Commentaria in Isaiam (Hieronymus)/18

This is the stable version, checked on 9 Octobris 2021. Template changes await review.
 17

(Vers. 4, 5.) Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis: et gentes, quae non cognoverunt te, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia [Al. qui] glorificavit te. LXX: Ecce testimonium in gentibus dedi eum, principem et praecipientem gentibus: gentes, quae nesciebant te, invocabunt te: et populi, qui ignorabant te, ad te confugient: propter Dominum Deum tuum Sanctum Israel, qui glorificavit te. Provocaverat ad credendum populum Judaeorum, ut inclinarent aurem suam, et pactum acciperent sempiternum, quod Dominus David repromiserat, et Abraham, ac semini ejus, dicens: In semine tuo benedicentur gentes (Genes., XXII, 18). Quod apostolus Paulus edisserens, Non dixit, ait, in seminibus: sed, in semine, quod est Christus (Galat. III, 16). Et quia sciebat, illis non credentibus, credituros esse populos nationum, transit ad gentes; et dicit misisse se Filium suum testem vel testimonium cunctarum gentium, qui praecepta illius atque mandata populis nuntiaret, qui de seipso loquitur: Oportet praedicari Evangelium istud in omni orbe, in testimonium cunctis gentibus (Matth. XXIV, 14). Denique superbientem Pilatum hoc sermone confutat: In hoc natus sum, ut testimonium praebeam veritati (Joan. XVIII, 37). De quo apostolus Paulus scribit Timotheo: Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit se redemptionem pro omnibus, testimonium 648 temporibus propriis: in quo ego positus sum praeco et Apostolus (I Tim. II, 5). Omnia ergo quae dicuntur, ad eum referenda sunt, qui quasi ovis ad victimam ductus est, et quasi agnus coram tondente non aperuit os suum. De quo supra dicitur: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2); et: Ipse peccata nostra portavit, et pro nobis dolet. Ad hunc confugerunt, sive cucurrerunt, qui eum antea nesciebant, dicentes: Deus noster refugium et virtus (Psalm. XLV, 1); et iterum: Domine, refugium factus es nobis in generatione et generatione (Ps. LXXXIX, 1). De quorum fide et supra legimus: Quibus non est praedicatum de eo, videbunt: et qui non audierant, intelligent. Iste testis est omnium, quae Pater mundo spopondit et praestitit, cujus mysterium brevi Paulus ad Ephesios sermone comprehendens: Deus, inquit, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae (Eph. I, 3): De quo et nunc scriptum est: Propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israel, qui glorificavit te, et ea gloria, quam habuit priusquam mundus fieret. De qua et Propheta testatur: Apparebit gloria Dei (Hebr. I), qui est splendor gloriae, et forma substantiae ejus, quando omnis lingua confitebitur, quod Dominus Jesus in gloria Patris sit (Philip. II). Qui respondit Filio gloriam, quam prius habuerat, postulanti: Et glorificavi, et glorificabo. De quo et Joannes apostolus: Vidimus, ait, gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis (Joan. XII, 28; I, 14). Ergo quando de eo loquitur: Qui in principio apud Deum erat Deus Verbum, appellatur Pater gloriae: quando autem de eo qui dicit in Evangelio: Quid me persequimini hominem, qui veritatem vobis loquor (Joan. VIII, 4)? vocatur Deus Domini nostri Jesu Christi. Non quod alter et alter sit (qui multorum error est pessimus), sed quo unus atque idem Filius Dei, nunc divinitatis suae gloriae, nunc nostrae naturae, quam suscipere dignatus est, loquatur affectibus.

(Vers. 6, 7.) Quaerite Dominum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est. Derelinqunt impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et convertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum: quoniam multus est ad ignoscendum. LXX: Quaerite Dominum: et cum inveneritis eum, invocate. Et postquam vobis appropinquaverit, relinquat impius vias suas et 649 vir iniquus cogitationes suas et convertatur ad Dominum: et misericordiam consequetur: quia multum dimittet peccata vestra. Quia igitur, ut ante jam diximus, noluistis pactum recipere sempiternum, et misericordias David fideles, quas, vobis nolentibus suscipere, suscepit turba gentilium, moneo vos populares meos ego Propheta, atque contestor, dum tempus est, agite poenitentiam. Convertimini ad eum, qui vobis nunc loquitur per Prophetas, qui postea locuturus est praesens. Quaerite eum dum inveniri potest, dum estis in corpore, dum datur locus poenitentiae, et quaerite non loco, sed fide. Quomodo autem quaeratur Deus, in alio loco plenius dicitur: Sapite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite eum: quia invenitur ab his qui non tentant eum: et apparet his, qui non sunt ei increduli (Isai. I, 1, 2). Unde et nos scientes illud dictum de peccatoribus: Qui longe recedunt a te, peribunt, loquamur ad Dominum: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades (Ps. CXXXVIII, 7, 8). Et invocemus eum, dum prope est, ne nostris vitiis atque peccatis procul recedat. Appropinquat enim appropinquantibus sibi, et filio longo post tempore revertenti, laetus occurrit. Quamobrem sanctus in psalmo canit: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est (Ps. LXXII, 28). Et Moyses solus appropinquabat ad Dominum (Exod. XX). Et per Jeremiam loquitur Deus: Ego Deus appropinquans, et non de longe (Jer. XXIII, 33). Appropinquans eis, qui mihi appropinquant fide, et longe recedens ab his, qui a me procul infidelitate discedunt. Propter quae dicitur ad credentes: Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Ac ne hoc putaremus posse sufficere, statim subjungit: Resistite diabolo, et fugiet a vobis (Jacob. IV, 8). De quo supra dixerat: Adversarius vester diabolus sicut leo circumiens, quaerit quem devoret. Adversum quem resistite confortati fide (I Pet. V, 8, 9). Nec satis est quaerere Dominum, et dum poenitentiae tempus est, invenire, atque invocare eum dum prope est, nisi reliquerit impius vias suas pristinas, et cogitationes antiquas quibus a Domino declinaverat. Tunc enim revertemur ad Dominum, qui miserebitur nostri; et ad clementissimum 650 patrem, qui multus est in misericordiis, et facilis ad ignoscendum, cum cogitationes et vias pristinas reliquerimus, ut postea mereamur audire: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1).

(Vers. 8, 9.) Non enim cogitationes meae, cogitationes vestrae: neque viae vestrae, viae meae, dicit Dominus. Sicut enim exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. LXX: Neque enim sunt cogitationes meae, sicut cogitationes vestrae: nec sicut viae meae, viae vestrae, dicit Dominus. Sed quantum distat coelum a terra, tantum distat via mea a viis vestris, et cogitationes vestrae a cogitatione mea. Ne putetis, inquit, difficile esse quod spondeo, et vobis incredibile videatur, impium et iniquum posse salvari, vel populum Judaeorum, vel omnes qui in gentibus nesciebant Deum: hoc considerate, quod multa inter mea vestraque consilia sit differentia, et quanta naturae, tanta voluntatis diversitas (Prov. XIX). Multae enim cogitationes in corde viri, consilium autem Domini in sempiternum manet. Vos, ut homines, saepe promissi poenitentes, veterem voluntatem novella voluntate subvertistis. Dominus enim dissipat consilia gentium, et reprobat cogitationes populorum, et irritas facit voluntates principum (Psal. XXXII). Cogitationes autem cordis ejus a generatione in generationem; et quidquid decreverit, non potest immutari. Vultis scire diversitatem mei vestrique consilii? Quantum coelum loci distat a terra, et aliud Angelorum, aliud hominum habitaculum est, tantum meae cogitationes a vestris consiliis separantur. De meis enim cogitationibus dicitur: Inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae illius (Rom. XI, 33). Porro de vestris: Cogitaverunt consilium, quod non potuerunt stabilire (Psal. XX, 12). Et in alio loco: Quodcumque inieritis consilium, dissipabitur, et quidquid locuti fueritis, non permanebit in vobis (Isa. VIII, 10). Perspicua interpretatione non indigent, idcirco stringuntur potius, quam disseruntur.

(Vers. 10, 11.) Et quomodo descendit imber et nix de coelo, et illuc ultra non revertetur [Vulg. revertitur]; sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: sic erit verbum meum, 651 quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. LXX: Quomodo si descendat pluvia, aut nix de coelo, et non revertatur, donec inebriet terram, et generet et oriatur, et det semen seminanti, et panem ad comedendum: sic erit verbum meum, quod exierit de ore meo: non revertetur donec compleat quae volui, et prosperas faciam vias ejus et praecepta mea. Pendent ex superioribus quae dicuntur, et breviter hic sensus est: non sit incredulus populus nationum, quod post tanta scelera impius repente salvetur. Non enim sunt cogitationes meae ut cogitationes hominum, et quantum coelum distat a terra, tantum meae cogitationes a cogitationibus hominum separatae sunt. Ego enim clementissimus sum, et multus ad ignoscendum. Vultis et aliam accipere similitudinem? Quomodo imber et nix descendit de coelo, et illuc ultra non revertetur, sed inebriat terram, et infundit eam, et varia semina pullulat, ut plenis segetibus panes in usus hominum procreentur: sic repromissionis meae verbum, quod semel pollicitus sum, et quod egressum est de ore meo, irritum non erit; sed omnia opere complebuntur. Juxta anagogen duplex intelligentia est, quod verbum Domini vel ille sit, de quo scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Qui non revertetur ad eum vacuus, nisi Patris fecerit voluntatem; et universa compleverit propter quae fuerat corporatus, et mundum reconciliaverit Deo. Qui de ore procedere dicitur, et de utero ac vulva: non quod Deus haec membra habeat, sed quod nos naturam Domini per nostra verba discamus. Vel certe hoc dicendum, quod Evangelicae sermo doctrinae imber appelletur, et pluviae quas fundunt super terram bonam, nubes spirituales, ad quas pervenit veritas Dei. Quem imbrem, et quas pluvias Moyses in Deuteronomii Cantico pollicetur (Deut. XXXII, 1, 2): Audiat terra verba oris mei: exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea; ut qui seminaverint in lacrymis, in gaudio metant (Psal. CXXV). Et qui seminaverint in justitia et spiritu, metant fructum vitae sempiternae, accipiantque panem doctrinae Evangelicae, de quo in Proverbiis et in 652 Ecclesiaste scriptum est: Aperi oculos tuos, et implere panibus (Prov. XX, 13); et iterum: Mitte panem tuum super aquam, quia in multitudine dierum tuorum invenies eum (Eccles. XI, 1). Neque enim credendum est, quod praecipiatur vescentibus, ut ad comedendum hunc panem, quo corpora nutriuntur, oculos aperire debeant, et sic saturari panibus, quos in Abacuc comedit pauper abscondite (Abac. III). Sed ad panem doctrinae cohortatur Dei, quem, nisi aperuerimus oculos cordis nostri, comedere non possumus. De quo saepe scribit et Paulus his, qui fidei et veritatis sermonibus nutriuntur (II Cor. IX). Praecipiturque doctori, ut panem doctrinae suae mittat super omnem aquam, et cunctis infundat gratiam spiritualem, et sciat quod si fecerit quae praecepta sunt, in novissimo tempore sit praemia recepturus. Satisque videbitur injustum, ut qui praebet eleemosynam, de iniquo mammona faciat sibi amicos, qui eum recipiant in aeterna tabernacula (Luc. XVI): et qui spirituales largitur cibos, datque conservis cibaria in tempore suo, non inveniat eos post multa saecula, quae Ecclesiastes appellat dierum multitudinem (Eccl. XI).

(Vers. 12, 13.) Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini. Montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. Pro saliuncula ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus. Et erit Dominus nominatus in signum aeternum, quod non auferetur. LXX: In laetitia egrediemini, et in gaudio deducemini. Montes et colles exsilient, exspectantes vos in gaudio, et omnia ligna agri applaudent ramis. Et pro στοιβὴ (id est vilissimis stipitibus [Al. stirpibus] ascendet cyparissus: et pro conyza ascendet myrtus. Et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum, et non deficiet. Verbum, inquit, meum non revertetur vacuum, sed postquam compleverit universa, quae volui, et meam in terris fecerit voluntatem, tunc ad me veniet; et implebitur illud, quod scriptum est: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1, 2). In laetitia enim egrediemini de idololatriae sanguine, et deducemini in pace; ut audiatis ab Apostolo: Gratia vobis et pax (Rom. I, 7). Sive in gaudio deducemini: ut post umbram Legis discatis Evangelii veritatem. Montes enim et colles, quos Angelos intelligere possumus, et Sanctorum animas, 653 quae pro varietate virtutum, montes appellantur et colles, gaudebunt super poenitentibus, et mentis laetitiam saltibus indicabunt. Quod et Dominus loquitur in Evangelio: Laetabuntur Angeli in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 7). Omnia quoque ligna agri plaudent manu, sive ramis, quae plantata sunt secus decursus aquarum, quae fructum suum dabunt in tempore suo, et folium eorum non defluet (Psal I). De quibus unum lignum loquebatur in psalmo: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Ps. LI, 10). Interrogemus eos, qui simplicem tantum sequuntur historiam, et elixas carnes agni comedunt. Utrum ligna plaudant ramis, et concrepent manu, et illud quod de fluminibus dicitur: Flumina plaudent manu (Psal. XCVII, 8), quo sensu accipiendum sit. Nec solum montes et colles exsilient atque cantabunt; et omnia ligna agri, cui benedixit Dominus, plaudent ramis, et manibus concrepabunt: sed et στοιβὴ quoque et κονύζη sive saliuncula et urtica, in abietem vertentur [ Al. vertuntur], ac myrtum et cyparissum. Στοιβὴ juxta Symmachum et LXX in Hebraeo scribitur NESUS ( ): quem Aquila et Theodotio κονύζην interpretati sunt. Est autem κονύζη herba vilissima et amara, odorisque pessimi. Ubi autem Septuaginta transtulerunt κονύζη, quae in Hebraico dicitur SARPHOD ( ), Symmachus vertit, urticam. Utcumque se habet nominum proprietas, hoc dicendum est, quod mala vertantur in bona, et pro vitiis nascantur virtutes, id est, pro iniquitate, justitia; pro temeritate, fortitudo; pro luxuria, temperantia; pro stultitia, prudentia. Demus exempla majorum: Matthaeus et Zachaeus et publicani, saliuncula erant, et στοιβὴ, et stirpes inutiles, et κονύζη amari saporis, et odoris teterrimi, dicentes: Computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae (Ps. XXXVII, 6). Isti in Apostolos repente mutati, facti sunt cyparissus, et abies, et myrtus, odoris optimi, et in varia opera necessarii. Paulus quoque persecutor Ecclesiae, quando audiebat a Domino: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est contra stimulum calcitrare (Act. IX, 4, 5), urtica erat, habens persecutionis aculeos. Quando 654 autem in toto orbe Evangelium praedicavit, et dicere poterat: Christi bonus odor sumus (II Cor. II, 15), recte cyparissus appellatur, et myrtus. Meretrices et publicani praeveniunt Pharisaeos in regno Dei, et latro de cruce transit in paradisum (Matth. XXI). Ergo illud quod in Evangelio dicitur: Non potest arbor bona facere fructus malos (Luc. VI, 43; Matth. VII, 18), nequaquam refertur ad naturae proprietatem, ut haeretici volunt, sed ad mentis arbitrium. Denique infertur: Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos. Ex quo perspicuum est, unumquemque propria voluntate facere animam suam [ Al. animae suae] bonam vel malam arborem, cujus fructus varii sunt. Sequitur: Et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum, quod non deficiet. His, qui de malo commutati fuerint in bonum, erit Dominus in nomen et in signum aeternum, ut ex ipsius appellentur nomine Christiani, et crucis ejus inurantur cauterio. De quo signo Simeon tenens ulnis parvulum, loquebatur: Hic erit in ruinam et in resurrectionem multorum, et in signum, cui contradicetur (Luc. II, 34): de quo et supradictum est: Dabit vobis Dominus signum (Isai. VII, 14): Et sanctus cantat in psalmo: Fac mecum Dominum signum in bonum (Ps. LXXXV, 17). Et ipse qui signum est: Cum videritis, ait, signum Filii hominis, quod non deficiet, nec ullo fine mutabitur, sed de praesenti conversatione transiet in futurum.

Cap. LVI (Cap. LVI.--Vers. 1.) Haec dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam: quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. LXX, pro justitia, misericordiam transtulerunt, caetera similiter. Gentium vaticinio terminato, quae in adventu sermonis Dei de saliuncula et urtica in cyparissum myrtumque mutandae sunt, loquitur Isaias ad illius temporis auditores, ut faciant cuncta, quae recta sunt, et parent se adventui Salvatoris, quia ipse est justitia et misericordia Dei. Si enim cogitationes Sanctorum judicia sunt: et exercitatos sensus ad discretionem boni ac mali habere debemus, cur non omni tempore custodiamus judicium, ne despiciamus personam pauperis in judicio, ne divitis potentia terreamur: sed ita magnum judicemus ut parvum, scientes juxta Moysen, quod Domini judicium sit, qui judicat judicantes (Deut. I); 655 juxta quod et in psalmo legitur: Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos dijudicat (Ps. LXXXI, 1). Huic quod nunc dicitur: Custodite judicium, et facite justitiam, illud simile est: Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. CV, 3); ut juste quod justum est, persequantur. Quamquam in nomine justitiae, omnis mihi videatur significari locus, quod qui unam justitiam fecerit, cunctas virtutes implesse dicatur quae invicem se sequuntur, et sibi haerent: ita ut qui unam habuerit, omnes habeat, et qui una caruerit, cunctis careat. Tale quid et quartus decimus psalmus sonat: Qui ambulat immaculatus, et operatur justitiam (Ps. XIV, 2). Et alibi scriptum est: Justitiam discite qui habitatis super terram (Isai. XXVI, 9). Quod autem Salvator, qui factus est nobis justitia, et sanctitas, et redemptio, ipse sit misericordia Dei (I Cor. I), sanctorum verba testantur: Et misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam (Ps. LVI, 4).

(Vers. 2.) Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud: custodiens sabbatum, ne polluat illud: custodiens manus suas, ne faciat omne malum. LXX: Beatus vir qui faciet haec, et homo qui retinet ista, et custodit sabbata, ut non profanet ea, et servat manus suas, ne faciat iniquitatem. Qui cum apostolo Paulo potest dicere: Quando eram parvulus, loquebar ut parvulus: ut parvulus sapiebam, ut parvulus cogitabam; postquam factus sum vir, dextruxi ea, quae parvuli sunt (I Cor. XIII, 11): iste praesentem consequitur beatitudinem, praeteritorum obliviscens, et in futurum se extendens donec perveniat in unitatem fidei, et cognitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ut ei psalmus ille valeat coaptari: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum (Ps. I, 1). Iste igitur vir, et filius interioris hominis, de quo in Levitico crebrius dicitur: Homo, homo (Levit. XVII, 8): in eo beatus est, quod facit primum, et apprehendet haec: judicium scilicet atque justitiam et salutem Domini, quae prope est, et cunctis gentibus revelanda: ut non solum faciat quod praeceptum est, sed stricta teneat manu; et custodiat sabbatum, ne polluat illud: Quod sit autem sabbatum, quod praecepit observandum, sequens versus ostendit: Custodiens manus 656 suas, ne faciat omne malum. Neque enim prodest sedere in sabbato, sive dormire, et epulis inhiare. Sed si bona faciens, quiescat in malis, et juge iniquitatis habeat sabbatum, id est, otium, eaque tantum faciat, quae ad animae salutem pertinent, et ad omne opus servile non moveat. Qui enim facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII). Nos autem in libertatem vocati sumus, qua libertate donavit nos Christus (Galat. IV), ut nequaquam operemur cibum, qui perit; sed adhaerentes Domino, dicamus cum Propheta: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Ps. LXXII, 28). Efficiamur cum eo unus spiritus, impleamusque sabbata dedicata, ne simus de sex diebus, in quibus factus est mundus, de quibus Apostoli non erant, quibus Dominus loquebatur: Si essetis de mundo isto, mundus utique amaret quod suum est. Nunc autem non estis de mundo isto, quia elegi vos, et idcirco odit vos mundus (Joan. XV, 19).

(Vers. 3.) Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo: et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. LXX: Ne dicat alienigena, qui appositus est Domino: Putasne separet me Dominus a populo suo? et ne dicat eunuchus, quia ego sum lignum aridum. Qui humiliter hunc locum intelligunt, ad proselytos ex gentibus et vere eunuchos referunt quae dicuntur, quod et advenae, si legem Domini susceperint, et circumcidantur, et eunuchi, qualis fuit Candacis ille reginae (Act. VIII), qui etiam in itinere otiosus esse non poterat, et dum quaerit interpretem lectionis, Christum reperit quem quaerebat, non sint externi a salute Dei. Hoc autem, inquiunt, dicitur contra Judaeos, qui nobilitatem jactant generis, et filios Abrahae se esse dicunt, et beatos putant qui habent semen in Sion, et domesticos in Jerusalem (Joan. VIII). Nos autem quos supra per saliunculam et urticam et κονύζην et στοιβὴν interpretati sumus (Supra ad cap. LV), in abietem et cyparissum myrtumque conversos, eosdem nunc ac fidem Evangelii intelligimus provocari: quod desperare [ Al. desperari] non debeant, si adhaeserint Domino: nec se putent a Dei populo separari. Omnes enim qui in Christo sunt baptizati, Christum induerunt (Galat. V). Non est Judaeus et Ethnicus, Circumcisio et Praeputium, quibus in Deuteronomii 657 praecipitur Cantico: Laetamini gentes cum populo ejus, id est, Dei qui priorem habuit populum Judaeorum (Deut. XXXIII, 43). Qui de Oriente et Occidente venientes, requiescent in sinu Abraham. Hoc est quod et Joannes Baptista dicebat: Et ne dicatis, patrem habemus Abraham. Dico enim vobis: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9). Et quomodo in proselytis non est ulla diversitas, sed et viri et feminae ad salutem pariter vocantur: sic et in eunuchis qui se castraverunt propter regna coelorum, uterque sexus accipitur; qui mortificaverunt membra sua super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium malum: donec perveniant omnes in virum perfectum, et dicant cum Apostolo: Nos neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus juxta carnem Christum, sed nunc jam non novimus (I Cor. V, 16). Ergo in eunuchis nequaquam illi intelligendi sunt, quos ardens poeta describens ait (Lucan. lib. X) : Nec non infelix ferro truncata juventus, Atque exsecta virum . . . . . . . . Sed illi de quibus Dominus in Evangelio loquitur: Qui se castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12): quales erant et Apostoli, quibus admirantibus et pro rei difficultate dicentibus: Quis ergo potest salvus fieri? respondit Salvator: Qui potest capere, capiat. Unde et Apostolus de hujuscemodi eunuchis, id est, de virginibus, praeceptum Domini se non habere testatur, sed dat consilium quasi misericordiam consecutus a Domino, volens omnes esse sicut seipsum: Tempus enim, ait, in collecto est: superest, ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29). Qui enim liber vocatus est a servitute et officio conjugali, iste vere servus est Christi.

