissum potuit, sed non vidit ostensum. Si contemplativae vitae robur et dulcedinem nescit, sequentis signi bonum videre non meruit. Si altitudinem Scripturarum per intimae eruditionis notitiam non conscendit, ad collem Domini nondum venit. Si supervenientis in se Spiritus sancti virtutem nondum habet, prophetare non potest. Sine illo etenim spiritu pastor carnalis est, et quod loquitur, non ad dignitatem praedicationis referri potest, sed ad ausum temeritatis. Qua ergo formidine nos miseri terreri possumus? Ecce enim aliorum ducatum suscepimus, qui virtutem suscepti regiminis non habemus. Signa spiritualis praelationis audivimus quae in nobis per lucem experientiae non videmus. Terrena concupiscimus, curis exterioribus occupamur, et tanto longius a coelesti contemplatione repellimur, quanto terrenorum actuum sollicitudine praegravamur. Hac quoque terrenae vitae mole depressi, quando illum splendorem intimae gloriae Redemptoris attingere, quando ad altissimos sanctarum Scripturarum sensus possumus pervenire? Sed et coelestia, quae nescimus, loqui quasi nota non, possumus. Et qui per quietem amori internae vitae vacare nolumus, insilientem in nos spiritum Domini non sentimus. Nota ergo et non habita signa nos terreant: ut cum 248 pro negligentiae nostrae immensitate compungimur, virtutem suscepti ordinis per fletus et lamenta requiramus. Hinc Psalmista voce infirmorum deplorat dicens: Signa nostra non vidimus, jam non est propheta (Psal. LXXIII, 9). Nam propheta est, cum jam dicta haec prophetiae signa ei adesse praevidentur. Si ergo ad culmen praelationis assumitur, non se teneat, quod est altitudine ordinis, sed quod est virtute perfectionis. Dicat ergo: Signa nostra non vidimus, jam non est propheta. Quasi dicat: Esse nunc prophetam dicerem, si dona spiritus cernerem, quibus prophetae persona fulgere debet. Qui ergo suscepti ordinis pastoralis perfectionem audivit quam in se obtinere vivendo non meruit, idoneus sanctae Ecclesiae doctor non est. In primo igitur rege, pastorum omnium sanctae Ecclesiae profectus ostenditur, dum dicitur: Venerunt ei omnia signa haec in die illa. Et quia idem profectus electorum praedicatorum mirabilis est, sequitur: (Vers. 11.) Videntes autem eum, qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res est, quae accidit filio Cis? Num Saul inter prophetas?

26. Quid est, quod dicunt: Quae res est, quae accidit, nisi valde admirari, quod ab eis non poterat comprehendi? Hominem hominis filium noverant, prophetis sociatum videbant: carnalem noverant, spiritualem videbant: simplicem noverant, prophetam videbant. Dicunt ergo: Quaenam res accidit filio Cis? Qui nosse quod fuerat poterant: quod erat, qualiter esse posset ignorabant. Hic denique profectus spiritualis praedicatoris est, ut qui in communi vita aliquando notus est, in superiori ordine habeat, quod ignoretur. Tres quidem gradus perfectionis ostensi sunt, quia dicit: Heri, et nudiustertius. In duobus quidem diebus praedicator agnoscitur, in tertio habet quod etiam ii, qui noverant, non cognoscant. Primus namque dies auditoribus pertinet, secundus sodalibus, tertius est praedicationis. Primum namque diem pastor habuit, quando praelatis suis discipulus obedivit. Quasi enim in magna luce cernitur, qui in virtute obedientiae devotus est. Secundum diem habuit, quando meliorum coadjutor esse jam coepit. Ista quippe claritas magnae conversationis, in electorum exemplo maximum diem facit. Hanc diem Dominus in inuans, ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16). Tertius vero dies insilientis spiritus est, et prophetiae. In tertio quippe die pastor aspicitur, quando sublimitatem dignitatis suae adaequat splendore conversationis, quando coelesti virtute indutus, ea vita eaque doctrina subditis lucet, ut videri ab eis possit, discuti, et judicari non possit. Talis quidem erat Moyses, quando lucidissimo vultu a monte descendit, cujus subditi fulgorem videbant, sed in fulgentem clarita tem intendere visum non poterant (Exod. XXXIV, 35; I. Cor. III, 7). Talis erat. qui gloriabatur, dicens: Nos autem revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur, tanquam a Domini spiritu (I Cor. III, 18). Tales utique erant, quos Spiritus sanctus repleverat. Unde et qui in Jerusalem convenerant, admirantes dicunt: Nonne isti, qui loquuntur, Galilaei sunt (Act. II, 7)? Interrogabant quippe, ut scirent quod audiebant, et scire non poterant. Qui autem noverant Saul, de re quae ei accidit admirantes interrogant; quia eos aliquando in humiliori ordine sanctae Ecclesiae humiles et despectos cernimus, 249 quos dum sanctus Spiritus ad ordinem praedicationis assumit, gratiarum suarum splendoribus induit et in eisdem splendoribus mirabiles ostendit. Sed bene sanctorum virtutes admiramur, cum eas bonitati conditoris ascribimus. Quare et Moyses Domino confitens ait: Quis similis tibi in diis, Domine, quis similis tibi gloriosus in sanctis, mirabilis in majestate, faciens prodigia (Exod. XV, 11). Hinc Psalmista dicit: Mirabilis Deus in sanctis suis, ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suae (Psal. LXVII, 36)? Bene subjungitur: (Vers. 12.) Respondit alter ad alterum, dicens: Et quis pater eorum?

