Commentaria in Iob (Hieronymus)/4

This is the stable version, checked on 23 Octobris 2021. Template changes await review.
LIBER IV
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 3 5 


LIBER QUARTUS.

recensere

965-966 Semper diabolus bono operi imminet [ Forte invidet] et ubique gradientibus ponit laqueos, narrante Propheta de satellitum ejus insidiis: Juxta semitam scandalum posuerunt mihi (Psal. CXXXIX, 6), et Evangelio (Matth. XIII, Marc. IV et Luc. VIII) hoc ipsum plenius instruente, quod volatilia coeli juxta viam jacta [ Al. jactata] semina diripiant atque disperdant. Cur hoc principio, frater Eusebi, usus sim, sequens sermo monstrabit. Multis et de toto huc orbe confluentium turbis, et Sanctorum Fratrum monasteriique curis occupatus, Commentarios in Jeremiam per intervalla dictabam; ut quod deerat otio, superesset industriae; cum subito haeresis Pythagorae et Zenonis, ἀπαθείας, et ἀναμαρτησίας, id est, impassibilitatis et impeccantiae, quae olim in Origene, et dudum in discipulis ejus Grunnio, Evagrioque Pontico, et Joviniano jugulata est, coepit reviviscere, et non solum in Occidentis, sed et in Orientis partibus sibilare, et in quibusdam insulis, praecipueque Siciliae et Rhodi, maculare plerosque, et crescere per dies singulos, dum secreto docent, et publice 967-968 negant. Cui respondere diu tacens et dolorem silentio devorans, erebra fratrum expostulatione compulsus sum: nec tamen hucusque prorupi, ut auctorum nomina ponerem, malens eos corrigi, quam infamari [ Al. imitari]. Neque enim hominum, sed erroris inimicus sum: qui mihi ut vicem talionis et genuinum sui doloris [ Al. sudoris] illiderent, veteres magistrorum suorum calumnias concinnantes, intantum elingues [ Al. bilingues] et miseri demonstrati sunt, ut ne maledicere quidem suis verbis potuerint. Quorum tunc temporis, editis adversus eos libris, naeniae confutatae sunt, quos qui legere voluerint, liquido pervidebunt, canes eos juxta Isaiam esse mutos, qui latrare nesciant: habentes quidem voluntatem et rabiem mentiendi, sed artem fingendi et latrandi non habentes (Isai. LVI). Quibus loquar compendio: Aut bona sunt quae docetis, aut mala. Si bona, defendite libere: si mala, quid occulte miseros jugulatis errore, rectaeque fidei ad decipiendos simplices quosque jactatis expositionem? quae si vera est, cur absconditur? si falsa, cur scribitur? Rogo quae est ista insania? Praecipiente apostolo (I Petr. III), ut parati simus ad satisfaciendum omni poscenti nos rationem de ea quae in nobis est spe, et Propheta clamante: Loquebar de [Al. in] testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46), isti publicum fugiunt, et susurrant in angulis perditorum, dolentque quasi pro suis, quae sua metuunt confiteri. Cumque generaliter adversum vitia quid et haereticos dixerimus, se peti queruntur; malumque conscientiae dissimulata diu indignatione pronuntiant. Quod si cavendum nobis est, ne veterem laedere videamur necessitudinem, si superbissimam haeresim spirituali mucrone truncemus, ergo sustinendae erunt nobis cruces proditae fidei, et dicendum cum Propheta: Versatus sum in miseria, dum mihi infigitur spina (Psal. XXXI, 4). Quin potius audiant illud Apostolicum: Obedire Deo magis oportet quam hominibus (Act. V, 29; Gal. I). Et iterum: Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Verum haec in proprio, nisi tacuerint, opere plenius exsequemur. Nunc coeptum in Jeremiam carpamus iter, et quartum in eum volumen breviter transcurrentes, in his tantum quae obscura fuerint immoremur.

(Cap. XVIII.--Vers. 1 seqq.) Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: Surge et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam (sive lapides). Et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis. Conversusque (sive et rursum) fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Numquid sicut figulus iste non possum [Vulg. potero, ad Hebr. ] vobis facere, domus Israel? ait Dominus. Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. Repente (sive ad summam) loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem (sive auferam) et destruam, et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et subito (sive ad summam) loquar de gente et regno, ut aedificem, et ut plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei. Per omnes quidem sensus ad judicium et intelligentiam animi pervenitur, auditu, odoratu, gustu, tactu, sed 969 magis mente retinetur, quod oculis cernitur. Unde jubetur Propheta ad domum figuli ire, et ibi Domini audire praecepta. Cumque, ait, perrexissem et descendissem in domum figuli, faciebat ipse opus super rotam, quam LXX verbi ambiguitate seducti, lapides transtulerunt, ABANIM ( ) enim pro qualitate loci et diversitate pronuntiationis, et organum, id est, rota figuli vocatur, et lapides. Cumque, inquit, cernerem vas e luto fieri, subito dissipatum est, hoc Dei agente providentia, ut manus artificis dum nesciret, errore suo parabolam figuraret. Rursumque ille figulus, qui vas e luto, rota currente, perdiderat, fecit aliud sibi ut ei visum est. Statimque Dominus ad Prophetam: Si figulus, ait, hanc habet potestatem, ut ex eodem luto rursum faciat quod fuerit dissipatum: ego in vobis, qui quantum in vobis est, periisse videmini, hoc facere non potero? Et ut liberum significaret arbitrium, dicit se et mala annuntiare genti et regno illi, vel illi; et rursum bona: nec tamen hoc evenire quod ipse praedixerit; sed e contrario fieri, ut et bona malis eveniant, si egerint poenitentiam, et bonis mala, si post repromissiones fuerint ad peccata conversi. Et hoc dicimus, non quod ignoret Deus hoc vel illud, gentem aut regnum esse facturum, sed quod dimittat hominem voluntati suae, ut vel praemia, vel poenas sua voluntate et suo merito recipiat. Nec statim totum erit hominis quod eveniet; sed ejus gratiae qui cuncta largitus est: ita enim libertas arbitrii reservanda est, ut in omnibus excellat gratia largitoris; juxta illud propheticum: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabit [Al. vigilat] qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1, 2). Non enim volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX).