(Vers. 4, 5.) Quia haec dicit Dominus eunuchis: Si custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum: et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. LXX: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volo, et tenuerint testamentum meum, dabo eis in domo mea, et in muro meo locum nominatum, meliorem filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis et non deficiet. Duo proposuerat, proselytos et eunuchos. Prius loquitur de eunuchis, datque eis praecepta vivendi, 658 et futurorum praemia pollicetur. Et post eos venit ad proselytos, illis quoque similia repromittens. Loquitur ergo eunuchis, qui desperatione dixerunt, Ecce ego lignum arens (Exod. XXIII), ne se putent subjacere maledicto, quod sterilibus dictum est: Maledictus sterilis qui non facit semen in Israel (Deut. VII). Si, inquit, custodierint sabbata mea, et de meis praeceptis elegerint ea quae volui, et non ea quae pro audientium imbecillitate concessi, et foedus meum sive testamentum omni retinuerint fide, dabo eis in domo mea, et in Templo meo, et in muris firmissimae civitatis meae locum, et nomen melius filiis et filiabus, quod nulla oblivione delebitur. Qui sint eunuchi supra diximus, qui solliciti sunt ad ea quae Dei sunt; quibus loquitur et Sapientia, quae titulo Salomonis inscribitur: Beata sterilis immaculata, quae non cognovit stratum in delicto, habebit fructum in visitatione animarum. Et eunuchus, qui non est operatus manu iniquitatem, neque cogitavit contra Dominum mala. Dabitur enim fidei ejus electa gratia, et pars in templo Domini delectabilis (Sap. III, 13, 14). Haec sterilis virginitate fecunda [ Al. fecundata] est; hic eunuchus regno coelorum vim facit, et violenter diripit illud. Iste custos sabbatorum, ut numquam faciat opera nuptiarum (I Cor. VII). Iste elegit quae Dominus voluit, ut plus offerat quam praeceptum est: ut non indulgentiam Apostoli ejus, sed voluntatem consideret. Iste tenet foedus Domini sempiternum, ut non ad tempus vacet orationi, et iterum ad id ipsum revertatur, sed accepturum esse se noverit in domo Domini, quae est Ecclesia ejus, locum optimum. Multae enim mansiones sunt apud Patrem (Joan. XIV). Et qui eunuchus fuerit, ac fecerit universa quae scripta sunt, habebit in muris ejus locum optimum, ut scilicet turris Domini efficiatur, et in sacerdotali consistat gradu, et pro carnis filiis, multos habeat filios spirituales. Talem fuisse eunuchum, quem Jesus amavit plurimum, Evangelistam Joannem, Ecclesiasticae tradunt historiae, qui recubuit super pectus Jesu (Joan. XIII); qui Petro tardius ambulante, elatus virginitatis alis cucurrit ad Dominum (Joan. XX); qui in secreta divinae se nativitatis immergens, ausus est dicere, quod cuncta saecula nesciebant: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat 659 in principio apud Deum (Joan. I, 2). Facessat igitur omnis cavillatio Judaeorum, et risui praebere se cesset, aperiens semiviris regna coelorum, cum pudicitia non in debilitate sit corporis, sed in animi voluntate.

(Vers. 6, 7.) Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos: omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem [Al. tenentes] foedus meum, adducam eos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae. LXX: Et alienigenis, qui additi sunt Domino servire ei, et diligere nomen ejus, ut sint ei in servos ÷ et ancillas ** et omnes qui custodiunt sabbata mea, ut non violent ea, et tenent testamentum meum, inducam illos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae. Post eunuchos transit ad alienigenas, quos prius nominaverat, et illis quoque praemia pollicetur: quod si servierint ei, et de servitute transierint ad nominis illius charitatem, sint ei servi: qualis fuit et Apostolus Paulus, scribens in principio Epistolarum suarum: Paulus servus Jesu Christi (Rom, I, 1). Et Moyses famulus Dei (Hebr. III). Quod autem in LXX additum est: et ancillas, obelo praenotavimus. Neque enim fieri potest, ut in spiritualibus donis sit sexus ulla diversitas: cum in Christo Jesu non sit vir et mulier; sed omnes in eo, unum simus (Joan. XVII). De sabbato et foedere sempiterno supra diximus. Qui ergo haec fecerit, adducet eum Deus in monte sancto suo, et laetitia afficiet in domo orationis suae. Mons sanctus, aut dogmata veritatis sunt, Trinitatisque confessio: aut ipse Dominus, ad quem ultimo tempore (juxta hunc eumdem Isaiam et Michaeam prophetam) gentes plurimae confluent (Isai. II, Mich. IV). Domusque orationis Ecclesia est, quae in toto orbe dividitur, et non Templum Judaeorum, quod brevissimis Judaeae terrae arctabatur angustiis.

(Vers. 8, 9.) Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altare meum: quia domus mea, domus orationis vocabitur cunctis populis, ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: adhuc congregabo ad eum congregatos ejus: Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. LXX: Holocaustomata eorum et victimae erunt acceptabiles super altare 660 meum. Domus enim mea, domus orationis vocabitur cunctis gentibus, dixit Dominus, qui congregat dispersos Israel: quia congregabo ad eum congregationem. Omnes bestiae ferae, venite, comedite, omnes bestiae saltus. Differentiam hostiarum et holocaustorum in Levitico plenius discimus. Holocausta sunt, quae super altare integra concremantur. Victimae et hostiae, quarum pars offertur altari, pars sacerdotibus traditur. Non est ergo credendum quod alienigenarum et eunuchorum hostiae, ritu Judaico requirantur. Sed hoc scire debemus, quod holocausta eunuchi offerant, qui totos se consecrant Deo; victimas autem alienigenae, qui ad tempus vacant orationi, de quibus loquitur Deus: Hostia laudis glorificavit [Al. glorificabit] me; et in alio loco: Immola Deo sacrificium laudis (Ps. XLIX, 14). De his victimis et holocaustis, per Osee Dominus loquitur: Misericordiam volo et non sacrificium: scientiam Dei, magis quam holocausta, quae offeruntur super altare Domini (Osee, VI, 6). Quod Joannes in Apocalypsi in coelo se vidisse testatur, sub quo erant animae martyrum (Apoc. VI). Ex quo unus de Seraphim carbonem forcipe comprehensum ad Isaiae detulit labia purganda (Isai. IV, 6). Hoc est altare, et hoc tabernaculum, ad cujus similitudinem omnia in Exodo facta referuntur, quibus oblatae sunt victimae spirituales Deo (Exod. XXXVIII). Alioquin de corporalibus hostiis, et holocaustis supra idem testatur Deus: Ut quid mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum holocaustomate [Al. holocaustomatibus] arietum, et adipe agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Domus enim mea, domus orationis vocabitur cunctis populis. Non uni genti Judaeae, nec uno Hierosolymae et urbis loco, sed in toto orbe terrarum: nequaquam taurorum et hircorum, et arietum, sed orationis. Quo testimonio Dominus abusus est, loquens contra eos, qui Spiritus sancti sub nomine, columbarum in Templo dona vendebant, et sedebant in cathedris pestilentiae, et habebant mensas nummulariorum (Matth. XXI et Joan. II), omnia facientes turpis lucri gratia, nescientes illud quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Haec autem futura Dominus repromisit, qui congregat dispersos Israel. Ad quos et Petrus Apostolus scribit 661 Epistolam: de quibus Evangelista loquitur: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Joan. XI, 7), implereturque quod dictum est: Congregatio populorum circumdabit te: propter hanc in excelsum convertere (Psal. VII, 8). Congregatis autem per Apostolos reliquiis Israel, et in unum redactis gregem his, qui fuerant ante dispersi, omnes bestiae provocantur, ut veniant et devorent Israel, eos videlicet, qui credere noluerunt, de quibus Apostolus: Etenim perveniet super eos finis (Philipp. III). Et Dominus in Evangelio: Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote, quod advenerit ejus consummatio (Luc. XI, 20). Sive hoc dicendum, quod bestiis ad devorandum traditi sunt, quas detestatur Propheta, dicens: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Ps. LXXIII, 19): de his tropologice bestiis, quae partem quamdam Domini devorarunt, et supra (Ad cap. IX) legimus, Syriam ab ortu solis, et Graecos ab Occidente, qui devorant Israel toto ore. Et in Jeremia: Ovis errans Israel, leones ejecerunt eam: primus devoravit eam rex Assur, et novissimus confringet ossa illius rex Babylonis (Jerem. L, 17). Potest et hoc dici, quod cum Israel populo rabidae prius gentes provocentur ad fidem, ut desertis saltibus, qui de exercitu Abessalon plurimos occiderunt, veniant ad Ecclesiam et comedant coelestem panem, agnique carne saturentur.

(Vers. 10-12.) Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. Et canes impudentissimi nescierunt saturitatem: ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate, et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius. LXX: Videte quoniam excaecati sunt omnes: non cognoverunt universi, canes muti non poterunt latrare: somniantes lectulum, amantes dormitationes. Et canes impudentes animae ignoraverunt [Al. ignorant] saturitatem. Et sunt mali nescientes intelligentiam: omnes vias suas secuti sunt. Unusquisque simul a summitate 662 ejus. Venite et sumamus vinum, et inebriemur, et sit talis dies crastina, magna amplius nimis **. Ut omnes, inquit, bestiae saltus veniant, et devorent congregatos, sive in locum Judaeorum, gentium turbae succedant, speculatores eorum in causa sunt, Scribae videlicet et Pharisaei: quia omnes caeci nescierunt Dominum Salvatorem, nec lucem voluerunt videre praesentem. Ad quos Dominus loquebatur: Stulti et caeci, quid est plus, aurum, an altare quod sanctificat aurum (Matth. XXIII, 17)? et iterum: Duces caeci, culicem liquantes, et camelum glutientes (Ibid., 24); et: Caecus caecum ducens, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Quod autem magistri speculatores vocentur, et supra legimus. In eo enim loco ubi juxta LXX dicitur: Vox custodum tuorum elevata est (Isai. LII, 8), in Hebraico scriptum est: Vox speculatorum tuorum. De quibus erat Ezechiel, cui loquitur Deus: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel (Ezech. III, 17). Sed illi speculatores non erant caeci. Denique appellabantur videntes. Isti autem de quibus Propheta nunc loquitur, non solum speculatores caeci, sed et canes muti appellantur, non valentes latrare. Qui enim gregem Domini custodire debebant, et lupos abigere, et latrare pro Domino, diligunt somnia, et daemoniacis visionibus delectantur. Et est sensus: Non possunt loqui veritatem, sed universa mendacia. Nec hoc fine contenti sunt, qui in custodia gregis Domini dormiebant, et latrare non poterant, et amabant cubile, per quae voluptas corporis indicatur; sed apud suos impudentes [ Al. impudentis] animae nescierunt saturitatem, qui numquam suo saturantur errore. Qui devorant plebem Domini sicut escam panis, et domos viduarum: gulaeque ac libidini serviunt. Non enim possunt dicere: Mandatum Domini lucidum illuminas oculos (Ps. XVIII, 9), nec nosse quod scriptum est: Sapientia hominis illuminat faciem ejus (Prov. XVII, 24). Et canes muti adversum inimicos, de quibus scriptum est: Nolite sanctum dare canibus (Matth. VII, 6). Et canes dormientes, qui nesciunt esse praeceptum: Ne dederis somnum oculis tuis, et palpebris tuis dormitationem (Ps. CXXXI); et rursum: Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit (Matth. XXIV, 42). Et idcirco dantes locum diabolo, canes impudentissimi sunt, qui numquam saturantur. Vomunt enim quod comederunt, et revertuntur ad 663 vomitum suum (Prov. XXVI). De quibus et Petrus Apostolus loquitur: Accidit illis verum illud proverbium: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (II Pet. II, 22). Quos speculatores et canes eosdem esse pastores, sequens sermo demonstrat: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam. Verbum enim Hebraicum ROIM [ Al. ROEM] ( ) quod quatuor litteris scribitur, res et ain et jod et mem, si legatur roim, pastores; si raim, pessimos sonat. Hoc diximus, ut variae interpretationis causas monstraremus. Omnes enim sua quaesierunt, et non quae Dei sunt, nec ambulaverunt per viam Domini (Philipp. II), de qua scriptum est: Quaerite quae sit via bona: et ambulate in ea (Jerem. VI, 16). Sed juxta quod in Judicum volumine legitur: Non erat rex in Israel; unusquisque quod rectum sibi videbatur, hoc faciebat (Judic. XVII, 6), et proprios sequebatur errores. Quodque sequitur: Unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum: venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate, et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius, in LXX Interpretibus non habetur, sed ex Hebraico additum, stellis illuminantibus praenotatur. Denique hos versiculos nullus Ecclesiasticorum Interpretum disseruit, sed quasi patentem in medio foveam transiliunt atque transmittunt. Quod autem dicit, hoc est, quoniam a via Domini declinantes, proprias semitas sunt secuti, propterea ardent avaritia a summo usque ad novissimum, a principibus usque ad plebem, ut postquam coeperint percutere conservos, et comedere ac bibere cum ebriis, dicant: Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate. Manducemus et bibamus: cras enim moriemur. Et erit sicut hodie, sic et cras: et multo amplius (I Cor., XV, 2). Hoc est quod supra dixit: Nescierunt saturitatem: nec praeterita voluptate satiantur, sed futuras delicias parant, multo majores quam quibus prius fruiti fuerant. Si hoc de principibus dicitur Judaeorum, propter quos plebs Domini a bestiis devorata est, vitemus exempla pejorum, nec in ebriemur vino, in quo est luxuria, nec voluptatibus obruamur; nec muti ad loquendum, contra adversarios nostros rabidi canes simus; sed Dei potius quam nostras sequamur vias, et audiamus Scripturam monentem: Sapite de Domino in bonitate (Sap. I, 1). Et iterum: 664 Intelligentia optima est his qui faciunt eam. Et si canes fuimus, non desperemus salutem, audientes verba Chananaeae dicentis ad Dominum: Etiam, Domine, nam et catelli comedunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. XV, 27). Ob quam causam misericordiam consecuta, audit a Domino: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Poterat enim dicere cum Propheta: Viam mandatorum tuorum cucurri (Ps. CXVIII, 32). Et iterum: Deduc me in via recta.

Cap. LVII (Cap. LVII.--Vers. 1, 2.) Justus periit [Vulg. perit ], et non est qui recogitet in corde suo: et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiae collectus est justus. Veniat pax: requiescat in cubili suo qui ambulat [Vulg. ambulavit] in directione sua. LXX: Videte quomodo justus periit, et nemo suscipit corde: et viri justi tolluntur, et nemo considerat. A facie enim iniquitatis ablatus est justus: erit in pace sepultura ejus: ablata est de medio. Propter speculatores caecos et canes mutos, qui ipsi pastores sunt, nescientes intelligentiam, nec praesentibus saturantur voluptatibus, sed semper se praeparant ad futuras, justus periit, de quo dicit uxor Pilati: Nihil tibi sit et justo illi (Matth. XXVII, 19). Qui lotis manibus, innocens sum ego, inquit, a sanguine justi hujus. In quo considerandum quod verbum perditionis, de quo saepe haeretici calumniam faciunt, quod interitum significet, et abolitionem in perpetuum, ponatur super Christo, cujus utique perditio persecutionis magnitudinem, et non finem monstrat substantiae. Et nemo est, ait, qui recogitet in corde suo, sive reponat. Neque enim fieri poterat, ut caeci et muti videntes vana et amantes somnia, ignorantesque intelligentiam atque sapientiam, cogitarent ea quae Dei sunt. Quodque sequitur: Et viri misericordiae, sive justi, colliguntur atque tolluntur, Apostolos significat, qui interficiuntur ab impiis, et a Domino congregantur. Causasque reddit cur interfectus sit justus atque sublatus, dicens: A facie enim malitiae collectus est justus, ut mala saeculi non videret. Sive propter malitiam hominum, quorum ipse peccata portabat, ad Patrem victor ascendit. Quod autem juxta Hebraicum dicitur: Veniat pax, requiescat in cubili suo: ambulet in 665 directione sua, sensus quidem perspicuus est, sed verborum consequentia, quae in suae linguae stat idiomate, apud nos videtur esse turbata. Quod autem dicit, hoc est: Veniat pax Justi, quam ascendens ad Patrem Apostolis dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Cumque pax Christi, quae exsuperat omnem sensum, venerit, requiescent Apostoli ejus in cubilibus suis, et mors eorum requiescet. Ex quo ostendit martyres non perire, sed vincere, et aeterna sede requiescere. Ipse vero cujus pax est, et cujus Apostoli requiescunt in cubilibus suis, ambulat in directione sua, recto itinere ad Patrem victor ascendens. Porro quod in Septuaginta legitur: A facie malitiae ablatus est justus, erit in pace sepultura ejus, ablata est de medio, omnia referuntur ad 666 Christum absque commixtione personae Apostolorum, cujus sepultura in pace est, et sublata de medio. Neque enim caro ejus vidit corruptionem, nec permansit in sepulcro, qui est inter mortuos liber, dicente Angelo ad mulieres: Quem quaeritis Jesum, non est hic: Venite, et videte locum ubi positus fuit Dominus (Matth. XXVIII, 5, 6). Judaei et haec et caetera quae sequuntur, vel generaliter de omnibus justis arbitrantur intelligi, quorum Manasses fudit sanguinem, et implevit Jerusalem a porta usque ad portam; vel certe Isaiam de sua prophetare morte, quod serrandus sit a Manasse serra lignea, quae apud eos certissima traditio est. Unde et nostrorum plurimi illud, quod de passione Sanctorum in Epistola ad Hebraeos ponitur: Serrati sunt (Hebr. XI, 37), ad Isaiae referunt passionem.

LIBER DECIMUS OCTAVUS.

recensere

767-768 Duo devicesimus in Isaiam, immo extremus liber, tuo, o filia Eustochium, et sanctae matris tuae Paulae nomini dedicatur, ut quas pari honore suspexi, aequa commemoratione nunc recolam: praesertim cum et illa dum viveret, hoc opus tecum crebrius postularit, et vir eruditissimus frater tuus Pammachius et tunc et postea frequentibus scriptis cogere non destiterit: mihique et praesentium amicorum et absentium, virorumque ac feminarum in Christo dormientium eadem religio sit, id est, animorum charitas, non corporum. Nec ignoro quanta inter homines sententiarum diversitas sit. Non dico de mysterio Trinitatis, cujus recta confessio est ignoratio scientiae: sed de aliis Ecclesiasticis dogmatibus, de Resurrectione scilicet, et de animarum et humanae carnis statu, de Repromissionibus futurorum, quomodo debeant accipi, et qua ratione intelligenda sit Apocalypsis Joannis, quam si juxta litteram accipimus, judaizandum est; si spiritualiter, ut scripta est, disserimus, multorum veterum videbimur opinionibus contraire: Latinorum, Tertulliani, Victorini, Lactantii: Graecorum, ut caeteros praetermittam, Irenaei tantum Lugdunensis episcopi faciam mentionem, adversum quem vir eloquentissimus Dionysius Alexandrinae Ecclesiae pontifex elegantem scribit librum, irridens mille annorum fabulam, et auream atque gemmatam in terris Jerusalem, instaurationem Templi, hostiarum sanguinem, otium sabbati, circumcisionis injuriam, nuptias, partus, liberorum educationem, epularum delicias, et cunctarum gentium servitutem: rursusque bella, exercitus, ac triumphos et superatorum neces, mortemque centenarii peccatoris. Cui duobus voluminibus respondit Apollinarius, quem non solum suae sectae homines, sed et nostrorum in hac parte dumtaxat plurima sequitur multitudo, ut praesaga mente jam cernam quantorum in me rabies concitanda sit. Quibus non invideo, si tantum amant terram, ut in regno Christi terrena desiderent: et post ciborum abundantiam, gulaeque ac ventris ingluviem, ea quae sub ventre sunt quaerant. De quibus apostolus Paulus: Esca, inquit, ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet (I Cor. VI, 13.) Et, Non est regnum Dei cibus et potus (Rom. XIV, 17). Et Dominus atque Salvator: Erratis, inquit, nescientes Scripturas neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent, 769-770 neque nubentur: sed erunt similes Angelorum (Matth. II, 29, 30). Nec haec dicens aufero corporum veritatem, quae incorrupta et immortalia resurrectura confiteor: ut mutent gloriam, non substantiam. Sicque recto incedendum est tramite, ut nec ad sinistram nec ad dexteram declinemus, id est, nec Judaicum nec haereticum sequamur errorem. Quorum alii qui carnis sunt, solas diligunt carnes: alii ingrati beneficiorum Dei, habere detrectant, quod Christus et natus habuit et resurgens. Cum enim Apostoli eum putarent spiritum, vel juxta Evangelium, quod Hebraeorum lectitant Nazaraei, incorporale daemonium, dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ipse ego sum: Palpate et cernite, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes (Luc. XXIV, 38, 39). Rursumque Thomae locutus est ambigenti: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas: et extende manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27). Denique ad probandam corporis veritatem, sumpsisse scribitur cibos, quos et Archisynagogi filiae jusserat tribui, quam a mortuis suscitavit. Et Lazarus, ne resurrectio ejus phantasma putaretur, cum Salvatore narratur iniisse convivium (Marc. V; et Luc. XIII; Joan. XII). Non quo post resurrectionem manducemus et bibamus, ut Milliarii nostri volunt, et immortalia atque incorrupta corpora alimoniis sustentanda terrenis sint: alioquin ubi cibus, sequuntur et morbi: ubi morbi, adhibendus est medicus: ubi medici, frequenter interitus: rursumque resurrectio, et nova ex integro conversatio; sed ut resurrectionis fidem ciborum assumptio comprobaret. Haec magnopere praecavemus, et pressius loquimur, scientes inter serpentes nobis et scorpiones ambulandum, qui mordent et feriunt in abscondito (Ezech. II). De quibus et Ecclesiastes: Si momorderit, inquit, serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit (Eccles. X, 11); et hujus pater David: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec fecisti, et tacui: existimasti, inique, quod ero tui similis. Arguam te, et ponam contra faciem tuam (Ps. XLIX, 20, 21); ut quae in aliis criminaris, ipse habere docearis. Si cui autem explanationum in Prophetas displicet longitudo: audiat libere, multo me pauciora dixisse, quam rei [ Al. rerum] obscuritas flagitat, et posse unumquemque de nostra latitudine breves sibi Commentariolos facere, qui tamen pleno intellectui non sufficient. Neque enim simplex a Prophetis historia, et gestorum ordo narratur: sed aenigmatum plena sunt omnia; aliudque in verbis sonant, aliud tenetur in sensibus: ut quae aestimaveris plana, et inoffensa currere lectione; sequentium rursum obscuritatibus involvantur. Verum tempus est, ut finem imponam volumini prophetali, in cujus expositione si prolixior solito fuero, extremis partibus concedendum est, quas dividere nolui, ne librorum numerus augeretur.