27. Quid est quod hucusque de solo Saul dicebatur: Quaenam res accidit filio Cis? Et nunc quasi de multis repondetur: Et quis pater eorum? Sed si ad historiam intelligatur, stare nullo modo potest. Restat ergo ut sensus qui litterae demitur in spirituali significatione requiratur. Cum ergo dicitur: Quis pater eorum? Non solum Saul prophetans attenditur, sed omnis ille cuneus prophetarum. Qui nimirum prophetae omnes, quia valde spirituales erant, non ex carnali progenie, sed ex coelesti origine censebantur. Pater quidem prophetarum ille est, qui per Malachiam exquirit, dicens: Si Dominus sum, ubi est timor meus? Et si pater sum, ubi est amor meus (Malach. I, 6)? Quia enim omnipotenti Deo in magna charitate conjuncti sunt, ejus, quem quasi patrem diligunt, filii nominantur. Quod novae Ecclesiae praedicatoribus tanto decentius convenit quanto ille eos in coelestem nobilitatem altius extulit, qui eis claritatem tanti generis in forma detexit orationis. Sic, inquit, orabitis: Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9). Quod tale est, ac si dicat: Mirandi essent sancti praedicatores, si mira quae agunt, sua virtute perficerent: nunc mirum non est quod cernitur; quia per eos ille hoc agit cui aliquid difficile non videtur. Dicat ergo alter ad alterum: Et quis pater eorum? Quasi dicat: Quid mirum est, si mirabiliter doceant cum non ipsi sint, qui loquuntur: sed spiritus patris eorum qui loquitur in eis? Non ergo dicitur: Quis pater ejus (Joan. VI, 42)? Ne, quod pluribus convenit filiis, unico conferatur. Solus etenim ille, qui natura Filius est, dicere audet: Pater meus usque modo operatur (Joan. V, 17). Et item: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Nam ut utriusque dignitatis differentiam promeret, Mariae Magdalenae loquitur, dicens: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum; Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17). Quoties ergo unus praedicator mirabili vita aut praedicatione clarus aspicitur, in superna generatione non solus, sed cum aliis innumeris videtur; quia omnipotens Deus qui mirabilis in uno ostenditur mirabiliorem valde hominum admirationem facit, cum innumerabiles attenduntur, qui id, quod in uno mirantur, habuerunt. Quod tamen ad detractionem carnalium referri convenienter potest: nam cum spiritualium virorum famam minuere tentant, eorum carnalia explorant quae ad derogationem proferant. Et plerumque in sancta Ecclesia miram sanctitatis famam habent qui saecularem altitudinem nullam habent. Cum ergo carnales quique aut carnis originem aut paupertatem in eis reprehendunt, qui divina generatione jam magni et divites sunt, quasi subsannando de prophetarum patre sciscitantur. Et quia pro re valde nova habent quod parvi homines saeculi tam magni videri possunt, subjungitur: 250 (Ibidem.) Propterea versum est in proverbium: Num Saul inter prophetas?