(Vers. 11-13.) Nunc ergo dic viro Judae, et habitatori [Mss. habitatoribus, rectius] Jerusalem, dicens, Haec (sive sic) dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. Qui dixerunt, desperavimus (sive confortabimur), post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem (sive quod placuit) cordis sui mali [Al. placuerit cordi suo malo] faciemus. Ideo haec dicit Dominus: Interrogate gentes, quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? Implet Dominus parabolam quam et sermonibus, et aspectu docuerat, et 970 dicit: Ecce ego fingo contra vos malum, quasi figulus lutum: malum autem juxta Isaiam qui dicit: Faciens pacem, et creans malum (Isa. XLV, 7). Non quod per se malum sit, sed quod patientibus malum esse videatur. Et cogito contra vos cogitationem, id est, pro merito inferre sententiam. Mutate opera, et dirigite vias vestras, ut et prosperis poena mutetur. Qui, inquit, dixerunt contrario: Confortabimur, in malis videlicet operibus, sive juxta Aquilam, desperavimus, et juxta Symmachum, defecimus, quod utrumque offendit Deum; ut aut nequaquam se putet posse salvari, aut ad placandum Deum animo defecisse. Et post cogitationes, inquit, nostras ibimus. Ubi est ergo absque Dei gratia liberii arbitrii potestas, et propriae judicium voluntatis, cum grandis offensa sit Dei sequi cogitationes suas et pravi cordis facere voluntatem? Propterea infert, dicens: Interrogate gentes, et omnes in circuitu nationes, quis fecerit, quis audierit idolis serviens, quae fecit nimis virgo Israel? Virginem autem vocat, eo quod uni Deo servierit, dicente Propheta: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV, 2).

(Vers. 14.) Numquid deficiet de petra agri nix Libani: aut avelli possunt aquae erumpentes, frigidae et defluentes? LXX: Numquid deficient de petra ubera, aut nix de Libano, aut declinabit aqua violenter sublata vento? Tale quid et illud Virgilianum sonat (Eclog. I, 60 seqq.) : Ante leves ergo pascentur in aethere cervi, Et freta destituent nudos in littore pisces, Quam nostro illius labatur pectore vultus. Et in alio loco (Aeneid. I, 611 seqq.): In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae Lustrabunt, convexa polus dum sidera pascet, Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt. Quomodo, inquit, nix de Libani summitatibus deficere non potest; nec ullo, ut omnis liquescat, solis ardore superatur, fluentesque de montibus rivi, nequaquam siccantur in fontibus: sic meum nomen, quod per se stabile est, atque perpetuum, non poterit immutari, et tamen cum caetera naturae ordinem servent, populus meus oblitus est mei. Sequitur enim:

(Vers. 15.) Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes et impingentes in viis suis, in semitis saeculi (sive sempiternis) ut ambularent per eas in itinere non trito. Qui obliviscitur Dei, et relinquit illum, qui dicit: 971 Ego sum via (Joan. XIV, 6); libatque diis alienis, impingit in viis suis, nequaquam Dei, sed suis, et antiquas sempiternasque semitas derelinquit, quae omnium sanctorum sunt tritae vestigiis colentium Deum. Isti vero ambulaverunt in itinere non trito, et relicto cultu Dei, idola venerati sunt, propter quae infertur poena quae sequitur:

(Vers. 16.) Ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum, omnis qui praeterit [Al. praeterierit] per eam, obstupescet et movebit caput suum. Et quia dereliquerunt, ait, cultum Dei, et pravas idololatriae semitas sunt secuti; propterea terra eorum redacta est in solitudinem et in miraculum omnium sibilumque, ita ut qui terram quondam, et urbem florentissimam viderint in desertum et cinere esse collapsam, admirentur et stupeant, et animae confusionem, gestu corporis indicent: hoc est enim movere caput, et stuporem mentis silentio demonstrare. Quod plenius et rectius post adventum Domini intelligimus esse completum, quando nullus Judaeorum terram quondam et Urbem sanctam ingredi lege permittitur; sed cum ad planetum venerint, mirantur et deflent vaticinia Prophetarum, opere completa.

(Vers. 17.) Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico (sive inimicis), dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum. Usque hodie sententia Dei permanet in Judaeis. In toto orbe dispersi sunt coram inimico diabolo, vel inimicis daemonibus; et cum diebus ac noctibus in synagogis Satanae invocent nomen Dei, dorsum et non faciem suam ostendit eis Deus, ut intelligant eum semper recedentem, et numquam ad se venientem. Dies autem perditionis Judaicae, omne tempus est post passionem Salvatoris, usque ad finem saeculi: ut postquam subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat (Rom. XI).

(Vers. 18.) Et dixerunt: Venite et cogitemus adversus Jeremiam cogitationes, non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta. Venite et percutiamus eum in lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus. Ista et tunc Judaeorum contra Jeremiam, sive Dominum Salvatorem, et hodie haereticorum contra servos ejus cogitatio est, ut calumnias struant, et sanctos viros accusatione praeveniant, nec cogitent quid illi veritatis loquantur, sed quid ipsi struant 972 mendacii; jactant enim in sacerdotibus, et in sapientibus, et in pseudoprophetis suis legem et consilium Dei, et eloquium permanere, dicente Scriptura: In perversam animam non intrabit sapientia (Sap. I, 4).

(Vers. 19 seqq.) Attende, Domine, ad me: et audi vocem adversariorum meorum. Numquid redditur [Al. reddetur] pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. Propterea da filios eorum in famam, et deduc eos in manus gladii. Fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri earum interficiantur morte, juvenes eorum confodiantur gladio in praelio, audiatur clamor de domibus eorum. In typum quidem Salvatoris haec a populo Judaeorum Jeremias universa perpetitur, qui postea, Babylonio veniente, vastantur. Sed plenius atque perfectius complentur in Christo, et [ Al. cum] urbe subversa, Romano gladio trucidati sunt, non ob idololatriam, quae eo tempore non erat, sed ob interfectionem Filii Dei, quando cunctus simul populus conclamavit: Tolle, tolle talem: regem non habemus nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Et imprecatio eorum aeterna damnatione completa est; Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Foderant enim Christo foveam, et dixerant: Auferamus eum de terra viventium (Isa. LIII, 8). Qui tantae erga eos misericordiae fuit, ut stans in conspectu Patris, loqueretur pro eis bonum, ut averteret indignationem suam ab eis, ut in cruce quoque diceret: Pater, ignosce eis; quid enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 34). Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur, nequaquam deliramenta quorumdam et captivitatem coelestis Jerusalem interpretantes, sed perspicuam historiam et manifestissimam prophetiam, omni verborum et sensuum confidentia persequentes.

(Vers. 22, 23.) Adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem. Ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes (sive impingentes) in conspectu tuo, in tempore furoris tui abutere eis (sive fac in eis ). Si de Jeremia intelligimus, repentinum latronem referamus ad Nabuchodonosor: si de Salvatore, quod et verius, et melius est, ad Romanum exercitum. Et ne injusta videatur sententia Dei, exponit, 973 quid fecerint contra Filium Dei Christum, et quid passi sint. Quod autem infert, ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur, nequaquam priori sententiae contrarium est, in qua pro populo deprecatur Patrem; sed postquam datum tempus poenitentiae praeteriit, et illi in suo scelere perseverant, populi et seniores, non tam pro se puniuntur quam pro aliis, ne inultum peccatum caeteris noceat exemplo. Quodque infert: Fiant impingentes, sive corruentes, in conspectu tuo, illius Isaiae, et Petri apostoli simile est, Et non impingetis sicut in lapidem offensionis, et petram scandali (Isai. VIII, 14; I Pet. II, 8). Cujus et in psalmis Propheta meminit: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est hoc (Psal. CXVII, 22).

