Commentaria in Isaiam (Hieronymus)/17

This is the stable version, checked on 9 Octobris 2021. Template changes await review.
 16 18 

LIBER DECIMUS SEPTIMUS.

recensere

715-716 Quanta mysteria septimus post decimum numerus, ad quem nunc Explanationum in Isaiam pervenit liber, in Scripturis sanctis contineat, vellem, virgo Christi Eustochium brevi sermone percurrere. Sed quia non possum omnia in omnibus locis dicere, hoc strictim admoneo, quod psalmus, qui hujus numeri titulo praenotatur, sit pueri Domini David, et cecinerit verba Cantici, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul, et dixerit: Diligam te, Domine, fortitudo mea, et reliqua. Puer autem Domini ille est, cui Pater loquitur in Isaia: Magnum tibi est vocari puerum meum (Isai. XLIV). Et in alio loco: Ecce puer meus quem elegi, et dilectus meus in quo complacuit sibi [Al. mihi] anima mea (Isai. XLII, 2). Iste puer qui interpretatur, fortis manu, in die qua liberavit eum Dominus de manu Saul; qui in lingua nostra, expetitum, vel infernum sonat, et ab omnibus inimicis suis, qui clamaverunt contra eum: Crucifige, crucifige talem (Luc. XXIII), quando ad Patrem victor ascendit fulvis vestibus de Bosra, inter caetera triumphantis locutus est verba: Eripe me de contradictionibus populi: constitues me in caput gentium. Populus quem non cognovi, servivit mihi: in auditu auris obedivit mihi (Ps. XVII, 44, 45). Rursumque de populo Judaeorum: Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis (Ibid., 46); quibus et Elias dixerat: Usquequo claudicatis utroque pede (II Reg. XVIII, 21)? Denique quod difficile in aliis reperitur, hic psalmus tam in Samuelis, quam in Dierum historia continetur (II Reg. XXII). Qui de uno numero ad hebdomadem per incrementa proficiens, venit ad vicesimum octavum psalmum, qui et ipse inscribitur David, in consummationem tabernaculi, quando Angelis imperatur: Afferte Domino filii Dei: afferte Domino filios arietum. Et omnia baptismi salutaris et Ecclesiae mysteria concinuntur: Vox Domini super aquas: Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas, vox Domini in virtute (Ps. XXVIII, 1): Et post paululum: Vox Domini praeparantis servos, et revelavit condensa, et in Templo ejus omnes dicent gloriam (Ibid., 3, 10). Atque ut multitudinem credentium demonstraret, intulit: Dominus diluvium inhabitare fecit: et sedebit Dominus rex in aeternum. Rursumque octavo addito sacramento, tricesimum sextum psalmum efficit litteratum, cujus principium est: Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Cujus expositio, non praefationis, sed proprii voluminis est. Et ne multa nunc replicemus, usque ad quintum decimum numerum per augmenta succrescens, in quo psalmi graduum sunt, et vas electionis apud Petrum Hierosolymis commoratur, centesimum vicesimum efficit numerum, qui primi in Christum fuere credentes et cum Apostolis coenaculum fidei conscenderunt (Act. V): descenditque super eos Spiritus sanctus (Galat. I). Postque usque ad septimum decimum numerum ordine gradiens, et Evangelicam possidens dignitatem, praecipiente Domino de dextris partibus, centum quinquaginta tres pisces magnos capit, et in Ecclesia collocat (Joan. XXI). Cui et nunc Isaias propheta loquitur.

Cap. LX (Cap. LX.--Vers. 1 seqq.) 717 Surge, illuminare: quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. LXX: Illuminare, illuminare ÷ Jerusalem ** venit enim lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Ecce tenebrae operient terram; et caligo super gentes. Super te autem apparebit Dominus, et gloria illius in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore tuo. Quid nobis videretur de instauratione Sion et Jerusalem, et cunctis quae ei prophetali vaticinio promittuntur, in fine superioris libri plenius diximus, ubi interpretati sumus, quid significaret ille versiculus: Veniet Sion redemptor, et his qui redeunt ab iniquitate in Jacob. Nunc breviter perstringendum est, quid plurimi de hoc loco sentiant, ut errore perspecto, facilius possimus suscipere veritatem. Judaei et nostri semijudaei, qui auream atque gemmatam de coelo exspectant Jerusalem, haec in mille annorum regno futura contendunt, quando omnes gentes serviturae sunt Israel, et cameli Madian et Epha de Saba venientes, aurum deferent et thus, et omnes oves Cedar congregentur, arietesque Nabajoth veniant, ut immolentur super altare Templi, quod fuerit exstructum. De insulis quoque, et maxime navibus Tharsis, volare filias illius ut columbas, auri et argenti divitias conferentes: et aedificari muros Jerusalem ab alienigenis, quibus praesint reges gentium, semperque apertas fore portas civitatis, ut diebus ac noctibus divitiae Jerusalem et victimae deferantur. Et omnia quae deserta sunt cyparisso, et pino, et cedro sectis in Libano, construenda: praecipue Templum Domini, in quo sit laetitia sempiterna: ita ut sugat lac nationum, et regum divitias comedat, tantamque abundantiam rerum omnium fore, ut pro aere, aurum habeant, pro ferro argentum, pro lignis, 718 aes, pro lapidibus, ferrum. Principes quoque illius aeterna pace fruituros, et episcopos praefuturos populis in justitia, sed et portas futuras anaglyphas. Et quod his majus est, pro sole et luna, ipsum Dominum aeterna luce fulsurum: et pro uno homine habituram eam mille fortissimos viros, et pro parvulis, gentes robustissimas possessuram. Haec illi dicunt, qui terrenas desiderant voluptates, et uxorum quaerunt pulchritudinem, ac numerum liberorum, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philipp. III), quorum qui sequitur errorem, sub nomine Christiano Judaeorum se similem confitetur. Alii autem asserunt haec omnia Judaeis carnaliter repromissa, si recepissent eum, qui dicit in Evangelio: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12), quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, ut quomodo victimae concessae sunt populo Israel, non quo per se bonae essent, sed ne daemonibus offerrentur: ita et gulosis Judaeis, nihilque aliud quaerentibus nisi corporum voluptates, ista Dominus pollicetur, ut saltem pro carnalibus desideriis, et opum abundantia Filium Dei susciperent, quem quia non susceperunt, repromissiones quoque irritas fieri. Denique Chananaeae pro filia deprecanti: Non veni, inquit, nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24). Et discipulis suis: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: ite magis ad oves perditas domus Israel (Matth. X, 5, 6). Quam ob causam et Apostoli primum in synagogis Dominum nuntiabant, quibus non recipientibus Evangelium, dicunt ad eos: Vobis quidem oportuerat praedicari verbum: sed quia non recepistis salutem, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Lux enim venit in mundum: et magis Judaei dilexerunt tenebras. Unde et Dominus cum Jerusalem flevisset, adjecit: Si scires etiam tu quae ad pacem sunt tibi (Luc. XIX, 42). Quam quia non suscepit, intulit: Nunc autem veniet dies super te: et circumdabunt te inimici tui vallo: et coarctabunt te, ad 719 terramque deducent cum filiis tuis (Ibid., 43). Nos autem juxta priorem sensum, ad Ecclesiam dici universa credamus: quae primum de Judaico populo congregata est, et lumen quod super eam ortum fuerat, per Apostolos transmisit ad gentes. Cui dicitur: Surge, illuminare; ut quae cecidit in incredulis, surgat in Fidelibus: quae cecidit in synagogis, surgat in Ecclesiis: et postquam surrexerit, illuminetur, ut nequaquam habeant erroris tenebras. Venit enim, inquit, lumen tuum, quod omnes Prophetae pollicebantur, quod jugiter exspectabas, Et gloria Domini, quae quondam fuit super tabernaculum, et Templum ejus, orta est super te: de qua dictum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Ps. LXXXVI, 2). Ecce enim tenebrae operient terram, eos qui terrena sapiunt; et caligo populos, sive ut in Hebraico legitur: Tribus: quod proprie refertur ad Judaeos, de quibus in alio psalmo scriptum est: Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel (Ps. CXXI, 4). Super te autem orietur Dominus, sol justitiae, et gloria ejus in te videbitur: de qua scriptum est: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14). Et ambulabunt gentes in lumine tuo. Nos omnes ambulabimus in Apostolorum luce, quae lucet in mundo, et tenebrae eam non comprehenderunt. Et reges, inquit, in splendore ortus tui: quando primum in Christo nata es. Quod et spiritualiter impletur, et carnaliter, ut reges quorum cor in manu Domini est, et quibus non regnat peccatum in mortali corpore (Prov. XXI), ambulent in splendore nascentis Ecclesiae, sive in eo qui ortus est in Ecclesia, et veri regis Christi fidei colla submittant (Rom. VI). Quod quotidie videmus expleri quando idololatriae errore sublato, et persecutionis rabie, ad fidem ac tranquillitatem Christi, Romani principes transeunt. Sunt qui haec omnia quae nos post primum Salvatoris adventum usque ad consummationem mundi, et ex parte completa, et penitus explenda memoramus, futuro tempore praestolentur, quando subintrante plenitudine gentium, salvandus sit omnis Israel (Rom. XI). Quorum nequaquam sententia reprobanda est, dummodo spiritualiter haec complenda, et non carnaliter noverimus. Porro nomen Jerusalem et gentium, quod hic a LXX ponitur, in Hebraico non habetur, et obelo praenotandum est, 720 adversum eos, qui asserunt omnia quae dicuntur dici ad Jerusalem.

(Vers. 4.) Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati venerunt tibi. Filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent. LXX: Leva in circuitu oculos tuos: et vide omnes congregatos filios tuos. Venerunt omnes filii tui de longe, et filiae tuae super humeros portabuntur. Dicitur ad Ecclesiam, quae primum per Apostolos congregata est Sion, de quibus et in Actibus Apostolorum legimus, quod de universo orbe terrarum viri religiosi fuerint in Jerusalem, qui susceperint sermonem Dei et linguis suarum alienarumque gentium, vel audirent loquentes alios, vel ipsi loquerentur ad caeteros (Act. II). Et praecipitur ut levent oculos suos in circuitu: quod et Dominus praecepit Apostolis, dicens: Levate oculos vestros, et videte, quia jam albae sunt segetes ad metendum (Joan. IV, 35). De Sion enim, et nequaquam de monte Sina, egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. Praecipiturque ut elevatis oculis videat suos filios congregatos, qui de longe veniant. Cui et in alio loco dicitur: Gaude nimis, filia Sion, praedica, filia Jerusalem: Ecce ego venio, et habitabo in medio tui, dicit Dominus (Soph. III, 17); et, Venient gentes multae ad Dominum: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum (Zach. II, 11). Nos autem sumus filii qui de longe venimus ad Dominum, peregrini quondam a Testamento Dei et repromissionibus ejus, spem non habentes, et absque Deo in mundo. Sed quid dicit Aposlolus? Vos qui eratis aliquando longe, nunc facti estis prope (Ephes. II, 13). Quodque sequitur: Et filiae tuae in latere sugent, illud significat, quod animae in Christo lactentes, et in baptismate parvulorum, de quibus et Petrus apostolus loquitur, Quasi modo nati parvuli, rationabile et absque dolo lac desiderate (I Pet. II, 2), sugant lac apostolorum. Quibus parvulis atque lactentibus loquebatur et Paulus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Et in alio loco: Quasi nutrix fovens filios suos, sic desiderantes vos cupimus impertire non solum Evangelium Christi, sed et animas nostras (I Thess. II, 7, 8). Quod autem pro hoc in LXX dicitur, filiae tuae super humeros portabuntur, diligentius attendendum est. Filii enim qui robusti sunt, ipsi per se de longe veniunt, et ad fidem Domini congregantur. Filiae autem quae imbecilliores sunt, et pro fragilitate 721 sexus, necdum in virum venere perfectum, Apostolorum portantur humeris, ut deferantur in sinus Abraham, Isaac et Jacob.

(Vers. 5.) Tunc videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum: quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. LXX: Tunc videbis, et timebis, et stupebis corde: quoniam transferentur in te divitiae maris, et gentium, et populorum. Cum elevaveris oculos tuos, et filios tuos filiasque prospexeris vel per se venire velociter, vel sanctorum humeris deportari, tunc gaudebis, et in modum fluviorum, aquis subitis inundaberis, et mirabitur, ac stupebit, immo dilatabitur cor tuum, audiens Apostolum: Os meum patet ad vos, o Corinthii. Et iterum: Dilatamini et nos (II Cor. VI, 11); ne angustia pectoris non possitis habere hospitem Christum, qui dicit in Evangelio: Ego et Pater veniemus, et mansionem faciemus apud eum (Joan. XIV, 23). Quod autem additur in LXX, et timebis, in Hebraico non habetur. Nisi forte post gaudii magnitudinem subintravit timor, ne tanto bono careat. An non est gaudium, cernere divitias, et multitudinem maris ad se transferri atque converti, et fortitudinem gentium venire sibi, ut quidquid in saeculo et orbe terrarum est, suum sit; et roborata fide gentium dicat: Omnia possum in eo qui confortat me, Jesu Christo (Phil. IV, 13)?