28. Quod nimirum si oculis cordis inspicerent, pro nova re non haberent. More etenim suo agit Spiritus sanctus, cum ad virtutum culmen pauperes, humiles, atque simplices erigit. Nam de eo scriptum est: Qui ponit humiles in sublime, et moerentes erigit sospitate (Job. V, 11). Hinc omnipotens Pater de eodem omnipotente suo Spiritu per prophetam dicit: Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos (Isa. LXVI, 2)? Hinc Paulus ait: Non multi sapientes secundum carnem, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia mundi elegit Deus, ut ea, quae sunt, destrueret; ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus (I Cor. I, 26, etc.) Quod certe proverbium etiam electis ascribi potest. Non enim minor admiratio habita est de beato Paulo apostolo, quando auditum est ab Ecclesia quia ille evangelizaret, qui Ecclesiam minando et caedendo expugnare solebat, nunc praedicando defenderet. Tunc quidem ii qui audiebant dicere poterant: Num Saulus inter apostolos? Nunquid ille Jesum praedicat, qui Jesum persequi solebat? Sed hoc jam in electorum proverbium versum est. Proverbium quidem est, quando in eo, quod dicitur, aliud occultatur. Conversio autem beati Pauli apostoli, facta est proverbium peccatoris. Audiat ergo unusquisque peccator beati Pauli conversionem, et non desperet de criminum multitudine. Saulus enim spirans minarum et caedis in discipulos Domini, ubique electos affligebat, lapidantium protomartyrem Stephanum vestimenta servabat, et velut omnium manibus lapidabat, qui expeditos ad lapidandum omnes reddebat (Act. IX, 1 seq.). Sed qui talis exstitit Christum persequens, ad Christum conversus, caput effectus est nationum, quia obtinuit totius Ecclesiae principatum. Dum ego tam magnum peccatorem conversum, tam sublimi dignitate a Domino honoratum conspicimus, peccatorum nostrorum invenire nos posse remissionem praesumamus. Proverbium ergo nostrum id est quod ad evangelizandum persecutor assumitur, quod hoc mysterium continet; quia conversus peccator non solum sperare a Domino veniam, sed quod viriliter certando pertingere valeat ad coronam. Sed hoc distare inter carnales et spirituales praedicatores solet, quia carnales post alta verba praedicationis, ad ima descendunt pravi operis, spirituales vero post sublimia quae loquuntur in altiora valde coelestis patriae desideria se sustollunt. Unde et subditur: (Vers. 13.) Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.

29. Ad excelsum post prophetiae ministerium venit, qui ad coelestia gaudia, quae praedicat, mentem erigit: et ad ea amando se sublevat, quae loquendo monstrat. Doctores quidem cum minoribus plana praedicant, cum eis quos docent, quasi in plano sunt. Et quia post verba praedicationis ad promerenda ea quae praedicant se bonis operibus praeparant, ad excelsum venire perhibentur. Qui certe sublimes verbo et opere sunt, cogitatione elationis non sunt. Magna quidem semper agunt, sed magni videri nunquam appetunt. Bene ergo subjungitur: (Vers. 14, 15 et 16.) Dixit autem patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus: Quo abistis? Qui respondere: Quaerere asinas, quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem. Et dixit ei patruus suus: Indica mihi, quid dixerit Samuel. 251 Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis, quia inventae sunt asinae. Sermonem autem regni non indicavit ei, quem locutus ei Samuel fuerat.

30. Sermo regni est honorabilis dignitas pastoralis. Ipsa enim repraesentatione sua loquitur: quia patruus non est qui tanto ordine sublimatur. Verbum ergo regni rex non indicat: quia pastor Ecclesiae magno divinitatis splendore loquitur, sed elatione non loquitur. Qui vero verbum non indicat illud celat quod loquitur. Verbum enim semper loquitur cui verbum est, alioquin verbum non est. Verbum ergo regni habet qui ea conversatione fulget, quae exempla coelestis itineris aliis quasi loquendo praebet. Verbum ergo non indicat qui magnitudinem sanctitatis per vanam gloriam non revelat. Habet quidem quod indicet, sed quod per seipsum ostenditur indicare non vult. Nam qui magna dignitate magnaque sanctitate radiat, multa vivendo ostendit quae loquendo non dicit. Hoc profecto regni verbum habere Dominus praedicatorem voluit, quando in veste pontificis tintinnabula poni mandavit (Exod. XXVIII, 34). Vestis quidem pontificis est ostensio bonae conversationis. Quae quasi tintinnabulis multis inseritur, quando opera bona multiplicat quae ad minorum exemplum clamant. Sed indicare rex regni verbum non audet: quia praeceptum est sacerdotibus ut coram Domino vestis decorem portent. Coram Domino quidem vestis decorem portat et qui bona ostendit, et de ostensione bonorum operum non hominibus per vanitatem foris, sed Deo intus per amorem placere appetit. Tunc certe sacerdos tacet, sed dum incedit quod portat clamat; quia electus praedicator se jactando non indicat, sed bene vivendo loqui nequaquam cessat. Dicatur ergo de Saul, quia patruo suo sermonem regni non indicavit: quia electi viri, cum splendorem dignitatis aut bonae vitae incrementa percipiunt, per exempla se proferunt, sed silentio occultant. Et quia aliis electis se esse meritis minores credunt, ille cui sermonem non indicat ejus patruus esse dicitur. Patruus quippe dicitur frater patris. Redemptor autem generis humani quotquot fidei suae et doctrinae sacramentis instituit, ad immarcescibilem aeternae haereditatis gloriam tot filios facit. Qui enim instituuntur in Ecclesia, quasi parvuli adhuc filii sunt. Sed, qui magnis meritis ei jam in virum perfectum occurrit, frater est redemptoris. Tales nimirum beatus Paulus apostolus collaudans, ait: Haeredes Dei, cohaeredes Christi (Rom. VIII, 17). Quia ergo perfecti praedicatores electos alios perfectos tenent et se imperfectos, patruus Saul dicitur qui de regni sermone eum interrogasse perhibetur. Eumdem vero regni sermonem Saul Samuel dixerat: quia electi viri spiritualem conversationem quam habent majorum locutione didicerunt. Sed rex qui initiatus per unctionem fuerat, a populo adhuc electus non erat. Unde et sequitur: (Vers. 17.) Vocavit Samuel populum ad Dominum in Masphath.