(Cap. XIX.--Vers. 1 seqq.) Haec dicit Dominus: Vade, et sume lagunculam figuli testeam et de senioribus populi, et de senioribus Sacerdotum, et egredere ad vallem filii Ennom, quae est juxta introitum portae fictilis (sive Charsith); et praedicabis (sive clamabis, vel leges) ibi verba, quae ego loquar ad te, et dices: Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem. Pro laguncula figuli, quae Hebraice dicitur BOCBOC ( ), LXX doliolum transtulerunt, et pro porta fictili, Aquila, Symmachus et Theodotio ipsum verbum posuerunt Hebraicum HARSITH ( ): pro quo LXX juxta morem suum pro aspiratione HETH litterae, addiderunt CHI Graecum, ut dicerent Charsith pro Arsith, sicut illud est pro Hebron, Chebron, et pro Jeriho, Jericho. Vult autem Scriptura divina, non solum auribus doceri populum, sed et oculis. Magis enim (ut jam diximus) mente retinetur quod visu, quam quod auditu ad animum pervenit: Tolle, inquit, lagunculam, sive doliolum testeum, et de senioribus populi ac Sacerdotum, et egredere ad vallem filii Ennom, de qua supra diximus, in qua erat delubrum Baal, et nemus, ac lucus Siloe fontibus irrigatus. Ipsa autem, inquit, vallis juxta portam est, quae Hebraice HARSITH ( ), hoc est, fictilis appellatur. Et praedicabis, vel leges ibi verba, quae ego loquar tecum: ut ibi audiantur quae dicturus sum. Ideo autem (ut jam diximus) et praedicabis, et clamabis, et leges ponitur, quia verbum Hebraicum CARATH ( ), tria haec significat. Vultque quae dicturus est, et reges Juda audire, et habitatores Jerusalem, id est, et stirpem regiam, et omnem populum, ut 974 inexcusabiles sint, qui audire noluerint.

(Vers. 4-6.) Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem (sive mala) super locum istum: ita ut omnis qui audierit illam (sive illa) tinniant aures ejus, eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum, et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Juda. Et repleverunt locum istum sanguine innocentum, et aedificaverunt excelsa Baalim, ad comburendos filios suos igne in holocaustum Baalim; quae non praecepi (sive cogitavi), nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. Et hunc locum stulte quidam ad coelestem referunt Jerusalem. Quod ne semper admoneamus, hoc tantum dixisse sufficiat: vitandam istius modi explanationem esse, immo haeresim, quae manifesta subvertit, et praestigias quasdam Ecclesiis Christi conatur inducere. Nulli autem dubium quin in Templo Dei, Baal idolum posuerint, sive in delubro quod erat in valle filii Ennom, ubi et lucus Baal et ara ejus fuit, super quam immolaverunt et incenderunt filios suos. Quae Dominus nec cogitavit, nec locutus est, nec ascenderunt in cor ejus. Non quo Deus futura nescierit, sed quod indigna sua notitia ignorare se dicat, juxta illud Evangelicum: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos (Luc. XIII 27). Novit enim Dominus eos qui sui sunt (II Tim.). Et, Qui ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38). Vel certe ἀνθρωποπάθως, et haec de Deo accipienda, sicut et alia. Omnis autem haereticus derelinquit Deum, et alienum facit locum habitatione Dei, quem sua fraude polluerit, et libat diis alienis, quos nec ipse noverat, nec patres ejus, Apostoli videlicet et apostolici viri; reges autem Juda, hoc est, haereticorum patriarchae, implent locum quondam Dei, sanguine deceptorum et innocentium. Nisi enim stultus et simplex fuerit, non cito subvertitur. Et aedificant excelsa Baalim, dum de sublimibus disputare se dicunt. Et comburunt filios suos idolo, quos in haeresi genuerunt. Quae omnia ignorare se dicit Dominus, nec umquam ascendisse in cogitationem suam.

(Vers. 6.) Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur locus iste amplius Thopheth, et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis. LXX: Idcirco ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur locus iste amplius ruina et πολυάνδριον filii Ennom, sed πολυάνδριον occisionis. Quae sit vallis filii Ennom quae Hebraice dicitur GEENNOM ( ), unde et gehennam appellatam 975 putatur, supra diximus. Miror autem quid sibi voluerint LXX pro THOPHETH ( ) διάπτωσιν, hoc est, ruinam ponere, et pro valle, πολυάνδριον, quod significat virorum multitudinem: nisi forte ex eo quod ibi populus corruerit, et caesa sit hominum multitudo, vel spiritualiter, in errore idololatriae, vel juxta litteram, a Babylonio exercitu, quod in consequentibus manifestius legitur.

(Vers. 7 seqq.) Et dissipabo consilium Judae et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animas eorum, et dabo cadavera eorum escam volatilibus coeli et bestiis terrae, et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum. Omnis qui praeterit [Al. praeterierit] per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus Et cibabo eos carnibus filiorum suorum, et carnibus filiarum suarum, et unusquisque carnem amici sui comedet, in obsidione et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum, et qui quaerunt animas eorum. Quamquam haec et in Babylonia captivitate accidisse populo noverimus, tamen plenius referuntur ad tempora Salvatoris, quando obsessi sunt a Vespasiano et Tito, et civitas eorum, Hadriani temporibus, in aeternos cineres collapsa est, ut qui obtulerant filios suos idolis, ipsi eos postea famis necessitate compulsi, in ciborum usum verterent, carnesque omnium darentur volatilibus coeli, et bestiis terrae: ut qui Domini muneribus abusi fuerant in impietatem, et propria viscera idolis immolarant, ventres suos sepulcra facerent liberorum.