(Vers. 6, 7.) Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Omne pecus Cedar congregabitur tibi: arietes Nabajoth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo: et domum majestatis meae glorificabo. LXX: Et venient tibi greges camelorum, et operient te cameli Madian et Gephar [Al. Epha]: omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes: et salutare Domini annuntiabunt. Omnes oves Cedar congregabuntur tibi, arietes Nabaeoth venient, et offerentur placabiles super altare meum: et domus orationis meae glorificabitur. Post divitias maris et fortitudinem gentium, greges quoque camelorum, et dromades Madian et Epha promittuntur Jerusalem, qui omnes venient de Saba, portantes aurum et thus: et, quod his majus est, annuntiantes Domini salutare. Universae quoque oves Cedar congregabuntur 722 Ecclesiae, et arietes Nabajoth venient, sive ut in Hebraico scriptum est, ministrabunt, et offerentur, sive offerent victimas super altare Domini, ut domus ejus inclyta fiat. Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam, fertiles camelorum, omnisque provincia appellatur Saba, unde fuit et Saba regina, quae venit sapientiam audire Salomonis: et ipsa deferens aurum et thus, pacifico regi multa deportans, et ab eo majora suscipiens (III Reg. X). Cedar autem regio Sarracenorum est, qui in Scriptura vocantur Ismaelitae. Et Nabajoth unus est filiorum Ismael, ex quorum nominibus solitudo appellatur, quae frugum inops, plena est pecorum. Per familiaria ergo nomina gentium barbararum, quae vicinae sunt Israeli, totius mundi conversio praedicatur. Madian quippe in hoc loco interpretatur iniquitas. Epha, resolutus, sive effundens. Saba, conversio, vel captivitas. Cedar, tenebrae. Nabajoth, prophetiae. Greges igitur camelorum, iniquitatis vinculis resoluti, et animas suas effundentes Deo, operient Jerusalem muneribus, et omnes de captivitate venient, et conversione sua, aurum fidei deferentes, et thus sacrificii. Et per haec munera nequaquam propria salute contenti, proficient, ut etiam caeteris praedicent salutare Dei. Dives ille, qui instar cameli portabat in Evangelio divitiarum pondera, et camelus erat, noluit Domini audire consilia, nec exonerari, ut abjecta sarcina, alis columbae volaret ad coelum; propterea tristis abiit. Et de istius modi camelo Salvator loquitur: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regna coelorum (Matth. XIX, 24). Difficultatem rei proposuit, non impossibilitatem. Denique sanctae memoriae mater tua Paula, fraterque Pammachius, per foramen acus, hoc est, per arctam et angustam viam quae ducit ad vitam, transierunt ad regna coelorum, latam viam cum sarcinis relinquentes, quae ducit ad tartarum. Immo quidquid habebant, in Domini dona portarunt, implentes illud quod scriptum est: Redemptio animae viri, propriae divitiae (Prov. XIII, 8). Quae enim apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt (Matth. XIX). Habentes in muneribus principalia, aurum, in sensu et thus odoris optimi, atque dicentes: Dirigatur oratio mea 723 sicut incensum in conspectu tuo. Et: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II, 15); exemplo virtutis suae, quotidie nuntiant salutare Domini, ut omnes oves Cedar congregentur in Ecclesia, et de erroris tenebris ad lucem transeant. Arietesque Prophetarum, de quibus in vicesimo octavo psalmo canitur: Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum, veniant et offerantur, sive juxta Theodotionem, offerant se sacrificium Domino, et placabiles hostiae fiant, ut Christi glorificetur Ecclesia. De hujuscemodi ovibus Salvator discipulis loquebatur: Ite ad oves perditos domus Israel (Matth. X, 3). Et iterum: Meae oves meam vocem audiunt (Joan. X, 3). Et in Ezechiele plenius: Ecce ego quaeram oves meas, et visitabo illas: sicut quaerit pastor gregem suum. Haec dicit Dominus: Perditam quaeram, et errantem reducam, et fractam alligabo, et infirmam confortabo, fortemque custodiam, et pascam eas cum judicio (Ezech. XXXIV, 11, 12). Et ut nossemus quae essent oves, ponit manifestius: Et scient quia ego sum Dominus Deus eorum; et isti populus meus domus Israel, dicit Dominus Deus: et vos o es meae, et oves gregis mei omnes estis, et ego Dominus Deus vester (Ibid., 27, 28). Si quis ergo in gentibus dives est, salvetur ut camelus, non absque donis, atque muneribus, quo possit verbum Domini praedicare. Si quis simplicitatis ovium et auctoritatis arietum, ascendat vel offeratur in altare Domini ab his qui praevalent, ut domus ejus glorificetur. Quod autem in Hebraico scriptum notavimus: Arietes Nabajoth ministrabunt tibi, et offerent super placabili altari meo, proprie super his intelligitur, qui de gentibus electi in sacerdotium, ministri sunt Salvatoris. Si quis autem contentiosus est, et carnaliter haec promissa contendit, respondeamus ei: Nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16). Illudque dicamus, quod etiam si carnaliter sunt promissa Judaeis, tamen sub conditione sunt promissa, ut si suscepissent lumen suum, quod ad eos missum fuerat, tunc etiam ista sequerentur, quod videlicet per desiderium auri, et opum abundantiam, rerumque carnalium, quorum semper ista gens capiebatur illecebris, susciperent ad se missum Filium 724 Dei, quem quia non susceperunt, universa sublata sunt, et suscipientibus spiritualiter reddita haereditas.

(Vers. 8, 9.) Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? me enim insulae exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israel, quia glorificavit te. LXX: Qui sunt hi qui ut nubes volant, et sicut columbae cum pullis ad me? Me insulae exspectarunt, et naves Tharsis in primis, ut adducant filios tuos de longe, et argentum suum et aurum cum eis, propter nomen Domini sanctum: et quia Sanctus Israel glorificatus est. Quia Dominus ingressus est Aegyptum super nubem levem, et nubibus Prophetarum mandavit, ne pluerent super Israel imbrem, ad quos pervenit veritas Dei, miratur Ecclesia de Circumcisionis primum populo congregata, volare ad se gentium turbam toto orbe terrarum. Et assumptis alis Spiritus sancti, festinare, juxta Symmachum et Theodotionem, ad fenestras suas; juxta Aquilam ad cataractas suas, ut ingrediantur Ecclesiam. Sive doctores cum discipulis, id est, columbas cum pullis suis volare ad Ecclesiam de insulis gentium, quae juxta vaticinia Prophetarum exspectabunt Dominum. Naves quoque THARSIS ( ), id est, maris, de quibus in visione Tyri plenius diximus, adducent filios Ecclesiae in principio fidei, aurum argentumque portantes. Corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). De quo auro et argento in sexagesimo septimo psalmo scriptum est: Pennae columbae deargentatae, et posteriora ejus in fulgore auri (Psal. LXX, 14). Et septuagesimo primo psalmo: Reges Tharsis et insulae munera offerent, et reges Arabum et Saba dona adducent (Psal. LXXI, 10). Quae omnia deferuntur nomini Domini Dei et Sancto Israel, qui glorificavit eum.

(Vers. 10 seqq.) Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi. In indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui: et aperientur portae tuae jugiter, die ac nocte non claudentur: ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur. 725 Gens enim et regnum, quod non servierit tibi, peribit: et gentes solitudine vastabuntur. LXX: Et aedificabunt alienigenae muros tuos, et reges eorum assistent tibi. Propter iram enim meam percussi te, et propter misericordiam dilexi te. Et aperientur portae tuae semper: die ac nocte non claudentur, ut introducant ad te fortitudinem gentium, et reges earum qui adducendi sunt. Gentes enim et reges qui non servierint tibi, peribunt: gentes solitudine desolabuntur. Inter caetera quibus ditatur Ecclesia, et urbs Salvatoris exstruitur, alienigenae quoque et filii peregrinorum aedificant muros ejus, ne hostis possit intrare, nec locum invenire perfidia. Alienigenae autem et peregrini proprie significant populum nationum, qui vere exstruxerunt Ecclesiam Christi: intantum ut reges eorum et principes ministrent, sive assistant ei. Quod vel carnaliter accipitur, vel spiritualiter. Si carnaliter, videmus Caesares Romanos Christi jugo colla submittere, et aedificare ecclesias expensis publicis, et adversus persecutiones gentium atque insidias haereticorum Legum scita pendere. Si spiritualiter, quicumque in eis continentia, eloquentia, sanctitate, principes sunt, et animae imperio carnis subjugant servitutem, ipsi administrant, et assistunt, vel auxiliantur ei, quam saepe propter negligentiam deserit, vel persecutorum percutit virga, ut rursum propter sui misericordiam diligat. Vel certe hoc dicendum, quod afflictam quondam et captivitati traditam in populo Judaeorum, in vocatione gentium reconciliet sibi, ita ut portae ejus semper apertae sint, et nec die nec nocte claudantur, et salvari cupientibus jugiter pateant, id est, ut ei in gaudio, et in tribulatione volentibus credere, introitus non negetur. Et inferatur ad eam fortitudo, sive divitiae gentium; et reges earum ministrent, sive adducantur ei quasi captivi. Quod tunc intelliges, cum videris eloquentissimos adduci ad fidem Christi; et stultam fieri sapientiam sapientium, ac prudentiam prudentium reprobari (I Cor. I): ut fatuum Dei sapientius sit hominibus. Gentem autem et reges earum, qui servire Ecclesiae noluerint bonam et utilem servitutem, ut in Apostolicam transferant dignitatem, 726 peribunt ea perditione, quae impiis praeparata est, et quidquid in eis fuerit, redigetur in solitudinem, qui habere noluerunt hospitem Deum.

(Vers. 13, 14.) Gloria Libani ad te veniet, abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae; et locum pedum meorum glorificabo. Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israel. LXX: Gloria Libani ad te veniet in cyparisso et pino, et cedro simul ut glorificetur locus sanctus meus, + et locum pedum meorum glorificabo ** Et ibunt ad te timentes filii eorum qui te humiliaverunt, ÷ et irritaverunt te ** et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui irritaverunt te; et vocaberis civitas Domini Sion. Sancti Israel. Multa desunt in Septuaginta, quae ex Hebraeo sub asteriscis posui, et quod addiderunt, obelo praenotavi. Libanus mons Phoenicis est, excelsis arboribus consitus, quas Psalmista describens ait: Vidi impium superexaltatum, et elevatum quasi cedros Libani (Ps. XXXVI, 35). Et in alio loco: Conteret Dominus cedros Libani (Ps. XXVIII, 5). Multaque alia quae studio brevitatis praetereo. De hoc quondam Hiram rex Tyri, Salomoni Joppen ligna mittebat, ad aedificandum Templum Dei (III Reg. V). De quo etiam nunc Scriptura promittit, abietem et buxum et pinum, sive juxta Septuaginta, cyparissum et pinum, et cedrum, aut juxta Aquilam, abietem, thaadaor, et thaassur; vel juxta Theodotionem, Brais, Thadaar, et Theassur, simul esse caedendas, ut aedificetur templum Sion (II Paral. II). Quod si ita est, ubi erit aurea et gemmata Jerusalem? ubi uxor Agni? ubi portae duodecim gemmarum varietate distinctae? Nisi forte muros habebit et fundamenta gemmata, et Templum quod ornatius esse deberet, lignis aedificabitur. Qua ratione compellimur omnia spiritualiter accipere, quod abies, cyparissus, pinus, et cedrus, excelsae quondam Libani arbores, glorificaverint Templum Dei, et locum pedum illius, et inclytum fecerint. Ac ne longo sermone sensum traham, vir sanctus et eloquentissimus martyr Cyprianus, et nostri 727 temporis confessor Hilarius, nonne tibi videntur excelsae quondam in saeculo arbores, aedificasse Ecclesiam Dei? Quodque sequitur: Et venient ad te curvi, sive revertentes, filii eorum qui humiliaverunt te: et adorabunt vestigia pedum tuorum, omnes qui detraxerant tibi, de his debemus intelligere, qui non voluntate, sed necessitate sunt Christiani: et metu offensae regnantium, timentibus animis inclinantur. Vel certe quod prius persecutores, postea crediderint. Qualis fuit et apostolus Paulus, qui persequebatur Ecclesiam Dei, et postea vas electionis est appellatus (Act. IX). Cum haec ita fuerint expleta, ut intret gentium plenitudo, tunc omnis Israel salvus fiet. Et vocabitur vere civitas Domini Sion, Sancti Israel, quae consistit in specula, et de utroque populo congregata est.

(Vers. 15, 16.) Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non erat qui pertransiret [Vulg. per te transiret], ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generatione et generatione: et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Et scies, quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. LXX: Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non erat qui auxiliaretur: ponam te exsultationem aeternam, gaudium generationum in generationes. Et suges lac gentium, et divitias regum comedes. Et scies quia ego Dominus qui salvam te feci, et qui erui te, Deus Jacob. Quae prius fuerat derelicta, et odio habita, fractis in te ramis, quia fructum non attulerant: qui idcirco fracti sunt, quia nullus erat qui pertransiret, et ibi praeberet auxilium: de quibus in psalmis dicitur: Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos (Ps. CXXVIII, 8); propterea ponam te in superbiam sempiternam, sive in exsultationem et gaudium duarum generationum: pro pristinis ramis, aliis insertis de oleastro nationum, qui contra naturam exempli afferent fructus, non prioris amaritudinis, sed dulcedinis, quam de radice sumpserunt. Suges quoque lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Qui locus quem sensum habeat, super plenius exposuimus, disserentes illum versiculum, Filii tui de longe venient, et filiae tuae in latere sugent. Sive juxta Septuaginta, divitias regum comedes. Quae divitiae secundum Hebraicam veritatem, ubera sunt regum atque doctorum, quibus nascentium in Christo eruditur et nutritur infantia. Quae cum suxeris et perveneris ad solidum cibum, 728 ut divitias quoque hujuscemodi regum comedas: tunc scies quod ego sum Salvator tuus, qui redemi te sanguine meo, sive Deus fortis Jacob.