31. Masphath, ut dixi, speculatio interpretatur. In ordinatione autem regis populus in Masphath vocatur, quia qui ad ordinandum sanctae Ecclesiae pastorem conveniunt, ejus spiritualia, non carnalia attendere docentur. Speculari quidem est per formam sacrae Scripturae ordinandum praedicatorem cognoscere. Nam electorum speculum sacra Scriptura est. Quasi enim per speculum noscitur pastor, 252 quando moribus talis ostenditur, qualis in sacro eloquio praedicatur. Bene igitur Samuel populum in Masphath convocat, ut electio boni antistitis non sit humano judicio, sed divino: cum non talis eligitur, qualis hominum arbitrio decerni potest, sed qualis in sacro eloquio declaratur. Quod quia divini muneris est, oportet ut populus qui a Deo tam magna exspectare cognoscitur a reatu suo per poenitentiae satisfactionem purgetur. Ipsa autem cognitio peccati est praeparatio divini muneris, quia saepe cum nos divino munere indignos credimus, id per humilitatem promeremur. Unde et Samuel eos qui ad excipiendum regem convenerant prius ad peccatorum suorum considerationem convertere satagit, quia subjunctum est: (Vers. 18, 19.) Et ait Samuel ad filios Israel: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto, et erui vos de manu omnium regum, qui affligebant vos. Vos autem hodie projecistis Dominum Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: Nequaquam, sed rex erit super nos.

32. Attente quidem ostendit eis et bona quae eis impendit Dominus et mala quae Domino fecerunt ipsi ut tanto gravius se deliquisse cognoscerent, quanto illum peccando offendere ausi sunt, a quo tanta bona perceperant. Quid vero sit abjicere Dominum, et qualiter secundum litteram et secundum spiritualem sensum intelligi debeat, superius late expositum est (Supra in exposit. vers. 7, cap. VIII), ubi ad Samuelem Dominus ait: Non te abjecerunt, sed me, juxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de terra Aegypti. Sed quia sancti praedicatores eos quos arguendo compungunt, docendo instruunt, subintulit, dicens: (Vers. 19.) Nunc ergo state coram Domino per tribus et familias vestras.

33. Coram Domino quidem stare praecipimur, quando majorum praecepto corda nostra ad scienda ejus mandata praeparamus. Vel coram Domino stant electi, quando a summis viris in spiritualibus virtutibus considerantur: ut qui melior in eis aspicitur, per pastoralem curam caeteris praeferatur. Et quia plures sunt fidelium ordines, per tribus et familias stare coram Domino jubentur. Quod profecto latius exsequens, subdit dicens: (Vers. 20, 21.) Et applicuit Samuel omnes tribus Israel, et cecidit sors super tribum Benjamin, et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri, et pervenit usque ad filium Cis.