Cap. LXV (Cap. LXV.--Vers. 1.) Quaesierunt me qui ante me non interrogabant: invenerunt, qui non quaesierunt me. Dixi: ecce ego, ecce ego ad gentem quae non invocabat nomen meum. LXX: Apparui non quaerentibus me: inventus sum ab his qui me non interrogabant. Dixi: ecce ego in gente quae non invocavit nomen meum. Ad orationem populi mixtam querimoniis, in qua dixerat: Quare nos errare fecisti, Domine, 771 de via tua: indurasti corda nostra, ut non timeremus te (Isai. LXIII, 17)? respondit, ut Judaei volunt, Deus Pater; ut nos probamus, Dominus atque Salvator: in tantum non sum rigidus et crudelis, qui malo poenitentiam peccatoris, quam mortem: nec repello filios poenitentes, qui tamen sui nominis servaverint dignitatem, ut etiam alienos salvare velim (Ezech. XXXIII). Qui enim me non quaerebant, nec dicere poterant: Quem scripsit Moyses in Lege, et prophetae, invenimus Jesum (Joan. I, 45); ipsis apparui, de quibus et alibi Propheta testatus est: Quibus non est annuntiatum de eo, audient: et qui non audierunt, intelligent (Isa. LII, 15). Vos autem qui legem Dei die ac nocte meditamini, frustra jactatis poenitentiam, cujus opera non facitis. Unde Evangelistae et apostoli, semper adventum Domini, veteris Testamenti cupientes testimoniis roborare, dicebant: Ut impleretur quod dictum est per Prophetam (Matth. I, 22). Centurio Dominum non quaerebat, et audivit a Domino: Neque in Israel tantam fidem inveni (Luc. VII, 9; Matth. VIII, 10). Syrophoenissa mulier Prophetarum eloquia nesciebat, et Domini voce laudatur: O mulier, magna est fides tua. Regulus (Joan. IV), qui Graece dicitur βασιλικὸς, quem nos de aula regia rectius interpretari possumus palatinum, non solum filii, sed universae domus suae reperit sanitatem. Quod autem juxta Hebraicum dicitur: Quaesierunt me qui ante non interrogabant, ad eumdem sensum refertur: ut prius Dei notitiam non habentes, postea quaerant Dominum, et eum revelatione cognoscant: qui et Paulo dum Ecclesiam credentium persequitur, revelatus est (Act. IX). Et apostolo Petro ait: Beatus es, Simon Barjona: quia caro et sanguis non revelaverunt tibi; sed Pater meus qui est in coelis (Matth. XVI, 17). Hunc quaerebat et Moyses loquens Deo: Si inveni gratiam apud te, ostende te mihi manifeste, ut videam te (Exod. XXXIII, 13). Majores divitias thesauris Aegypti, Christi opprobrium praestolans, dum retributionem desiderat futurorum, et invisibilem Deum quasi videret, animo contemplabatur. De quo et in Psalmis legitur: Spes omnium finium terrae, et in mari longe (Ps. LXIV, 6). Et in Genesi: Ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Quodque sequitur: Dixi: ecce ego sum: ad gentem quae non invocabat nomen meum (Exod. III, 14), illi sensui convenit: Qui est, misit me ad vos. Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus aequalem se esse Deo, etc. (Philipp. II); sed totius mundi provocans gentes, unam fecit sui nominis gentem Christianorum.

772 (Vers. 2.) Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. LXX: Expandi manus meas tota die ad populum incredulum et contradicentem, qui non ambulaverunt in via bona: sed post peccata sua. Hoc quod supra dictum est: Apparui his qui me non interrogabant: inventus sum ab his qui me non quaerebant, apostolus Paulus scribens ad Romanos, cum super gentium persona exposuisset, adjecit: Ad Israel autem dicit: Expandi manus meas ad populum incredulum et contradicentem (Rom. X, 21), qui cum beneficiis Domini vinceretur, et ultra hominem signa conspiceret, loquebatur: Iste non ejicit daemonia, nisi in Beelzebub principe daemoniorum (Luc. XI, 15). Et iterum: Samaritanus es tu, et daemonium habes (Joan. VIII, 48). Et rursum: cum sis homo, facis te Deum (Joan. X, 33). Et alibi: Iste homo non est a Deo, qui sabbatum non custodit (Joan. IX, 10). Et multa alia, quae longum est texere. Denique cum ille in cruce extenderet manus ad populum non credentem, et diceret: Pater, ignosce eis: quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 31): illi e regione dicebant: Vah! qui destruit Templum, et in tribus diebus aedificat illud: descendat nunc de cruce, et credimur ei. Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest (Matth. XXVII, 40). De hoc et Simeon in ulnis tenens parvulum prophetabat: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur (Luc. II, 34). Romae Judaei loquuntur ad Paulum: De secta hac notum est nobis, quod ubique ei contradicatur (Act. XXVIII, 41). Possumus expansas manus et in largitate donantis accipere, quod nihil eis petentibus denegarit: sed statim roganti leproso reddiderit sanitatem (Matth. VIII): et caecus a nativitate acceperit oculos (Joan. IX): et esurientia in deserto, exceptis pueris ac mulieribus, populorum saturata sint millia (Matth. XIV). Significant expansae manus et parentis clementiam, suos filios in sinu recipere gestientis. Qui e contrario ambulaverunt in via non bona, et secuti sunt cogitationes suas. Quibus Dominus loquitur per Prophetam: Averte pedem tuum a via aspera (Prov. IV, 27). Dilexerant enim alienos, et instar meretricis dixerant: Vadam post amatores meos (Ose. II, 5). Et relinquentes viam bonam, quae dicit in Evangelio: Ego sum via (Joan. XIV, 6), ambulaverunt per latam et spatiosam viam, quae ducit ad mortem, et secuti sunt cogitationes suas, quas Propheta devitans, Dominum deprecatur: Ab occultis 773 meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero (Ps. XVIII, 13, 14). Et Apostolus eos qui non habuerunt notitiam Dei, tradi docet reprobo sensui et operibus malis, ut faciant ea quae non conveniunt (Rom. I). Nos autem Psalmistae voce dicamus: Deduc me in via recta (Ps. CXXXVIII, 24).

(Vers. 3.) Populus qui ad iracundiam provocat me, ante faciem meam semper: qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres (Ex Exod. XX, 4). LXX: Populus hic qui exacerbat me in conspectu meo: ipsi semper immolant in hortis, et adolent incensum super laterem ÷ daemonibus qui non sunt. ** Dicente Domino: Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnium quae in coelo sunt, et quae super terram. Et per Moysen increpante facientes: Irritaverunt me in diis alienis, et in abominationibus suis me ad amaritudinem provocaverunt. Immolaverunt daemoniis, et non Deo (Deut. XXXII, 16, 17), illi studio delinquendi quasi irritarent et provocarent Deum, non solum fecerunt quod non licebat, sed jugiter semperque fecerunt, peccantes in conspectu Domini, cujus oculis cuncta patent, vel in Templo ejus, idolis hostias immolantes. Ac ne quid vero deesset sacrilegio, immolabant in hortis, et adolebant thura super lateres, jungentes idololatriae luxuriam, et sacrificiis voluptatem, et pro uno altari quod impolitis lapidibus Dei erat lege constructum, coctos lateres et agrorum cespites. hostiarum sanguine cruentabant. Hoc dictum sit juxta litteram: alioquin secundum intelligentiam spiritualem, omnis haereticus ad iracundiam provocat Dominum, et in falsitate dogmatum suorum offert immunda sacrificia, nequaquam firma et mansura perpetuo, sed instar hortorum ad breve virentia, carnis deliciis providens. Cui dicitur: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni. Aruit fenum, et flos decidit: verbum autem Domini, quod in ecclesiis praedicatur, permanet in aeternum (Isai. XL, 6, 7). Hos hortos ex vinea sua nolens fieri Naboth, Achab impiissimo regi sanguinem fundit (III Reg. XXII). Neque enim congruum erat, ut paterna periret haereditas: et excisis vineis, quae afferunt fructum 774 qui laetificat cor hominis, in loco virtutum, deliciarum atque vitiorum olera nascerentur. Fertur sapientissimi apud Graecos merito celebrata et laudata sententia, qui omnes saeculi voluptates, et pompam mundi atque luxuriam celeriter transeuntem, hortos Adonidis vocat. Sacrificant quoque haeretici super lapides, quando errores suos et exquisita mendacia, dialectica nituntur arte firmare, et in quadrum exstruere: et γραμμικαῖς, ut aiunt, ἀνάγκαις, id est, secti in latere pulveris atque descripti lineis roborare. Quod autem in Septuaginta legitur: daemonibus qui non sunt, et in Hebraico non habetur, illo sensu accipiendum, quod juxta litteram, et juxta spiritum, nec daemonia subsistant, quia jam a Deo, qui vere est, exciderunt: nec sectae haereticorum quae nullam retinent veritatem, sed in umbrarum similitudinem transeunt atque intereunt. Unde et Esther loquitur ad Dominum: Ne tradas haereditatem tuam his qui non sunt (Esther XIV, 11). Et sanctus precatur in psalmo: Ignosce mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et ultra non subsistam (Ps. XXXVIII, 14). Qui enim dum in hoc vivit corpore, veniam peccatorum non fuerit consecutus, et sic de vita excesserit, Deo perit, et esse desistit, licet sibi subsistat in poenis.

(Vers. 4, 5.) Qui habitant in sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt: qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis suis: qui dicunt, recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. LXX: In sepulcris et in specubus dormiunt propter somnia: qui comedunt carnem suillam et jus hostiarum, profana omnia vasa eorum: qui dicunt, abi longe a me, ne appropinques mihi, quoniam mundus sum. Nihil fuit sacrilegii quod Israel populus praetermitteret, non solum in hortis immolans, et super lateres thura succendens, sed sedens quoque, vel habitans in sepulcris, et in delubris idolorum dormiens, ubi stratis pellibus hostiarum incubare soliti erant, ut somniis futura cognoscerent. Quod in fano Aesculapii usque hodie error celebrat ethnicorum multorumque aliorum, quae non 775 sunt aliud, nisi tumuli mortuorum. Nec hoc erant impietatis fine contenti, sed porcorum quoque carnibus vescebantur, quod lege prohibitum erat, et jus hesternum, quod Graeci vocant ἕωλον avidis faucibus devorabant (Levit. XII). Unde tam ipsi quam vasa eorum immunda erant, et in tantum procacitatis ac superbiae quotidie augmenta capiebant, ut quicumque non simili duceretur errore, eum arbitrarentur immundum, contactumque ejus fugerent, quemadmodum Samaritani et Judaei nobis faciunt, omnesque haeretici, quales nuper sub magistro cerebroso in Gallia pullularunt, qui basilicas Martyrum declinantes, nos qui ibi orationes ex more celebramus, quasi immundos fugiunt. Hoc autem non tam illi faciunt, quam habitantes in eis daemones, fortitudinem et flagella sancti cineris non ferentes. Quis autem haereticorum non requiescit in memoriis, non dormit in specubus magistrorum? Qualis fuit Marcion et Valentinus, et nuper Eunomius, mentis immunditiam leprosa carne contestans, qui lumen sancti Spiritus relinquentes, et coenaculum in quo Apostoli versabantur, in diaboli tenebris commorantur, et speluncas diligunt, quas Jeremias mystico sermone condemnat: Facta est haereditas mea mihi quasi spelunca hyaenae (Jerem. XII, 8), quam nostri belluam vocant: quod animal semper cadavera persequitur, et vivit succo ac sanie corporum mortuorum. Adversum hos, qui habitant in speluncis, et Abacuc lamentabili voce dicebat: Vae qui potum dat proximo suo potionis turbidae: et inebriat eum, ut respiciat ad speluncas suas (Abac. II, 15). De his speluncis et Dominus loquebatur: Scriptum est, domus patris mei, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI, 13), in quibus animas interficitis deceptorum, ut non videatis in eis visiones, de quibus idem Salvator ait: Ego visiones multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum (Ose. XII, 10). Et alius ad eum: Locutus es, inquit, in visione filiis tuis (Psal. LXXXVIII, 20), sed somniis 776 creditis et phantasmatibus, quibus praecepit Dominus non esse credendum. Isti porcorum carne vescuntur, de quibus dicitur: Ne miseritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 27). Et jus profanum comedunt, quod in libris eorum haeretica arte conditum est. Quorum vasa immunda sunt omnia, tam scilicet corpora, quam doctrinae, et in tantam dementiam veniunt, ut quicumque eorum non fuerit similis, eum quasi perditum detestentur.

(Vers. 6, 7.) Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam et retribuam in sinu eorum iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles, exprobraverunt mihi, et remetiar opus eorum primum in sinum eorum. LXX: Iste est fumus furoris mei: ignis ardet in eo cunctis diebus. Ecce scriptum in conspectu meo: Non tacebo, donec reddam et retribuam in sinu eorum peccata sua, et patrum suorum, dicit Dominus: qui adolebant incensum super montes et super colles, exprobraverunt mihi; reddam opera eorum in sinum eorum [Al. suum ]. Propter opera vestra, et incredibilem mentis arrogantiam, ut immundi, mundos putaretis immundos, eritis fumus, ignis ardens [ Al. ardentis], qui de meo furore succensus est. Furorem autem, oblivionem, iram, poenitudinem, ita in Deo debemus accipere, quomodo pedes, manus, oculos, aures, et caetera membra, quae habere dicitur incorporalis et invisibilis Deus. Non quo his pateat perturbationibus, qui eas dono gratiae suae exstinguit in nobis; sed quo per nostra verba Dei erga nos intelligamus affectum. Neque enim ira, quae est ultionis libido, ita definitur in Deo, ut in hominibus, quae materiam habet in nostris vitiis, non in Domini voluntate: qui thesaurizamus nobis iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, ut tribulos nostros et spinas, et zizania, quae pro semine Dei attulimus, ligna quoque, fenum et stipulam, quae super fundamentum 777 Pauli aedificavimus (I. Cor. III), sapiens flamma consumat. De hoc igne perpetuo et in Moysi cantico legimus: Ignis accensus est de furore meo, et ardebit usque ad infernum deorsum. Devorabit terram et genimina ejus: comburet fundamenta montium, et sagittae meae consument eos (Deut. XXXII, 22). Cujus testimonii sensus est, quod ignis Dei atque vindicta semper ardeat peccatoribus, et eos usque ad inferos persequatur. Qualis erat et dives ille in Evangelio (Luc. XVI) purpuratus, qui, requiescente Lazaro in sinu Abraham, aeternis torquebatur ardoribus. Terram quoque, id est, carnem nostram, et genimina ejus, id est, carnis desideria, eadem flamma comburet, et fundamenta montium quae se elevant contra scientiam Dei. Ipsos quoque montes Dei jacula disperdent, ut humiliati in poenis, montes esse desistant. Ecce, inquit, scriptum est coram me. Omnia enim nostra peccata Dei patent oculis, et in his scripta sunt libris, de quibus in Daniele legimus: Throni positi sunt, et libri aperti sunt (Dan. VII, 10). De quibus in alio loco dicitur: Super terram scribantur (Jerem. XVII, 13). Et nequaquam ultra reticebit qui prius dixerat, Tacui: numquid semper tacebo? dicit Dominus (Isai. XLII, 14). Sed reddet unicuique quod operatus est in sinu ejus, hoc est in cordis arcano, ut eos propria torqueat conscientia. De qua et Osee propheta vaticinatur: Cadent in gladio principes eorum propter indisciplinationem linguae eorum (Ose. VII, 16). Haec est detractio ipsorum in sinu eorum, quae de uniuscujusque corde procedit. Simile quid et in Proverbiis scribitur; In sinu redduntur suo iniquis omnia (Prov. V, 22). Qui sinus propter animae principale ( Graec. ἡγεμονικὸν) alio nomine appellatur caput. Vias eorum dedi in capita eorum (Ezech. IX, 10). Et alibi: Convertetur dolor ejus in caput ejus, et super verticem illius iniquitas ejus descendet (Ps. VII, 17). Est autem et bonus sinus, qui sanctitate fruetur conscientiae, de quo Psalmista dicebat: Et oratio mea in sinu meo convertetur (Ps. XXXIV, 13). Intelligitur sinus in quemlibet affectus atque dilectio, ut quando ad maritum sermo dirigitur, Uxor quae est in sinu tuo; et ad parentem, Adducent filios tuos in sinu (Luc. XVI). Unde et omnes qui patrem habent Abraham, et virtutum ejus similes esse meruerunt, requiescunt in sinu ejus. Neque enim patres, quorum nunc iniquitates nobis et peccata redduntur, eos debemus accipere, de quorum semine nostra nata sunt corpora. 778 Alioquin et ipse Moyses qui dixerat, peccata patrum filiis esse reddenda in tertiam et quartam generationem, his qui oderunt Deum (Exod. XX), interpretatur sententiam suam, dicens: Non morientur filii propter peccata patrum: sed unusquisque in suo peccato morietur (Deut. XXIV, 16). Eamdem Ezechiele approbante sententiam, quod nequaquam dicatur illa parabola: Patres uvam acerbam comederunt, et dentes filiorum obstupuerunt (Ezech. XVIII, 2), sed ejus tantum dentes obstupescere, qui comederit: et perire animam peccatricem, nec externa luere peccata. Ex quo intelligimus, vel in bonam partem, vel in contrariam, eos accipiendos patres, quibus unusquisque apponitur, cum de hac vita excesserit. Sacrificavit autem super montes et colles Israel, quando in Bethel et Dan aureos vitulos posuit. Et exprobravit Deo super praeceptis suis, dum ejus neglexit caeremonias, et cultum Dei daemonibus tribuit: quorum opera reddenda sunt in sinu eorum (Ose. IV). Omnisque haereticus contemnens Ecclesiasticam simplicitatem, sacrificat in montibus, et exprobrat Deo, dum ejus praecepta contemnit.

(Vers. 8.) Haec dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: ne dissipes illud, quoniam benedictio est; sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. LXX: Sic dicit Dominus: Quomodo si inveniatur acinum in botro, et dicatur: ne contingas illud, quia benedictio est in eo: sic faciam propter servum meum, ut non disperdam omnes. Dixerat Dominus, Israel esse periturum, et omnia peccata illius suis patere conspectibus, et redditurum se opera singulorum in sinu eorum. Post haec infert similitudinem, et comparationis exemplum, quo doceat unumquemque suo perire peccato, et etiamsi peccantium sit plurima multitudo, unum justum cunctorum vitio non perire. Si quis, ait, in botro et uva, quae ad maturitatem pervenire non potuit, et acescentes attulit fructus, vel aliquo aeris ac terrae corrupta est vitio, unum granum reperit illaesum, quod spem habeat adhuc majus fieri, et ad maturitatem solitam pervenire, dicat alteri, ne tangas illud, sed dimitte ut crescat, quia benedictio Domini est, ut in tanta acinorum multitudine solum evaderet siccitatem: sic, inquit, de Judaeorum innumerabili multitudine, quae offendit Deum, si paucos justos invenero, liberabo eos de interitu 779 plurimorum. Et hoc faciam propter servos meos Abraham, Isaac et Jacob, ad quos facta est repromissio, sive propter eos, qui inter plurimos peccatores serviunt mihi. Tale qiud et in Genesi legimus, quando de quinquaginta usque ad decem paulatim quaeruntur justi, qui de peccato liberent civitatem (Gen. XVIII), et Lot de Sodomis cum filiabus suis solus justus eripitur (Gen. XIX). De quo in Catholica Epistola scribitur (II Petr. II), quod cruciaretur anima ipsius videntis nefanda committi, et animae [ Al. animi tui] judicium, corporis habitudine demonstraret. Enoch quoque inter peccantium plurimam multitudinem solus raptus ad Deum est (Gen. V). Et Noe cum liberis suis, propter declinantem omnem carnem a Domini servitute, Diluvium delere non potuit (Gen. VII). Sed et Abraham de igne Chaldaeorum, fidei integritate servatus est (Gen. XI). In quem sensum et Jeremiae verba ex persona Domini dicentis consentiunt: Quasi calidum in deserto, inveni Israel cum occisis gladio (Jerem. XXXVIII, 2 sec. LXX; in Vulg. XXXI, 2). Cum enim, inquit, omnis mundus idololatriae gladiis vulneratus jaceret exanimis, inveni Israel in Abraham habere calorem fidei, quasi medicus, qui post praelium inter cadavera mortuorum, ubi quem senserit pulsantibus venis aliquid habere vitale, adhibet curam vulneribus, ut restituat sanitatem. Pro eo quod scriptum est, ὡς θερμὸν, hoc est, quasi calidum, Latinus interpres, verbi ambiguitate deceptus, lupinum interpretatus est, in quo et Graecorum plerique errant. Et tamen sciendum in Hebraico pro calore scriptum esse THODA ( ), quod interpretatur gratia: quod scilicet gratia Dei, et non merito operum suorum salvatus sit Israel.