(Vers. 17 seqq.) Pro aere afferam aurum, pro ferro afferam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos in justitiam. Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis, et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. LXX: Pro aere afferam tibi aurum, et pro ferro dabo tibi argentum, et pro lignis tribuam tibi aes, et pro lapidibus ferrum. Et dabo principes tuos in pace, et episcopos tuos in justitia, et non audietur ultra iniquitas in terra tua, neque contritio et miseria in finibus tuis: sed vocabuntur salutare muri tui, et portae tuae sculptura. Eadem res pro locorum qualitate, alteri genus, alteri species. Et ne de artibus, rhetorica ac dialectica dicere quidpiam videar, ponam exempla communia, quae possint simplicem lectorem instruere. Filius meus, qui ad me species est, et me habet genus, filio suo genus est. Dicam et aliud, quod alteri majus, alteri minus est. Centurio gregario milite major, tribuno minor est. Quinque pauci sunt ad decem: plures ad unum. Ergo in instauratione spiritualis Jerusalem, ligna vertentur in aes, et lapides mutabuntur in ferrum, id est, bruti quondam et insensibiles homines, in eas materias mutabuntur, quae utilitatem aliquam praebeant civitati. Ipsumque aes et ferrum per augmenta virtutum, in aurum argentumque mutabuntur: ut nequaquam utilitatis speciem, sed pretium quoque habeant ac decorem. De auro et argento, quid significent in Scripturis sanctis, saepius diximus. Ponam, inquit, principes tuos in pacem, et episcopos tuos in justitiam. Pro quo in Hebraico scriptum est: Ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos in justitiam. In quo Scripturae sanctae admiranda majestas, quod principes futuros Ecclesiae, episcopos nominavit, quorum omnis visitatio in pace est, et vocabulum dignitatis in justitia: ut nequaquam accipiant personam in judicio, nec audiatur quidpiam iniquum in terra Ecclesiae, neque contritio et infelicitas in terminis ejus. Ubicumque enim iniquitas est, et justitia non servatur, et pax perditur, haec omnia consequentur. Sed pro his, ait, 729 omnibus occupabit salus muros tuos, sive salvator, qui in Hebraico legitur JESUS, quod proprie nomen Domini sonat. Ipse enim fortitudo murorum Ecclesiae, quae habet portas in laude Domini: ut qui ingrediuntur eam, primum discant laudare Dominum, et nomen illius confiteri. Quod autem Septuaginta pro laude interpretati sunt γλύμμα, id est, sculpturam, hoc possumus dicere, quod portae Ecclesiae cunctis debeant caelatae esse virtutibus, per quas ingrediamur ad eam.

(Vers. 19, 20.) Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia Dominus erit in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. LXX: Et non erit tibi sol ultra in lucem diei, neque ortus lunae lumen praebebit tibi nocte; sed erit tibi Dominus lux aeterna, et Deus gloria tua. Non enim occidet sol tibi, et luna tibi non deficiet. Eritque Dominus lux sempiterna, et complebuntur dies luctus tui. Ex hoc capitulo cogimur omnia quae dicta sunt et dicenda, ad ultimum referre tempus: quando coelo terraque transeuntibus, solis ac lunae cessabit officium. Et erit Dominus ipse lumen perpetuum, ut quae χιλιασταὶ carnaliter asserunt esse complenda, nos spiritualiter futura esse credamus, in qualitate promissionum, non in tempore discrepantes. Quibus breviter respondendum est, quod si pseudoprophetis et peccatoribus sol occidit meridie, et e contrario timentibus Dominum oritur sol justitiae: quare non semper Sanctis, ille qui dicit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12), qui lucet in tenebris, et tenebrae eum non comprehenderunt (Joan. I)? Per diem quippe sol non uret nos, neque luna per noctem (Psal. CXX, 6). Quia habemus Dominum lucem perpetuam, et dies luctus nostri complebuntur, nequaquam plangentibus in subversione Jerusalem, sed laetantibus ex instructione Ecclesiae. Beati quippe lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Beati flentes, quoniam ipsi ridebunt. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). Ut postquam 730 Domini fuerint carne saturati, eructent sermonem Domini, et dicant opera sua regi (Ps. XLIV).

(Vers. 21, 22.) Populus autem tuus omnes justi, in perpetuum haereditabunt terram, germen plantationis meae: opus manus meae ad glorificandum. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud. LXX: Populus tuus omnes justi semper possidebunt terram: custodiens plantationem, opera manuum suarum in gloriam. Qui parvus est, erit in millibus, et qui minimus, in gentem magnam. Ego Dominus in tempore congregabo eos. Finitis diebus luctus atque completis, quando tristitia vertetur in gaudium, populus Sion erit omnis justus, non ad breve tempus, sed in perpetuum, et quia justus est, terram mitium possidebit. Nec mirandum si ad recipienda promissionis bona, terram mansuetorum teneat atque viventium, quam Propheta suspirat, dicens: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XXVI, 13), cum germen plantationis Domini sit, et opus manuum ejus ad glorificandum Deum. Omnis enim, inquit, plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV). Sive juxta Septuaginta, populus custodiens plantationem Dei, et opera manuum Domini, in gloria servabitur Creatoris. De bona plantatione per Jeremiam loquitur Deus: Ego plantavi te vineam bonam, totam veram, quae in Isaia appellatur vinea Sorec (Isa. V). Et quia Paulus conscientia virtutum loquentis in se Christi, dicere poterat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1), ideo ad Corinthios loquebatur: Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus autem incrementum dedit (I Cor. III, 6). Plantati enim in domo Domini, in atriis ejus efflorescent (Ps. XCI). Tunc qui parvulus fuit, erit in millia, audiens a Domino: Esto habens potestatem super quinque vel decem civitates (Luc. XIX, 17, 19); ita ut appelletur χιλίαρχος Et qui cum Apostolo dixerat: Mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec (Ephes. III, 8), princeps erit magnae gentis in coelestibus, quando tempore constituto miserit Dominus Angelos suos, et congregaverint ad eum omnes Sanctos, a summitate coeli usque ad summum ejus (Matth. XXIV): non solum de Israel, sed et 731 de gentium populo, quem significans loquebatur: Et alias oves habeo quae non sunt de grege isto, et illas oportet me congregare, ut fiat unus grex, et unus pastor (Joan. X, 16). Hoc autem subito faciet, ut quando omnia fuerint desperata, tunc in gentem fortissimam congregentur. Quae licet ex parte in Ecclesia quotidie videamus expleri, tamen in mundi consummatione plenius complebuntur, et in secundo Salvatoris adventu.

Cap. LXI (Cap. LXI.--Vers. 1 seqq.) Spiritus Domini Dei [Vulg. abest Dei] super me, eo quod unxerit me Dominus: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritos [Vulg. contritis] corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem: et annuntiarem [Vulg. praedicarem] annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro: ut consolarer omnes lugentes. Ut ponerem lugentibus Sion: et darem eis coronam pro cinere: oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris. LXX: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde: praedicare captivis remissionem et caecis ut videant: vocare annum acceptabilem Domino, et diem retributionis: consolari omnes lugentes: dare lugentibus Sion: dare eis gloriam pro cinere, unctionem laetitiae lugentibus, habitum gloriae pro spiritu moeroris. Ille qui supra dixerat: Ego Dominus in tempore congregabo eos, sive juxta Hebraicum: Ego Dominus in tempore ejus, subito faciam istud, loquitur consequenter, Spiritus Domini Dei super me: non quod Dominus Deus habeat Dominum Deum, sed quod juxta dispensationem carnis assumptae dicat ea quae humilia sunt. Ad quem Psalmista jam dixerat: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae consortibus tuis (Ps. XLIV, 8). Quando enim consortes nominantur, naturam carnis intellige: quia Deus consortes substantiae suae non habet. Et quia erat unctio spiritualis, et nequaquam humani corporis, ut fuit in sacerdotibus Judaeorum; idcirco prae consortibus, id est, caeteris sanctis unctus esse memoratur. Cujus unctio illo expleta est tempore, quando baptizatus est in Jordane, et Spiritus sanctus in specie columbae descendit super eum, et mansit in illo (Joan. I). De quo et hic idem Propheta dicebat: 732 Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis (Isai. XI, 1, 2). Unde et Salvator cum venisset in Nazareth, in quo nutritus erat postquam baptizatus est in Jordane, ingressus est juxta consuetudinem in die sabbati synagogam eorum. Cumque surrexisset ad legendum, datus est ei liber Isaiae prophetae, quo aperto, invenit scriptum: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me: praedicare captivis remissionem, et caecis visum: dimittere fractos in libertatem, praedicare annum Domini acceptum. Quando convolutum librum reddidit ministro, et sedit; et omnium oculi qui erant in synagoga, attendebant eum, coepitque ad eos dicere: Hodie completa est Scriptura haec in auribus vestris, et omnes testimonium prabebant ei, et mirabantur super sermonibus gratiae, qui egrediebantur de ore ejus. Si ergo illo completa est tempore prophetia, quomodo quidam ad consummationis referunt tempora quae dicuntur: nisi forte possumus hoc dicere, quod tunc ex parte completum sit, plenius esse complendum, quando omnis populus Dei fuerit justus? Nunc enim ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus: Cum autem venerit quod perfectum est, ea quae ex parte sunt, destruentur (I Cor. XIII). Unctus est igitur Spiritu sancto, ut annuntiaret pauperibus, sive mansuetis, dicens eis in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam eorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Et: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Ibid. 4). Et missus est ad sanandos eos, qui corde contriti sunt (Luc. IV), et dicunt: Cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Ps. L, 19). Sive juxta Symmachum et Theodotionem, ad alliganda vulnera peccatorum, praedicare captivis remissionem, caecis ut videant, vel clausis apertionem, quod manifestius interpretatus est Symmachus, vinctis solutionem. De quo, immo ad quem supra dicitur: Ecce posui te in lucem gentium, aperire oculos caecorum, educere de vinculis alligatos, et de domo carceris sedentes in tenebris (Isai. XLII, 6, 7). Annum autem acceptabilem, et diem retributionis, omne praedicationis ejus quo in carne versatus est, tempus intellige. Quod et Apostolus 733 Paulus in primo Salvatoris interpretatur adventu, dicens: Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis (I Cor. VI, 2). De quo supra plenius diximus (Ad. cap. LX). Sin autem retributio non in meritis bonorum, sed in poenis accipitur peccatorum, juxta quod dies dicitur ultionis, de Judaico populo sentiendum est, in quem post passionem ejus, statim Dei ira pervenit. Consolatusque est omnes lugentes, dicens: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5); ut poneret lugentibus Sion et daret eis gloriam coronamque pro cinere. De quibus fuit et apostolus Paulus qui lugebat Sion atque dicebat: Tristitia enim est mihi et dolor continuus (Rom. IX, 2): Et iterum: Optabam ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, et propinquis juxta carnem qui sunt Israelitae (Ibid., 3). Et propterea lugentes atque plangentes, pro cinere oleum gaudii susceperunt, videntes de Judaeis plurimos credidisse, et stolam accipere mundissimam, pro lugubri vestimento.

(Vers. 3-5.) Et vocabuntur in ea fortes justitiae, plantatio Domini ad glorificandum. Et aedificabunt deserta a saeculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas et dissipatas in generationem et generationem. Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra: et filii peregrinorum, agricolae et vinitores vestri erunt. LXX: Et vocabuntur generationes justitiae: plantatio Domini in gloriam. Et aedificabunt desertas sempiternas, quae desolatae fuerant prius, suscitabuntur, et innovabunt civitates desertas, desolatas in generationes, et venient alienigenae, et pascent oves tuas, et aliarum gentium aratores et vinitores. Postquam et Apostoli, et Apostolici viri pro cinere et moeroris spiritu, oleum gaudii, et pallium, sive juxta Septuaginta, stolam gloriae laudisque susceperint: tunc vocabuntur generationes justitiae, plantatio Domini gloriosa: vel juxta Hebraicum ELE ( ), per extensam utramque syllabam, fortes, Deique justitiae, aut [ Al. ut] plantatio Domini ad glorificandum: ut cum glorificati fuerint, vel ipsi glorificaverint Dominum, aedificent desertas a saeculo civitates, et ruinas antiquas suscitent, tam populi Judaeorum, quam cunctarum gentium, qui non solum aedificandi et instaurandi urbes habebunt scientiam; sed et pastores 734 erunt optimi, ut repulsis antiquis pastoribus, quibus per Ezechielem dixerat Deus: O pastores Israel, numquid pascunt semetipsos pastores, et non magis oves (Ezech. XXXIV, 2)? Audiant cum apostolo Petro: Pasce oves meas (Joan. XXI, 17). Mirumque in modum de caementariis atque pastoribus transibunt in agricolas, id est, in aratores et vinitores ut possint cum Apostolo dicere: Dei aedificatio, Dei agricultura sumus (I Cor. III, 9). Denique Scribas et Pharisaeos, vinitores et agricolas Judaeorum, Salvator interrogat, quid faciat vinitoribus malis et agricolis? Illisque respondentibus: Malos male perdet, et vineam dabit aliis agricolis (Matth. XXI, 41); intulit; Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Ibid., 43). Quae res interpretatione non indiget. Quotus enim quisque Ecclesiarum princeps est de Judaeis, et non de alienigenis, atque externarum gentium hominibus? qui ante idolis servientes, et alieni a testamento Dei, ac peregrini a promissionibus illius, spem non habentes; et sine Deo in saeculo, nunc praesunt Ecclesiis, et dura corda gentilium, priusque indomita, ad fructus ferendos aratro fidei edomant; ut sementem doctrinae Domini, bonorum operum ubertate multiplicent.