34. Stare omnes per tribus et familias fecit; ut omnes consideraret, et consideratis omnibus utiliorem eligeret. Sed quia ipse jam, Domino revelante, regem cognoverat, eumque ipso praecipiente in principem unxerat, quid est quod adhuc eligendum [ Forte, eligendus] per tribus et familias quaeritur? sed inventus rex a solo propheta erat. Inventus ergo quaeritur, ut non inventus a populo inveniatur. Sorte etiam quaeritur, ut eum quem propheta eligeret dispensatione divina provisum populus non posset dubitare. Quid ergo in hoc facto signatur, nisi quia sanctae Ecclesiae principes multa consideratione eligendi sunt? Summi etenim praedicatores, ex interna gratia sancti spiritus quam habent, magno providentiae lumine pleni sunt. Et quia valde sunt humiles, de internae illuminationis suae magnitudine non praesumunt. Quare et ea quae apud se bene ordinant coram aliis probant. Solus enim propheta 253 regem futurum noscit, quando summus sanctae Ecclesiae rector personam ordinandi rectoris et merita conspicit. Quem etiam in principem ungit quando eum donis spiritualibus plenum asserit. Tamen adhuc populum convocat, per tribus et cognationes dividit, sortes ponit, et eum quem novit quasi per artem invenit. Tribus quidem et familiae quasi divisae stant, quando in statu virtutum diversi sanctae Ecclesiae ordines attenduntur. Nam cum perfectiones electorum plures intuemur, cum candorem virginum, cum robur continentium, cum honesta ministeria clericorum, cum monachorum sollicitudinem videmus, velut stantes tribus attendimus. Et quia in Dei servitio horum multa varietas est, dum ea quae sunt in singulis ordinibus, item varietates aspicimus, quasi stantes non solum tribus, sed etiam cognationes videmus. Et sors super tribum cadit: quia meliores viri saepe in uno ordine quam in alio inveniuntur. Nam velut sortem tribus accipit, quando ii qui perfectiores sunt aliis convenire videntur ministerio praedicationis. Sed non super personam adhuc, sed super tribum sors cadit, quando plures sunt in quibus persona digna reconditur. Adhuc itaque summis viris remanet quod inquirant. Bene ergo sors super tribum Benjamin cecidisse dicitur; Samuel autem ipsam tribum et ejus cognationes applicuisse et ad Cis filium pervenisse, quia electi et summi viri sanctae Ecclesiae considerare virtutes singulorum non desinunt, donec ad eum veniant qui ministerii pastoralis sorte dignus inveniatur. Sed qui digni sunt, onus tanti ordinis suscipere vehementer expavescunt. Unde et sequitur: (Vers. 21, 22.) Quaesierunt ergo eum, et non invenerunt: et consuluerunt pro eo Dominum, utrumnum venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi.

35. Abscondunt quippe se ne inveniantur: quia subire dignitatem refugiunt cujus oneri se esse impares arbitrantur. Habet quippe spiritualis praelatio exteriorem gloriam dignitatis, habet et interioris magnitudinem operis. Nam rector et onoratur a subditis, et portat eos a quibus honoratur. Cum honoris ergo principio causa nascitur honeris, quia unde honor a rectore excipitur, inde illud suscipit quo gravetur. Quanquam ipse honor dignitatis per seipsum magnum sit onus mentis, quia contemni debet, et placet. Contemni quidem debet ne mentem per superbiam elevet; et suscipi debet, ut coelestia quae doctor loquitur, subjecti venerentur. Gravius ergo onus de honore nascitur, quia electus pastor magna animi virtute ferre potest, ut despiciat illud in se quod pro Deo recipit in se, ut videlicet talis pro Deo sit, sed sibi talis non sit et semetipsum abneget et non abneget; ut sit quod est pro Deo, et quod est pro semetipso, non sit. Honor itaque oblatus a subjecto suscipitur, ut praedicatio commendetur. Honorem quoque oblatum praedicator despicit quia non extollitur quod honoratur, sed gaudet quod verbi Dei ministerium commendetur. Hoc autem quam difficile agatur, cogitando melius quam loquendo comprehenditur. Nam infirmis mentibus impossibile est onus aliorum fortiter ferre et oblati honoris reverentiam mentis virtute disponere; ut inter ejusdem honoris obsequia, de profectu subditorum gaudere sciat, et pro reverentia sua tumere nesciat. Quia ergo electi viri displicere Deo nolunt, 254, praelationis officium suscipere vocati refugiunt. Sed et eamdem fugam ministerii ad virtutem humilitatis habent, non ad jactantiam dignitatis. Nam quantum possunt fugiunt; sed si a Domino provisi sunt, delitescere nequaquam possunt. Quare et idem Saul domi absconditur, sed Domino pandente monstratur, quia electi viri exterioribus se sanctae Ecclesiae ministeriis subtrahunt, sed tamen ad exteriora ministeria disponenda Domino dispensante producuntur. Quia vero nunc in sancta Ecclesia qui se subtrahant tantis honoribus pauci sunt, qui se ingerant multi, notare qui se ingerunt debent; quia is qui a propheta domi absconditus dicitur, non ad spiritualem Ecclesiae dignitatem, sed ad saecularem regni gloriam quaerebatur. Non enim in pontificem hunc quaerebant, sed regem facere volebant. Videat ergo sacerdos, qua mente fugiendum sit culmen sanctae Ecclesiae, si culmen saeculi conscendere tam caute reges fugere. Sed quia sancti viri quo instantius suscipere ordinem praelationis refugiunt a devotis plebibus devotius requiruntur, sequitur: (Vers. 23.) Concurrerunt et tulerunt eum inde.

Post haec etiam subditur:

(Ibidem.) Stetitque in medio populi.