(Vers. 9.) Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos: et haereditabunt eam electi mei, et servi mei inhabitabunt ibi, et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui quaesierunt me. LXX: 780 Et educam de Jacob semen, et de Juda, et haereditabit montem sanctum meum, et haereditabunt electi mei, et servi mei habitabunt ibi, et erunt in saltu ovilia gregum, et vallis Achor in requie armentorum populo meo qui requiesierunt me. Quem supra vocavit granum botri, sive acinum, aut (ut multi volunt) racemum, hunc nunc appellat semen Jacob et Juda, qui possideat montes, sive montem ejus. Semen Jacob et Juda plerique Christum intelligunt, de quo in Genesi dicitur: Juda, te laudabunt fratres tui (Gen. XLIX, 8), et caetera. Nulli enim dubium quin Salvator de Judae stirpe generatus sit. Alii autem Apostolos intelligi volunt, de quibus saepe diximus: Reliquiae salvae erunt (Isai. I, 9). Et: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus (Rom. IX, 29). Isti possederunt montem Domini conscientia habitantis in se Christi, loquentes: Accessimus ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem (Hebr. XII, 22). Sive montes ejus, de quibus in psalmis canitur: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV, 2). Et: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1). Possidebunt autem Sion electi Domini, et inhabitabunt in ea servi ejus. De quibus in eodem volumine scribitur: Semen Abraham servi ejus, filii Jacob electi ejus (Psal. CIV, 6). Quicumque ergo adhuc semen est, nec formatus in filium, iste servus est Domini, cui dicit in Evangelio: Scio quia semen Abrahae estis, sed necdum filii (Joan. VIII). Si enim semen essent Abraham, opera utique Abraham facerent. Qui autem filius, iste et electus est Domini. Unde electus possidet Jerusalem, et servi habitant in ea, et de filiorum ac servorum differentia dicitur: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed spiritum adoptionis (Rom. VIII, 15). Et erunt, inquit, campestria, sive saltus, in caulas gregum. Pro campestribus in Hebraeo SARON ( ) ponitur. Omnis regio circa Lyddam, Joppen et 781 Jamniam apta est pascendis gregibus. De quo et in Actibus Apostolorum scriptum est: Saltus autem vertentur in ovilia (Act. IX), juxta illud quod in psalmo canitur: Vox Domini perficientis cervos, et revelabit saltus (Psal. XXVIII, 9), sive condensa silvarum, ut latrones ibi latitare desistant, et bestiae venenataque animalia, et loca quondam insidiarum et sanguinis, in ecclesias Domini transeant, et pascantur ibi greges ab eo, qui posuit animam pro ovibus suis. De quo scriptum est: Ipse pascet nos in saecula (Psal. XLV, 15). Ista vox Domini perficiens cervos, et revelans condensa silvarum, per Joannem clamat in eremo: Jam securis in radicem arborum posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10). Et iterum: Omnis vallis implebitur (Luc. III, 5); de qua et nunc dicitur: et vallis Achor in cubile armentorum, et in requiem populo meo qui requisierunt me. De qua et in libro Jesu filii Nave legimus, quod ibi interfectus sit Acham, qui furatus est de anathemate, et de spoliis Jericho, et cum omni domo sua interfectus, atque ex eo quod turbaverit populum, locus ipse in quo accidit, ACHOR ( ), id est, turbationis ac tumultus nomen accepit (Jos. VII). Vallis igitur Achor, in qua quondam maledictio fuit atque supplicium, erit in armentorum requiem. Quae Paulus edisserens, ait: Numquid de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9)? an utique de nobis dicit, quia debet in spe qui arat, arare, et qui terit aream, terere eam in spe, ut participetur. De hac valle et in Osee mystice scriptum est: Loquar ad cor ejus, haud dubium quin Jerusalem; et dabo possessores illius inde, et vallem Achor, ut aperiat intelligentiam illius (Ose. II, 14). Idcirco enim vallis Achor in possessionem traditur armentorum populi Dei, et saltus vertuntur in caulas gregum, ut aperiatur intelligentia, et Domini veritas cognoscatur.

(Vers. 11, 12.) Et vos qui dereliquistis Dominum, et obliti estis montem sanctum meum. Qui ponitis fortunae mensam, et libatis super eam. Numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis. LXX: Vos autem qui dereliquistis me, et obliti estis montis sancti mei, et paratis fortunae mensam, et impletis daemoni potionem: ego tradam vos in gladium: omnes interfecti corruetis. In locis quondam silvestribus atque turbarum. 782 in locis gentilium erunt caulae ovium, id est, Ecclesiae de toto orbe credentium. Vos autem, o populi Israel, qui dereliquistis Dominum, et ad iracundiam provocastis Sanctum Israel, qui obliti estis montem sanctum ejus, de quo crebro diximus, vel Dominum Salvatorem, qui montium mons est, et sanctorum omnium sanctus, vel montem Sion, et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem, qui haec et haec facitis, tradam gladio, ut omnes interfecti pariter corrnatis. Qui sit gladius, dicemus postea: Ponitis, inquit, fortunae mensam, et libatis super eam: sive juxta Septuaginta: Paratis fortunae mensam, et impletis daemoni poculum, aut κέρασμα, quod omnes similiter transtulerunt, id est, mixtam potionem. Est autem in cunctis urbibus, et maxime in Aegypto, et in Alexandria idololatriae vetus consuetudo, ut ultimo die anni et mensis eorum qui extremus est, ponant mensam refertam varii generis epulis, et poculum mulso mixtum, vel praeteriti anni, vel futuri fertilitatem auspicantes. Hoc autem faciebant Israelitae, omnium simulacrorum portenta venerantes, et nequaquam altari victimas, sed hujuscemodi mensae liba fundebant. Quodque Septuaginta transtulerunt daemoni, in Hebraico habet MENNI ( ), quod Symmachus interpretatus est, absque me: ut sit sensus: Qui paratis fortunae mensam, et impletis absque me potionem; ut doceat non sibi fieri, sed daemoni. Gladius autem quo interficiuntur, pro supplicio accipitur. Neque enim omnis populus Israel gladio traditus est, quorum videmus quanta millia in toto orbe dispersa sint; sed poenis atque cruciatibus, captivitati et ultimae servituti, juxta illud quod alibi dicitur: In gladio morientur omnes peccatores populi mei: et in Deuteronomii Cantico: Inebriabo sagittas meas in sanguine, et gladius meus comedet carnes vulneratorum (Deut. XXXII, 42). Haud credibile esse potest, sagittas Domini inebriari sanguine, et gladium illius vulneratorum saturari carnibus. De his sagittis quae Job per singula horarum momenta pungebant, loquitur. Sagittae Domini in corpore meo sunt: quarum furor ebibit spiritum meum; cum enim coepero loqui, stimulant me (Job. VI, 4). Juxta tropologiam autem 783 hoc dicendum est, quod omnes qui Ecclesiam deserunt et obliviscuntur montem sanctum Dei, et se tradunt spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, isti parant fortunae mensam, nihil ad Deum pertinere credentes, sed vel stellarum cursu, vel varietate fortunae omnia gubernari: quos Paulus increpat, dicens: Non potestis mensae Domini participare, et mensae daemoniorum. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum (I Cor. X, 20, 21): quia aeternis tradentur suppliciis, ita ut nullus eorum caedem et ruinam possit evadere.

(Vers. 12.) Pro eo quod vocavi, et non respondistis, locutus sum, et non audistis: sed fecistis [Vulg. et faciebatis] malum in oculis meis, et quae nolui, elegistis. LXX: Quia vocavi vos, et non audistis: locutus sum, et contempsistis, et fecistis malum in conspectu meo, et quae nolebam elegistis. Gladio, ait, estis traditi, quia non solum reliquistis me, et obliti estis mei, et fortunae poculum miscuistis, sed cum essem Emmanuel, id est, nobiscum Deus, de quo et Joannes scribit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), praesens vos vocavi: revertimini ad me filii revertentes (Jerem. III, 14). Et: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28), et respondere noluistis. Locutus sum in parabolis, et omnia feci quae facere debui, et non audistis me, immo et contempsistis. Ego enim sum qui et supra dixi: Veni et non erat homo: vocavi, et non erat qui obediret (Isai. L, 2). Nec vobis haec sufficiebat impietas, ut me praesentem contemneretis, et missum ad vos occideretis haeredem; sed fecistis malum in conspectu meo, et quae nolebam elegistis, et blasphemastis Filium Dei, ut peteretis vobis Barabbam latronem, homicidii et seditionis auctorem; et adhuc audetis dicere: Quare nos errare fecisti a via tua (Isai. LXIII, 17)? Si enim qui me nesciebant invenerunt me, et qui me non invocabant, susceperunt me, quibus vos digni estis cruciatibus, qui missum ad vos atque dicentem: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24), suscipere noluistis, sed insuper affixistis cruci? Considerandum quid significet quod ait: Et quae nolebam elegistis; aut quae sit voluntas Filii Dei, qui loquitur in Evangelio: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, ingredietur in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui est in coelis (Matth. VII, 21). 784 De qua et ipse dicit Deus: Ut facerem voluntatem tuam volui (Psal. XXXIX, 9). Haec est voluntas, de qua et ipse Dominus loquebatur: Inveni David filium Jesse, virum juxta cor meum, qui faciat omnes voluntates meas (Act. XIII, 22). Unde et sanctus precatur et dicit: Doce me ut faciam voluntatem tuam, quia Deus meus es tu (Psal. CXLII, 10). Omnia enim licent, sed non omnia expediunt. Et de virginibus narrat Apostolus se Domini non habere praeceptum, vult tamen nos esse sicut seipsum (I Cor. VI). Ex quo ostendit nequaquam indulgentiam magistri sectandam esse, sed voluntatem (I Cor. VII); et ea nos debere eligere quae expediunt, non quae licent, ut illud est de digamia, Volo adolescentulas nubere, filios procreare, matresfamilias esse (I Tim. V, 14). Ponitque causas, cur ista concedat: Jam enim quaedam abierunt retro post Satanam. Ergo non est voluntas pura secundi matrimonii, quae fornicationis comparatione vilescit.

(Vers. 13, 14.) Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis. Ecce servi mei bibent, et vos sitietis. Ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini. Ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis. LXX: Propterea haec dicit Dominus: Ecce servi mei comedent, vos autem esurietis. Ecce servi mei bibent, vos autem sitietis. Ecce servi mei gaudebunt, vos autem confundemini. Ecce servi mei exsultabunt in gaudio, vos autem clamabitis propter dolorem cordis vestri, et propter contritionem spiritus vestri ululabitis. Non solum gladio corruetis vos qui dereliquistis Dominum, et fecistis malum in conspectu ejus, et praesentem noluistis audire, sed multam inter vos et gentium multitudinem cernetis differentiam. Illi enim qui servi erunt mihi, comedent, et bibent, laetabuntur, et laudabunt prae exsultatione cordis. Vos autem e contrario, esurietis atque sitietis, confundemini et prae dolore cordis et contritione spiritus ululabitis. Quae omnia χιλιασταὶ in mille annis putant esse complenda, cibum et potum, regnum Dei esse credentes, nec intelligentes illud quod scriptum est: Operamini non cibum qui perit, sed panem vitae et veritatis (Joan. VI, 27), et carnem Christi, et fructum ligni vitae comedere cupientes. De quo Salvator loquitur: Ego 785 sum panis qui de coelo descendi (Joan. VI, 33). Et Ecclesiastes: Aperi oculos tuos, et saturare panibus (Prov. XX, 13). Et Psalmista: Juvenis, inquit, fui et non senui, et non vidi justum derelictum, neque semen ejus quaerens panem. Tota die miseretur et fenerat, et semen ejus in benedictionem erit (Psal. XXXVI, 25). De isto pane et convivio spirituali, discipulos instruebat: Vos qui perseverastis mecum in tentationibus meis, edetis in mensa Patris mei in regno coelorum (Luc. XXII, 28). Quod si de simplici pane accipiamus, quomodo illud explanare poterimus: Non interficiet fame Dominus animam justam (Prov. X, 3). Et iterum: Cognoscit Dominus vias immaculatorum, et haereditas eorum erit in sempiternum. Non confundentur in tempore pessimo, et in diebus famis saturabuntur (Psal. XXXVI, 18, 19). Quanti enim sancti in persecutione moriuntur fame et egestate confecti; quanti justi esuriunt, et impii cruditatibus distenduntur! Potus autem ille accipiendus est, qui hauritur de fontibus Israel; quem qui biberit, habebit in se fontem aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV; Luc. XXII). Quem et Salvator in regno Patris se bibiturum cum Apostolis pollicetur: qui laetificat cor hominis (Psal. CIII, 14), ita ut bibentes possint dicere: Dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV, 7). De hoc cibo et potu inter octo beatitudines dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6). Et mater Domini plena sancto Spiritu prophetabat: Esurientes implevit bonis (Luc. I, 53), qui prius cibum Domini non habebant: et divites dimisit inanes, qui dati sunt pro sepultura ejus; et quem Prophetae promiserant, respuerunt. De quibus et in alio loco Psalmista decantat: Divites eguerunt, et esurierunt (Psal. XXXIII, 11), id est, populus Judaeorum. Qui autem quaerunt Dominum, hoc est, turba gentilium, non egebunt omni bono. Cumque servientes Christo, et credentes ei laetati fuerint, et laudaverint Deum prae exsultatione cordis et gaudio: tunc illi confundentur, videntes in suum locum alios successisse; et clamabunt prae dolore cordis, implentes illud quod scriptum est: Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 50): quando steterint agni gentium atque justorum ad dexteram, et haedi Judaeorum atque impiorum a sinistris: aliis recipientibus aeterna praemia, aliis aeterna supplicia. Contritio autem spiritus prae dolore cordis intelligenda in conscientia 786 peccatorum, juxta illud quod scriptum est: Cognoscent errantes spiritu intelligentiam (Isa. XXIX, 24). Et: Cor contritum et humiliatum Deus non despicies (Psal. L, 19). Conteritur spiritus quando fuerit elevatus; quod de rege inimico Israel scribitur: Induravit Dominus spiritum ejus (IV Reg. XVII, 14). Et de Babyloniorum principe, quando elevatum est cor ejus, et induratus spiritus, ut superbiens diceret: Haec est Babylon, et ego feci eam (Dan. IV, 27).

(Vers. 15, 16.) Et dimittetis nomen vestrum in juramento [Vulg. juramentum] electis meis, et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen: et qui jurat in terra, jurabit [Al. jurat] in Deo amen. LXX: Relinquetis enim nomen vestrum in saturitatem electis meis. Vos autem interficiet Dominus: servientibus autem mihi vocabitur nomen novum, cui benedicetur super terram: benedicent enim Deum verum, et qui jurant super terram: jurabunt Deum verum. Pro saturitate, quae Hebraice dicitur SABAA ( ), caeteri juramentum interpretati sunt; quod verbum multas habet intelligentias, et pro diversitate accentuum variatur. Intelligitur enim et juramentum, et saturitas, et satietas, et plures, et septem. De quo in libro Geneseos diximus, et in hoc volumine (Ad cap. IV), ubi septem mulieres apprehenderunt unum virum. Rursum pro eo quod Septuaginta transtulerunt, verum, et in Hebraico dicitur, AMEN ( ), Aquila vertit πεπιστωμένως, id est, fideliter. Quod autem dicit, hoc est: aliis in vestrum succedentibus locum, nomen vestrum erit juramentum electis meis, ut pro malorum exemplo vos habeant et detestentur talia sustinere, et jurent sic; non haec patiar quae passus est populus Judaeorum. Sive nomen vestrum erit in satietatem: quod in his dici solet, quorum odiosa est recordatio et memoria. et qui usque ad saturitatem nauseamque venerunt. Vel certe hoc dicendum, quod nomen suum derelinquant electis Domini, ut pro illis gentium turba succedat; et ipsi appellentur filii Abraham et Israel. De quibus Paulus loquitur: Pax super eos, et super Israel Dei (Galat. VI, 16). Neque enim qui ex Israelitis sunt Israel; nec qui semen Abraham omnes filii (Rom. IX, 7), ad quos dicitur: Si filii essetis Abraham, 787 opera Abraham faceretis (Joan. VIII, 39). Et quia semen sunt Abraham, et non filii, de quorum differentia supra diximus: propterea eos increpat Baptista Joannes, dicens: Et ne velitis dicere, patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9). Quomodo enim possunt hujus esse filii, qui dixerunt ligno et lapidi, tu genuisti me: cum e contrario, qui ex fide sunt, hi appellentur filii Abrahae? Vos autem, inquit, interficiet Dominus, ut nequaquam appellemini circumcisio, sed concisio (Galat. III): ut vita careatis aeterna, ut non habeatis eum qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6). Servos autem, ait, suos vocabit nomine alio, sive novo, quod in toto orbe celebrabitur. Et erit benedictum: in tantum, ut qui illo nomine fuerit appellatus, benedicatur in Domino, et signum verae Circumcisionis accipiat, amen: quo saepe in approbationem eorum quae dicta sunt, Dominus utitur in Evangelio: Amen, amen dico vobis (Joan. V, 19). Nomen autem novum sive aliud, nullum est, nisi quod ex Christi nomine derivatur, ut nequaquam vocetur populus Dei Jacob, et Judas, et Israel, et Ephraim, et Joseph, sed Christianus. Quicumque enim juraverit in terra, nequaquam juraverit in idolis et falsis diis, sed in Deo: quae sententia rursum, amen signaculo comprobatur. Porro juxta Septuaginta qui pro amen, verum Deum interpretati sunt, ut benedicatur Deus verus, et qui jurant super terram, jurent Deum verum, non secundum errorem Arianorum referimus ad personam tantum Dei Patris, de quo scriptum est: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): sed ad Filium, qui et ipse verus Deus est, dicente evangelista Joanne: Venit Filius Dei, et dedit nobis mentem, ut cognoscamus verum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo (Joan. V, 20). Iste est verus Deus et vita aeterna. Si enim Salvator de se loquitur: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), consequenter verus Deus a veritate nomen accepit, ut nequaquam secundum falsos deos appelletur Deus, sed secundum verum Deum Patrem, et ipse sit verus Deus. Alioquin si non est verus, erit idolo similis, quod redundat in capita 788 eorum, qui Christum verum Deum negant. Hoc est autem nomen novum, quod ei in Apocalypsi super calculo scribitur (Cap. II), cui in toto orbe benedicitur.

(Vers. 17, 18.) Quia oblivioni traditae sunt angustiae priores, et quia absconditae sunt ab oculis meis. Ecce enim creo coelos novos, et terram novam, et non erunt in memoria priora: et non ascendet [Vulg. ascendent] super cor: sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo. LXX: Obliviscentur enim tribulationis prioris, et non ascendet super cor eorum. Erit enim coelum novum, et terra nova: et non recordabuntur priorum, et non veniet super cor eorum; sed gaudium et exsultationem invenient in ea. Causa laetitiae et confessionis Dei veri est, quia aeterna angustiarum priorum succedet oblivio, ut nequaquam idolorum meminerint et erroris pristini, sed ad lucem de tenebris transeant, ut aeterna beatitudine perfruantur. Obliviscentur enim pristina mala, non oblivione memoriae, sed bonorum successione, juxta illud quod scriptum est: In die bona oblivio malorum (Eccles. XI, 27). Et alibi: Afflictio horae oblivionem facit deliciarum (Ibid., 29): eo quod in angustiis constituti, nequaquam voluptatibus pristinis, juxta errorem, Epicuri animo perfruantur. Licet possit et hoc dici, quod in coelo novo, et in terra nova, omnis conversationis pristinae memoria deleatur: ne hoc ipsum pars malorum sit, prioris angustiae recordari. Coelum autem novum et terram novam, qui putant omnia interire quae cernimus, Evangelii interpretantur testimonio: Coelum et terra transibunt (Matth. XXIV, 35). Et Pauli apostoli: Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Porro qui novitatem, commutationem in melius, et non elementorum arbitrantur interitum, illo utuntur exemplo: A principio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent, et quasi amictum involves eos, et mutabuntur (Psal. CI, 26, 27). In quo perspicue demonstratur perditionem et interitum, non abolitionem in nihili, sed commutationem sonare in melius. Neque enim illud quod in alio loco scriptum est: Luna fulgebit ut sol, et sol septuplum 789 lumen accipiet (Isai. XXX, 16), interitum significat pristinorum, sed commutationem in melius. Quod ut possit intelligi, nostrae conditionis ponamus exempla: Infans cum in puerum creverit, et puer in juvenem, et juvenis in virum, et vir in senem, nequaquam per singulas aetates perit. Idem enim est qui prius fuit; sed paulatim immutatur, et aetati pristinae perisse dicitur. Quod intelligens et Paulus apostolus loquebatur: Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 31). Consideremus quid dixerit: Figura praeterit, non substantia. Hoc idem significat et Petrus: Latet eos hoc volentes: quoniam coeli erant ab initio; et terra de aqua, et per aquam, Dei sermone subsistit: per quae prior mundus inundatus diluvio periit. Coeli autem qui nunc sunt et terra, eadem ratione servantur igni (II Petr. III, 5 seqq.): quo sensu accipiendum sit, postmodum docet: Novos autem coelos, et novam terram videmus, et repromissionem ejus (Ibid., 13): non dixit, alios coelos et aliam terram videbimus, sed veteres et antiquos in melius commutatos. Possumus et hoc dicere, quod conversi ab idololatria, et pristino errore deserto, novos coelos et novam terram videant: nequaquam arbitrantes elementa deos, et ea quae nascuntur ex terra. Nunc confitemur coelum et terram opera esse manuum Dei: illo autem tempore, servos et creaturam venerabamur obsequio Dei, quod et David sentiens cantat in psalmo: Videbo coelos opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4): non quo eo tempore coelos non viderit, cum ista dicebat; sed quo per singula augmenta virtutum, et futurorum scientiam, novos videat, quos veteres [ Al. veterascere] jam videbat. Quod autem in fine hujus testimonii dicitur: Quae ego creo, a Septuaginta praetermissum est.