(Vers. 6, 7.) Vos autem sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri, dicetur vobis: Fortitudinem gentium comedetis, in gloria earum superbietis. Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam: propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis, quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in haulocausto. LXX: Vos autem sacerdotes Domini vocabimini, ministri Dei nostri. Fortitudinem gentium comedetis, et in divitias earum eritis admirabiles. Sic terram secundo possidebunt, et gaudium sempiternum erit super caput eorum. Ego enim sum Dominus, qui diligo justitiam: et odi rapinas ex iniquitate. Aedificatores urbium desertarum et pastores gregum, qui ipsi sunt aratores et vinitores, hoc est, filii peregrinorum, ipsi quoque sunt sacerdotes Dei, ad quos Propheta nunc dicit: Vos autem vocabimini sacerdotes Domini, et ministri Dei nostri, dicetur vobis: haud dubium quin Ecclesiarum principes significet. Vel certe de Apostolis intelligendum est, ut sit ordo: Cum caementarii, 735 pastores, aratores et vinitores de gentibus fuerint Ecclesiis praepositi, vos de quibus dictum est: Reliquiae salvae fient (Rom. IX, 27). Et: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus (Isai. IV, 9), vocabimini sacerdotes, et ministri Dei quales erant et filii David. De quibus Scriptura dicit: Filii autem David erant sacerdotes Dei (II Reg. VIII, 18). Isti fortitudinem gentium comedent, et in divitiis earum admirabiles erunt. Corona enim patrum gloria liberorum, et profectus populi, epulae sacerdotum (Prov. XVII). De istiusmodi divitiis Paulus scribebat ad Corinthios: Gratias ago Deo meo per Jesum Christum, quoniam in omnibus divites facti estis in eo, in omni verbo, et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ut in nullo indigeatis in ulla gratia (II Cor. I, 4 seqq.). Fortitudo autem gentium triumphus est Martyrum: et nos in eorum gloria superbi sumus, non ea superbia quae in vitio est, cui Deus resistit, ut humilibus det gratiam; sed ea quae pro potentia et gloria accipitur (Jacob. IV). Unde et Moysi cornuta facies erat (Exod. XXXIV), qui dicere poterat: In te inimicos nostros cornu ventilabimus (Ps. XLIII, 6). Et pro superbia gloriae, interpretatus est Aquila, καὶ ἐν δόξῃ αὐτῶν πορφύρᾳ ἐνδύσεσθαι, id est, purpura vestiemini; ut insigne regii decoris ostenderet. Quodque sequitur: Pro confusione duplici, et pro rubore laudabunt partem suam, quod in Septuaginta non habetur, sic mihi explanandum videtur. Pro eo quod duplicem habebatis confusionem, tam super populo Judaeorum, qui a Deo recesserat, quam super nationibus, quae idolis serviebant, videbitis eos conversos ad timorem Dei, laudare partem suam. Haud dubium quin Dominum, de quo loquebatur et sanctus: Pars mea Dominus (Ps. LXXII, 26). Hoc autem nemo potest dicere, nisi qui aliam partem non habet. Quia igitur vos super eis duplicem habuistis confusionem et ruborem peccati eorum, super quo ipsi non erubescebant, propterea in terra sua, id est, in terra mitium atque viventium, duplicia possidebunt: cum et praesentibus crediderint, et futuris. Et habebunt laetitiam sempiternam. Pro quo in Septuaginta legitur, sic terram secundo possidebunt. Et gaudium sempiternum erit super caput eorum, ut qui possederant terram in Judaeae angustissimis 736 finibus, postea universum orbem possideant. De qua terra Pater loquitur Salvatori: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 3). Hoc autem praestitit Dominus, qui diligit judicii veritatem, et odio habet rapinam in holocausto. Pro quo Septuaginta transtulerunt, rapinam de iniquitate: quasi aliqua sit rapina quae non ex iniquitate consistat. Ergo quod dicit, hoc est: Magis Deus justorum diligit paupertatem, quam divitum munera, quae de rapinis sunt et iniquitate.

(Vers. 8, 9.) Et dabo opus eorum in veritate, et foedus perpetuum feriam eis. Et scietur [Vulg. scient] in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum. Omnes qui viderint eos, cognoscent eos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. LXX: Et dabo laborem eorum justis, et testamentum aeternum ponam cum eis. Et scietur in gentibus semen eorum, et nepotes eorum in medio populorum. Omnis qui viderit eos, cognoscet illos, quia isti sunt semen benedictum a Deo. Deus qui diligit justitiam atque judicium, et detestatur holocausta violenta (quidquid enim de rapinis est, quasi mercedem scorti reputat, et pretium canis,) [ Al. carnis] ipse eorum qui secundo possederint terram, et quos duplici laetitia coronarit, laborem dabit justis, sive ut melius habetur in Hebraico, in veritate: ut nequaquam sicut in Lege umbra veritatis, sed ipsa sit veritas. Et pactum feriet sempiternum, non quale Moysi dederat, quod praeteriit; sed pactum Evangelii, de quo loquitur Christus: Coelum et terra pertransibunt, verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35). Et tunc scietur in gentibus semen Apostolicum, et omnes futurae generationes suscipient sementem doctrinae Dei: nequaquam illud dicentes, in quo populus prius circumcisionis errabat dicens: Quid enim aliud, nisi semen quaerit Deus? Omnis qui viderit eos, prima fronte cognoscet, quia semen sit cui benedixerit Dominus. Quis enim ex ordine vitae, mansuetudine, continentia, hospitalitate, cunctisque virtutibus non intelligat populum Dei? Et quis non e contrario detestetur cruentas Israelis manus, adversum quos imprecatur Propheta, dicens: Imple, Domine, facies eorum ignominia (Ps. LXXXII, 17).

(Vers. 10, 11.) Gaudens gaudebo in Domino, et exsultavit [Vulg. exsultabit] anima mea in Deo meo: quia induit 737 me vestimentis salutis et indumentis justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat: sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus. LXX: Gaudio laetabuntur in Domino, exsultet anima mea in Domino. Induit enim me vestimento salutis, et tunicam laetitiae circumdedit mihi. Sicut sponsum mitra, et sicut sponsam ornavit mundo muliebri, et sicut terram efferentem florem suum, et sicut hortus semina sua germinat: sic Dominus Deus profert justitiam et laudem in conspectu omnium gentium. Principium capituli juxta LXX, qui dixerunt: Gaudio laetabuntur in Domino, fini superioris capituli copulatur. Juxta Hebraeos vero alterius capitis exordium est, in quo introducitur Ecclesia, Christi respondere sermonibus: Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Nequaquam in patribus, sicut Judaei gloriabantur, dicentes: Semen Abraham sumus, et nemini umquam servivimus (Joan. VIII, 33); sed in Deo, Scriptura dicente: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 32). Redditque causas laetitiae: Quia induit me vestimento salutis, et indumento, sive tunica justitiae atque laetitiae, quae Hebraice dicitur MAIL ( ), ornavit atque circumdedit. Quotquot enim in Christo baptizati sumus, induimur Christo, et habemus tunicam justitiae: qui factus est nobis sanctitas, justitia, et redemptio (Galat. I). Ponitque similitudinem duorum in Ecclesia agminum, perfectorum atque incipientium (I Cor. I). Perfectos sponsi comparat pulchritudini; incipientes sponsae assimilat ornatui. Perfectus erat Paulus, qui quasi sponsus decoratus corona atque coronandus, sive, ut Aquila transtulit, ἱερατευμένος στεφάνῳ, quod in lingua nostra dicitur, sacerdoti portans coronam, loquentis in se Christi auctoritate dicebat: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7). Et in alio loco: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus (Philipp. III, 15). Incipiens autem erat comparatione plenitudinis, quando ex persona incipientium loquebatur: Cum essem parvulus, sicut parvulus loquebar, sicut parvulus sapiebam, sicut parvulus cogitabam (I Cor. XIII, 11). Et iterum: Ex parte videmus, et ex 738 parte cognoscimus, donec veniat quod perfectum est (Ibid., 9). Et ideo sponsae assimilatur ornatui, quae ornatur mundo muliebri, sive ut caeteri transtulerunt, vasis, vel monilibus suis. Ponitque alterius comparationis exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam. Sicut terra profert germen suum, et coelestibus pluviis irrigatur: et sicut hortus semen suum germinat, qui fontium atque fluviorum aquas desiderat: sic, inquit, Dominus germinabit justitiam atque laetitiam coram cunctis gentibus: nequaquam coram Israel, ut supercilium decutiat Judaeorum; sed cunctis gentibus, quae in Ecclesia congregantur.

Cap. LXII (Cap. LXII.--Vers. 1 seqq.) Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum, et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. Et eris [Vulg. Erit] corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. LXX: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non relinquam: donec egrediatur sicut lumen justitia ejus, et salutare illius sicut lampas ardeat. Et videbunt gentes justitiam tuam, et omnes reges gloriam tuam, et vocabit te nomen novum, quod os Domini nominabit. Et eris corona decoris in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Dixerat Dominus atque Salvator, Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Luc. IV, 18), usque ad eum locum ubi scriptum est: Omnes qui viderint eos, cognoscent, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus (Isai. LXI, 1). Post quam repromissionem, respondit Ecclesia: Gaudens gaudebo in Domino, quae in tertio graduum psalmo, ex persona populi poenitentis, laeta cantavit: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus (Ps. CXXI, 1); nunc prophetae introducitur persona dicentis: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam. Diebus, inquit, ac noctibus ora non claudam, nec mea umquam reticebit oratio; sed tamdiu clamabo, et precibus jungam preces, donec veniat qui promissus est, et splendore suo cunctum orbem illuminet. Quis sit iste quem quaerit, quem venire desiderat, ponit manifestius: Donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. 739 Sive juxta LXX: Donec exeat sicut lux justitia ejus, et salutare illius sicut lampas ardeat. Quae dicebat in Evangelio: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12): quae cum in Sion et in Jerusalem fuerit accensa, nequaquam in sola splendebit Judaea, sed dicetur ad eam: Lumen quod in te est, accensum est; quod egressum est ex Patre, in tuis coepit ardere finibus, et omnes gentes illuminabit (Matth. VI). Et cuncti reges videbunt inclytum tuum, o Jerusalem et Sion: qui de tua stirpe generatus est, qui in te exaltatus patibulo, omnes traxit ad se: ita ut gentes videant justitiam ejus, qua cunctorum Creator misertus est gentibus: et reges gloriam illius, qua glorificatus in cruce est, et omnia suo imperio regna subjecit. Denique nequaquam vocabitur Jerusalem et Sion, sed nomen novum accipiet, quod ei Dominus imposuerit, dicens ad apostolum Petrum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Quod vocabulum a nomine Domini derivavit, ut dicatur Dominicum. Et populus illius nequaquam veteri nomine appelletur Israel, sed novo, id est, christianus. Eritque quasi corona decoris in manu Domini, et quasi diadema regni in manu Dei sui, quando eam coronaverit turba credentium, et diadema imperii, quod Martyres gemmarum suarum varietate distinxerint, fuerit in manu Dei ut filium suum eorum coronet victoriis. Unde et apostolus Paulus loquebatur ad Sanctos: Gaudium et corona mea.

(Vers. 4.) Non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata: sed vocaberis voluntas mea in ea, et terra tua habitata, quia complacuit Domino in te: et terra tua inhabitabitur. LXX: Et nequaquam ultra vocaberis derelicta, et terra tua non vocabitur adhuc deserta. Vocaberis enim voluntas mea, et terra tua habitata. Pro Sion et Jerusalem vocaberis Ecclesia, et Dominicum: pro Judaeis appellabuntur Christiani. Nec hoc eris vocabulorum fine contenta; sed quae prius vocabaris relicta, quod Hebraice dicitur AZUBA ( ), vocaberis EPESI-BA ( ), quod interpretatur voluntas mea in ea; et terra tua quae prius vocabatur SEMEMA ( ), desolata sive deserta, postea vocabitur 740 BULA ( ), quod Aquila interpretatus est ἐσχημένη; Symmachus et Theodotio συνωκισμένη; Septuaginta οἰκουμένη, quae omnia, habitatam, possessamque significant. Hoc est autem Hebraicae consuetudinis, ut ex eventu rebus vocabula semper imponant: sicut Abram, qui prius dicebatur, pater excelsus: quando audivit repromissionem: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes (Genes. XII, 3) appellatus est pater multarum gentium, id est, Abraham. Et Domino Salvatori supra nomen imponitur: Cito spolia detrahe, velociter praedare (Isai. VIII, 1). Filii quoque Zebedaei, quorum unus vocem tonitrui emittere poterat (Marc. III): In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), appellati sunt BANEREEM ( ), quod interpretatur, filii tonitrui. Quod autem sequitur: Quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur, a Septuaginta praetermissum est, causasque reddidit quare appellatur EPHSI ( ), et quare appellatur BULA ( ), quoniam complacuerit sibi Dominus in Sion, et terram ipsius habitabilem fecerit, quae prius Judaico fuerat errore deserta. Sive hoc ipsum referamus ad Ecclesiam, quae possessa prius ab idolis, deserta fuerat a Deo.

(Vers. 5.) Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsa, gaudebit super te Deus tuus. LXX: Et sicut habitans juvenis cum virgine, sic habitabunt filii tui. Et erit quomodo laetatur sponsus super sponsa, sic laetabitur super te Dominus. Dicit et Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam (Ephes. V, 25). Cumque in alio loco posuisset exemplum: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, intulit, Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Si ergo propter brevitatem temporis, quod in arcto est, sic debent viri habere uxores suas, quasi non habeant: quanto magis inter sponsum et sponsam erit sancta conjunctio? Iste est sponsus de quo in duodevicesimo psalmo canitur: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo (Ps. XVIII, 6). Et ista sponsa quae crebrius in Cantico scribitur Canticorum, quae non habet rugam nec maculam (Cant. IV). Quam Paulus desiderat offerre uni viro virginem castam, 741 ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. II). De qua et sub nomine charissimi, quadragesimus quartus psalmus canit: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Vers. 10). Sicut igitur sponsus gaudet in sponsa, juvenisque cum virgine, in quibus exemplis sancta conjunctio est: sic Dominus laetabitur in ea, cujus nomina fuerint immutata.