36. In medio populi stat praelatus, quando ab universis subditis ejus fortitudo conspicitur. Stare namque virtutis est. Qui ergo bona operatur instanter stat. Et quia bona opera exemplum minoribus praestant, in medio populi stare non in solitudine cernitur. Quod etiam pro rectitudine intentionis dictum esse convenienter accipitur. Qui enim stat rectitudine corporis, caput in sublime tollit. Qui vero bona publice agit non stat fortitudine operis si rectitudinem non habet intentionis. In medio ergo populi stare rex dicitur, ut praelatorum sanctae Ecclesiae forma monstretur; quia ad exemplum subditorum bona opera debent ostendere, sed de eodem bono opere suscipere mundi gloriam devitare. Sed et quantus apparere debeat subdit, atque ait: (Ibidem.) Et altior erat omni populo ab humero et sursum.

37. Late supra ostendimus (Lib. IV, cap. 4, num. 20), quod excellens magnitudo corporis in sanctis praedicatoribus designet augmentum perfectionis. In medio ergo populi sublimis aspicitur, qui in virtutum culmine positus, a subditis non nescitur. Rectus quidem ordo electi praedicatoris est ut ante sublimitatem ecclesiastici culminis, culmen conscendat virtutis, pro honore Dei culmen obtineat gloriae, sed majori sublimitate fulgeat. revelata virtutum perfectione. Talis quidem Pastor a perfectis viris valde praedicandus est, a minoribus cupiendus atque diligendus. Bene ergo subjunctum est: Et ait ad omnem populum: Certe videtis, quem elegit Dominus, quod non sit ei similis in omni populo. (Vers. 23.) Et clamavit cunctus populus: Vivat rex.

Sequitur:

(Vers. 24.) Locutus est Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et posuit coram Domino.

38. De jure regio, quia late superius diximus (Lib. IV, cap. 4, num. 4, seq.), hoc tantum de illo memoramus, quia ad historiam non praecipitur, sed ostenditur quid acturi sint reges reprobi, quid vitaturi sint boni. A regibus quidem defendendi sunt subditi, non bonis propriis spoliandi. Auxilium praestare subjectis debent, agros, vineas et oliveta auferre non debent. Quod si non vitanda, sed agenda scripta haec contendere 255 quis voluerit, tyrannorum jus pro eo rege scribitur qui, abjecto Domino, postulatur. Crudelis ergo lex regni, ultio est Dominum abjicientis populi. Non enim injustum erat ut agros et vineas perderet, qui regnantem super se Dominum sponte perdebat. Cuncta ergo quae contra aequitatem in hoc jure regio continentur aequa esse cernimus, si in petendo rege quidquid populus deliquerat consideramus. Nam quod magnum in divinae aequitatis examine onus legis est, si filios et filias in regis opere inviti ponerent quos a Dei libertate sponte tulissent? Et quid inconveniens esse cernitur, si quod ad ultimum ponitur, ipsi fierent servi hominum qui abjiciebant super se regnantem Deum? Dum ergo regni lex scribitur, perpetuae memoriae poena traditur qua audaces puniantur; quae quia per Domini justitiam lata fuerat, coram Domino reponi perhibetur. Sed fortasse jus illud aliud fuit quam lex ista quae scribitur. Quod si verum est, hanc Samuel coram rege ad populum loquitur, ut rex sciat a populo quid exquirat, sciat populus quid exhibere suis regibus debeat. Quae lex in libro scribitur ut pro futurorum memoria reservetur. Coram Domino ponitur, ut venerabilis habeatur. Nos autem reges Ecclesiarum esse sanctos praedicatores diximus, quibus aperte omnia convenire ostendimus quae jure regio continentur. Hanc ergo legem Samuel ad populum loquitur, quando electus doctor fideles sanctae Ecclesiae instruit, qua humilitate suis praepositis debeant subjugari. In libro etiam scribitur quando in eorum mente haec firmiter inserit. Nam qui sic loquitur, ut audita auditores ejus obliviscantur, ad populum legem dicit, sed hanc in libro non scribit. Verba ergo, quae doctor loquitur, in libro scribere, est auditorum suorum mentibus attente commendare. Quasi scribere volebat Dominus, quae dixerat, quando dicebat: Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis. Non est servus major Domino suo (Joan. XV, 20). Hinc Paulus locutam regni legem in libro describens, ait: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem (Heb. XIII, 7). Si vero et hic aliam legem quis esse praesignatam accipere voluerit, illam aspiciat, quam beatus Paulus ostendit, dicens: Qui evangelium annuntiat, de evangelio vivat: et qui altario servit, de altario vivat (I Cor. IX, 14). Hanc quippe legem regni Dominus loquebatur ad populum, quando dicebat: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 41). Et ut arctius hanc in libro describeret, a minori verbum roborans, ait: Qui dederit uni ex minimis meis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam (Marc. IX, 40). Sequitur: (Vers. 25, 26, 27.) Dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. Sed Saul abiit in domum suam in Gabaa, et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigit Deus corda. Filii vero Belial dixerunt: Nunquid salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum.