(Vers 19.) Quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium: et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo. LXX: Quia ecce ego facio Jerusalem exsultationem, et populum meum laetitiam, et exsultabo super Jerusalem, et laetabor super populo meo. Gaudere, inquit, et exsultare debetis laetitia sempiterna in creatione novorum coelorum, et terrae novae, et priorum penitus non meminisse: ne qua vobis recordationis antiquae oriatur tristitia: quia non solum coelos novos et terram novam, 790 sed Jerusalem quoque creabo in exsultatione, et populum ejus in gaudio. Haud dubium quin universae terrae, ut quae vetus uni genti gaudium erat, nova cunctis nationibus laetitiae sit. In tantum autem exsultatio erit omnium, atque laetitia super urbe et populo Dei, ut ego quoque conditor ejus exsultem et gaudeam super Jerusalem, et super populo meo qui comedet et bibet et laetabitur, et exsultabit in ea, et qui in nomine novo fuerit appellatus.

(Vers. 20.) Et non audietur in ea [Vulg. in eo] ultra vox fletus, et vox clamoris: non erit amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos. Quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. LXX: Et non audietur ultra in ea vox fletus, et vox clamoris: neque fiet ibi ultra immaturus et senex, qui non impleat tempus suum. Erit [Al. Est] enim infans centum annorum, et qui moritur peccator centenarius, maledictus erit. Neque enim congruum erit, ut in civitate Jerusalem et populo Dei, qui exsultationis et gaudii aeternam suscipiet creaturam, audiatur ultra vox fletus et clamoris; quando abierint dolor, moeror et gemitus. Contraria quippe simul esse non possunt. Et ubi exsultatio est, et gaudium, qui fructus est Spiritus sancti, ibi fletus et planctus non potest commorari, qui aptus est lamentantibus atque lugentibus, et praecipue clamor, quem de Ecclesia credentium Paulus expellit, ne in similitudinem Judaeorum, pro judicio faciamus clamorem (Ephes. IV). In tali urbe diversae aetates non erunt: infans et senex, parvus et magnus, qui non impleat dies suos; sed quasi filii resurrectionis, omnes pervenient in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut nec desint alicui annorum spatia, nec supersint, et alio necdum solidas habente vires, alius desinat esse quod fuerit, et decrepita aetate marcescat; pervenientque omnes ad centenarium numerum, qualis fuit Abraham, qui promissionem filii Isaac, hac aetate suscepit (Genes. XXI). De cujus numeri laudibus, non necesse est plurima memorare, ne superflua sit disputatio. Hoc tantum dicimus, quod decem decades aequalia habent latera, et quadrae formae possident firmitatem. 791 In repromissionibus quoque pro his quae consumpsimus [ Al. contempsimus], multiplicata nobis centuplum Dominus pollicetur, et in bonam terram sementis cadens, primum habet uberrimae frugis numerum centenarium. Denique et Isaac unam sementem jaciens fidei, hoc numero laboris sui opera multiplicata suscepit. In illo igitur tempore, quando aetas fuerit una cunctorum, et sanctus et peccator erunt simili resurrectione perfecti, nec inter se variabunt tempore; sed alius ad praemia, alius ad supplicia pertrahetur: et in eo peccator maledictus erit, quod incorrupto corpore poenas patietur aeternas. Illud quoque quod in Apocalypsi Joannis legimus (Cap. XX), post resurrectionem exhiberi praesentiae judicis parvos et magnos, non aetatum, sed meritorum significat differentias. Qui enim parvus est juxta sententiam Salomonis, dignus est misericordia: Potentes autem potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). In quem sensum et Domini verba consentiunt: Servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47). Qui vero nescit, et fecerit digna plagis, vapulabit paucis. Beatus apostolus Paulus, Christo in se loquente, Scripturam veterem edisserens, Abraham patriarcham non solum circumcisionis, sed praeputii asserit patrem (Rom. IV), hoc est, duos ex eo populos esse generatos, et eum qui juxta carnem natus fuerat, centenarius propter Christum, qui de Abraham stirpe generatus est, in quem ille miserit manus, maledictioni perpetuae subjacere. Hanc figuram docent Evangelia (Marc. V), quibus fertur tunc haemorrhousam aegrotare coepisse, quando nata est filia archisynagogi, et quando ista sanata sit, statim illam esse mortuam, uno atque eodem annorum spatio, novum populum in juventute persistere, et veterem in infidelitate mori, et esse maledictum. Hoc juxta Septuaginta interpretes diximus, quorum editio toto orbe vulgata est: ne in loco famosissimo videremur ad Hebraeae 792 linguae arcem confugere. Quod sive post resurrectionem intellexeris in secundo Salvatoris advento, sive post baptismum in prima resurrectione credendum, non abhorret ab Ecclesiae fide. Hebraei haec ante resurrectionem in mille annorum regno super terram futura contendunt, et tam longa futurae vitae spatia repromitti, ut centum anni reputentur infantiae; peccatorem autem centesimo aetatis suae anno esse moriturum: ne videlicet paratis opibus perfruatur; sed ob peccatum, maledictum esse se noverit. Quod si ita est, ubi erit beatitudo perfecta, quae peccato violatur atque corrumpitur, et peccatum immatura morte punitur?

(Vers. 21. 22.) Et aedificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. Non aedificabunt, et alius habitabit: non plantabunt, et alius comedet. LXX similiter. De his domibus, et in sexagesimo octavo psalmo sermo propheticus pollicetur, dicens: Quia Deus salvam faciet Sion: et aedificabuntur civitates Judae, et habitabunt ibi, et haereditate acquirent illam, et semen servorum ejus possidebit eam: et qui diligunt nomen ejus, habitabunt in ea. Quae omnia Judaei accipiunt carnaliter, ut Jerusalem urbesque Judaeae restituantur in pristinum statum. Quod si eis dederimus, audiant non solum hoc Jerusalem, sed et Sodomae repromitti, dicente Ezechiele: Restituetur Sodoma in antiquum (Ezech. XVI, 55). Ergo domus, in quibus habitaturi sunt qui aedificant eas, vel Virtutes intelligendae sunt, vel diversae mansiones apud Patrem; quas jugiter possidebit, qui eas aedificaverit. Quales sibi aedificasse et obstetrices dicuntur in Exodo, quae timebant Deum: licet scriptum sit in Hebraico, a Deo eis aedificatas domos, quia timuerunt eum (Exod. I). Et Jacob quia simplex erat, sive ut Graece dicitur ἄπλαστος, id est, nequaquam fictus; nec talis quales in Petri Epistola condemnantur, de quibus ait: In avaritia fictis sermonibus de 793 vobis negotiantur (II Petr. II, 3); idcirco habitabant in domo, quam Esau, qui feris delectabatur et silvis, possidere non potuit. Talem domum et Salvatoris in Evangelio verba describunt: Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, similis erit viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petram, (Matth. VII, 24), et reliqua. Alioquin juxta litteram, multi sancti aedificant domos, et non habitant in eis, vel peregrinatione, vel alterius rapina, vel morte subtracti. Qualis fuit Job, qui dives carne et spiritu, in tantam deductus est paupertatem, ut in sterquilinio sederet extra portam civitatis (Job. II). E contrario dives ille in Evangelio purpuratus aedificavit domum, et habitavit in ea, cui rectissime dici poterat: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te; quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? Non solum autem ait, aedificabunt domos, et habitabunt in eis: sed plantabunt quoque vineas, et ipsi comedent fructum earum. Juxta illud quod in Michaea dicitur: Requiescet unusquisque sub vinea sua et sub ficu sua; et non erit qui exterreat (Mich. IV, 4). Haec est vinea quae in Evangelio loquebatur: Ego sum vitis, et vos palmites, et Pater meus agricola (Joan. XV, 5) Omnis qui non facit fructum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10). Hujus fructus comeduntur et bibuntur, et laetificant cor hominis, et inebriant amicos sponsi, et in regno Dei bibuntur quotidie. Sub ficu autem requiescit, et nullius insidias reformidat, qui dulcedine sancti Spiritus fruitur, et illius fructibus saturatur, charitate, gaudio, pace, fide, continentia, patientia. De hujuscemodi dicitur plantatore: Qui plantaverit ficum, comedet fructus ejus (Amos IX, 14). Qui tales aedificaverit domos, et plantaverit vineas, de quibus et Apostolus loquitur: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus incrementum dedit (I Cor. III, 6), comedet labores manuum suarum (Psal. CXXVII); et seminans in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Joan. IV): nec diaboli et satellitum ejus fraudibus supplantabitur.

(Vers. 23 seqq.) Secundum dies enim ligni, erunt dies populi mei, et opera manuum eorum veterascent electis meis. Non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione: quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. Eritque antequam clament, ego exaudiam: adhuc illis dicentibus, 794 ego exaudiam [Vulg. audiam]. Lupus et agnus pascentur simul, et leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus. LXX: Etenim secundum dies ligni vitae, dies populi mei: opera laborum suorum inveterascere facient electi mei: non laborabunt in vacuum, neque filios generabunt in maledictionem: quia semen benedictum a Domino est, et nepotes eorum cum eis. Et erit antequam clament, ego exaudiam eos: adhuc loquentibus illis dicam, quid est? Tunc lupi et agni pascentur simul: leo autem quasi bos comedet paleas, et serpens terram quasi panem. Non nocebunt, neque corrumpent, in monte sancto meo, dicit Dominus. Aeterna erit habitatio atque plantatio justorum, ut dies vitae populi mei diebus vitae ligni comparentur, de quo in Psalmis dicitur: Justus ut palma florebit (Psal. XCI, 13), quotidie triumphans de adversariis, et insigne victoriae praeferens. Sin autem juxta Septuaginta legimus, dies ligni vitae, qui magis sensum ex Hebraeo vertere, quam verba, lignum vitae intelligimus, quod in paradiso situm est. Ad quod ne extenderet Adam manum suam ut viveret, ejectus est de paradiso (Genes, III). In cujus custodiam Cherubim, id est, scientiae multitudo, et ignita framea posita est, ut servarent viam ligni vitae, ne in peccato positus Adam, et necdum sua delicta cognoscens, comederet ex eo, et impoenitentiae desperationisque ac superbiae morte moreretur. Quod sit hoc lignum vitae, Salomon exponit manifestius, qui de sapientia Dei disputans ait: Lignum vitae est omnibus qui accedunt ad eam, et qui innituntur super illam, quasi super Dominum firmitas (Prov. III, 18); nec dubium quin Verbum Dei significet, qui ipse est via atque sapientia, et de se loquitur: Ego sum vita (Joan. XI, 25). Et de qua Propheta decantat: Omnia in sapientia fecisti: repleta est terra creatione tua (Psal. CIII, 24); et apostolus Paulus: Christus Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I, 24). Opera quoque populi Dei non veterascent, sed innovabuntur quotidie, ut non ambulent in vetustate litterae, sed in novitate spiritus (Rom. VII). Ut quomodo per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt plurimi: sic per obedientiam unius hominis, justi constituantur multi. Vel certe hoc dicendum, 795 quod opera eorum veterascant, quorum domus fundata super petram, permanet in aeternum, et qui aedificarunt super fundamentum Christi, aurum, argentum, lapides pretiosos (I Cor. III): et econtrario eorum opera dispereant, quorum domus fundata super arenam, subita tempestate subvertitur; et qui aedificaverunt super fundamentum Christi, ligna, fenum, stipulam. An non tibi videtur quotidie inveterare opera sua, qui praeteritorum oblitus, in futurum extenditur? Unde et vetus et novum dicitur Testamentum: non quo vetus pereat, sed quo novo aliud non succedat. Hoc quoque juxta Hebraicum dici potest, quod opera populi et in Christo credentium, fructus sint Apostolorum, id est, electorum Dei, et in thesauris eorum recondantur. Multi enim vocati, et pauci electi (Matth. XX). Isti non laborabunt frustra, ut quondam laboravere Judaei; sed labores manuum suarum manducabunt. Neque generabunt in conturbatione, sive in maledictione, et ut in Hebraico expressius ponitur, εἰς ἀνυπαρξίαν, quod lingua eorum dicitur LABALA ( ) [ Al. LABAALA] hoc est, ut esse desistant, et finem substantiae suae habeant: pro quo Aquila, Symmachus, et Theodotio festinationem interpretati sunt: ut nequaquam festinent absque ratione credere: sed imitentur Nathanael, qui Domini voce laudatus est: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. XX, 47), qui Christum auctoritate Scripturarum quaerebat, et de Prophetis cupiebat agnoscere dicens: De Nazareth potest aliquid boni esse? Et est sensus: Quomodo mihi Messiam adducitis de Galilaea, et Nazareth, quem ego de Bethleem Juda scio esse promissum? Apostoli igitur et apostolici viri ita filios generabunt, ut de Scripturis sanctis instruant, ut non imitentur maledictionem Judaeorum, sed cum Propheta dicant: A timore tuo, Domine, in utero concepimus, et parturivimus et peperimus (Isai. XXVI, 18). De his enim dictum erat: Benedicta progenies uteri tui (Deut. XXVIII, 4). Tales sunt filii Abraham, qui faciunt opera ejus: et in veteri historia appellantur filii Prophetarum (Joan. VIII): quales et in novo Instrumento Apostoli genuerunt (Act. XVI), Paulus Timotheum, Lucam, et Titum, multosque alios; Petrus Marcum evangelistam, et caeteri caeteros, quorum benedictum semen est, et hucusque benedicitur, et permanent filii 796 filiorum. De quibus Propheta dicit: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis. Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur (Psal. CXI, 1, 2). Et alibi: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum (Psal. CXXVII, 4, 5). Econtrario de Juda dicitur proditore, et omnibus qui similes ejus sunt, Fiant filii ejus pupilli, et uxor ejus vidua. Commoveantur et transferantur filii ejus, et mendicent, ejiciantur de domibus suis (Psal. CVIII, 9, 10). Generationis enim malae finis est pessimus. Qui concipiunt dolorem, et pariunt iniquitatem. De quorum scriptum est principe: Ecce parturiit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem (Psal. VII, 15). Si autem hoc de impiis dicitur, quomodo Samuel, vir beatus et justus, filios pessimos genuit, qui non ambulaverunt per viam patris (I Reg. VIII); et David, de cujus Christus natus est semine, duos genuit filios, Ammon et Abessalon, quorum alter fratris, alter patris exstitit parricida (II Reg. XIII, XV et XVI)? Ex quibus omnibus discimus, filios et nepotes secundum id intelligi debere quod diximus. Juxta quod et Paulus filios parturit, donec Christus formetur in eis, et Onesimum in vinculis generat (Galat. IV). Qui cum clamaverint, statim exaudientur, et illis loquentibus, dicet Dominus, Adsum. Quae omnia etiam juxta litteram in Actibus Apostolorum cernimus esse completa. Neque enim potuissent omnes gentes in tam brevi tempore credere, nisi signorum miraculis fides eorum quodammodo esset extorta. Loquentibus enim et clamantibus Apostolis et apostolicis viris, Dominus signorum magnitudine respondebat, ut Dorcas ad preces Petri surgeret (Act. IX), ut Publii pater in insula Melita febribus et dyssenteria, qui morbi inter se contrarii sunt, Pauli precibus sanaretur, et ut eos totus orbis deos inter homines diceret ambulare (Act. XXVIII). Tunc lupus et agnus pascebantur simul, persecutor Paulus, et Ananias discipulus (Act. IX). Ille lupus, de quo scriptum est: Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et ad vesperam dabit escas (Gen. XLIX, 27); sive ut in Hebraico dicitur, dividet spolia. Cujus doctrina cibus fuit credentium, et qui in toto orbe de superatis adversariis triumphavit. Agni autem credendi sunt omnes, qui in vestibus candidis sequuntur Agnum quocumque vadit (Apoc. XIV), quos 797 Dominus Petro tradidit ad pascendum dicens: Pasce agnos meos (Joan. XXI, 16). Leo quoque ut bos comedet paleas, quando viri disertissimi, et quondam apud saeculum potentes, Scripturarum se tradunt rusticitati, ut nequaquam saeculari pascantur eloquentia, quae instar mellis stillat de labiis meretricis, sed vilitatem et paleas sequantur historiae, donec multo labore atque industria mereantur ad frumentum sensuum pervenire. De quibus paleis et frumento Jeremias loquitur: Quid paleis ad triticum, dicit Dominus (Jerem. XIII, 28)? Et considerandum, quod non bos vertatur in rabiem, sed leo mutetur in mansuetudinem. Serpens etiam qui observabat hominis calcaneum, et cujus ab homine observabatur caput, nequaquam aliorum nutrietur interitu, sed terram, sive pulverem quasi panem comedet (Genes. III). Aut certe sic intelligendum, quod diabolus qui prius hominum mortibus pascebatur, eos tantum comedat, qui pulvis ac terra sunt: per quae omnia demonstratur malorum in bonum commutatio, qui innoxii erunt, antiqua feritate deposita: non foris, sed in monte sancto Domini, hoc est, in Ecclesia, et in confessione ejus montis, a quo vulneratus est princeps Tyri, et qui excisus de monte sine manibus, crevit in montem magnum, et implevit orbem (Daniel. II). Interrogemus in hoc loco Judaeos, et omnes qui sub nomine Christiano adhuc paleas comedunt Scripturarum, quae ventilabro Domini a tritico separatae, vento tradentur et flammis, quae beatitudo sit aestimanda, ut in mille annorum regno, in Sion monte, civitate Christi praesentis Jerusalem; et in Templo augustissimo, lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines simul comedant, pariterque commorentur? et his [ Al. hi] tantum innoxii sint, qui in monte sancto Domini habitaverint? Ex quo intelligimus omnes, qui extra montem fuerint, occidendos. Nudabitur ergo lupis, leonibus, ursis, pardis atque serpentibus, et caeteris bestiis universus orbis; et immensi saltus, et Aegyptiae vastitas solitudinis, quae venenatorum animantium fertilis est, et pro summa felicitate civitas sancta non solum hominum, sed et bestiarum atque serpentium erit habitaculum, ut juxta superiorem prophetiam, habitet lupus cum agno, et pardus cum haedo, vitulus et leo, et oves cum ursis simul 798 morentur (Isai. XI); et puer parvulus regat eos, et infans ab ubere mittat manum in foramen aspidis, et in caverna sua interficiat regulum. Causaque sit tantae felicitatis, quia repleta est omnis terra scientia Domini.

(Cap. LXVI--Vers. 1.) Haec dicit Dominus: Coelum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum. Quae est ista domus quam aedificabitis mihi, et quis est iste locus requietionis meae? Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. LXX similiter. Ne montem sanctum intelligeremus Sion, et Judaico operiremus errore, qui putant exstruendam Jerusalem, et omnia quae Dominus pollicetur, ibi explenda carnaliter, aufert nobis hanc suspicionem; et ponit testimonium, quo usus est Stephanus primus martyr in Christo adversum Judaicam contentionem (Act. VII). Salomon aedificavit ei domum, haud dubium quin Deo; sed non in manufactis excelsus habitat, sicut Propheta ait: Coelum mihi thronus est: terra autem scabellum pedum meorum. Et Paulus in eodem volumine: Deus qui fecit mundum, et qui in eo sunt, nequaquam in templis manufactis habitat (Act. XVII, 24). Si enim instar sedentis in solio atque regnantis, coelum thronus ejus est, et terra scabellum pedum illius, quomodo parvo claudetur loco, qui complet omnia, et in quo sunt omnia? Unde et Moyses: Ne dicas, inquit, in corde tuo, Longe est: Deus enim in coelo sursum, et super terram deorsum: et non est alius praeter eum Deus (Deut. IV, 39). Et Psalmista: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, illic es: si ad inferna descendero, ades (Psal. CXXXVIII, 7). Cui et Jeremias ex persona Dei congruit, dicens: Deus appropinquans ego: et non de longe Deus. Numquid latere quis poterit in absconditis, et ego non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 23, 24)? In ipso enim omnes sumus et movemur (Act. XVII). Hoc autem dicit, ut Judaicum convincat errorem, qui putant invisibilem, et incorporalem, et incomprehensibilem Deum, templo Jerusalem posse concludi. Quod quidem et ipse Salomon, exstructor Templi, in oratione sua ad Dominum prolixius confitetur (III Reg. VIII). Ac ne arbitremur coelo quoque et terra Dei magnitudinem metiendam, in alio loco de eo legimus: Qui tenet coelum palmo, et terram pugillo (Isai. XL, 12). Per quae ostenditur Deus 799 et forinsecus, et intrinsecus, et infusus, et circumfusus, dum et solio ambiente non concluditur, et pugillo concludit ac palmo. Qui non solum coeli et terrae, sed et invisibilium creator est Angelorum, et Archangelorum, Dominationum, Potestatum, et cunctorum hominum, de quibus Apostolus loquitur (Coloss. I): quae omnia Dei manus operata est. De qua et Job et Psalmista commemorant: Manus tua fecit me, et plasmavit me (Job. X, 18; psal. CXVIII, 73). Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. De quo rursum Joannes: In mundo, ait, erat; et mundus per ipsum factus est (Joan. I). Ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII). Et hoc quod Scriptura Geneseos mystico sermone demonstrat, dixit Deus, et fecit Deus (Genes. I). Verbo enim Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Nullusque locus est requietionis Domini, nisi iste quem Propheta subnectit.