(Vers. 10, 11.) Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt, vel egredientur tecum. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem hanc, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari. Perspicue non de Babylonia, sed de Romana dicitur captivitate. Post Babylonios quippe, et urbs instaurata, et populus reductus in Judaeam, et abundantiae pristinae restitutus est. Post captivitatem autem, quae sub Vespasiano et Tito, et postea accidit sub Hadriano, usque ad consummationem saeculi ruinae Jerusalem permansurae sunt [ Al. permanserunt], quamquam sibi Judaei auream atque gemmatam Jerusalem restituendam putent, rursumque victimas, et sacrificia et conjugia sanctorum, et regnum in terris Domini Salvatoris. Quae licet non 976 sequamur, tamen damnare non possumus, quia multi ecclesiasticorum virorum, et Martyres ista dixerunt. Et unusquisque in suo sensu abundet, et Domini cuncta judicio reserventur (Rom. XIV). Quomodo autem vas fictile, et testeum si fractum fuerit, in antiquam speciem non potest reformari: sic et populus Judaeorum et Jerusalem subversa, statum pristinum non habebunt. Denique cassum est hodie nomen ipsius civitatis, et ab Aelio Hadriano Aelia dicitur, et cum habitatione pristina, pristinum quoque nomen amisit, ad decutiendam superbiam habitatorum ejus. Sanctae autem Crucis et Resurrectionis vocabula, non urbem significant, sed locum: nec divitiarum quondam magnitudinem, per quam periit populus Judaeorum, sed gloriam sanctitatis, quam nostra paupercula possidet Bethleem, non habens aurum et gemmas, sed panem qui in ea natus est.

(Vers. 12.) Et in Thopheth sepelientur (sive sepelient), eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus ejus, et ponam civitatem istam sicut Thopheth (sive ut ruinam), et erunt domus Jerusalem et domus regum Juda, sicut locus Thopheth (sive ruinae ). Quod autem in LXX insertur: Omnes domus regum Juda, sicut locus Thopheth, in Hebraico non habetur. Et sequitur:

(Vers. 13.) Immundae omnes domus, in quarum domatibus (sive tectis) sacrificaverunt omni militiae coeli, et libaverunt libamina diis alienis. Quod supra dixerat. Non vocabitur locus iste amplius Thopheth, et vallis filii [Al. filiorum] Ennom, sed vallis occisionis, nunc ponit manifestius, quod tanta in ipso loco futura sit caedes, ut ibi acervatim populus sepeliatur, et lucus [ Al. locus] quondam religionis, fiat tumultus mortuorum. Ipsa quoque civitas, quae huic imminet loco, fiat sicut Thophet, pro quo LXX ruinam transtulerunt. Domus quoque Jerusalem, regumque palatia, in ruinas similes convertantur. Causaque redditur, eo quod immundae fuerint, et idololatriae pollutae scelere, pro eo quod in domatibus et tectis earum, soli et lunae et stellis coeli immolaverint, et thura incenderint; nec hoc fuerint errore contenti, sed immolaverint daemonibus, et libamina fuderint diis alienis (Sophon. I).

(Vers. 14, 15.) Venit autem Jeremias de Thopheth, quo 977 miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus universa mala, quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos. Postquam in Thopheth praesentibus populi senioribus, quos duxerat secum Jeremias confregit lagunculam, sive doliolum, et prophetavit verbis Domini ad conterendum populum et civitatem Jerusalem, revertitur et stat in atrio domus Domini, et universae loquitur multitudini, quae ad locum Thopheth ire noluerat, quod inducturus sit Dominus super civitatem Jerusalem, et super omnes urbes ejus universa mala, quae locutus est adversum eam. Et ne putemus crudelem esse sententiam, reddit causas, cur inducturus sit mala. Quoniam, inquit, induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos: ne post multas quidem impietates, volentes agere poenitentiam.

(Cap. XX.--Vers. 1, 2.) Et audivit Phasur filius Emmer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. Et percussit Phasur prophetam Jeremiam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori in domo Domini. Pro Phasur Septuaginta transtulerunt Phascor, qui interpretatur oris nigredo, et pro nervo, quem nos diximus, Septuaginta et Theodotio vertere, cataracten, Symmachus βασανιστήριον sive στρεβλωτήριον quod utrumque tormenta significat. Nos autem nervum diximus more vulgari, quod tormenti genus etiam in Actibus Apostolorum legimus, quando apostoli Paulus et Silas in custodiam carceris dati sunt (Act. XVI). Iste autem erat pontifex Templi, et data sibi Sacerdotii dignitate in perversum abutitur, non ut doceat, et sermone corripiat; sed ut cruciatibus terreat (Joan. XIX). Unde et Salvator et apostolus Paulus jussione pontificis verberantur (Act. XVI). Nec mirum si hodie servi Dei occidantur [ Al. caedantur] a Phaschor, mittanturque in carcerem, et horribili custodia reserventur. Datur enim haec potestas a Deo; ut Prophetarum ostendatur fides. Nec tamen major est ille qui caedit, sed fortior iste qui caeditur. Et patienter Propheta suscipit judicium Dei, nec reclamat ad verbera, sed considerat imperantem. EMMER ( ), verbum sonat, de quo saepe nigredo generatur, non parentis 978 vitio, sed scelere degenerantis. Tormentum autem, quo cruciatur Propheta, videtur in parte dextra, quod interpretatur Benjamin; et in porta sublimi, quae non veritatem indicat, sed injustam pontificis potestatem.

(Vers. 3.) Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phasur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias: Non Phasur vocavit Dominus nomen tuum, sed pavorem undique. Et hic tam nomen pontificis, quam tormenti genus similiter omnes ut supra interpretati sunt. Mutatur autem nomen pontificis, ut ex nomine futurorum supplicium demonstretur. Nequaquam, inquit, habebis oris nigredinem, et iniquae imperium potestatis; sed captivus duceris in Babylonem, hoc enim significat pavor undique sive per circuitum: ut tremens et propriae salutis incertus, huc illucque circumspicias, et venientes contra te adversarios reformides. Pro pavore, quod in Hebraico scriptum est MAGUR [ Al. Magor] ( ), LXX et Theodotio μέτοικον, id est, migrantem, Aquilae secunda editio peregrinum, prima circumspicientem, Symmachus ablatum sive congregatum et coactum, interpretati sunt.

(Vers. 4-6.) Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, et omnes amicos tuos, et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt: et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio. Et dabo universam substantiam (sive fortitudinem) civitatis hujus, et omnem laborem ejus omneque pretium (sive gloriam, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum, et diripient eos, et tollent et ducent in Babylonem. Tu autem Phasur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem, et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris, tu et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium. Juxta superiorem interpretationem, qua Phasur [ Al. Phaschor] nomen fuerat immutatum, ut appellaretur Magur [ Al. Magor], omnes similiter transtulerunt, ut significarent vel pavorem, vel peregrinationem, vel sublationem et translationem, et congregationem. Comminaturque eum cum amicis suis jam jamque capiendum, tradendumque hostium manibus, et cunctum populum tribus Judae, Babylonii regis manibus obtinendum, aliosque interficiendos gladio, et alios ducendos in captivitatem, et universas divitias tam urbis quam thesaurorum regiorum ab inimicis esse capiendas, ipsumque 979 Phasur cum omni cognatione sua et familia ducendum in captivitatem, et in Babylone esse moriturum, eo quod populum suum mendacio deceperit, nequaquam illi vera et tristia, sed per mendacium prospera pollicendo. Simulque animadvertenda Prophetae patientia atque prudentia, quod missus in carcerem tacet, et silentio vincit injuriam, nec tamen dissimulat quod scit esse venturum, ut saltem sic pseudopropheta pontifex peccare desistat, et Dei clementiam deprecetur.