(Vers. 6, 7.) Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes: tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt: qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra. LXX: Et super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte qui numquam tacebunt, recordantes Domini: non est enim vestri similis si correxerit, et faciet Jerusalem gaudium super terram. Propheta dixerat: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, et caetera usque ad eum locum, ubi nunc capitulum terminatum est: Gaudebit sponsus super sponsa: gaudebit super te Deus tuus. Seque promiserat diebus ac noctibus rogaturum, ut Salvator et Justus qui promissus fuerat, adveniret, et instar lampadis totum illustraret orbem. Post quae introducitur persona Dei loquentis ad Jerusalem, id est, Ecclesiam primitivorum, et eam quae in Apostolis ac per Apostolos aedificata est: Super muros tuos constitui custodes, quos vel Angelos, vel Apostolos, et omnes principes ejus atque doctores accipere possumus. Qui custodiunt muros Ecclesiae, ne adversarius noster diabolus, qui quasi leo rugiens circuit, et quaerit quomodo possit intrare (I Petr. V), occasionem accipiat ad gregem Domini devastandum. Qui custodes nec diebus debent nec noctibus tacere, nec in laetis, nec in trictibus; sed semper Domini clementiam deprecari, ut grex illius et muri Jerusalem custodiantur et vallentur ejus auxilio. Unde et ad eosdem custodes atque doctores sermo dirigitur: O vos qui recordamini Domini, ejusque clementiam die ac nocte precibus fatigatis, cavete ne umquam in ore vestro sileat oratio. Ne detis silentium ei, subauditur, Domino; sed semper molesti sitis, opportune, importune, et imitemini interpella tricem duri judicis. Si enim ille mentis ferociam 742 assidua imprecatione deposuit, quanto magis Pater coelestis bona dabit petentibus se? Tamdiu autem rogare debetis, donec Jerusalem, quae in Judaeis concidit, et in exemplum est atque maledictum, in totius orbis terrarum laude versetur. Mirorque quid voluerint Septuaginta, pro eo quod habetur in Hebraeo, ne detis silentium ei, donec stabiliat et ponat Jerusalem laudem in terra, dicere, cujus sensus in superioribus non cohaeret: Non est enim vobis similis, si corrigat, et faciat Jerusalem gaudium super terram. Nisi forte hoc artifici eloquio coaptemus, ut dicatur ad custodes Ecclesiae, nullum eorum similem fore qui praedicatione sua fecerint, ut corrigatur, et fiat Jerusalem gaudium omnis terrae.

(Vers. 8, 9.) Juravit Dominus in dextera sua et brachio fortitudinis suae. Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis: et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti: quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum: et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis. LXX: Juravit Dominus per dexteram suam, et per fortitudinem brachii sui, si ultra dedero triticum meum ut sit in cibum inimicis tuis, et si ultra biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti: sed qui congregaverint, comedent ea, et laudabunt Dominum; et qui congregaverint, bibent ea in atriis sanctis meis. Omnipotens Deus, qui dixerat ad Ecclesiam, Super muros tuos constitui custodes, qui perpetuo non tacebunt, quibusque praecipiam, ut numquam orare desistant, nisi impetraverint quod precantur, nunc jurat per dexteram suam et brachium fortitudinis suae. De quo crebro diximus, quod sit Dominus noster atque Salvator, qui juxta Apostolum, Dei virtus est Deique sapientia (I Cor. I). Jurat autem quod triticum et vinum Jerusalem nequaquam cedat in hostium cibos, nec alienigenae labore illius pertruantur; sed quicumque in lacrymis seminaverint, in gaudio metant, et qui messuerint, abjectisque paleis, purum frumentum in horrea congregaverint, ipsi comedant labores manuum suarum, et Dominum aeterna laude sustollant, et bibant vinum in atriis sanctis ejus. Quod vel multas apud Patrem intelligimus mansiones, si de futura in regno coelorum accipimus beatitudine, vel certe 743 Ecclesias in toto orbe divisas, in quibus plantati, postea in domo Domini florebimus. Quando autem dicit: Nequaquam ultra dabo triticum tuum inimicis tuis: et vinum tuum alienigenae non bibent, in quo laborasti, ostendit laborem antea Judaeorum, et omnia opera eorum a daemonibus fuisse possessa, quando inter Deum et idola fluctuabant, quando eis dicebat Elias: Usquequo claudicatis utroque pede? si Dominus est Deus, sequimini illum (III Reg. XVIII, 21). Et juxta typicam historiam, quae in Judicum libro narratur, veniebant Madianitae, et usque ad Gazam fructus ejus devastabant, ita ut cibus hominum in escas brutorum animantium verteretur (Judic. VI). Hoc est autem triticum, et hoc vinum, quod non comedent nisi laudantes Dominum, et non bibent, nisi in atriis sanctis ejus, de quo Dominus in passione dicebat: Amen amen dico vobis, non bibam de genimine vitis hujus, donec illud bibam novum in regno Patris mei (Marc. XIV, 25). Quae ex parte complentur in Ecclesia, quando dicit Dominus discipulis suis: Bibite, amici mei, et inebriamini, fratres, quod vinum laetificat cor hominis (Ps. CIII). Et in plena luce atque meridie bibitur a Joseph cum fratribus suis (Gen. IV). Et complebitur plenius, quando inebriabitur terra benedictionibus Domini. Triticum quoque de quo panis coelestis efficitur, illud est, de quo loquitur Dominus: Caro mea vere est cibus. Rursumque de vino: Et sanguis meus vere est potus (Joan. VI).

(Vers. 10-12.) Transite, transite per portas, praeparate viam populo, planum facite iter, et eligite lapides, elevate signum ad populos. Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: dicite filiae Sion, Ecce Salvator tuus venit: ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. Et vocabunt eos populus sanctus, redemptus [Vulg. redempti] a Domino. Tu autem vocaberis quaesita civitas, et non derelicta. LXX: Ite per portas meas, et viam facite populo meo: et lapides de via projicite. Levate signum in gentes: ecce enim Dominus fecit auditum usque ad extremum terrae. Dicite filiae Sion: Ecce Salvator tuus venit, habens mercedem suam secum, et opus suum ante faciem suam: et vocabit eum populum sanctum, redemptum a Domino. Tu autem vocaberis requisita civitas, et non de elicta. Praecepit custodibus murorum Jerusalem, quibus ante praeceperat ne tacerent, ne aliquando orare desisterent, ut transeant per portas Jerusalem, et 744 viam faciant populo. Quod semijudaei in ultimo tempore, quando post plenitudinem gentium salvandus est Israel, et ad Dominum rediturus, futurum esse contendunt. Alii vero in regno coelorum explendum putant, quando erit vera laetitia, et unusquisque recipiet secundum meritum suum, ac nequaquam Dominum in humilitate conspiciant, sed in habitu sentiant judicantis, quando veniet super nubes cum Angelorum multitudine, ut reddat unicuique secundum opus suum. Nos autem secundum coeptam explanationem possumus haec et in primo adventu intelligere, ut dicamus praecipi Apostolis et Apostolicis viris, ut ingrediantur et transeant per portas quibus infernus non praevalet, et omnia tollant impedimenta de via, ut absque aliquo scandalo populus Ecclesiam Salvatoris introeat. Unde et Joannes clamabat in eremo. Ego sum vox clamantis in deserto, sicut Isaias dixit: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus: omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur (Joan. I, 23; ad Isai. XL, 3, 4). Aliisque verbis nunc idem sensus dicitur, Elegit lapides vir Ecclesiasticus, qui omnem emollit de credentium corde duritiam. De quibus idem Baptista dicebat: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9). Vel juxta Septuaginta, projicit de via lapides qui infideles a credentibus separat. Quod ne putarent Judaei de se dici, jungitur: Levate signum in gentes, et ad populos nationum, ut nequaquam unius terrae Judaeae ad salutem provocentur angustiae, sed auditum fiat in extremis terrae, ut passionem omnium Creatoris totus mundus exaudiat. Dicite, inquit, filiae Sion. Quae vel ideo appellatur filia Sion, quia primum orta est ex Judaeis, de qua dicit in Cantico Canticorum: Filii matris meae pugnaverunt adversum me (Cant. I, 5); vel certe propterea filia, quia a Deo adoptionis nomen accepit. Quotquot enim susceperunt eum, dedit eis potestatem ut filii Dei fierent (Joan. I). Quid est autem quod jubentur magistri atque doctores Sion filiae nuntiare? Ecce Salvator tuus venit, qui in Hebraico dicitur Jesus. Unde et Gabriel ad Joseph: Et vocabis, inquit, nomen ejus Jesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Qui Salvator, credentium judex est omnium, ut reddat unicuique secundum opera sua: justis praemia; peccatoribus aeterna supplicia (Matth. XVI). Et vocabit, inquit, eos ipse Dominus 745 atque Salvator. Sive juxta Hebraicum, vocabunt eos Apostoli et Apostolici viri, populum sanctum et redemptum a Domino, qui redempti sunt Christi sanguine. Ipsa quoque civitas nequaquam appellabitur derelicta, ut prius vocata fuerat, vel in Judaeis, propter negotiationem? vel in gentibus, propter idololatriam, sed requisita, ut Hebraice dicitur DRUSA ( ); ut pro augmentis et varietate virtutum, nova semper accipiant nomina.

Cap. LXIII (Cap. LXIII.--Vers. 1.) Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. LXX: Quis est iste qui venit de Edom, fulvis vestibus de Bosor? Sic formosus in stola sua, violentia cum fortitudine. Omnem hunc locum ab eo loco, ubi juxta LXX dicitur: Illuminare, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est (Cap. LX, 1), usque ad praesens capitulum, ubi dicitur: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? multi nostrorum referunt ad finem mundi, in quo sive carnaliter, sive spiritualiter (diversa enim sententia plurimorum est) explenda contendunt. Nos autem quia et supra in hoc eodem capitulo legimus: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, annuntiare pauperibus misit me: quod Dominus atque Salvator, lecto Isaiae volumine, in Synagoga Judaeorum super se expletum esse monstravit dicens: Hodie completa est haec Scriptura in auribus vestris (Luc. IV, 21); et nunc de eodem dicitur, quod post passionem ad Patrem cruentus ascenderit, necessitate compellimur, omnia quae dicuntur, in primo accipere Salvatoris adventu. Neque enim fieri potest, quod plerique nostrorum facere nituntur, ut varientur tempore, quae operibus copulata sunt; nec negamus sudoris esse maximi, haec omnia sibi conjungere, et sic spiritualiter explenda in consummatione monstrare, ut in Christo et juxta carnem et juxta spiritum, jam completa doceamus. Quia igitur venit filiae Sion Salvator, cujus merces cum eo est, et opus illius coram illo; et egressus est justus ut splendor, et Salvator accensus est ut lampas, gavisusque sponsus super sponsa sua Ecclesia, immo exsultavit super eam Deus suus, qui ipse 746 et sponsus et Dominus est: propterea secundum assumptionem carnis, et passionem crucis dicitur ad eum: Ut intingatur pes tuus in sanguine (Ps. LXVII, 24). Et sub Judae vocabulo in Genesi prophetatur, Juda, te laudabunt fratres tui: Manus tuae in cervicibus inimicorum tucrum, (Gen. XLIX, 8 et seqq), adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena: quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 8, 9)? Et iterum: Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam; lavabit vino stolam suam, et sanguine uvae pallium suum (Ibid., 11). Iste est quem Angelicae potestates videntes ad Patrem ascendere cruentum, imperant caeteris Angelis, et ab eis audiunt: Levate portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus fortis in praelio (Psal. XXIII, 7, 8). Et iterum: Dominus virtutum, ipse est rex gloriae (Ibid., 10.) Haec praemisimus, ut cum aliis testimoniis etiam praesens capitulum congruere doceamus. Unde et in Cantico dicitur Canticorum: Fratruelis meus rubicundus et candidus (Cant. V, 10); rubicundus in passione; candidus in resurrectione. Interrogant igitur Angeli, rei novitate perterriti (Mysterium enim passionis et resurrectionis Christi secundum apostolum Paulum (I Cor. II), cunctis retro generationibus fuerat ignoratum). Quis est iste qui de terra Edom cruentus advenit? EDOM ( ) quippe in linguam nostram et terrenus et cruentus exprimitur. Tinctis vestibus de Bosra? Quod multi pio errore lapsi, putant de carne Domini intelligi: id est, BASAR ( ), quod verbum si carnem significaret, scriberetur per mediam litteram SIN, nunc autem per SADE scribitur, et interpretatur firma atque munita: quod vel de Jerusalem accipimus (Psal. LIX, 11). quae firmissimis muris fuit ante circumdata, in qua passus est Dominus; vel de inferno, de quo in quinquagesimo nono et in centesimo septimo psalmo scriptum est: Quis deducet me in civitatem munitam (Psal. CVII, 11)? in qua clausae sunt animae mortuorum, et circumdata est firmissimis custodiis. Sciendum quoque quod juxta historiam BOSRA ( ) non sit in Edom, sed in Moab. Sequitur: Sic formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. De quo et quadragesimus quartus psalmus 747 canit: Formosus decore prae filiis hominum. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede et regna (Psal. XLIV, 3-5). Pro quo Septuaginta transtulerunt, violentia cum fortitudine. Quod quem sensum habeat prudens lector inquirat.

Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. LXX: Ego qui loquor justitiam, et judicium salutaris. Respondit Dominus interrogantibus Angelis: Quaeritis qui sim, qui ad coelos cruentus ascendam, et sanguis quo aspersus sum, non mihi deformitatem tribuerit, sed decorem? Ego sum cui Pater tradidit omne judicium (Joan. V). De quo et Psalmista dicebat: Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 1). Qui loquor justitiam: ut malis mala, et bonis retribuam bona; qui veni pugnare contra adversarias potestates, et captivis praedicare remissionem, et vinctos de carcere liberare, ut et adversarii poenas, et captivi sentiant libertatem.