(Vers. 2, 3.) Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Qui immolat bovem, quasi qui interficiat hominem. Qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem. Qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat. Qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolum [Vulg. idolo ]. LXX: Et super quem respiciam, nisi humilem et quietum, et trementem sermones meos? ÷ Iniquus autem ** qui immolat vitulum quasi percutiens virum. Sacrificans de grege, quasi qui occidat canem. Qui offert similam, quasi qui sanguinem suillum. Qui dat thus in memoriale, quasi blasphemus. Sublato altari Temploque terreno, quod humana construxerat manus, recte auferuntur et victimae Judaeorum, ne forsitan dicerent: Non tam stulti sumus, ut Deum putemus loco posse concludi; sed in separato ad sacrificandum loco, Deo victimas immolamus, quae lege praecepta sunt. Habitator igitur coeli, immo Creator omnium qui in terris templum habere se denegat, humilem et quietum, et trementem sermones suos hominem libenter assumit in templum, juxta illud Apostoli: Vos autem estis templum Dei, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Si quis violat templum Dei, violabit illum Deus. Templum enim Dei 800 sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 16, 17). Quicumque ergo humilis est et quietus, et tremens sermones Dei, ipsum respicit Dominus; et de ipso dictum intelligi potest, quod sub terrae nomine prophetatur: Terra tremuit et quievit, cum resurgeret ad judicium Deus (Psal. LXXV, 9, 10). Habitatores enim ejus, pro quibus μετωνυμικῶς terra dicitur, considerantes judicium Dei, quietem agunt a malis operibus; et sedentes in domo, aeterno requiescunt sabbato, ne moveant se ad opus servile peccati, sicut aedificatores turris moverunt quondam de Oriente pedes suos, et ortum veri luminis reliquerunt. Nec audierunt illud quod ad Cain dicitur: Peccasti, quiesce (Genes. IV). Sed juxta Proverbia Salomonis: Qui audit Deum, habitabit confidens, et quiescet absque timore ab omni malo (Prov. I, 33). Iste est humilis atque pauperculus, et contritus spiritu, tremensque sermones Domini, de quo scriptum est in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Et alibi: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 1). Et rursum: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Isai. LXI, 1). Quodque sequitur in editione Vulgata: Iniquus autem, in Hebraico non habetur, sed simpliciter jungit et dicit: Qui immolat bovem, quasi qui interficiat hominem. Quod et in alio scriptum est loco: Misericordiam volo, et non sacrificium: scientiam magis Dei, quam holocaustum (Osee VI, 6). Et per Malachiam: Omnia quae oderam, faciebatis: operientes lacrymis altare meum: numquid dignum est ut respiciam ad sacrificium vestrum, et suscipiam placabile quid de manibus vestris (Malach. II, 13)? Audiant Judaei quod Deus non quaerat sacrificia, sed offerentium animum. Et qui mactat, inquit, pecus, quasi qui excerebret canem. Unde et per Moysen scriptum est: Non offeres mercedem meretricis: neque pretium canis in domo Dei tui. (Deut. XXIII, 18). Pulchreque canis et meretrix copulantur, quia utrumque animal pronum est ad libidinem. Simulque consideremus quod non dixerit: Qui immolat arietem, quasi qui immolat canem; sed occidat, inquit, canem. Quod verbum non ponitur in sacrificiis, sed in his quae trucidantur illicite. Qui offert oblationem et sacrificium, 801 quasi qui sanguinem suillum offerat. Quod et ipsum Lege prohibetur, tales sunt caeremoniae Judaeorum (Levit. XI, et Deut. XIV). Qui thus tribuit quasi blasphemus, immo quasi benedicens idolo. Potest autem et hic esse sensus: Post Filium meum qui venit mansuetus et pauper, sedens super pullum asinae, nolo carnes, victimas detestor, sacrificia Judaeorum, umbras Legis reprobo, quia delectabilis mihi est veritas Evangelii (Zach. IX, et Matth. XXI, et Luc. XIX, et Joan. XII,). Sin autem hoc dicitur, quod post fulgur Evangelii, vetus religio cesset in nube: quid respondebunt, qui credentes ex Judaeis arbitrantur absque noxa sui posse carnaliter offerre sacrificia?

(Vers. 4.) Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. Unde et ego eligam illusiones eorum, et quae timebant, adducam eis. Quia vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in oculis meis: et quae nolui, elegerunt [Vulg. egerunt ]. LXX: Et ipsi elegerunt vias suas, et abominationes suas anima eorum voluit: et ego eligam illusiones eorum, et peccata retribuam eis. Quia vocavi eos, et non obaudierunt: locutus sum, et non audierunt. Et fecerunt malum in conspectu meo, et quae nolebam elegerunt. Immolare bovem, mactare arietem, offerre sacrificium, thura succendere, quae ita habet Deus, quasi homicidium, et oblationem canis: et suillum sanguinem atque blasphemiam ipsi elegerunt; et ut talia colerent, eorum arbitrii fuit; juxta quod dicit per Ezechiel: Dedi eis justificationes non bonas, et praecepta non bona (Ezech. XX, 11). Et in viis, inquit, suis ambulaverunt, non in via Domini. Et abominationes suas anima eorum voluit, ut amatores magis essent sui, quam amatores Dei. Quam ob causam, illis eligentibus vias suas, et non eum qui dicit: Ego sum via (Joan. XIV, 6), et Dominus elegit illusiones, sive illusores eorum, qui Hebraice dicuntur THALULE ( ), id est, ἐμπαῖκται, ut constituat principes pessimos, et omnia mala eorum, sive quae timebant, pariter adducat. Causasque reddit, cur 802 traditi sint Scribis et Pharisaeis illusoribus suis, de quibus primus psalmus juxta Hebraeos canit: Et in cathedra illusorum non sedit: quos appellant Septuaginta pestilentes: quales fuerunt filii Eli, filii pestilentiae, pro quo in Hebraico scriptum est BELIAL [ Al. BLIAL] ( ), hoc est, diaboli. Quia, inquit, vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in oculis meis: et quae nolui, elegerunt. Quos versus secundo ponit in praesenti loco, et supra, ubi dicitur: Numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis: quia vocavi, et non respondistis (Isai. LXV, 12), et caetera similiter. Quod testimonium, quo sensu accipi debeat, ibi dictum est.

(Vers. 5.) Audite verbum Domini, qui tremitis ad sermonem [Vulg. verbum] ejus. Dixerunt fratres vestri qui oderunt vos, et abjecerunt propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra: ipsi autem confundentur. LXX: Audite verbum Domini, qui tremitis sermonem ejus. Dicite fratribus vestris, qui oderunt vos, et abominantur ut nomen glorificetur Domini: et appareat in laetitia eorum: et illi confundentur [Al. confundantur ]. De quibus ante jam dixerat: Super quem respiciam, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? ipsis praecipit ut, contemptis victimis Judaeorum, et omni Scribarum ac Pharisaeorum tumore despecto, transeant ad ejus cultum, quem vocantem illi audire noluerunt, atque contempserunt, et fecerunt malum in conspectu ejus. Nec hoc praeceptorum fine contentus est, sed imperat eis mandatum Evangelii (Luc. VI), ut diligant inimicos suos, benefaciant his qui oderunt se, et orent pro persecutoribus suis, et imitentur clementiam Patris, qui oriri facit solem suum super justos et injustos: Ut videntes, inquit, opera vestra, glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Quod post generalem intelligentiam specialiter Apostolis praecipitur et apostolicis viris, ut diligant Judaeos persecutores suos, et eos qui se abominantur, in loco fratrum habeant, dicentes cum Petro: Viri fratres et patres, 803 audite; et Paulo apostolo: Tristitia mihi est, et continuus dolor cordi meo pro fratribus meis qui sunt Israelitae (Rom. IX, 2). Glorificatur autem nomen Domini, quando viderint homines persecutorum ferociam nostra frangi patientia, et verberantem manum, alterius malae obversione confundi. Quibus in Evangelio praecipitur: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes bona opera vestra, glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16); et in Apocalypsi Joannis: Timete Deum, et date ei gloriam (Apoc. XIV, 7). Paulus quoque scribit ad Corinthios, provocans eos ad continentiam: Ut glorificetis Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Et rursum: Sive comeditis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X, 31). Unde et Dominus maledicentibus non remaledicebat (I Petr. II): et pro persecutoribus precabatur. Quod autem praecipit: Dicite fratribus vestris (Matth. XXVIII, 10), non simpliciter accipiendum est, alioquin multi fratres vocant, et in corde non retinent charitatem, de quibus scribit Apostolus: Deum confitentur se scire, operibus autem negant (Tit. I, 16). De quibus et Dominus loquebatur: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est (Matth. VII, 21). Sicque stare potest illa sententia: Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Nam cum haeretici dicant Dominum Jesum, et multi in resurrectione dicturi sunt: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22)? Respondebit eis Dominus: Recedite a me, nescio vos, operarii iniquitatis. Ergo dicere, non sermone, qui facilis est, sed affectu et operibus comprobatur. Ex quibus discimus, eumdem esse utriusque Testamenti Dominum qui praecipit, ut si viderimus jumentum inimici nostri cadere sub onere suo, non transeamus, sed levemus cum eo, et si bovem aut asinum invenerimus errantem, reddamus ei (Luc. XV, Matth. XVIII). Haec juxta LXX. Porro juxta Hebraicum, hic mihi sensus videtur: Audite, Apostoli, audite, discipuli mei, qui tremitis verbum Domini, narrabo quid dixerint fratres vestri qui oderunt, et separant vos, et arbitrantur alienos, non propter mala vestra; sed propter nomen meum, qui immundos existimant cunctos 804 de sua in me gente credentes, et dicunt: Recede a me, quia immundus es. Quid ergo est quod eos dixisse commemorat: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra? Cujus versiculi hic sensus est: Quid nobis humilem introducitis Deum? quid crucifixum et virum dolorum, et scientem ferre infirmitates? volumus eum in sua (ut dicitis) majestate conspicere regnantem: suspiciemus et in sua gloria triumphantem, humilem atque dejectum videre non possumus. Statimque infert: Ipsi autem confundentur, subauditur, qui loquuntur talia, qui non intelligunt mysteria Scripturarum, malisque suis sentient ejus potentiam, quem pro humilitate contempserant.

(Vers. 6.) Vox [Vulg. populi] fremitus de civitate, vox de Templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. LXX pro fremitu, clamorem posuerunt, et caetera similiter. Volumus scire quae sit confusio Judaeorum, qui dixerunt: Glorificetur Dominus, ut vestram laetitiam videamus, et triumphos regis vestri, nequaquam cassis promissionibus, sed oculis contemplemur. Vox, inquit, clamoris de civitate: haud dubium quin Jerusalem significet Romano exercitu circumdatam, et in tres partes intus seditione divisam, quando unus Templum obtinuit, et omnia prius sancta possedit, forinsecus contra hostes, intrinsecus contra cives dimicans. Eo tempore et in urbe, et in Templo, tam sacerdotum et Levitarum, quam vulgi ignobilis, mulierumque ac puerorum ululatus auditus est, quando reddidit Dominus retributionem inimicis suis, implens comminationem qua dixerat: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII, 35); et illam prophetiam: Dereliqui domum meam. Quando praesides templi consona Angeli voce dixerunt: Transeamus ex his sedibus. De quibus non solum Josephus, Judaicae scriptor historiae, sed multis prius saeculis Psalmista testatur, dicens: Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate (Psal. LIV, 10), quae circumdedit muros ejus tota die et tota nocte, ita ut subverteretur civitas (Mich. III), et impleretur aliud vaticinium: Sion quasi ager arabitur: et Jerusalem quasi casula in cucumerario relinquetur (Isai. I, 8).

(Vers. 7.) Antequam parturiret, peperit: antequam 805 veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit unquam tale? quis vidit huic similem [Vulg. simile]? Numquid parturiet terra in die una: aut parturietur [Vulg. parietur] gens simul? quia parturivit et peperit Sion filios suos: Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus. LXX: Antequam parturiens pariat: antequam veniat dolor parturientium, effugiat, et peperit masculum. Quis audivit tale, et quis vidit simile? Si parturivit terra in die una; aut si nata est gens simul, quia parturivit et peperit Sion parvulos suos. Ego autem dedi exspectationem hanc, et non recordata es mei, dicit Dominus. Nonne ego parientem et sterilem feci, dicit Deus tuus? Clamore resonante de Jerusalem et Templo ejus, quando obsessa atque subversa est, et inimicis Christi, qui Deum regem suscipere noluerunt, recipientibus pro impietate sua atque blasphemiis aeterna supplicia, Ecclesia in nomine Domini congregata, de qua in psalmo dicitur: Homo natus in ea: et ipse fundavit eam altissimus (Psal. LXXXVI, 5), antequam parturiret, peperit, antequam veniret partus ejus, genuit masculum. Non enim multo tempore, ut populus Judaeorum per Abraham, et Isaac, et Jacob, et duodecim Patriarchas, et rursum per liberos eorum ac nepotes crevit in majus, sed ad Evangelicam praedicationem statim omnis mundus concepit, et parturivit, et peperit masculum, quem Pharao et Herodes conabantur occidere, qui et in Moyse, et in Christo salvatus in Aegypto est. Denique Abraham et Isaac masculos habuere liberos, et Jacob multorum filiorum pater, unam genuit filiam, pro qua dura perpessus est (Genes. XXXIV). Quod si filiae Salphaad Dei sententia recipiunt haereditatem patris (Num. XXVII), hoc considerandum est, quod pater earum in peccato suo mortuus sit, qui nullum filium genuit, et Moyses nihil super eis ausus fuerit judicare, sed retulit ad Dominum, qui eas ne inopes permanerent, jussit fratribus copulari. Geneseos quoque narrat liber (Cap. VI), quod postquam coeperunt homines multi fieri, qui numerus semper in vitio est, et filiae eis natae sunt, acceperunt eas, 806 non Angeli, sed filii Dei, de quibus orti sunt gigantes: sive ut in Hebraeo scriptum est ἐπιπίπτοντες, id est, irruentes. Econtrario ad sanctum dicitur: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII, 3). Et iterum: Videas filios filiorum tuorum (Ibid., 6). Peperit igitur Sion, hoc est, reliquiae ex Israel et Apostolorum credentium fides, masculum Dominum Salvatorem, qui in toto simul orbe generatus est, quod nullus audivit, quod nulla narrat historia, aut alicujus doctrina, ut omnes in brevi tempore crederent nationes. Et de universis gentibus, una gens fieret Christianorum, de qua et Paulus loquitur: Si qua in Christo nova creatura vetera transierunt; ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17): juxta illud quod alibi scriptum est: Et adorabunt in conspectu ejus omnes familiae gentium: quia Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Omnes enim, ait, gentes quas fecisti, venient, et adorabunt coram te, et glorificabunt nomen tuum (Psal. XXI, 28 et seqq.). De quo dicit Jacob: Ipse est exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Et Psalmista: Spes omnium finium terrae (Ps. LXIV, 6). Et idem Isaias quem nunc edisserimus: Erit radix Jesse, et qui surget, ut princeps sit gentium, in ipso gentes sperabunt (Isai. XI, 10); implentibus Apostolis quod praeceptum est: Docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19), ut nascatur novus populus, de quo et vicesimus primus psalmus canit: Annuntiabunt coeli justitiam ejus, populo qui nascetur, quem fecit Dominus (Psal. XXI, 32). Et iterum: Populus qui creabitur, laudabit Dominum (Psal. CI, 19). Hic autem populus uno creatus est die, quem illustrat sol justitiae, dicente Scriptura: Erit tibi Dominus lux sempiterna (Isa. LX, 19). Possumus hoc quod dicitur: Orietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos, et ad illud tempus referre, quando una die tria millia et quinque millia de Judaico populo crediderunt (Act. II). Dicitur quoque in eodem Actuum Apostolorum libro quod de universis gentibus quae sub coelo sunt, fuerint in Jerusalem, qui audiebant variis linguis loquentes magnalia Dei (Ibid.). Quodque sequitur juxta LXX, Ego autem dedi exspectationem hanc, et non recordata es mei, dicit Dominus. 807 Nonne ego parientem et sterilem feci, dixit Deus tuus, manifestius in Hebraico ponitur, cui et reliqui interpretes congruunt: Numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus, secundum illud quod alibi dicitur: Qui plantavit aurem, non audiet, et qui finxit oculum, non considerat (Psal. XXXIX, 9); quod scilicet qui omnes homines creavit ex nihilo, possit de universis gentibus unam partem in se credentium Ecclesiam facere. Denique in vicesimo octavo psalmo, ubi nos legimus: Vox Domini concutientis desertum (Psal. XXVIII, 8), in Hebraeo scriptum est: Vox Domini parere faciens desertum (Juxta Hebraeum ), ut deserta prius Ecclesia generet, et perficiantur cervi apertis saltibus atque contritis. Porro juxta LXX hic sensus est, quod uno tempore ad praedicationem Evangeliorum, una gens totius orbis oriatur. Per multos prophetas saepe promisi, et non meministi promissionis meae, o urbs quae clamoribus es plena: o Templum quod a Domino derelictum est: o popule, cui reddidi vicissitudinem suam. Nonne ego, inquit, feci parturientem et sterilem; quae prius fuerat sterilis, postea parturivit et peperit? De qua in psalmo scribitur: Qui habitare faciat sterilem in domo, matrem filiorum laetantem (Psal. CXII, 9). Vel certe rerum ordo conversus est: Pariens facta est sterilis, et quondam sterilis peperit plurimos, quia Domini ista sententia est.

(Vers. 10.) Laetamini cum Jerusalem, et exultate in ea omnes qui diligitis eam. Gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam, ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis, et deliciis affluatis, ab omnimoda gloria ejus. LXX: Laetare, Jerusalem, et conventum facite omnes qui diligitis eam. Gaudete gaudio omnes qui lugetis super eam, ut sugatis et impleamini ab ubere consolationis ejus, ut postquam suxeritis, delectemini ab introitu gloriae ejus. Apostolis praecipitur et apostolicis viris, qui diligunt utramque Jerusalem, et eam quae corruit plangentibus atque lugentibus, et illam quae surrectura est omni desiderio praestolantibus, ut gaudeant cum ea et in ea, quae aedificata sit vivis lapidibus, 808 qui volvuntur super terram, et in rotarum Cherubim similitudinem, sequuntur spiritum praecedentem: non in his qui in aeternos cineres dissoluti sunt. De quibus Dominus loquebatur: Amen, amen dico vobis, non permanebit lapis super lapidem, donec compleantur omnia haec (Matth. XXIV, 2). Gaudete, inquit, cum ea gaudio, universi qui lugetis eam. Quales supra Petrum et Paulum apostolos docuimus, et omnes qui exspectabant redemptionem Israel, ut sugant et repleantur uberibus consolationis ejus. Neque enim poterat fieri, ut quae genuit masculum, et erat puerpera, careret lactis abundantia in educationem ejus gentis et parvulorum, qui simul nati fuerant, ut praeberet eis duo ubera, nequaquam ut prius in Aegypto, fracta et jacentia, sed integra et virginali decore stantia, veteris ac novi Instrumenti, ad praebendum rationale lac. De quibus sponsus ad eam loquitur: Bona ubera tua super vinum (Cant. I, 1). Isti erant, de quibus specialiter dicebant: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Et hoc notandum, quod qui parvuli sunt, consolationis indigent lacte, et adhuc in mortali versantur loco. Qui vero post lac consolationis ad solidum profecerint cibum, deliciis affluent veritatis, et scientia omnimodae gloriae, quae Hebraice dicitur ZIZ ( ). Pro qua LXX introitum; Symmachus pinguedinem; Theodotio, multitudinem interpretati sunt. Hoc diximus, ut psalmi septuagesimi noni verbum panderemus ambiguum, in quo scriptum est: Vastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Psal. LXXIX, 14). Pro eo enim, ubi in nostris et Graecis codicibus legitur μόνιος ἄγριος id est: singularis ferus, in Hebraico scriptum est ZIZ SADAI ( ): quod Aquila transtulit, παντόδαπον χώρας, hoc est, omnimodum regionis, ut significaret non solum a Romanis, sed a cunctis gentibus Israelem esse vastatum. Introitus autem gloriosus Ecclesiae ille intelligendus est, de quo scribit Joannes apostolus: Et in duodecim portis erant duodecim margaritae, et plateae civitatis auro mundo sicut vitrum perspicuum (Apoc. XXI, 21). Istas margaritas prohibet Dominus mitti ante porcos (Matth. VII), quas negotiator bonus cum in 809 Prophetis invenerit et Apostolis, pergit ad unum pretiosissimum margaritum, non priores abjiciens, sed per illas quaerens pretiosius (Matth. XIII).