(Vers. 7, 8.) Seduxisti me, Domine, et seductus sum, (sive decepisti me, Domine, et deceptus sum). Fortior me fuisti et invaluisti (sive obtinuisti et potuisti). Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me; quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito (sive quia amaro verbo meo ridebo praevaricationem, et miseriam invocabo ). Dicit se Propheta a Domino esse deceptum, quia in principio audiens: Prophetam in gentibus dedi te (Supra I, 5). Et iterum: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes (Ibid., 10), arbitratus sit nihil se contra populum Judaeorum, sed contra diversas in circuitu nationes esse dicturum. Unde et prophetiam libenter assumpserit; et evenisse contrario, ut captivitatem Jerusalem praedicans, persecutiones et angustias sustineret. Quodque intulit. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me: eo quod aestiment illum universa mentitum, et cuncta quae praedixerit esse ventura, mendacia fuerint. Et Propheta enim statim putaverat futurum, quod Dominus minabatur, et populus aestimabat nequaquam ultra venturum, quod statim non venerat. Atque vociferor vastitatem Babyloniam et iniquitatem hostium per quam opprimendus sit populus meus. Sin autem sequimur Septuaginta in eo quod dixere: qaia amaro verbo meo ridebo praevaricationem, et miseriam invocabo, hic sensus est: Scio praesentem tristitiam futuro gaudio commutandam, juxta illud quod scriptum est: Beati flentes, quoniam ipsi ridebunt (Matth. V, 5); et idcirco miseriam, et iniquitatem afflictionemque libenter sustineo, ita ut cupiam et invocem eas; et brevitatem injuriae, felicitatis aeternitate compensem.

(Vers. 9, 10.) Quia factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die. Et dixi: Non recordabor ejus (sive non nominabo Dominum), nec loquar ultra in nomine ipsius. Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci 980 (sive dissolutus sum), ferre non sustinens. Audivi enim contumelias (sive vituperationem) multorum, et terrorem in circuitu (sive congregatorum undique), persequimini, et persequamur eum. Clamante me atque dicente, quod jam Babylonius veniret exercitus, et omnia hostilis gladius praedaretur, versus est mihi sermo Domini in opprobrium atque derisum, dum tarditatem prophetiae putant esse mendacium. Quamobrem in mea mente decrevi, ut ultra ad populum Dei verbis non loquerer, nec nomen illius nominarem. Quod cum pudore superatus, verecunde quidem, sed stulte constituissem, factus est, inquit, in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis; sive undique dissolutus sum, ita ut ferre non possem. Conceptus enim animo sermo divinus, nec ore prolatus, ardet in pectore. Unde et Paulus loquitur: Si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, nisi evangelizavero; si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 16, 17). Et in Athenis videns idololatriae deditam civitatem, incitabatur [ Al. incitatur] spiritu, et tota mente fervebat (Act. XVII). Et post modicum in eodem volumine legimus: Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judaeis esse Christum Jesum (Act. XVIII). Sed et plerique Doctorum in Ecclesia usque hodie similia sustinent, audientes vituperationem multorum congregatorum adversum se in circuitu, atque dicentium: Persequimini, et persequamur eos.

(Vers. 11.) Omnes viri [Al. Ab omnibus viris], qui erant pacifici mei [Al. mihi], et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et praevaleamus adversum eum, et consequamur ultionem ex eo. Dominus autem mecum est quasi bellator fortis. Cum adversarii surrexerint, et amici quondam atque pacifici fuerint ad bella conversi, voluerintque nobis insidias tendere, non magnopere curemus; sed optemus hoc dicere quod Propheta loquitur: Dominus autem mecum est quasi bellator fortis.

Idcirco qui me persequuntur, cadent et infirmi erunt (sive ideo persecuti sunt, et intelligere non potuerunt). Confundantur [Vulg. confundentur] vehementer, quia non intellexerunt opprobrium (sive ignominiam) sempiternum, quod numquam delebitur. Quia persecuti sunt, ideo propheticum non potuerunt intelligere sermonem, et ignorantiam confusio vehemens consecuta est, nec intellexerunt ignominiam sempiternam, quae obtinebit eos, et nulla oblivione delebitur. Dicant igitur quod volunt viri quondam 981 pacifici, et qui custodiebant latus meum, et decipere cupiebant, dummodo justum virum atque doctorem Ecclesiae post persecutionem tanta vindicta, tantaque praemia consequantur.

(Vers. 12.) Et tu, Domine, exercituum probator justi (sive qui probas justa) qui vides renes et cor, videam quaeso ultionem tuam ex eis, tibi enim revelavi causam meam (Luc. VI). Solus est Dominus, qui noverit probare justitiam, quomodo solus est, qui cordis interna conspiciat. Unde et Jesus sciens cogitationes hominum, non ex profectu, ut quidam putant, sed natura Deus est. Tale quid et in psalmis sonat: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Si vivens virtutibus non justificabitur, quanto magis qui pro peccatis mortuus est? Cumque se sciat justus propugnatorem habere Deum, tamen impatientia fragilitatis humanae, quod novit esse venturum, jam nunc videre desiderat. Cui et revelavit causam suam, qui dicit in alio loco: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Deut. XXXII, 35). Felix autem conscientia, cujus causa Domino revelatur (Hebr. X, 30), dicente Apostolo: Omne quod manifestatur, lux est (Ephes. V, 13).

(Vers. 13.) Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu pessimorum [Vulg. malorum ]. Qui pauper est spiritu, nec habet divitias, quae receperunt in isto saeculo consolationem suam, de quibus et Paulus loquitur: Tantum ut pauperum memores essemus (I Cor. XIII), cum fuerit vindictam a Domino consecutus, Dominum laudat in spiritu, et se de manu pessimorum erutum gloriatur. Hoc autem totum fit, non nostro merito, sed ejus gratia qui pauperem liberavit, nec habet divitias superbiae corruentis; sed humilitatem pauperis liberati.