(Vers. 2.) Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium torcular? LXX: Quare rubra sunt vestimenta tua, et indumenta tua sicut calcantium torcular, plenum conculcatum? Ubi nunc dicitur, rubrum, in Hebraeo legitur EDOM ( ). Ergo et supra ubi scribitur Edom, non loci vocabulum est, sed nomen sanguinis. Rursum autem Angeli sciscitantur et dicunt: Didicimus quod tu sis, qui loqueris justitiam, et salus omnium in tuo sit judicio constituta. Nunc scire volumus, quare vestimenta tua sint velut musto tincta, aut quid causae exstiterit, ut tunicam quae desuper texta est, et scindi non potest, et de utero virginali tantum candorem habuit, quantum nullus fullonum possit facere super terram, sanguine cruentares? Magis enim tibi clementia convenit, quam crudelitas: magis candor, quam cruor. Quibus respondit Dominus, non uno versiculo, ut prius, sed multis verbis: ut omnia doceat ignorantes, ne rursum quaerere compellantur.

(Vers. 3 seqq.) Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta 748 mea, et omnia indumenta mea pollui [Vulg. inquinavi]. Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. Circumspexi, et non erat auxiliator: quaesivi, et non erat qui adjuvaret. Et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum. Septuaginta pro eo quod nos diximus, torcular calcavi solus, interpretati sunt, plenum conculcatum, quod magis cum superiori capitulo legendum est, quam ut sit sequentis principium. Caetera sic transtulerunt. Et de gentibus vir non est mecum, et conculcavi eos in furore meo, et confregi eos quasi terram, et deduxi sanguinem eorum in terram, et omnia vestimenta mea inquinavi. Dies enim retributionis venit eis, et annus redemptionis adest. Aspexi, et non erat auxiliator: consideravi, et nullus qui praeberet auxilium; et eruit eos brachium meum, et furor meus advenit, et conculcavi eos in ira mea, et deduxi in terram sanguinem eorum. Pro torculari quod Hebraice dicitur GETH ( ), Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit PHURA ( ). Sed melius in hoc loco Symmachus, quem et nos secuti sumus. Verbum enim PHURA ambiguum est, et tam torcular, quam lagunculam plerumque significat. Dicendum est itaque de torculari, quod juxta Scripturae sanctae consuetudinem, interdum pro ultione atque suppliciis ponitur peccatorum, interdum in congregatione novorum fructuum. Pro poenis ponitur atque tormentis, quando Jeremias in Lamentationibus plangens eversionem Jerusalem loquitur: Torcular calcavit Dominus virgini filiae Juda, ideo ego ploro (Thren. I, 15, 16). In bonam partem inscribuntur psalmi pro torcularibus octavus et octogesimus tertius. De quibus in suis locis, si vita comes fuerit, Domino praebente, dicetur. Hoc torcular, in quo et malis supplicia, et bonis praemia a Salvatore calcantur, solus ipse calcavit, nullumque habuit adjutorem. Neque enim Angelus, aut Archangelus, Throni, Dominationes, aut ulla coelestium potestatum, humanum corpus assumpsit, et pro nobis passus est, et conculcavit adversarias fortitudines, atque contrivit: 749 nisi ille qui loquitur in psalmo: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI, 1); in tantum, ut etiam confidentissimus, et in fidei veritate firmissimus apostolus Petrus, timore territus fugerit, immo Dominum negarit (Matth. XXVII). Quodque sequitur: Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea pollui, nequaquam sic intelligendum, ut daemones et adversarias potestates sanguinem habere credamus: sed tropologice accipienda sunt omnia, quando clementissimus Deus ad erudiendum populum suum, et captivitatis vinculis liberandum, hostes ferire compellitur. Dies enim, inquit, ultionis in corde meo: annus redemptionis meae venit. De quo et supra (Ad cap. LXI) legimus, in bonam partem praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis Deo nostro; et nunc tam in malam quam in bonam. In malam: Dies enim ultionis in corde meo. In bonam: Annus redemptionis meae venit; ut eo tempore quo puniuntur adversarii, Dei populus liberaretur, immo redimatur pretioso sanguine agni qui in Joannis Apocalypsi dicitur trucidatus. De hac retributionis die et Moyses sancto Spiritu prophetabat: Et retribuet vindictam inimicis, et odientibus se restituet. Circumspexi, et non erat auxiliator: quaesivi, et non erat qui adjuvaret (Deut. XXXII, 41). Qui et in psalmo dixerat: Et exspectavi qui contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni (Psal. LXVIII, 21). Ipse enim cum esset in forma Dei, non est rapinam arbitratus aequalem se esse Deo, sed semetipsum exinanivit (Philipp. II), formam servi accipiens, et factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, et propterea donavit ei nomen super omne nomen, ut salvaret sibi credentes dextera sua; et indignatio ejus quae erat contra adversarios, Dei populum liberaret. Sive eruit credentes in brachio suo, et furorem suum ultra non distulit: deduxitque sanguinem eorum in terram, vel daemonum τροπικῶς, vel certe sanguinem Judaeorum: pro quo caeteri interpretes, contentionem transtulerunt; qui omni studio nitebantur, ut vinctum populum dimitterent.

(Vers. 7.) Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis 750 secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem miserationum suarum. LXX: Misericordiae Domini recordatus sum, virtutes Domini recordabor in omnibus quae reddidit nobis: Dominus judex bonus domui Israel, retribuet nobis secundum misericordiam suam, et secundum multitudinem justitiae suae. Finito, ut nos arbitramur primo, ut plerique aestimant secundo Salvatoris adventu, in quo subauditur, judicantis, immo pugnantis vox, suosque et populi sui adversarios trucidantis, cruentus victorque describitur: incipit alia περικοπή, in qua ex persona populi Propheta loquitur, enarrans beneficia in se Dei, et sui cordis duritiam, ob quam et Jerusalem incendio, et Israel captivitati traditus sit. Quod Judaei ad Babylonica referunt tempora. Nos autem ordine et ratione monstravimus, de praesenti dici tempore, in quo Romanis serviunt, et excluso Israele, gentium turba successit. Curramus igitur per singula orationis membra, et ea, ne laciniosa sit expositio, breviter edisseramus. Pressus pondere malorum, in nullo alio nisi in Dei misericordia spem habeo; qui facit misericordiam in millia diligentibus se, et extendit misericordiam suam his qui cognoscunt eum. Ex quo ostenditur, diligentibus et cognoscentibus Deum, misericordiam Domini subvenire. Non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX). Et nisi Dominus aedificaverit domum, et custodierit civitatem, in vanum vigilat qui aedificat et custodit eam (Ps. CXXVI). Ipse enim virtutem tribuet, ut faciamus fortitudinem, et possimus dicere: Fortitudo mea et auxilium, et refugium meum in die malorum meorum (Jerem. XVI). Quae in praesenti loco, non pro vitiis atque peccatis, sed pro angustiis debemus accipere. Quod autem juxta Septuaginta sequitur: Virtutes Domini recordabor in omnibus quae retribuit mihi, pro quo in Hebraico, laudes Domini, continentur, signa intelligamus atque miracula, pro quibus ponuntur saepe virtutes, ut ibi: Gloriam meam alteri non dabo, nec virtutes meas sculptilibus (Isai. XLII, 8). Et alibi: Virtutes ejus in insulis nuntiabunt, vel gentibus totius mundi, vel Ecclesiis quae firma mole fundatae sunt, et feriuntur potius quam subvertuntur. Interdum virtus nequaquam pro fortitudine 751 accipitur atque miraculis: sed pro conversatione bona, ut illud est Apostolorum, Petri: Ministrate in scientia vestra virtutem (I Petr. I, 5); et Pauli: Si qua virtus, et si qua laus (Philip. IV, 8). Juxta quod et in alio loco dicitur: Melior est sterilitas cum virtute. Prior virtutis intelligentia Deo: secunda hominibus convenit. Pro eo autem quod nos interpretati sumus: Super omnibus quae reddidit nobis Dominus, quod potest et in bonam et malam partem accipi, Symmachus manifestius in bonorum posuit retributione, dicens: Pro omnibus, in quibus benefecit nobis, et pro multitudine bonitatis, quam super domum Israel exercuit. Pro quo Septuaginta transtulerunt: Dominus judex bonus domui Israel, retribuit nobis secundum misericordiam suam, et secundum multitudinem justitiae suae. Hoc autem non potest dicere, nisi ille qui intelligit juste sustinere quae patitur. Denique in septuagesimo secundo psalmo, cujus exordium est: Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde, loquitur propheta ex persona eorum, qui Dei judiciis perturbantur: Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei, pacem peccatorum videns, et caetera, usque ad finem psalmi. Unde apostolus Paulus qui Dominum judicem bonum justumque cognoverat, loquitur confidenter: Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi justus judex. Non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum Domini et Salvatoris nostri (II Tim. IV, 8). Nec est inter bonum et justum, ut haeretici volunt, ulla distantia, eodem scribente: Ergo lex sancta est, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. VII, 12), ut videlicet bonitas in genere, et justitia intelligatur in specie. Quamobrem scribit ad Romanos: Vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori (Rom. III. 7).

(Vers. 8 seqq.) Et dixit: Verumtamen populus meus est; filii non negantes: et factus est eis Salvator. In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et Angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et levavit eos cunctis diebus saeculi. Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum sancti [Al. sanctum] ejus; et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. LXX: Et dixit: Non populus meus, filii nequaquam reprobabunt. Et factus est eis in salutem ex omni tribulatione eorum: non legatus, neque Angelus, 752 sed ipse salvavit eos, quod diligeret illos, et parceret eis, ipse redemit eos, et suscepit illos, et exaltavit omnibus diebus saeculi. Ipsi autem non crediderunt, et exacerbaverunt Spiritum sanctum ejus: conversus est eis in inimicum, ipse pugnavit contra eos. Ubi nos interpretati sumus: In omni tribulatione eorum non est tribulatus, quod Hebraice dicitur LO, et est negantis adverbium, pro non, legi potest et ipse, ut sit sensus: In omni tribulatione eorum ipse est tribulatus, id est, Deus: ut non solum peccata, sed et tribulationes nostras ipse portaret. Ipse enim infirmitates nostras portat, et pro nobis dolet. Porro Septuaginta posuerunt aliud quod in Hebraeo non habetur, non legatus, neque Angelus, sed ipse salvavit eos: de quo in suo dicemus loco. Dixit igitur Deus qui justus est judex domui Israel, et austeritatem justitiae clementia mitigat judicantis: Genui quidem filios et exaltavi, et ipsi spreverunt me. Verumtamen quia populus meus sunt, et semel filii nominati, non peribunt in perpetuum; si me spernere et negare desierint, sentient Salvatorem: quia in omni tribulatione eorum ipse tribulatus est. Sive non est tribulatus, ut parumper eos desereret, et nudatos auxilio suo cogeret ad rogandum. Vel certe nequaquam tribulavit eos, sed e contrario, caeteris persequentibus, adjutor fuit, misitque Angelum suum, qui eos de periculo liberaret. Aut juxta Septuaginta, non per Angelos et Prophetas, et alios sanctos viros salvare voluit populum suum; verum ipse descendit ad oves perditas domus Israel, ut ovem morbidam suis humeris reportaret, et drachmam quae perierat inveniret, et luxurioso filio revertenti laetus occurreret. Propter quod sponsa dicit in Cantico Canticorum: Osculetur me osculis oris sui. Nequaquam per Patriarchas, Moysen, et Prophetas, sed meum corpus assumat, in mea carne versetur, Verbum caro fiat, et sic osculetur me habitans in me, ut sit Emmanuel. Nequaquam igitur ut legatus, nec ut Angelus, sed ipse salvabit eos qui receperunt salutem: non operum merito, sed charitate Dei. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quod si prudens lector tacita cogitatione responderit; quare multi 753 non sunt salvati, si ipse salvavit eos, et dilexit, et pepercit filiis suis, et redemit eos sanguine suo, suscepitque et exaltavit assumptos? infertur causa perspicua. Ipsi autem non crediderunt, et exacerbaverunt Spiritum sanctum ejus, sive sancti illius, quod Hebraice dicitur CADESO ( ). Voluit itaque Deus salvare cupientes: et provocavit ad salutem, ut voluntas haberet praemium; sed illi credere noluerunt. Alioquin et de Joanne scriptum est: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit, ut praeberet testimonium luci, ut omnes crederent per eum (Joan. I, 6). Nec statim in culpa est, si plures credere noluerunt, sed voluntas venientis haec fuit, ut omnes crederent et salvarentur. Sin autem qui exasperaverit et afflixerit Spiritum sanctum, vel Sancti ejus, id est, Christi, Deum exasperat: ejusdem Spiritus sanctus cum Patre Filioque naturae est. Quamobrem Apostolus praecipit: Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis (Ephes. IV, 30). Qui Spiritus sanctus recedit a corpore subdito peccatis: et in perversam animam non ingreditur sapientia (Sap. I). Unde et David conscientia peccatorum, ne Spiritum sanctum perderet, precabatur dicens: Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Ps. L, 13). Ut autem sciamus, omnem qui exasperat Spiritum sanctum, Deum offendere, et de amico inimicum et hostem fieri, Petrus apostolus significantius in Apostolorum Actibus loquitur: Quare convenit vobis mentiri Spiritui sancto? non estis hominibus mentiti, sed Deo (Act. V, 9). Iste est Spiritus sanctus, de quo in Evangelio Dominus dicebat: Si diligitis me, mandata mea servate: et ego petam Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut sit vobiscum in sempiternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 15, 16). De quo et in Sapientia reperimus, quae nomine Salomonis scribitur: Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet dolum, et recedet a cogitationibus stultis (Sap. I, 5).