(Vers. 12.) Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declino super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ab ubere portabimini, et super genua blandientur vobis. LXX: Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo ad eos quasi fluvius pacis, et quasi torrens inundans gloriam gentium. Parvuli eorum in humeris portabuntur, et super genua consolabuntur. Exstructa per Apostolos Jerusalem, et instaurata in priorem statum, postquam filii et habitatores ejus uberibus fuerint consolati, et lactis abundantia ad delicias pervenerint veritatis, per quas pervenitur ad gloriam Dei: tunc Dominus declinabit super eam fluvium pacis, de quo crebro diximus: Flumen Dei repletum est aquis (Psal. LXIV, 10). Et: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5); ut pace omnia possidente, et nationum cessantibus bellis, de quibus Scriptura dicit: Dissipa gentes quae bella volunt (Psal. LXVII, 32), torrens doctrinarum Dei irriget arva credentium. Tunc filii ejus, sive parvuli (ut LXX transtulerunt) in humeris portabuntur, et super genua consolationem accipient. In humeris, de quibus et in priori prophetia dictum est, et quos Jacob imprecatur filio suo Issachar: Quia supposuit humerum suum ad laborandum (Gen. XLIX, 15), et vocatus est vir agricola. Sudore enim et labore nimio ad ubertatem fructuum pervenimus. Unde et ad Sion per Jeremiam dicitur: Da cor tuum in humeros tuos (Jerem. XXIV, 7), ut a mandatis intelligat Dominum, imitans eum, de quo scriptum est: Jesus coepit facere et docere (Act. I, 1), ut non 810 otiosa sit fides, sed per opera currat ad praemium. Genua autem et sinus quid significent, et supra breviter exposui, et nunc Abraham exemplum docere nos poterit, in cujus sinu Lazarus requiescit, et omnes de Oriente et Occidente venientes, qui accumbent cum Abraham, Isaac et Jacob.

(Vers. 13, 14.) Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra sicut herba germinabunt. Et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. LXX pro servis, posuerunt timentes; pro inimicis, incredulos: caetera similiter. Misericordiam Creatoris in creaturas suas, exemplo matrum discimus, quae liberos amore in sinu nutrientes, omnem superant charitatem. Denique volens Deus ostendere, quomodo diligat quos creavit: Numquid obliviscetur, ait, mulier, ut misereatur sobolis uteri sui? sed et si illa fuerit oblita, ego tamen non obliviscar tui (Isai. XLIX, 15). Quem sensum et illud habet Evangelicum, in quo Dominus loquitur ad Jerusalem: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 37)? Et Deuteronomium, in quo tale quid resonat: Sicut aquila protegit nidum suum, et pullos suos desideravit: expandens alas, suscepit eos, et portavit in humeris suis (Deut. XXXII, 11). Aiunt qui de animantium scripsere naturis, omnium quidem bestiarum, et jumentorum, et pecudum aviumque ingenitum esse in filios pullosque suos affectum, sed maximum esse amorem aquilarum, quae in excelsis et inaccessis locis nidos collocant, ne coluber fetus violet. Amethisten quoque inter pullos ejus lapidem reperiri, quo omnia 811 venena superentur. Si hoc verum est, recte affectus Dei in suas creaturas aquilis comparatus est, qui omni custodia protegit liberos suos, ne draco et coluber antiquus, diabolus et Satanas obrepat novellis fetibus, ut ad nomen lapidis, qui ponitur in fundamentis Sion, omnes adversariorum frangantur insidiae. Haec autem Jerusalem, in qua consolabuntur a matre filii, et in genibus palpabuntur, illa est, de qua scribit Apostolus: Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum (Galat. IV, 26). Cujus consolationis lacte saturatus, consolabatur caeteros, qui ejus sermonibus indigebant, dicens: Benedictus Deus, Pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione, ut et nos possimus consolari eos, qui in omni sunt tribulatione, per consolationem, qua ipsi consolamur a Deo (I Cor. I, 3). Qui postquam fuerint consolati, dicetur ad eos: Et videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, sive orientur, aut juxta Symmachum, florebunt (Joan. XVI, 22). Videbunt autem, haud dubium quin Deum, quae vera laetitia est. De quibus Dominus loquebatur: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Cujus visio perfectum est gaudium, quod in plenae fidei corde versatur: et ossium germinatio subsequitur, de quibus ante jam diximus. Quorum si lector oblitus est, recurrat ad explanationem pristinam. Melius est enim illum scripta relegere, quam nos dicta replicare. Et nota, inquit, erit manus Domini servis ejus, vel timentibus eum, et comminabitur inimicis, sive incredulis suis. Manus autem vel pro potentia accipitur, quod possit Deus omnia facere, quae promittit, juxta illud quod ex persona Dei Moyses loquitur ad Pharaonem: Nunc mittam manum, et percutiam te, et populum tuum interficiam, et deleberis de terra (Exod. III, 20). Et rursum ipse ad eumdem tyrannum: Ecce manus Domini erit super jumenta tua (Exod. IX, 4); de qua ad Deum Psalmista dicebat: Manus tua gentes interfecit, et plantasti eos (Psal. XLIII). Aut certe manus Domini Christus intelligendus est, de quo et supra legimus: Manus mea fecit haec omnia. Quam notam faciet Dominus servis suis et timentibus se, 812 et comminabitur incredulis et inimicis suis, ut aliis promittat praemia, aliis supplicia comminetur. In quo consideranda verborum proprietas, quod non dixerit: Inferet inimicis suis; sed comminabitur, ut per comminationem deterriti, et ipsi ad Domini transeant servitutem.

(Vers. 15, 16.) Quia ecce Dominus in igne veniet: et quasi turbo quadrigae ejus, reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis. Quia in igne Dominus dijudicatur [Vulg. dijudicabit], et in gladio suo ad omnem carnem: et multiplicabuntur interfecti a Domino. LXX: Ecce Dominus quasi ignis veniet, et quasi tempestas currus ejus, reddere in furore ultionem suam: et increpationem in flamma ignis. In igne enim Domini judicabitur omnis terra: et in gladio illius cadet universa caro: multi vulnerati erunt a Domino. Manus Domini, quae nota fiet servis ejus, et timentibus eum, ipsa comminatur incredulis, sive inimicis ejus, ut si non egerint poenitentiam, sustineant quae sequuntur: Ecce enim, inquit, Dominus in igne veniet, et quasi turbo sive tempestas currus ejus. Quas debemus intelligere Angelicas potestates, quando venturus est Dominus in gloria Patris cum Angelis suis, judicare vivos et mortuos: non quo Dominus ignis sit, sed quo sustinentibus poenas, esse ignis videatur. Et licet Moyses dixerit (Deut. IV, 24), idipsum Apostolo confirmante (Hebr. XII, 29): Deus ignis consumens est. Attamen Salvator, exprimens divinitatis substantiam, ait: Spiritus est Deus (Joan. IV, 24). Inter spiritum autem et ignem, secundum intelligentiam corporalem, multa diversitas est. Quod si ignis, aut spiritus est, quomodo oculos, et aures, et manus, et pedes, et ventrem, et caetera corporis membra habere dicitur, cum haec spiritus ignisque non habeant? Ignis ergo consumens appellatur Deus, ut quidquid in nobis vitiorum est, fenum, ligna, stipulamque consumat, et spinas, id est, sollicitudines saeculi hujus, quas pro bono semine terra attulit infecunda, de qua ad Hebraeos dicitur: Quae autem affert spinas et tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus finis consumptio est (Hebr. VI, 1). De hoc igne et in Evangelio Dominus loquebatur: Ignem veni mittere 813 super terram (Luc. XII, 49). Et supra legimus: Ardebit sicut ignis iniquitas, et sicut gramen aridum consumetur igni (Isai. IX, 18), et omnia zizania, quae inimicus homo superseminavit, dormiente patrefamilias (Matth. XIII). De quo et in Epistola Jacobi scribitur: Parvus ignis quam grandem succendit materiam (Jac. III, 5)! Et in Proverbiis: In multis lignis viget ignis (Prov. XXVI, 20). Quamquam in eo quod Proverbium est, aliud possit intelligi (Eccli. XXVIII). Hunc puto ignem sedisse super linguas Apostolorum omniumque credentium, quando linguis variis loquebantur, et omnes erroris fugabat tenebras, et illuminabat corda eorum, qui recipiebant sermonem Domini (Act. II). Quod autem sequitur: Quasi tempestas currus, sive quadrigae ejus, Psalmorum edisseremus exemplis, in quibus scriptum est: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non tacebit. Ignis ante eum ardebit: et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3, 4). Et alibi: Currus Dei decem millibus multiplex millia laetantium (Psal. LXVII, 18). His curribus et equis Elisaeus erat circumdatus, quos puer ejus videre non poterat. Unde ait: Domine, aperi oculos pueri hujus ut videat. Et apertis, inquit, oculis, vidit currus, et quadrigas, et equos per circuitum (IV Reg. VI, 17). Hoc curru igneo et Elias raptus ad coelum est, quando clamabat Elisaeus: Pater mi, Pater mi, currus Israel et auriga ejus (IV Reg. II, 12). Haec autem universa narrantur, non quo Deus aut currus habeat, aut quadrigas, aut equorum velocitate portetur; de quo alibi scriptum est: Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII, 3); sed quomodo in solio sedere dicitur, quando assumit habitum judicantis; sic quando ad vindictam venit, ut debellet adversarios suos, in habitu victoris et triumphantis ostenditur. De furore Domini crebro diximus, quod sic accipi debeat quomodo oblivio ejus, et poenitentia, et contristatio, et affectus caeteri, qui Dei non conveniunt majestati. Et in hoc igitur igne et furore, in his curribus et in flamma ignis judicabitur omnis caro, sive ipse Dominus cum creaturis suis, ut non potentia, sed 814 judicii veritate videatur ferre sententiam juxta illud quod in Michaea prolixius, et in quinquagesimo psalmo brevius dicitur: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum fueris judicatus (Psal. L, 5). Gladius autem quo omnis caro est judicanda, ille accipiendus est, de quo et prius diximus, et nunc dicemus ex parte: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit (Psal. VII, 13). Hunc gladium punitorem carnis peccatricis omniumque vitiorum, Israelitae in manus Pharaonis datum queruntur; dicuntque Moysi et Aaron: Videat Deus vos et judicet: quia abominabilem fecistis odorem nostrum coram Pharaone: ut daretur gladius in manu ejus, et interficeret nos (Exod. IV, 21). De hoc gladio et in Amos scriptum est: Gladio interibunt omnes peccatores populi (Amos IX, 10): cum utique et alia sint genera poenarum. Quidquid ergo pungit, et percutit, et torquet, et cruciat, in Scripturis sanctis gladius appellatur, quo gladio vulnerabuntur sive interficientur, qui Dei non fecerint voluntatem; et omisso lumine veritatis, tenebris se erroris involverint. De quibus scriptum est in Jeremia: Si mutabit Aethiops pellem suam (Jerem. XIII, 23). Et in Sophonia: Et vos Aethiopes vulnerati, sive interfecti gladio meo eritis (Soph. II, 12). Omnem loci istius continentiam, quo sensu accipienda sit, Apostolus prolixius edisserit, scribens ad Romanos: Juxta duritiam autem tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. His quidem qui juxta patientiam operis boni, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Qui autem ex contentione et increduli sunt veritati, acquiescunt autem iniquitati, ira et furor, tribulatio et angustia super omnes homines qui operantur malum, Judaei primum et ethnici (Rom. II, 5 seqq.).

(Vers. 17.) Qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus: qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem, simul consumentur, dicit Dominus. LXX: Qui sanctificantur et purificantur in hortis et liminibus: 815 comedentes carnem porcinam, et abominationes, et murem: simul consumentur, dicit Dominus. Symmachus et Theodotio hunc locum ita interpretati sunt. Qui sanctificamini et lustramini in hortis alter post alterum, inter eos qui comedunt carnem suillam, et abominationem, et murem, simul deficient, dicit Dominus, volentes ostendere, non ipsos comedere carnem suillam, et abominationem, et murem, qui sanctificantur in hortis alter post alterum; sed eos qui lustrantur versari cum eis, qui comedunt quae prohibita sunt. Arguit autem sermo divinus populos Judaeorum, immo Scribas et Pharisaeos, quos et Dominus arguebat, dicens: Vos estis qui justificatis vosmetipsos coram hominibus: Deus autem scit corda vestra, quoniam quod in hominibus excelsum est, abominatio est apud Deum (Luc. XVI, 15). Unde increpabat eos atque dicebat: Vae, vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod foris est calicis et paropsidis, et intus pleni estis immunditia (Matth. XXIII, 25). Et iterum: Qui estis sepulcra dealbata: intus autem pleni estis ossibus mortuorum, et omni spurcitia (Ibid., 27): qui ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Ps. LXI): qui Domino loquebantur pacifica, et molliebant verba sua super oleum, ipsi autem erant jacula, de quibus rectissime dicebatur: Populus hic labiis me honorat: cor vero ejus longe est a me (Isai. XXIX, 13). Praeceperat autem per Moysen Deus (Num. XIX), ut si quis praeventus fuisset in peccato; vaccae rufae aspersus cinere, et aliis expiationis modis, per sacrificia et victimas rediret ad Templum, quod illi negligentes, in locis deliciarum et voluptatum, hoc est, in hortis amoenissimis, vel baptisteria exstruebant, vel piscinas ad areolas irrigandas: adulteria et omnem libidinum turpitudinem, simplicibus aquis abluere se putantes, quibus rectissime illud aptabitur: Et noctem flumine purgant (Horat. ). Nec alicui videatur incongruum, si quae geruntur turpiter, manifestius explicentur in correctionem eorum, qui talia committere non erubescunt, quae turpe est et dicere, dum scortis adhaerent in modum canum, et masculi in masculos exercent turpitudinem, retributionem peccati in semetipsos recipientes. 816 Qui haec opera faciunt, voluntate et sceleribus cum his sunt, qui carnem suillam comedunt, et omnia quae Lege prohibentur, et murem, quem nos glirem vocamus, vel juxta Orientis provincias μυωξοὺς. Et illi igitur qui haec comedunt, et hi exercentes omnem turpitudinem, talia agunt quae et ethnici forte non faciunt, pariter consumentur (Levit. XI). Secundum tropologiam possumus dicere: Omnes voluptatis magis amatores, quam amatores Dei, sanctificari in hortis et in liminibus, quia mysteria veritatis non valent introire, et comedere cibos impietatis, dum non sunt sancti corpore et spiritu: nec comedunt carnem Jesu, neque bibunt sanguinem ejus. De quo ipse loquitur: Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam (Joan. VI, 55). Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). Qui non foris, sed in domo una et intus comeditur.

(Vers. 18, 19.) Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis: et venient et videbunt gloriam meam. Et ponam in eis signum, et mittam ex eis, qui salvati fuerint ad gentes in mare [Al. mari], in Africam, in Lydiam tendentes sagittam, in Italiam et Graeciam, ad insulas longe: ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. LXX: Et ego opera eorum, et cogitationes eorum novi, et venio congregare omnes gentes et omnes linguas: et venient et videbunt gloriam meam, et dimittam super eos signum: et emittam ex eis, qui salvati fuerint ad gentes, in Tharsis et Phud, et Lud et Mosoch et Thobel, et in Graeciam, et in insulas longe, qui non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam. Priusquam exponam quid significet enumeratio gentium plurimarum, breviter de interpretationis varietate dicendum est. Tharsis lingua Hebraea, mare appellatur; et (ut aiunt) Indiae regio: licet Josephus, littera commutata, Tarsum putet nuncupari pro Tharsis, urbem Ciliciae, ad quam Jonas de Joppe fugiens, ire cupiebat (Jonae I). Phud autem, sive Phul, Libyes, omnisque Africa usque ad mare Mauritaniae, in qua 817 fluvius hodie qui Phud dicitur, et cuncta circa eum regio Phutensis appellatur. Lud autem Lydos vocant, quorum coloni Hetrusci, qui nunc Thusci appellantur, quondam mittendarum sagittarum peritissimi, et nunc dicuntur tendentes sagittam. Pro quo in Hebraico legitur MOSCHE CESETH ( ) quod absque Septuaginta, omnes similiter transtulerunt, tendentes arcum: Et Septuaginta posuerunt μοσὸχ, nomen pro verbo interpretantes. Quod si accipiatur, Cappadocas significat: quorum metropolis Mazaca, quae postea a Caesare Augusto, Caesarea nomen accepit. Qui nescio quid volentes, etiam in Genesi (Cap. X) ultimum filium Aram, id est, Syrorum Damasci, qui appellatur Mes, interpretati sunt μοσὸχ: pro quo nos rectius Moeonas transferimus. Thubal autem sive Thobel, aut Italia interpretatur, aut Iberia, hoc est, Hispania, ab Ibero flumine, unde et hodie Hispaniarum regio appellatur Celtiberia. De quibus pulchre Lucanus (Lucan, lib. IV): Gallorum Celtae miscentes nomen Iberis: quos nos possumus Gallohispanos dicere. Graeci autem, qui sermone Hebraico appellantur Javan, Jonas significant: unde et Graeci Jones, et mare Jonium. Et hoc considerandum, quod maxime Orientales de Japhet posuerit nationes, uno filiorum Noe: licet in Tharsis et Phud, Sem quoque et Cham id est, Indiae et Africae nominum fuerit recordatus, ut totum orbem ostenderet. Venit ergo Dominus, ut opera et cogitationes congreget singulorum. Ex quo discimus non solum opera, sed et cogitationes esse in die judicii judicandas. Qui enim viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). De quibus dicitur: Nunc circumdederunt eos cogitationes suae: quando judicabit Dominus abscondita hominum secundum Evangelium Jesu Christi; ut illud quod Apostolus scribit, veritate judicii comprobetur, invicem cogitationibus accusantibus et satisfacientibus, in die qua judicabit Deus abscondita hominum (Rom. II, 15): ut cogitationes nostrae omnes uno tempore congregatae justo judice probentur, dum aut accusat 818 nos nostra conscientia, aut satisfacit pro delicto, utrum plura sint peccata, an bona opera: et utrum vetera, an nova: utrum deleta poenitentia, an novis sceleribus instaurata, quando dicit Dominus: Vias eorum dedi in capita eorum: et cogitationes eorum reddam eis (Osee IV, 9). Qui finxit sigillatim corda eorum, et intelligit omnia opera eorum (Ps. XXXII, 15.) De quibus et in alio loco legimus: Tu cognoscis corda hominum solus (II Par. VI, 30). Nemo enim scit quae sint in homine, nisi spiritus hominis qui est in eo (I Cor. II). Unde et per Jeremiam loquitur Deus: Ego Deus appropinquans, et non de longe, dicit Dominus: Numquid abscondet se in absconditis homo, et ego ignorabo (Jer. XXIII, 23)? Denique ad Scribas dicitur et ad Pharisaeos: Vos estis qui justificatis vosmetipsos coram hominibus: Deus autem cognoscit corda vestra (Luc. XVI, 15). In quo considerandum, quod non dixerit, Pater, juxta haereticorum blasphemias, ne Filium videretur excludere, sed Deus: quod Patri Filioque commune est. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). De quo idem Joannes scribit: Ipse autem Jesus non credebat se eis, quia sciebat omnes, et non habebat necesse, ut aliquis testimonium daret ei de homine: ipse enim noverat quid esset in homine (Joan. II, 24, 25). Cui et illud congruit: Sciens autem Jesus cogitationes eorum (Luc. VI, 8). Et in alio loco: Sciens autem Jesus malitiam eorum (Matth. XXII, 18). Ac ne aliqua sit dubitatio, haereticis calumniam facientibus de Verbo Dei, quod noverit omnia, in Epistola quae ad Hebraeos scribitur, prolixius dicitur: Vivens est enim sermo Dei, et evidens et acutus super omnem gladium bicipitem, et dividens usque ad partitionem animae et spiritus, artuum quoque et medullarum, et judex cogitationum et sensuum cordis. Nullaque est creatura invisibilis in conspectu ejus. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis illius, de quo nobis sermo est (Hebr. IV, 12). Postquam autem omnes cogitationes in unum fuerint congregatae, accusantes nos vel defendentes: tunc omnes gentes et linguae cum cogitationibus suis pariter adducentur in medium. Linguas autem juxta apostolum Paulum, 819 non solum hominum legimus, sed et Angelorum (I Cor. XIII). Ex quo intelligi datur, omnes creaturas a Domino judicandas, non solum super terram, sed in aere et in coelestibus, juxta quod ipse in superioribus dixerat: Inebriatus est gladius meus in coelo, ad terramque descendet (Isai. XXXIV, 5). Venient autem omnes, ut videant gloriam Dei: et ponet in eis signum, quod in Ezechielis principio sub THAU litterae Hebraicae interpretatione monstratur (Ezech. IX). Quo signo qui fuerit impressus, manus percutientis effugiet. Hoc et postes domorum in Aegypto signabantur, quando pereunte Aegypto, solus Israel mansit illaesus (Exod. XII). De hoc signo quod Achaz rex Juda nolebat accipere, Isaias propheta testatur: Propterea dabit Dominus vobis signum: Ecce virgo in utero concipiet et pariet (Isai. VII, 14). Unde et Propheta quod promissum fuerat, deprecatur: Fac mecum signum in bonum (Psal. LXXXV, 17). Et in alio loco: Dedisti metuentibus te significationem, ut fugerent a facie arcus (Psal. LIX, 4). Hoc nobis ad Patrem ascendens Dominus dereliquit, sive in nostris frontibus posuit, ut libere diceremus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Quod autem sequitur: Et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes: et singulas enumerat, videtur expositioni nostrae esse contrarium. Si enim de die judicii dicitur: quomodo rursum ad primum recurrit Salvatoris adventum, quando Apostoli diriguntur ad gentes, et audiunt a Domino: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19.) Quod ita solvitur: Judicii praedicatur dies, immo comminatur, ut metu futurae poenae, recipiant Salvatoris adventum et Apostolorum Evangelium, qui ante mittendi sunt. Pulchre autem dixit: Et mittam ex eis qui salvati fuerint (Isai. LXVI, 18). Nisi enim Dominus nobis reliquisset semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus. Et Apostolus: Reliquiae, inquit, salvae factae sunt (Rom. IX, 27). Isti mittuntur ad gentes in Tharsis, et Phud, et Lud, et Mosoch, et Thobel, et Graeciam, et insulas plurimas quae longe sunt, et quae non audierunt 820 nomen Domini, neque viderunt gloriam ejus. De quibus juxta historiam supra diximus (Ad cap. XII). Nunc stringenda est anagoge. Tharsis interpretatur, exploratio gaudii: ut consideremus non ea quae in praesenti sunt, sed quae in futuro; et audire mereamur: Quia in paucis fuistis fideles, ingrediemini in gaudium Domini vestri (Matth. XXV, 21). De quo et Petrus apostolus scribit: Exultate gaudio ineffabili et glorioso (I Petr. I, 8); ut laudemus Deum dicentes: Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione (Psal. CXXV, 2). Quodque sequitur, Phud interpretatur, oris exclusio: ut omnem excludentes blasphemiam, ea loquamur quae bona sunt, atque dicamus: Os meum annuntiabit justitiam tuam, Domine: tota die salutare tuum (Psal. LXX, 15). Et rursum: Non abscondi in corde meo veritatem tuam, et salutare tuum dixi (Psal. XXXIX, 11). Lud quoque in lingua nostra, utilitas vertitur, et Mosoch, extensio, et Thubal, sive Thobel, ductus ad luctum, vel conversus, aut universa: quae omnia vocationi gentium congruunt, ut utilitatem sequantur per confessionem animae suae, et praeteritorum obliti, ad futura extendantur. Lugeantque antiqua peccata, et trahantur ad luctum atque tristitiam, quae ducit ad vitam. Beati quippe lugentes, quoniam ipsi ridebunt (Matth. V). Et convertantur omnes ad Dominum, ut postea transeant ad gratiam, et sciant dictum ab Apostolo: Gloria, et honor, ex pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco (Rom. II, 10): quoniam non solum Judaeorum Deus, sed et gentium. Porro illud quod dicitur: Et insulis procul, quae non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam, illis convenit, de quibus supra legimus: Quibus non est nuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent (Isai. LV, 5). Et iterum: Apparui his qui me non interrogabant: inventus sum ab his qui me non quaerebant (Isai. LXV, 1). Dixi: Ecce adsum, his qui non invocabant nomen meum. Insulas autem significari, vel totius orbis gentes, vel Ecclesias in toto orbe dispersas crebro diximus.