(Vers. 14 seqq.) Maledicta dies, in qua natus sum, dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta. Maledictus vir (sive homo) qui annuntiavit patri meo dicens, natus est tibi filius masculus, et quasi gaudio laetificavit eum. Sit homo ille ut sunt civitates, quas subvertit Dominus, et non poenituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano, qui non interfecit me a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva ejus conceptus aeternus. Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? Qui putant animas fuisse in coelestibus, et de meliori in pejorem statum praecipitatas, hoc et hujuscemodi utuntur testimoniis, quod scilicet melius fuerit in coelestibus, quam in terrenis commorari, et corpus humilitatis assumere: nova quaedam, immo jam vetera haereseos suae argumenta quaerentes. Nos vero legentes illud beati Job: 982 Maledicta dies in qua natus sum, et nox illa in qua dixerunt, ecce masculus (Job. III, 3). Et: Maledictus homo qui annuntiavit patri meo, dicens, natus est tibi puer, huic testimonio coaptamus, quod scilicet melius sit non esse, quam vivere in suppliciis, juxta illud quod scriptum est: Mors viro requies, cui clausit Deus viam suam (Eccli. XXII, 11). Et iterum: Quare data est misero lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt (Job. III, 20)? Et in Evangelio simpliciter dictum legimus: Melius ei fuerat si natus non fuisset (Matth. XXVI, 24): non quod sit qui natus non fuerit; sed quod melius sit non esse, quam male esse. Aliud est enim omnino non esse, aliud cum sit, absque ulla intermissione cruciari, quomodo mortem quietam, vitae miseriae praeferimus. Unde et Amos diem appellat tenebrarum, diem afflictionis (Amos, V). Et Jacob eo quod vixerit in labore et angustia, dies vitae suae parvos et pessimos vocat (Genes. XLVII). Et Paulus apostolus dicit: Ut eriperet nos de praesenti seculo nequam (Galat. I, 4). Et iterum: Redimentes tempus quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 16). Hebraei quintum mensem quo capta Jerusalem Templumque subversum est, nativitati Jeremiae supputant, inextricabilibus quibusdam et incredibilibus argumentis. Quod si probare potuerint, quomodo testimonium Job interpretari valeant, nescio: nisi forte et illum diem quadam praefiguratione, et vaticinio futurorum subversionis Templi autument. Quodque imprecatur similitudinem subversarum civitatum, de Sodoma et Gomorrha dici arbitror, et omne tempus in luctu, ut mane sit clamor et ululatus meridie. Quod autem infert: Qui me non interfecit in vulva, Deum significari putant. Ut esset, inquit, mihi conceptus aeternus, quae omnia dicuntur hyperbolice. Denique exponit causas cur mortem praeferat vitae, et omnino non esse, quam male esse, subjungens: Quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?

(Cap. XXI.--Vers. 1 seqq.) Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phasur filium Melchiae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, dicens: Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis praeliatur adversum nos, si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis. Supra pontifex Phasur, sive Phaschor, qui percussit Jeremiam, patrem habuit Emmer (Supra. XX). Hic autem Phasur filius est Melchiae. Hoc idcirco, ne quis eumdem putet. Mittit autem rex Sedecias ad Prophetam, nolens vel populum scire, vel 983 principes, ut occulto per legatos nuntio recognoscat, quam Dominus super urbem Jerusalem, et populum Judaeorum habeat sententiam. Quodque infert: Quia Nabuchodonosor rex Babylonis praeliatur adversum nos, ostendit jam obsessa Jerusalem, a Propheta hoc sciscitari Sedeciam. Et notandum, quod in Prophetis, maximeque in Ezechiele, et Jeremia, nequaquam regum et temporum ordo servetur: sed praepostere, quod juxta historiam postea factum sit, prius referri: et quod prius gestum sit, postea. Aliud est enim historiam, aliud prophetiam scribere: ut in praesenti loco, Sedecias, qui cum urbe Jerusalem captus est, mittens scribitur ad Jeremiam, et eo tempore, quo obsidebatur Jerusalem, et postea narratur historia Joacim fratris ejus, qui ante eum rex fuit: et Joachin. id est, Jechoniae, qui fuit filius Joacim, super quibus dicetur in sequentibus.

(Vers. 3 seqq.) Et dixit Jeremias ad eos: Sic dicetis Sedeciae: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli (sive arma bellica) quae sunt in manibus vestris, et quibus pugnatis adversum regem Babylonis, et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo eos (sive ea) in medio civitatis hujus, et debellabo vos in manu extenta, et brachio forti (sive excelso) et in furore, et in indignatione, et in ira grandi. Et percutiam habitatores civitatis hujus: homines et jumenta pestilentia magna morientur. Frustra, inquit, repugnare vultis Chaldaeis obsidentibus, et arma bellica praeparatis, quorum in media tantum urbe usum habebitis, ut armati esse videamini. Caeterum illis obsidentibus, ego vos debellabo in manu extenta et brachio forti meoque furore et indignatione percutiam: ut et vos et omne quod spirat, fame et pestilentia in media urbe moriatur. Quod quidem et factum legimus. Absque ulla enim corona, strepituque pugnantium, urbs tanta obsidione capta est, ut quos vincerent non haberent, sed quos tantum caperent: Meliores, ait, fuerunt gladio vulnerati, quam occisi fame.

(Vers. 7.) Et post haec, ait Dominus: Dabo Sedeciam regem Judae, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quaerentium animam eorum: et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur. Hoc quod nos transtulimus: 984 In manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, in Septuaginta non habetur. Et pro eo quod nos diximus: Non flectetur, neque parcet, nec miserebitur, Septuaginta transtulerunt: Non parcam, nec miserebor. Meliusque est juxta Hebraicum, ut crudelis sententia et inflexibilis, magis regis Babylonii, quam Domini esse videatur. Primum autem de universa urbe prophetatum est: nunc proprie Sedeciae praedicitur, et populo ejus, qui residui fuerint post pestem, gladium, et famem, quod a Nabuchodonosor rege Babylonio capiendus sit, interficiendusque cum amicis suis gladio: nec ullam ejus misericordiam speret, cujus foedus et necessitudinem perjurio deseruit.

(Vers. 8 seqq.) Et ad populum hunc dices: Haec dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitae, et viam mortis. Qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio, fame, et peste. Qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus. In manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. His qui a rege missi sunt, et ad Prophetam venerant deprecandum, ut interrogaret pro eis Dominum, superiora responderat, et quae referrent regi Sedeciae. Nunc hortatur ut respondeant populo, datque consilium ut transfugiant ad Chaldaeos, contra regiam voluntatem, quod periculosum fuisse Prophetae, nullus ignorat. Unde et mortem sibi imprecatur et dicit: Maledicta dies, in qua natus sum (Jerem. XX, 14). Et, Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem (Ibid., 18)? Non quod leve sit, necdum captis dare consilium, se ultro tradere captivitati, quasi si passuris naufragium imperetur, ut ante naufragium et dissipatam navem, remos et tabulas corripiant, et se undis tradant: sed quod tolerabilius sit, utcumque captos vivere, quam gladio, fame, et peste consumi. Sunt qui hunc locum secundum tropologiam sic edisserunt, melius esse saecularibus se tradere disciplinis, et maxime philosophiae, quam in illa permanere Ecclesia, in qua fames sit sermonis Dei, et cunctus populus, haereticorum gladio doctrinaeque penuria, et haeretica peste moriatur.