(Vers. 11 seqq.) Et recordatus est dierum saeculi, Moysi, populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? ubi est qui posuit in medio ejus Spiritum sancti sui? Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio majestatis suae: qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum. Qui duxit [Vulg. eduxit] eos per abyssos quasi equum in deserto non impingentem. Quasi animal in 754 campo descendens, Spiritus Domini ductor ejus fuit: sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. LXX: Et recordatus est dierum antiquorum qui eduxit de terra pastorem ovium. Ubi est qui posuit in eis Spiritum sanctum? qui eduxit dextera Moysen brachium gloriae suae. Sic eduxit populum suum per validam aquam in conspectu ejus, ut faceret sibi nomen sempiternum. Adduxit eos per abyssum sicut equum per solitudinem, et non laboraverunt. Et sicut jumenta per campum descendit Spiritus a Domino, et dux eorum fuit: sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. Dominus qui de protectore factus est adversarius populi Judaeorum, qui ad iracundiam provocaverunt Spiritum sanctum ejus, et debellavit eos: ipse recordatus est antiquorum dierum, quando pro eis Moyses in eremo deprecatus est, dicens: Aut dimitte eis hanc noxam: aut si non facis, dele me de libro quem scripsisti (Exod. XXXII, 31, 32). Veteris igitur Isaias recordatus historiae, dicit: Ubi est ille Moyses qui eduxit eos de Rubro mari? ubi est pastor ovium? Ubi ille qui cum caeteris pastoribus gregis Domini laboravit? Qui impetravit, et posuit Spiritum Dei oratione et precibus suis, in grege Domini? Aut certe ita intelligendum: ubi est illa clementia Domini, qua quondam misertus est populo suo, ut Spiritus quoque sancti eis gratiam tribueret: Qui eduxit in dexteram partem, non in sinistram, Moysen servum suum brachio majestatis suae: qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum; ut usque in praesentem diem illius potentia narraretur? Duxit enim populum suum per immensas aquarum abyssos, quasi equum per solitudinem, et jumenta per planum, et Spiritus Domini ductor ejus fuit, id est, gregis Domini (Exod. XIV). Spiritum autem hic Angelum debemus intelligere, qui ductor fuit populi Israel, juxta illud quod scriptum est: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Ps. CIII, 4). Et in Epistola ad Hebraeos: Isti sunt administratorii spiritus, qui mittuntur in ministerium, propter eos qui possessuri sunt salutem (Hebr. I, 14). Consideremus illud quod in Actibus Apostolorum scribitur: Spiritus Domini rapuit Philippum, et non vidit eum ultra eunuchus (Act. VIII, 39): an super Angelo debeamus accipere. Sunt qui Angelum 755 in Spiritu sancto haec fecisse testentur. Manifesta percurrimus, ut in obscurioribus immoremur.

(Vers. 15 seqq.) Attende de coelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae. Ubi est zelus tuus et fortitudo tua? multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum super me continuerunt se. Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Tu Domine pater noster, redemptor noster a saeculo nomen tuum. LXX: Convertere de coelo, et vide de domo sancta tua, et gloriae tuae: ubi est zelus tuus et fortitudo tua? ubi est multitudo misericordiarum tuarum, et miserationum tuarum qua sustinuisti nos? Tu enim es pater noster, quia Abraham non cognovit nos, et Israel non cognovit nos. Sed tu, Domine pater noster, libera nos: a principio nomen tuum super nos est. Qui tanta populo praestitisti, quae superior sermo narravit, ut spiritus quoque tui dignos nos consortio duceres, nunc quoque attende de coelo, et vide opera nostra, si tamen te digna sunt. Quare avertis faciem tuam a nobis? Coelum autem dicitur habitaculum sanctum, et domus gloriae ejus (Psal. XLIII), juxta illud: Coelum mihi thronus est: terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1); et in alio loco: Qui habitat in coelis, irridebit eos; et: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo (Psal. CXII, 1). Non quo omnipotens Deus, qui tenet coelum palma et terram pugillo, ullo claudatur loco; sed quo quae sanctiora sunt, illius locus et habitaculum esse dicantur. Denique Salomon qui aedificavit domum Dei, ad eum precans loquitur: Coeli coelorum et terra non sufficiunt tibi (Eccli. XVI, 18). Et in Oratione Dominica dicitur: Fiat voluntas tua sicut in coelo, ita et in terra (Matth. VI, 10). Ubicumque ergo fit voluntas Dei, illud est habitaculum ejus, et domus Dei. Quod autem sequitur, Ubi est zelus tuus et fortitudo tua? Illo testimonio disseramus, quod per Ezechiel ad Jerusalem dicit Deus, quae secuta fuerat amatores suos: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te (Ezech. XVI, 42). Et est sensus: Quia peccavimus et nos odisse coepisti, recessit a nobis zelus tuus, qui non recedit quando loquitur per Zachariam: Zelatus sum Sion et Jerusalem zelo magno (Zach. I, 14). Unde et in consequentibus ait: Et irascar super gentes quae congregatae sunt adversum eam in circuitu. Recedente autem zelo, recedit 756 et fortitudo Dei, et paternorum viscerum superatur affectus, dum magnitudine peccatorum incredibilis Dei clementia vincitur, ut contineat se super auxilio meo, qui me oppressum videre non poterat. Tu enim, inquit, es pater noster, qui creator es omnium. Nescit nos Abraham, et ignorat Israel, quia te offendimus, nec cognoscunt filios, quos a Deo suo intelligunt non amari. Subita nascitur quaestio, quare Abraham et Israel, hoc est, Jacob posuerit, et Isaac nomen tacitum sit (Gen. XXXII)? Ad quod respondebimus, principio et fine posito, etiam media nominari. Sive ita: Abraham de gentibus vocatus ad fidem est, et pro qualitate prioris et consequentis conditionis, mutationem sortitus est nominis. Jacob quoque ut appellaretur Israel, multo ad id labore pervenit. Unde et Abraham tres habuit uxores, et Jacob quatuor: Isaac vero ab initio usque ad finem nomen possedit antiquum, et Ecclesiae indicans castitatem, una fuit uxore contentus. Isti igitur qui precantur de peccatoribus commutationem in meliorem statum, eorum assumunt similitudinem, quibus laeta post tristia successerunt. Hoc autem est omne quod postulant, ut quia pater eorum est, et hoc eos dignatus est nomine, non obliviscatur filiorum suorum; ne per ipsos nomen Dei blasphemetur in gentibus.

(Vers. 18, 19.) Quare errare nos fecisti. Domine, in viis tuis: indurasti cor nostrum, ne timeremus te? convertere propter servos tuos tribus haereditatis tuae. Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam. Facti sumus quasi in principio: cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. LXX: Quare seduxisti nos, Domine, de via tua sancta: indurasti corda nostra, ut non timeremus te? convertere propter servos tuos, propter tribus haereditatis tuae, ut modicum possideamus montis sancti tui: adversarii nostri conculcaverunt sanctuarium tuum: facti sumus quasi a principio cum non dominareris nostri: neque invocatum est nomen tuum super nos. Epistola quam scribit Paulus ad Corinthios, cum ad unius scribatur populum civitatis, pro varietate habitantium, id est, sanctorum et peccatorum, nunc laudat eos, nunc corripit, nunc docet, nunc reprehendit, 757 provocat ad continentiam; nuptias non recusat; retrahit ab idololatria; instruit resurrectionem; digamiae porrigit manum, ne locum tribuat fornicationi. Hoc diximus, ut praesens quoque capitulum, quod omne ex populi Deum deprecantis oratione contexitur, vel justorum intelligamus esse, vel peccatorum: et nunc laudare Dominum, nunc movere Domino quaestionem, et suam culpam referre in Deum. Unde et post caetera etiam hoc loquuntur: Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis, vel seduxisti nos de via tua: indurasti cor nostrum ne timeremus te? Non quo Deus erroris causa sit et duritiae, sed quo illius patientia, nostram exspectantis salutem, dum non corripit delinquentes, causa erroris duritiaeque videatur. Unde quibusdam vehementer iratus, a percutiendo manum suspendit, et loquitur: Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint (Osee IV, 14). Flagellat enim omnem fillum quem recipit, et ad hoc percutit ut emendet (Hebr. XII). Denique qui nequaquam filiorum vocabulum perdiderunt, sed per poenas retrahuntur ad poenitentiam, dicit de eis: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non auferam ab eis (Psal. LXXXVIII, 33). Est enim tristitia quae ducit ad vitam, et est tristitia quae ducit ad mortem. Unde et peccator loquitur in psalmo: Declinare fecisti semitas nostras a via tua, et humiliasti nos in loco afflictionis (Psal. XLIII, 19). Et per quadraginta annos errat populus in deserto; ut priorem viam non inveniat, nec ad Aegyptios revertatur (Num. XXXII). In Osee quoque sepiuntur semitae Jerusalem, et clauduntur spinis; ne sequatur amatores suos, et necessitate compulsa, revertatur ad virum suum pristinum (Osee II). Et Pharaonis dicitur Deus indurasse cor, ne dimitteret populum ejus, et ut decem plagis affligeretur (Exod. IV). Quam quaestionem diligentissime Paulus disseruit ad Romanos (Rom. IX). Et nos in quodam opere perstrinximus. Convertere, ait, Domine, sive converte nos propter servos tuos, Abraham et Israel, qui non cognoverunt nos, vel quos esse in populo credimus. Quasi ad nihil enim et absque ullo labore populum tuum sanctum possederunt adversarii nostri. Sive 758 converte nos, ut juxta Septuaginta, paululum possideamus montis sancti tui, quia totum montem tuum possidere non possumus, ut cum partem habuerimus, veniamus ad plenitudinem ejus et contemplemur gloriam Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I). De quo in hoc eodem propheta dicitur: In novissimis diebus manifestus erit mons Domini (Isai. II, 2). De eo autem quod supra positum est: Quare errare nos fecisti (Isa. LXIII, 17)? quo sensu accipiendum sit, plenissime docet Jeremias: Seduxisti me, Domine, et seductus sum: tenuisti, et potuisti [Al. posuisti ] (Jerem. XX, 7). Dum enim mihi clementiam polliceris, et quasi misericors pater dissimulas duritiam, et artifex medicus abscondis ferrum acutissimum, ne aegrotantem terreas antequam cures, fecisti me negligentem; propter quod et de Jerusalem dicit Deus: Ecce ego seducam eam, et ponam eam quasi desertum, et statuam eam sicut terram absque aquis, et loquar ad cor ejus: et dabo possessiones ejus inde, et vallem Achor ad aperiendam intelligentiam (Osee I, 14, 15). Consideremus ordinem singulorum: seducit eam, et facit esse desertam, et absque aqua, ut virtutum patiatur sitim. Quae postquam dixerit: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea (Psal. XLI, 2), tunc loquetur ad cor ejus, et lugentem consolabitur. Et dabit ei possessionem inde, hoc est, de poenitentia et moerore qui operatur salutem. Et humilitas conturbati cordis ejus (hoc enim interpretatur vallis Achor) aperit intelligentiam, ne ignoret Creatorem suum. Hostes, ait, nostri conculcaverunt sanctuarium tuum. Haud dubium quin Templum significet, quod victores calcavere Romani. Et facti sumus sicut in principio antequam vocaremur in Abraham, et dum essemus in Aegypto, non habentes Deum, nec reges, nec principes, nec Prophetas, nec Legem mandatorum Dei (Ose. III), quae omnia post passionem completa sunt Domini, hodieque complentur. Dicentibus enim illis: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25), manet maledictio sempiterna, et non dominatur eorum Deus, neque invocatur nomen illius super eos, dum nequaquam Dei populus nuncupatur.

Cap. LXIV (Cap. LXIV.--Vers. 1 seqq.) Utinam disrumperes coelos et descenderes: a facie tua montes defluerent. 759 Sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis: a facie tua gentes turbarentur. Cum feceris mirabilia, non sustinebimus: descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. LXX: Si aperueris coelum, tremor apprehendet ex te montes: et liquescent sicut cera a facie ignis liquescit, et comburet ignis adversarios: et manifestum erit nomen tuum in adversariis: a facie tua gentes turbabuntur. Cum feceris gloriosa, tremor apprehendet ex te montes. Quoniam hostes nostri conculcaverunt sanctuarium tuum, et facti sumus quasi in principio, quando non invocabatur nomen tuum super nos: propterea deprecamur et dicimus: Utinam disrumperes coelos, et descenderes; et qui semper promitteris, tu aliquando promissa compleres. Hoc autem eo tempore dicebatur, quando necdum Salvator advenerat, nec de utero virginali naturae nostrae atque substantiae assumpserat hominem quem salvaret: ut sicut portavimus imaginem terreni, portemus imaginem supercoelestis (I Cor. XV). Quod si faceres, inquiunt, et aperirentur coeli, sive coelum, ad adventum majestatis tuae montes defluerent, vel tremor apprehenderet montes, et consumerentur, sicut cera a facie ignis consumitur. Et Ezechieli aperti sunt coeli, et vidit visionem magnam (Ezech. I). Sed et Moyses in Deuteronomii benedictionibus imprecatur: Aperiat tibi Dominus thesaurum suum bonum, coelum, ut det tibi benedictionem (Deut. XXVIII). Et in Evangelio (Matth. III) Baptista Joannes vidisse narratur [ Al. testatur] coelos apertos, et Spiritum sanctum super Dominum in specie columbae descendentem. Montes autem qui ad adventum Domini, de quo scriptum est: Deus ignis consumens (Deut. IV, 24), instar cerae consumentur et liquefient, adversariae potestates sunt, et omnes qui se erigunt adversum scientiam Dei. De quibus et in nonagesimo sexto psalmo canitur: Vidit, et commota est terra. Montes liquefacti sunt sicut cera a facie Domini, a facie Dei universae terrae (Psal. XCVI, 4, 5). Si enim tu descenderes, et tua promissa compleres, 760 tabescerent (juxta Symmachum) aquae maris et omnem salsuginem earum ignis ille consumeret. De quo et in alio psalmo scriptum est: Sicut deficit fumus, deficiant: sicut consumitur cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei (Ps. LXVII, 2). Et hoc notandum quod cum aquae maris divino fuerint igne consumptae, tunc notum fiat nomen Domini Salvatoris inimicis ejus. De quibus in sexagesimo septimo psalmo dicitur: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso; ut quem beneficiis non senserant, urbis suae subversione et propria captivitate cognoscant. Et a facie illius gentes turbabuntur, sive ut significantius in Hebraico dicitur, movebuntur: ut quae prius immobiles erant, veniant ad salutem. Cumque mirabilia fecerit, et ostenderit signa in Evangelio, quae quondam ostendit in Aegypto et in solitudine, confitebuntur se gloriam adventus ejus ferre non posse, sive quod tremor apprehenderit montes. Pulchreque juxta Hebraicum, quasi exauditi essent qui supra fuerant deprecati: Utinam disrumperes coelos et descenderes, a facie tua montes defluerent, postea inferunt: Descendisti, Verbum caro factum es, et habitasti in nobis, vere Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus. Et ideo a facie tua omnes montes defluxerunt, de quibus supra diximus. Hebraei hunc locum ita edisserunt: Sic comburet ignis iniquos, quomodo aquae fervent ignis ardore; AMASIM ( ) enim non consumptionem et tabem, ut caeteri interpretati sunt, sed iniquos intelligi volunt.