39. Si simplex historia quaeritur, quid unquam planius dici potuit? Sed si vim verborum singulorum attendimus, magna sunt quae in hac simplicitate verborum clauduntur. Nam populus in domum suam dimissus asseritur, rex autem in domum non esse dimissus, sed abiisse perhibetur. Separatim quoque de domibus populi et de domo regis dicitur: quia populus refertur dimissus in domum suam, et rex abiisse in suam. Prius tamen populus 256 dimissus est quam abiret rex. De abeunte etiam populo caute signatur, et non simul, sed singuli abiisse in domum suam referuntur. De his vero qui regem secuti sunt non dicitur: Abiit pars exercitus, singuli post regem, sed: Abiit cum eo pars exercitus. Ad extremum vero qui regem sequuntur, eorum corda a Deo tacta referuntur; qui regem spernunt, Belial filii nominantur. Hic profecto modus dicendi non simplex, sed valde ei subtilis est, qui considerare novit, non quod simpliciter foris sonat, sed quod sapienter intus insinuat. Quid est ergo, quod rex in domum suam abire, populus vero dimitti dicitur? Sed regem, Ecclesiae pastorem, populos, subjectos designare ostendimus. Ire autem liberi est; dimitti ejus, qui retineri potest. Rex ergo abire dicitur ut in persona praedicatoris libertas animi praedicetur. Abire quippe doctores possunt, cum volunt, et redire, quia fortes sunt in bono opere, sapientes in interna dispositione. Veniunt quippe, quando ad subditos exeunt aut exemplo boni operis aut verbo praedicationis. Abeunt autem, quando ad mentis secretum redeunt, et quod foris acturi sunt, intus disponunt. In qua nimirum consideratione quia quotidie permanent quasi intra domum latent. Abire ergo in domum suam rex dicitur, quia praedicator aeternae vitae operatione probatus, sapientiae doctrina securus, liber ad opera potest egredi, et ad consilia mentis intrare. 40. Populus autem in domum suam dimittitur, quia fideles subjecti non sunt liberi ad disponenda quae volunt, sed ad ea quae jubentur. Quasi tenti quidem dimittuntur, dum jussa praecipiuntur agere; praesumere non jussa, devitare. Et quia ad opera diversa mittuntur, in suam domum eorum unusquisque dimittitur. Ut enim ea quae nobis praecipiunt bene perficiamus, priusquam appareamus in opere, intus recondimur in interna consideratione. Reges ergo nostri nos singulos in domum nostram dimittunt, quia ad ea quae nobis injungunt, nos per secretam mentis dispositionem ire praecipiunt. Bene quidem ipsi praecipiunt, sed si operationis nostrae modum negligimus praevidere, quae bene praecepta sunt, inconsulta mente dissipamus. Singuli ergo in domum suam redeunt, quando unusquisque fidelis subditus opus obedientiae quod proponit consilio mentis disponendo praevenit. Quia vero electo rege in domum suam ante populus dimissus, quam rex abiisse asseritur, potest in hoc aliud designari. Qui enim regem excipiunt in domum suam vadunt quando se unusquisque subjectus considerando praeparat, ut ei quem praeesse sibi petiit fidelem obedientiam impendat. In hoc ergo loco non est imperata considerare, sed imperandis infima se dispositione substernere. Regi quoque in domum suam abire est ut discrete paratis imperet considerare. Alia ergo est domus regis, alia populi subjecti; quia alta illi mente subditorum itinera disponenda considerant, isti praelatorum imperia exsequi per intimi propositi robur parant. Unde et domus regis in Gabaa sita perhibetur. Gabaa quippe sublimis dicitur. Domus ergo regis in Gabaa esse ostenditur; quia electus doctor non ima et terrena cogitando incolere, sed alta et coelestia meditari studet. Unde et bene pars exercitus cum eo ire in Gabaa dicitur, quia hi, qui contra diabolum fortes sunt, electum pastorem suum ad virtutum alta prosequuntur. Pars ergo exercitus ire cum rege dicitur, quia in sancta ecclesia plerique fideles sunt, qui praelatis suis humiliter obedire sciunt, alta 257 cogitare nesciunt. Sciunt quidem imperata perficere, nesciunt aliis imperanda praevidere. Quasi enim hujus partis milites commemorabat Paulus, cum Colossensibus scriberet, dicens: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, et Joannes qui dicitur Justus, qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei (Colos. IV, 10). Item Romanos alloquens, ait: Salutate Priscam et Aquilam adjutores meos (Rom. XVI, 5). Et post pauca: Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucas, et Jason (Ibid. 21). Adjutores quippe suos discipulos vocavit, quia ordine minores erant, sed laboris participes; obedientiae humilitate Apostolo subjecti erant, sed dum cum eo aeterni regni gloriam praedicarent, cum eo pariter veritatem defenderent, infidelibus obsisterent, illatas persecutiones fortiter sustinerent, quasi in bello Dei milites regis erant. Cum rege in Gabaa pars exercitus ire dicitur, quia perfecti discipuli in alta dispositione sanctae Ecclesiae magistrorum suorum coadjutores sunt; auxilia, quae possunt, per altitudinem virtutis ferunt, sed eis quos adjuvant per humilitatem serviunt. 41. Et quia hoc nonnisi illi possunt, qui Spiritus sancti gratia praeventi sunt, cum pars exercitus ire cum rege dicitur, subjungitur. Quorum Deus tetigit corda. Quia enim digito tangere solemus, Deus corda Sanctorum tangit, quando eis Spiritus sancti gratiam tribuit. Et ejus tactum sentiunt: quia, recepto internae virtutis munere, a carnalitatis suae debilitate commoventur. Qui protinus coelestis exercitus milites fiunt, quia per virtutem sancti Spiritus infirma deserunt, et ad agenda fortia in Christi bello praeparantur. Quia vero intra sanctam Ecclesiam quidam praelatos suos despicere non verentur, audiant, quia qui regem despiciunt Belial filii dicuntur. Per superbiae quidem vitium in illius imitatione generantur, de quo scriptum est: Omne sublime videt, et ipse est caput super omnes filios superbiae (Job XLI, 25). Qui apte superborum mores insinuant, quia dicunt: Nunquid iste salvare nos poterit? Sancti etenim viri, quia praesentia despiciunt, aeterna inquirunt, contemptum mundi quem in mente retinent proferunt etiam in exteriori conversatione; intus venerabiles sunt, foris despicabiles videntur. Superbi ergo, quia illud solum quod in Sanctis foris despici potest aspiciunt; illud vero, quod valde venerandum est, cernere non merentur, dicunt: Nunquid iste salvare nos poterit? Quasi despiciendo interrogent: A tam parvo tam grandia speranda sunt? Iste tam parvus, nos tam magnos, tam debilis, tam fortes salvare posse credendus est? Nam quid est aliud quod dicunt: Iste et nos; nisi quod superbi et arrogantes inspicientes alios, semper parvos 258 et debiles esse credunt; se autem magnos, fortes, atque sapientes? Merito igitur Belial filii dicuntur, quia dum superbiendo se extollunt, illi se conformant, qui eodem modo cecidisse de coelo dicitur. De quibus etiam regem despicientibus dicitur: (Ibidem). Et non attulere ei munera.