(Vers. 11, 12.) Et domui regis Juda, audite verbum Domini domus David. Haec dicit Dominus, Judicate mane judicium, et eruite oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur (sive ut non egrediatur) quasi ignis 985 indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam studiorum vestrorum. Quod sequitur, Propter malitiam studiorum vestrorum, in Septuaginta non habetur. Quia supra [ Al. jam supra] dixerat, Et ad populum hunc dices, Haec dicit Dominus, consequenter nunc infert, et domui regis Juda: ut subaudiatur, dices, haec dicit Dominus: ἀπὸ κοινοῦ enim et superiora et inferiora junguntur; ut sit sensus: Et ad populum hunc dices, Haec dicit Dominus. Proprie autem sermo fit ad domum regiam, ob cujus maxime culpam civitas obsidetur, ut emendet errorem poenitudine, et clementiam Domini consequatur. Judicate, inquit, mane judicium, non in tenebris iniquitatis, sed in luce justitiae. Et eruite vi oppressum, de manu calumniatoris, ut non accipiatis personam in judicio, sed divitibus pauperes opprimentibus, magis apud vos Dei imperium valeat, quam potentia persequentis. Et si, inquit, hoc feceritis, nequaquam succendetur in vobis ignis furoris mei, nec inveniet materiam quam consumat. Incredibilis in hoc loco Dei clementia demonstratur, ut de quibus supra dixerat: Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum; in manu regis Babylonis tradetur, et exuret eam igni [Al. ignis], jam Domini ingruente sententia, eos provocet ad salutem. Non quod ignoret urbem Jerusalem esse capiendam; sed quod liberum homini servetur arbitrium, ut non ignorantia futuri, sed voluntate propria videantur perire. Quomodo et Salvator sciebat Apostolum negaturum, et se esse crucifigendum: quippe qui hoc Apostolis saepe praedixerat, et nihilominus commonebat, volens eos corrigere ad poenitentiam; ut quidquid postea sustinuerunt, suo vitio eis acciderit, non duritia comminantis.

(Vers. 13, 14.) Ecce ego ad te habitatricem vallis solidae atque campestris, ait Dominus, qui dicitis, quis percutiet (sive terrebit) nos? Et quis ingredietur domus nostras? Et visitabo super vos; quodque sequitur, juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus, in LXX non habetur. Et succendam, inquit, ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus. Pro habitatrice vallis solidae atque campestris, Septuaginta transtulerunt, Ecce ego ad te, qui habitas in valle SOR ( ) campestri, pro quo Symmachus, petram, Theodotio obsessam, interpretati sunt; Aquilae prima editio solidam, secunda Tyrum. Sor enim sive Sur lingua Hebraea 986 et Tyrum, et silicem, et coarctatam sonat. Loquitur autem contra Jerusalem quae obsidione vallata est, sive in similitudinem Tyri, quasi mari grandi, ita Babylonio exercitu cingitur, et evadere non potest; aut certe quae se instar petrae durissimae inexpugnabilem putat atque robustam pro soliditate murorum et magnitudine, et dicit: Quis terrere nos poterit? et quis ingredietur domus nostras? cum e contrario loquatur Deus: Ego visitabo vos; meum evadere oculum non poteritis. Visitabo autem vos in perniciem, et reddam vobis fructum malitiae vestrae. Et ego succendam ignem in saltu vestro. Non Babylonius, ut putatis, non rex Chaldaeorum; sed mea haec omnia ira perficiet. Saltum autem vocat Jerusalem, et omnem circa regionem, quae frugiferas arbores bonorum operum non habet, quod sit incendio praeparatus. Pulchreque vallem appellat campestrem, quod pervia sit hostibus: et non montem excelsum, qui difficulter ascendi potest, juxta quod et in Isaia dicitur: Visio vallis Sion (Isa. XXII, 1). Quidquid ad domum regiam, et ad urbem metropolim prophetatur, referamus ad ecclesiasticum ordinem, et ad principes Ecclesiarum, eos dumtaxat qui se superbiae et divitiis lasciviaeque tradiderint. Nec statim quia domus regia est, ab interitu liberabitur, quomodo et qui de stirpe fuere David, pauci admodum sunt inventi, qui placuerint Domino ut ipse David, Ezechias et Josias, magnaque pars principum et stirpis regiae in universum populum iram Domini provocavit.

(Cap. XXII.--Vers. 1 seqq.) Haec dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, et dices, Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. Haec dicit Dominus, Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris, et advenum et pupillum et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique (sive impie), et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi et servi, et populus eorum. Quod si non audieritis verba haec, per memetipsum juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec. Haec visio, immo hic sermo Domini, vel ante fit ad Prophetam quam Sedecias nuntios 987 ad eum mitteret, vel certe postquam nuntiis praecepit quid regi referre deberent, praecipitur Jeremiae, ut nequaquam per nuntios loquatur ad regem, sed ipse vadat ad palatium, et ibi loquatur ei. Simulque animadvertamus divinam sapientiam, quod per nuntios jubet tristia nuntiari, mixtis et prosperis, si agere voluerit rex poenitentiam. Hic vero quia ipsi imperatur ut pergat, non tristia nuntiat, et captivitatem jamjamque venturam; sed monet quid facere debeat ut vitet impendentem sententiam Dei. Regum autem proprium est facere judicium et justitiam, et liberare de manu calumniatorum vi oppressos, et peregrino, pupilloque, et viduae (qui facilius opprimuntur a potentibus) praebere auxilium. Et ut curam eis praeceptorum Dei majorem injiceret, intulit: Nolite contristare, ut non solum non eripiatis, sed ne patiamini quidem per vestram conniventiam ab aliis contristari. Et sanguinem innocentem non effundatis in loco isto. Homicidas enim et sacrilegos et venenarios punire, non est effusio sanguinis, sed legum ministerium. Si, inquit, haec feceritis, o reges Juda, tenebitis pristinam potestatem, et cum ambitione ingrediemini portas Jerusalem. Sin autem facere nolueritis, o domus regia, non tam Domini erit crudelitatis, quam tuae voluntatis, ut omnis civitas redigatur in solitudinem. Quidquid regiae domui dictum est, intelligant episcopi, sociique eorum presbyteri, atque diaconi, et omnis ordo ecclesiasticus, quod si fecerint quae praecepta sunt, et inter caetera innocentem sanguinem non fuderint, scandalizantes minimos quosque, et percutientes conscientias singulorum, obtineant traditam sibi a Domino dignitatem. Sin autem facere noluerint atque contempserint, ipsi redigant Ecclesiam Dei in solitudinem. Ingrediuntur autem de genere David per portas Jerusalem, et sedent super thronum ejus, qui interpretatur fortis manu, et ascendunt currus et equos, quando refrenant et suas et populi perturbationes, et composito in Ecclesia ingrediuntur gradu, et multarum virtutum choro, sibique ex omni parte concinentium. Et ut hoc verum esse credamus, jurat per se, quia juxta Apostolum, majorem alium per quem jurare possint, non habet (Hebr. VI).