(Vers. 4, 5.) A saeculo non audierunt: neque auribus perceperunt: oculus non vidit, Deus, absque te quae praeparasti exspectantibus te. Occurristi laetanti et facienti justitiam in viis tuis: recordabuntur tui. LXX: A saeculo non audivimus, neque oculi nostri viderunt Deum absque te, et opera tua, quae facies exspectantibus misericordiam: occurrit enim facientibus justitiam, et viarum tuarum recordabuntur. Paraphrasim hujus testimonii, quasi Hebraeus ex Hebraeis, assumit apostolus Paulus de authenticis libris in 761 Epistola quam scribit ad Corinthios, non verbum ex verbo reddens, quod facere omnino contemnit; sed sensuum exprimens veritatem, quibus utitur ad id quod voluerit roborandum (I Cor. II). Unde apocryphorum deliramenta conticeant, quae ex occasione hujus testimonii ingeruntur Ecclesiis Christi. De quibus vere dici potest, quod sedeat diabolus in insidiis cum divitibus in apocryphis, ut interficiat innocentem. Et iterum: Insidiatur in apocrypho quasi leo in spelunca sua: insidiatur, ut rapiat pauperem (Psal. IX, 8). Ascensio enim Isaiae, et apocalypsis Eliae hoc habent testimonium. Et per hanc occasionem, multaque hujuscemodi, Hispaniarum et maxime Lusitaniae deceptae sunt mulierculae, oneratae peccatis, quae ducuntur desideriis variis, semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes (III Tim. III), ut Basilidis, Balsami atque Thesauri, Barbelonis quoque et Leusiborae, ac reliquorum nominum portenta susciperent. De quibus diligentissime vir apostolicus scribit Irenaeus, episcopus Lugdunensis et martyr, multarum origines explicans haerese ωn, et maxime Gnosticorum, qui per Marcum Aegyptium, Galliarum primum circa Rhodanum, deinde Hispaniarum nobiles feminas deceperunt, miscentes fabulis voluptatem, et imperitiae suae nomen scientiae vindicantes (Irenaeus lib. I de Haeres.). Quod autem dicit populus in praesenti, hoc est, numquam se nec auribus, nec oculis cognovisse, quae Deus sanctis suis praeparet in futurum: quod occurrat his qui faciunt justitiam, et viarum illius recordantur. Porro juxta Septuaginta dicunt, se numquam Deum alium cognovisse, praeter eum qui vere Deus est, nec alterius talia opera tantaque vidisse, que facturus sit his qui exspectent misericordiam ejus, faciantque justitiam, et viarum illius recordentur. Et quomodo scriptum est: Deum nemo vidit umquam (Joan. I, 18). Et iterum: Nemo videt faciem meam et vivet (Exod. XXXIII, 20)? Ergo Deus nequaquam sermonibus explicatur, nec oculis contemplabilis est, sed ab his videtur, de quibus scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).

(Vers. 6.) Ecce tu iratus es, et peccavimus; in 762 ipsis fuimus semper, et salvabimur. Et facti sumus ut immundus [Al. immundi] omnes nos, quasi pannas menstruatae universae justitiae nostrae. Et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. LXX: Ecce tu iratus es, et omnes peccavimus: idcirco erravimus, et facti sumus quasi immundi omnes nos, ut pannus sedentis omnis justitia nostra: et defluximus quasi folia propter iniquitates nostras: sicut ventus auferet nos. Ordo praeposterus. Non quia tu iratus es, nos peccavimus; sed quia nos peccavimus, tu iratus es. Et quia peccavimus, nobis iratus es, Domine: propterea erravimus, et rectam reliquimus viam. Sive juxta Hebraicum, qui semper fuimus in peccatis, tua tantum salvabimur misericordia, qui per nos immundi sumus; et quidquid videmur habere justitiae, panno sedentis, sive menstruatae mulieris comparatur. Pro quo Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit EDDIM ( ) quod Symmachus interpretatus est κυουσῶν id est, parientium; Aquila μαρτυριῶν, hoc est, testimoniorum: quando sanguis in primo coitu maritali virgini approbatur. Et defluximus, inquit, quasi folia de arboribus, quae propter iniquitates nostras, ventorum flatibus disperguntur. In quo considerandum, quod justitia quae in Lege est, ad comparationem Evangelicae puritatis immunditia nominetur. Etenim non est glorificatum quod prius glorificatum fuit, propter excellentem gloriam. Unde et apostolus Paulus, qui secundum justitiam, quae in Lege est, universa compleverat, dicit se omnia duxisse pro damno, ut Christum lucrificaret (Philipp. III), et propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi, propter quem cuncta arbitratur quasi stercora, ut Christum lucrifaciat, et inveniatur in eo non habens suam justitiam, quae ex Lege est, sed per fidem Christi quae est ex Deo justitia. Est enim justus qui perit in justitia sua (Eccles. 7), si post Evangelii veritatem umbras velit exercere legales, et non juste quod justum est persequi. Unde juxta sapientissimum Salomonem, omnis vir videtur sibi justus, cum in lege versatur: ad quos Dominus loquitur in Evangelio: 763 Vos estis qui vosmetipsos justificatis coram hominibus (Luc. XVI, 15). Quod Paulus fugiens ait: Nihil mihi conscius sum, nec tamen in hoc justificatus sum (II Cor. IV, 4). Ex peccato autem Dei justitia, de qua idem Salomon loquitur: Intelligite justitiam veram. Ergo est alia justitia quae non habet veritatem, et haec est vera justitia, de qua rursum in Evangelio dicitur: Beati qui esuriunt et siliunt justitiam (Matth. V, 6). Quam multi prophetae et justi desideraverunt videre, et non viderunt (Joann. VIII). Abraham autem vidit istam justitiam, et laetatus est, nequaquam sequens occidentem litteram, sed spiritum vivificantem. Nec mirum haec de hominibus dicere, cum astra quoque Dei justitiae comparata, non sint munda, et adversum Angelos suos perversum quid excogitaverit (Job. IV, XV). Si quis igitur post Evangelium Christi, et adventum filii Dei paedagogae Legis observat caeremonias, audiat populum confitentem, quod omnis illa justitia panno sordidissimo comparetur, cui et Esther diadema suum, quod erat regiae potestatis insigne, comparat, quod nequaquam voluntate, sed necessitate portabat: Tu scis necessitatem meam: quoniam detestor signum superbiae meae, quod est super caput meum in diebus ostensionis meae: abominor illud sicut pannum menstruum: nec porto in diebus quietis meae (Esther, XIV, 16).

(Vers. 7.) Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae. LXX: Et non est qui invocet nomen tuum, et qui recordatus apprehendat te. Quoniam avertisti faciem tuam a nobis, et tradidisti nos propter iniquitates nostras. Quia instar foliorum de arboribus fluximus quae ventus arefacta dispergit, propterea nullus inventus est qui invocaret nomen tuum, et consurgens de ruina iniquitatum suarum, apprehenderet vel teneret te, diceretque cum sponsa: Inveni quem quaesivit anima mea: tenebo illum, et non dimittam illum (Cant. III, 4). Ventus in Scripturis tripliciter ponitur; aut in tentationum magnitudine, aut in perversitate doctrinae, aut simpliciter ventus, quo nubila congregantur, et aer in nubes cogitur. De tentationibus, illud est Evangelicum: Venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non potuerunt subvertere eam: 764 quia super petram stabili erat mole fundata (Matth. VII, 27). De perversitate doctrinae: Ut non circumferamur omni vento doctrinae in malitia hominum (Ephes. IV, 14). De vento simpliciter: Et non poterant navigare, erat enim ventus contrarius (Marc. VI, 48): non quo et hoc non possit sentiri tropologice, sed quo praesenti sensui tantum similitudinem praebeat. Avertente enim Domino faciem suam a nobis, allidimur in manu iniquitatis nostrae, sive tradimur tentationibus propter peccata nostra. Ex quo discimus, quod et iniquitas manus habeat, et omnia peccata, quae nos fortiter strictos tenere desiderant. Unde et in manu linguae mors et vita est (Prov. XVIII); et sanctus precatur: Non veniet mihi pes superbiae (Psal. XXXV, 12). Nos autem, quia avertit Dominus faciem suam a nobis, scientes illud quod scriptum est: Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II, 32) invocemus nomen ejus, atque dicamus: Peccatum notum feci tibi, et iniquitatem meam non operui. Dixi pronuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 56). Et statim habebimus Dominum respondentem: Delevi sicut nebulam iniquitates tuas, et sicut nubem peccata tua (Isai. XLIV, 22), atque dicemus, Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Ps. LXXIX, 4): ut nequaquam simus servi peccati, sed servi tui. Omnis enim qui facit peccatum, servus ejus est (Joan. VIII).

(Vers. 8 seqq.) Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum: et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis. Ecce respice, populus tuus omnes nos. Civitas sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata: domus sanctificationis nostrae, et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinam. Numquid super his continebis te, Domine, tacebis; et affliges nos vehementer? LXX: Et nunc, Domine, pater noster tu: nos autem lutum, opera manuum tuarum omnes nos; ne irascaris nobis, Domine, nimis, et ne in tempore memineris peccatorum nostrorum. Et nunc respice quoniam populus tuus omnes nos, civitas sancti tui facta est deserta Sion: quasi solitudo Jerusalem, in maledictionem domus sanctuarii nostri et gloriae, cui benedixerunt patres nostri, facta est igne combusta, et omnia gloriosa nostra conciderunt. Et super omnibus his sustinuisti. Domine: 765 et tacuisti, et humiliasti nos valde. Si nostra consideremus merita, desperandum est. Si tuam autem clementiam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fondere (Hebr. XII). Tu enim pater noster es, qui dignatus es dicere: Filius primogenitus meus Israel (Ezech. IV, 22). Et quamquam lutum simus, et opera manuum tuarum, et fictor noster sis; nec vas figulo valeat respondere, quare sic vel sic factum sit: tamen scientes esse nos filios, audemus dicere: Ne irascaris, Domine, satis. Non iram vetamus, nec ultra patientiam tuam quaerimus, per quam thesaurizavimus nobis iram in die irae. Sed hoc quaesumus, ne irascaris nobis satis, ne tempore ultionis atque vindictae memineris iniquitatis nostrae: sed magis respicias populum tuum, qui quondam tuus appellatus est populus. Et civitatis sanctuarii tui miserearis, in qua invocatum est nomen tuum. Quae civitas appellatur Sion et Jerusalem, quam fluminis impetus laetificat; et in qua quondam fuit specula virtutum et pacis contemplatio (Psal. XLIII). Domus quoque tua, id est, Templum sanctificationis nostrae et gloriae, in qua laudaverunt te patres nostri, in ruinas et cineres concidit, et incendio vastante, deleta est; ita ut nequaquam in ea offerantur victimae; non Pascha celebretur; non quidquam fiat de caeremoniis, quas tu fieri praecepisti; sed omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. Cum haec igitur ita se habeant, numquid, Domine, super his continebis misericordiam tuam, et tacebis adversariis blasphemantibus, et affliges nos atque humiliabis, non more solito, sed nimis? Quae omnia Judaei Assyriorum et Babyloniorum 766 temporibus putant esse completa. Nos autem juxta ea quae ex persona Salvatoris sequuntur: Apparui his qui non interrogabant. Inventus sum ab his qui me non quaerebant (Isai. LXV, 1); ad tempus Romanae victoriae universa referimus, quae Josephus Judaicae scriptor historiae, septem explicat voluminibus, quibus imposuit titulum Captivitatis Judaicae, id est περὶ ἁλώσεως: et superfluum est ea sermone disserere, quae oculis pateant, cum omnia desiderabilia eorum versa sint in ruinas, et Templum in toto orbe celebratum, in sterquilinium urbis novae, quae a conditore appellabatur Elia; et in habitaculum transierit noctuarum: frustraque quotidie dicunt in synagogis suis: Super his omnibus, Domine, sustinebis et affliges nos, atque humiliabis vehementer. Possumus haec referre ad Ecclesiam, vel ad sancti viri animam, quae recte appellari potest specula et visio pacis, quando Pater et Filius et Spiritus sanctus habitaverint in ea. Sin vero vitio, vel nostro, vel populi, hujuscemodi Sion a Domino fuerit derelicta, statim patebit incendio ignitarum diaboli sagittarum: Omnes enim adulterantes, quasi clibanus corda eorum. Et expulso pudicitiae frigore, libidinis in templo Dei flamma grassabitur, ut quidquid in nobis gloriosum prius et inclytum fuit, corruat, deleatur et pereat. Et impleatur illud quod in Psalmis dicitur: Combusserunt igni sanctuarium tuum, profanaverunt in terra tabernaculum nominis tui. Quod solus potest ille restinguere, de cujus ventre fluunt aquae viventis flumina.