42. Si ad litteram ista discutimus, hoc profecto insinuant, quia et terrarum domini, et spirituales sanctae Ecclesiae praelati exterioribus officiis honorandi sunt. Unde et beatus Paulus Apostolus elatos Romanos alloquitur, dicens: Reddite omnibus debita; cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal (Rom. XIII, 7). Hinc Apostolorum princeps exhortans, ait: Subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis (I Petr. II, 13). Spiritualia vero munera rectoribus nostris tribuimus, quando debitam eis honoris reverentiam offerimus, et ea quae praecipiunt cum magna devotione servamus. Magna enim munera sunt reverentia honoris et humilitas subjectionis; quia dum rectoribus nostris, et intus per humilitatem subdimur, et per exteriora obsequia foris honoris reverentiam exhibemus, munus eis unum praebemus a corpore, aliud a corde. Ut ergo superborum typum insinuet propheta, non dicit: Non attulere ei munus; sed, non attulere ei munera; quia dum electos praedicatores despiciunt, eis utique honorem a corpore offerre dedignantur et humilitatem a corde. Sed cum electi praedicatores subditorum culpam agnoscunt, aliquando eam statim corrigere increpando gestiunt, aliquando hanc se nosse dissimulant; ut ad eam delendam congruum tempus quaerant. Unde et de eodem despecto rege protinus subditur: (Ibidem.) Ille vero dissimulabat se audire.

43. Subditorum quidem pravitatem audit, qui noscit; sed audit, et non respondet, imo se audire dissimulat: quia plerumque, causa exigente, nota subditorum superbia incorrepta deseritur, ut opportuniori tempore, quasi cognita feriatur. Quam profecto ecclesiasticae censurae discretionem bene in hoc ipso Israelis rege agnoscimus, si regni tempora et acta diversa videamus. Nam rudis adhuc, et noviter ordinatus dissimulare se audire despicientium verba dicitur, sed confirmato regno super Israel ad dexteram et sinistram pugnare, et quocunque se vertebat, superare perhibetur. Culpa ergo quae feriri digna severitate non potest, dissimulanda, non exponenda est, quia audacius a subjectis delinquitur, si praelatorum infirmitas agnoscatur. Haec in quarto hujus operis libro disputata sufficiant, ut per loquendi principium ad exponenda, quae restant, studium renovemus.