(Vers. 20.) Et annuntiabunt gloriam meam in 821 gentibus, et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus. LXX: Et annuntiabunt gloriam meam in gentibus: et adducent fratres vestros de cunctis nationibus donum Domino, cum equis et rhedis, in lampenis mulorum, cum umbraculis in sanctam civitatem Jerusalem, dicit Dominus. Hi qui salvi fuerint, et missi ad varias nationes, et ad eos qui non audierant primum, neque viderant gloriam Domini, annuntiabunt eam cunctis gentibus, et adducent fratres populi Judaici, quorum reliquiae salvae factae sunt, munus Domino de universis gentibus: vel ipsos qui idololatriae errore contempto, veri Dei notitiam sunt secuti, vel qui de toto orbe ex Israel populo crediderunt. Ad quos scribit et apostolus Petrus (I Petr. I). Adducent autem in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis. Pro carrucis, quas solus interpretatus est Symmachus, quem nos in hoc loco secuti sumus, Aquila, Septuaginta et Theodotio, mulos, transtulerunt. Et ubi posuere Septuaginta, cum umbraculis, quae nos dormitoria interpretari possumus, vel basternas, alii voce consona transtulerunt φορεῖα quae nos varii generis interpretamur vehicula: ubi autem Septuaginta et Theodotio dixerunt, lampenas, pro quibus Symmachus, lecticas interpretatus est, Aquila, σκεπαστὰ posuit, quod et ipsum lecticas opertas pellibus significat. Hoc de varietate translationum dictum sit. Equos autem, et quadrigas, et lecticas, et mulos atque carrucas, et diversi generis vehicula, Angelica possumus intelligere ministeria, de quibus alibi ad Deum dicitur: Ascende super equos tuos, et equitatio tua salus (Abac. III, 8). His equis, curribus et quadrigis Elias raptus ad coelum est, et Eliseus circumdari se atque servari, nescienti puero demonstravit (IV Reg. II). Et Zacharias vidit in nocte: Ecce vir ascendens super equum rufum: et iste stabat in medio duorum montium 822 umbrosorum: et post eum equi rufi, et sturnini, et varii, et albi, et dixi, inquit, Quid sunt isti, Domine? Et ait ad me Angelus qui loquebabatur in me: Ego ostendam tibi quid sint isti. Et respondit vir qui stabat in medio montium, et ait ad me: Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram (Zach. I, 8-10). Joannes quoque in Apocalypsi haec se vidisse testatur: Vidi coelum apertum, et ecce equus albus: et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verus, et justitia judicans, et bellator. Oculi autem ejus quasi flamma ignis: et super caput ejus diademata plurima: habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; et amictus erat veste aspersa sanguine: et vocabatur nomen ejus Verbum Dei: et exercitus in coelo sequebatur eum in equis albis, vestitus bysso albo atque mundissimo, et de ore ejus egrediebatur gladius acutus, ut in ipso percuteret gentes (Apoc. XIX, 11 seqq.). Equo rufo sedebat Dominus atque Salvator, humanum corpus assumens, cui dicitur: Quare rubra sunt vestimenta tua? Et: Quis est iste qui ascendit de Edom, fulva vestimenta ejus de Bosra (Isai. LXIII, 2). Et sequebantur eum variorum colorum equi, vel in martyrio rubri, vel sturnini in volatu, vel varii in virtutibus, vel candidi in virginitate. Equo autem sedebat albo, quando post resurrectionem immortale et incorruptum corpus assumpsit. Et quicumque eum sequebantur, candidis utebantur equis, incorruptis videlicet immortalibusque corporibus. Longum est, si velimus, utrumque explanare testimonium: hoc solum dicam, quod diversa vehicula, quibus homines adducuntur ad fidem, Angeli sint, vel sancti viri qui de hominibus in Angelos profecerunt. Quod autem unusquisque nostrum habeat Angelos, multae Scripturae docent, e quibus illud est: Nolite contemnere unum de minimis istis: quia Angeli eorum vident quotidie faciem Patris, qui est in coelis (Matth. XVIII, 10). Et puella Rode Petrum apostolum nuntiante, alii Angelum ipsius esse credebant (Act. XII). Sin autem hoc de minimis dicitur, et de uno homine, quanto magis de omnibus sanctis, et praecipue de Apostolis sentiendum est? 823 quorum Angeli quotidie vident faciem Patris, juxta illud quod scriptum est? Circumdat Angelus Domini in circuitu timentium eum (Psal. XXXIII, 8). Et Jacob de se loquitur: Angelus qui liberavit me. Isti sunt qui ascendunt et descendunt super filium hominis. Qui veloces sunt in fide, equis vehuntur: qui multiplices in gratia, quadrigis: qui consolatione indigent, tectis lecticis et umbraculis, ut audire mereantur: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Psal. CXX, 6). Mulos autem in Scripturis sanctis dupliciter accipimus: vel in sterilitate et continentia, qualibus sedit David et Salomon, quorum alter interpretatur, fortis manu: alter, pacificus; vel in mala parte, de quibus dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); quibus praepositus erat Doec (I Reg. XXI). Carrucae autem, pro quibus (ut supra diximus) Septuaginta, tecta vehicula, caeteri vehicula simpliciter transtulerunt, illi intelligendi, de quibus Apostolus loquitur: Invicem onera vestra portate (Galat. VI, 2). Porro lampenae, splendentia sanctorum intelligenda sunt corpora, et animae fide Domini illuminatae, quibus dici potest: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Hic autem omnis apparatus illo proficit, ut ingrediamur sanctam civitatem Dei, sive sanctum montem Domini Jerusalem: non illam quae occidit Prophetas, et quae lapidat missos ad se; sed Jerusalem coelestem, de qua crebro diximus: Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 26). Et iterum: Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem (Hebr. XII, 22). Quod vel de praesenti Ecclesia possumus intelligere, quae toto orbe per Apostolos congregata est, vel de futura: ut impleatur illud quod Apostolus sancto Spiritu prophetavit: Rapiemur in nubibus obviam Domino in aere, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 16). Judaei et Judaici erroris haeredes Ebionitae, qui pro humilitate sensus nomen pauperum susceperunt, omnesque mille annorum delicias praestolantes, equos et quadrigas, et rhedas, et lecticas, sive basternas, et dormitoria, mulosque 824 et mulas, et carrucas, et diversi generis vehicula sic intelligunt, ut scripta sunt. Quod videlicet in consummatione mundi, quando Christus Jerusalem regnaturus advenerit, et Templum fuerit instauratum, et immolatae Judaicae victimae, de toto orbe reducantur filii Israel, nequaquam super equos, sed super mulos Numidiae. Qui autem senatoriae fuerint dignitatis, et locum principum obtinuerint, de Britannis, Hispanis, Gallisque extremis hominum Morinis (Virgil. VIII Aeneid. sic vocat Morinos), et ubi bicornis finditur Rhenus, in carrucis veniant, occurrentibus sibi cunctis gentibus, quae eorum servituti fuerint praeparatae.

(Vers. 21.) Quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini. Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. LXX: Quomodo si offerant filii Israel victimas suas mihi cum Psalmis in domo Domini: et ex eis sumam sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. Qui ad gentes, ait, directi fuerint, et annuntiaverint eis gloriam meam, sic adducent fratres vestros de universis nationibus munus Domino, cum equis, et quadrigis, et lecticis, et mulis, et carrucis, et diversis vehiculis in montem sanctum Jerusalem, quomodo solebant filii Israel, dum eorum staret religio, et Templi caeremoniae servarentur, offerre victimas cum Psalmis in domo Domini. Sive ut habetur in Hebraeo, et omnes voce consona transtulerunt, in vase mundo: quod et usque hodie offerunt in Domo Dei, quae est Ecclesia, filii Israel qui mente conspiciunt Deum, hostias spirituales cum fructibus atque virtutibus animae suae in vasis mundis, hoc est, in sanctis corporibus. De quibus Apostolus scribit: An ignoratis quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Et assumam, inquit, ex eis sacerdotes et Levitas, dicit Dominus: ut qui salvati fuerint, gentibus praedicarent. De quibus unus loquebatur: Sic nos reputet homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei (I Cor. IV, 1). Et Lucas evangelista: Sicut tradiderunt, inquit, nobis, qui a 825 principio viderunt et ministri fuerunt sermonis. De quibus et supra legimus: Vos eritis mihi sacerdotes Domini (Isai. LXI, 6). Quomodo enim in abscondito Judaeus est, qui spiritu circumciditur (Rom. II), de quo scriptum est: Nos sumus Circumcisio, qui spiritu Deo servimus (Philipp. III, 3), et offerimus spirituales victimas placentes Deo, psallimusque spiritu et sensu: sic et sacerdotes et Levitae in abscondito sunt, qui non seriem generis sequuntur, sed ordinem fidei. Vel certe non dicit de Apostolis et apostolicis viris, qui principes fuerunt Ecclesiae ex populo Judaeorum, sed de enumeratis supra gentibus, de mari, de Africa, de Libya, de Cappadocia, de Italia, de Graecia, de cunctis insulis, quarum habitatores primum non audierant Dominum, nec viderant gloriam ejus, et postea vertentur in sacerdotes, ut qui fuerant cauda, sint caput, et qui caput, vertantur in caudam.

(Vers. 22, 23.) Quia sicut coeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum. Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. LXX: Sicut enim coelum novum et terra nova, quae ego facio permanere in conspectu meo, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret in conspectu meo in Jerusalem Dominum. Quando dicit: Assumam ex eis in sacerdotes et levitas, ostendit vetus sacerdotium praetermissum, quod tribui Leviticae debebatur, ubi non est electio, sed ordo naturae, et series est familiae per posteros descendens. Translato enim sacerdotio necesse est, ut et Legis translatio fiat, et electio ad eos pertineat, quibus nequaquam juxta sanguinem, sed juxta merita atque virtutes sacerdotium defertur, qui venient de insulis gentium, et gloriam Domini nuntiabunt. Et adducentur in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis. Quomodo autem coelum novum, et terra nova erit, et nova Jerusalem, ut nequaquam dicatur: Coelum et terra pertransibunt (Matth. XXIV, 35). Et iterum: Involvetur coelum quasi liber: et corruptione dissipabitur terra (Apoc. VI, 14): sic in 826 omnibus novis, novus fiet et populus Dei, dicente Scriptura: Vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova (Isai. XLIII, 19). Et in alio loco: Si qua in Christo nova creatura (II Cor. V, 17). Eritque et populus novus; primitiae enim Christus, deinde qui sunt Christi, in adventu ejus: coelumque et terra nova, de quibus inter octo beatitudines dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 3, 4). Siquidem omnis creatura nunc subjecta est vanitati in spe, propter eum qui subjecit eam (Rom. VIII). Liberabuntur autem a servitute corruptionis in gloria filiorum Dei, qui fient de hominibus filii ejus, et stabunt in conspectu illius semper, et nomen eorum jugiter permanebit, ut nequaquam illis gens succedat alia, quod factum est in Judaeis; sed maneant in aeternum. Et erit, inquit, mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: ut de carnalibus sabbatis, mensibusque fiant spiritualia sabbata delicata, qui sabbatismus Dei populo reservatur. Et mensis spiritualis, quando a puncto usque ad punctum luna complebitur, et suo curret ordine, ut efficiat mensem, id est, kalendas, quae Graece appellantur νεομηνίαι, hoc est, mensis novi exordium. apud quos initium kalendarum, non juxta solis cursum, et diversa mensium spatia, sed juxta lunae circuitum incipit et finitur. Haec est luna, de qua in laude veri Salomonis dicitur: Et permanebit cum sole et ante lunam in generationes generationum (Psal. LXXI, 5). Quae in Cantico Canticorum appellatur electa: Quae est haec quae processit quasi diluculum, pulchra ut luna, et electa ut sol admirabilis (Cant. VI, 9)? Aiunt Physici, et quorum curae est de coelestibus disputare, lunam non habere proprium lumen, sed solis radiis illustrari. Ab ea enim semper orbis parte completur et fulget, a qua soli vicinior est, nec umbra terrae obscuratur: quod et poeta uno versiculo demonstravit (Virgil. I Georg.): Nec fratris radiis obnoxia surgere luna.

Si hoc verum est, et nos tropologice possumus dicere, Ecclesiam quae pace et persecutionibus crescit atque decrescit, et oppressa tentationum tenebris rursum pristinum lumen 827 assumit, habere splendorem a sole justitiae, et hoc esse quod dicitur: Splendebit luna quasi sol (Isai. XXX, 26); habitatoresque ejus justos fulgere quasi solem in regno patris sui. Et per hos menses semen Domini, quod instauratum est in aeternum, venire ad solemnitates suas, quas sanctus mystico ore resonabat, dicens: Annos aeternos in mente habui, et meditatus sum (Psal. LXXVI, 6). De sabbato autem, quod significat requiem, pleno sermone tractavimus (Ad cap. LVI), in eunuchorum advenarum prophetia. Et nunc breviter est dicendum, eos venire in neomeniis et in sabbatis, qui sex diebus in quibus factus est mundus, transcensis atque praeteritis, festinant ad septimum diem, id est, sabbatum, in quo vera est requies. De his solemnitatibus credentes Paulus apostolus instruebat, dicens: Umbram enim habens lex futurorum bonorum (Hebr. X, 1). Et iterum: Ne quis ergo vos judicet in cibo, aut potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbrae futurorum (Coloss. II, 16). Si autem haec in umbra futurorum bonorum, et in imagine praecesserunt, omnis lex spiritualiter intelligenda est, de qua idem dicebat Apostolus: Scimus quia lex spiritualis est (Rom. VII, 14), cujus mysteria et David nosse cupiebat: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18). Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV). De quibus omnia celeri disputatione percurrere, non est hujus temporis. Si enim nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II), quomodo nos totius Legis quasi universi orbis descriptionem in brevi tabella conamur ostendere? Quodque sequitur: Veniet omnis caro, ut adoret in conspectu meo in Jerusalem, sciendum quod in Hebraico non sit scriptum, Jerusalem: ut decutiamus supercilium Judaeorum; sed tantum, in conspectu meo, ut sermo Domini compleatur, dicentis in Evangelio: Amen amen dico vobis: quoniam veniet hora, quando neque in monte isto, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem (Joan. IV, 21). Et iterum: Spiritus est Deus. Et eos qui adorant eum, in 828 spiritu et veritate oportet adorare (Ibid., 24). Et illud Apostoli: Levantes sanctas manus in omni loco (I Tim. II, 8). Omnis autem caro non populum Judaeorum, sed omne hominum significat genus, juxta illud quod supra dictum est: Videbit omnis caro salutare tuum (Isai. XL, 5). Et in Joele: Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae (Joel. II, 28). Et in Zacharia: Timeat omnis caro a facie Domini (Zach. II, 13). Et in Psalmis: Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 2). Quod aliis verbis in alio psalmo dicitur: Omnes gentes quas fecisti, venient et adorabunt in conspectu tuo, et glorificabunt nomen tuum, Domine (Psal. LXXXV, 9). Mensem ex mense, et sabbatum ex sabbato, in quibus veniet omnis caro, ut adoret Deum, ridicule interpretantur χιλιασταὶ, quos nos dicere possumus Milliarios: ut qui in vicino sunt, omni sabbato veniant in Jerusalem; qui longius, per menses, id est, kalendarum orbe completo, qui valde procul, per annos singulos, hoc est, diebus Paschae sive Tabernaculorum, juxta illud quod in Zacharia dicitur: Ascendens ab anno in annum, ut adorent Dominum regem exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum (Zach. XIV, 16). Et ut majorem risum praebeant audientibus, quod in ultimo ejusdem prophetae volumine scribitur: Et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo, sic interpretantur, ut negotiatores in mille annis esse desistant, quia omnia nascantur in omnibus locis, quo scilicet nec nos indigeamus folio amomo, et pipere, nec Indi a nobis pulegium desiderent.

(Vers. 24.) Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. LXX similiter. Omnis caro quae adoratura est in conspectu Domini, vel in Jerusalem coelesti, vel in omni loco in quo levantur mundae manus, egredietur, ut videat cadavera hominum mortuorum, qui praevaricati fuerint in Deum. Quod vel de Judaeis intelligi potest, de quibus dictum est: Filios genui et exaltavi: ipsi autem me spreverunt: vel de 829 omnibus qui habentes notitiam Dei in cordibus suis, aversi sunt in vanitatem, ut adorent creaturam potius quam Creatorem. Egredientur autem non loco, sed intelligentia. Neque enim cadavera mortuorum possunt intus esse cum Domino. Quod si omnis caro adoratura est Dominum, et e contrario cadavera virorum, qui praevaricati sunt in Dominum, aeternis tradentur ardoribus, in utramque partem verae carnis erit resurrectio. Vermis autem qui non morietur, et ignis qui non exstinguetur, a plerisque conscientia accipitur peccatorum, quae torqueat in suppliciis constitutos: quare vitio suo atque peccato caruerint electorum bono, juxta illud quod dicitur: Versatus sum in miseria, dum infigitur mihi spina (Psal. XXXI, 4). Et in Proverbiis: Tinea ossium cor intelligens (Prov. XXV, 20). Et iterum sub obelo: Sicut tinea vestimento, et vermis ligno: sic moeror excruciat cor viri (Ibid.). Ita dumtaxat, ut non negent praevaricatorum, et Dominum negantium aeterna supplicia, dicente Domino in Evangelio: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Et in alio loco: Ligate manus ejus et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Si manus audivimus [ Al. ligamus] et pedes, et tenebras exteriores, quae oculorum poena est lumen Dei non videntium; et fletum, qui utique et ipse ad oculos pertinet; et stridorem dentium: miror quosdam aereum corpus, et paulatim in auras tenues dissolvendum post resurrectionem introducere: quia Dominus potentia majestatis suae, ad Apostolos clausis ingressus est 830 januis (Joan. XX). Qui certe et ante resurrectionem pendulo super mare ambulavit incessu; et hoc ipsum apostolo praebuit Petro: ut qui fide ambulabat, infidelitate postea mergeretur; cui dictum est: Quare dubitasti, modicae fidei (Matth. XIV, 31)? Ignis quoque juxta id accipiendus, quod et vermis, qui tamdiu succenditur, quamdiu habet materiam, qua vorax flamma pascatur. Si quis igitur habeat in conscientia sua zizania, quae inimicus homo, dormiente patrefamilias, superseminavit, et haec ignis exuret, haec vorabit incendium (Matth. XIII). Et omnium Sanctorum oculis, eorum supplicia monstrabuntur, qui pro auro, et argento, et lapide pretioso, aedificaverunt super fundamentum Domini, fenum, ligna, stipulam, ignis pabulum sempiterni. Porro qui volunt supplicia aliquando finiri, et licet post multa tempora, tamen terminum habere tormenta, his utuntur testimoniis: Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25). Et iterum: Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Galat. III, 22). Et in alio loco sanctus loquitur: Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei; donec justificet causam meam, et auferat judicium meum, et educat me in lucem (Mich. VII, 9). Et rursum: Benedicam te, Domine: quoniam iratus es mihi. Avertisti faciem tuam a me, et misertus es mei (Isai. XII, 1). Dominus quoque loquitur ad peccatorem: Cum ira furoris mei transierit, rursum sanabo (Ps. XXX, 20). Et hoc est quod in alio loco dicitur: Quam grandis multitudo bonitatis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Quae omnia replicant, asseverare cupientes, post cruciatus atque 831 tormenta, futura refrigeria, quae nunc abscondenda sunt ab his, quibus timor utilis est: ut dum supplicia reformidant, peccare desistant. Quod nos Dei solius debemus scientiae derelinquere, cujus non solum misericordiae, sed et tormenta in pondere sunt; et novit quem, quomodo, aut quamdiu debeat judicare. Solumque dicamus, quod humanae convenit fragilitati: Domine, ne 832 in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me (Psal. VI, 1; XXXVII, 1). Et sicut diaboli et omnium negatorum atque impiorum, qui dixerunt in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1), credimus aeterna tormenta: sic peccatorum atque impiorum et tamen Christianorum, quorum opera in igne probanda sunt atque purganda, moderatam arbitramur et mixtam clementiae sententiam judicis (I Cor. III, 13).