(Vers. 6,-8.) Quia haec dicit Dominus super domum (sive ad domum) regis Juda, Galaad, tu mihi caput (sive principium) Libani, si 988 non posuero te in solitudinem, urbes inhabitabiles. Et sanctificabo [Al. aedificabo] super te interficientem virum, et arma ejus: et succident electas cedros tuas, et praecipitabunt (sive mittent) in ignem, et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic magnae? Et respondebunt, eo quod dereliquerunt pactum Domini Dei sui, et adoraverunt deos alienos, et servierunt eis. Galaad, quam possedit dimidia tribus Manasse, trans Jordanem Scriptura commemorat. In quo monte Laban fugientem consecutus est Jacob, et mons juxta Genesim nomen accepit σωρὸς, id est, tumulus testimonii, eo quod ibi Jacob Labanque juraverint, in acervum lapidibus congregatis (Genes. XXXI). Est autem caput, sive principium Libani montis excelsi, qui universus cedris consitus est, juxta illud David canentis: Et commovebit Dominus cedros Libani (Psal. XXVIII, 5). Et alibi: Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani (Psal. XXXVI, 35). Et in Zacharia legimus: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas (Zach. XI, 1). Igitur praesenti loco, quia ad domum regiam loquebatur, per metaphoram loquitur ad Templum, sive ad domum stirpis Juda, quod ipsa sit in excelso, sive quod de Templo, atque Sacrario, omnium peccatorum remedia poscebantur. Unde et hic idem propheta commemorat: Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Quare non ascendit curatio filiae populi mei (Supra VIII, 21)? Comminatur igitur regiae domui, et urbi Jerusalem, et Templo, quod vocat caput Libani, quod redigendum sit in solitudinem cum universis urbibus suis: non potentia regis Babylonii, sed Domini jussione, qui dicit: Sanctificabo super te interficientem. Sanctus autem vocatur Nabuchodonosor, et omnis ejus exercitus, quia exsequitur sententiam Dei. Et succident, inquit, electas cedros tuas: potentes quosque, et principes civitatis; et mittent in ignem, ut omnia devorans flamma consumat. Cumque deleta fuerint universa, transibunt gentes multae per civitatem, et Templum, quod eis prius ingredi non licebat; et unusquisque loquetur proximo suo, quare fecerit Dominus civitati inclytae et magnae tam subitam, et tam grandem eversionem? Respondebuntque, inquit, qui interrogati fuerint, et exponent causas ruinarum, dicentes: quia dereliquerunt pactum Domini Dei sui, et pro Deo idola venerati sunt. Audiat hoc et nostrae urbis domus regia, et 989 principes ejus, et cedri, quae elevant usque ad nubes verticem suum, et per superbiam loquuntur: quis non videbit? quod cito flamma Domini consumantur, si noluerint illius praeceptis acquiescere. Alia autem est sanctificatio [ Al. sacrificatio] interfectoris, et armorum ejus: alia sacerdotum, et eorum, qui ministrant Domino.

(Vers. 10, 11.) Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum: plangite fletu eum qui egreditur: quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suae. Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Josiae regem [Vulg. regis] Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto: non revertetur huc amplius; sed in loco, ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius. Josias rex justus tres filios habuit, Joachaz, et Jacim, et Sedeciam, quorum primum rex Aegypti Pharao Nechao captivum duxit in Aegyptum, ibique mortuus est, et constituit pro eo regem Eliacim [ Al. Joachim] fratrem ejus (IV Reg. XXIII, XXIV et XXV). Quo mortuo, regnavit filius ejus Jechonias, qui a Nabuchodonosor rege Babylonio, cum matre, et principibus ductus est in captivitatem: pro quo patruus ejus regnavit Sedecias qui, capta Jerusalem, ductus est in Babylonem. Quaeritur itaque, quis sit iste qui fleri non debeat, ducendusque sit in captivitatem, et ultra non reversurus, cum tres capti sint, atque transducti? Hebraei putant hoc omnibus convenire, id est, et Joachaz, et Jechoniae, et Sedeciae: appellarique omnes filios Josiae Sellem, sive Sellum ( ), quod interpretatur consummatio, sive completio; eo quod regnum Juda in ipsis finitum sit. Mihi autem proprie hoc dici videtur de Sedecia, de quo et praesentis, et praeteriti capituli prophetia est, in quo vere regnum Juda finitum est, sub quo et urbs capta est: ductusque in Babylonem, ibi mortuus scribitur. Iste est Sellum, id est, consummatio, atque completio, filius Josiae, rex Juda, qui regnavit pro Josia patre suo. Jechonias autem non fuit filius, sed nepos Josiae, filius Joacim: ut a principio visionis, quando misit ad Jeremiam rex Sedecias Phasur filium Melchiae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, usque ad istud capitulum, omnia ad regem, et de rege Sedecia dici intelligamus (Supra XXI).

(Vers. 12 seqq.) Vae qui aedificat domum suam in injustitia, et coenacula sua non in judicio. Amicum suum opprimit [Vulg. opprimet et reddet] frustra, et mercedem ejus non reddit ei. Qui dicit, aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa, qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide. Numquid regnabis, 990 quoniam confers te cedro? Pater tuus nonne comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei? Judicavit causam pauperis, et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus. Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis. LXX: O qui aedificas domum tuam non cum justitia, et coenacula tua non in judicio! Apud eum proximus operatur gratis, et mercedem ei non reddit. Aedificasti tibi domum parvulam, coenacula perflatilia distincta fenestris, et contignata cedro, et lita sinopide. Numquid regnabis, quia tu contendis contra Achaz patrem tuum? non comedent, et non bibent, Melius tibi erat [Al. erit] facere judicium et justitiam bonam; non cognoverunt, non judicaverunt judicium humilis, neque judicium pauperis. Nonne hoc est te ignorare me? dicit Dominus. Ecce non sunt oculi tui recti, nec cor tuum bonum, sed ad avaritiam tuam, et ut sanguinem innocentem effundas, et ad iniquitatem et homicidium, ut facias ea. Utramque editionem ex integro posui, ut et Hebraica veritas, et difficultas Vulgatae editionis facilius cognoscatur. Est autem sermo contra Joacim filium Josiae regis Judae, de quo supra diximus, quem constituit Nechao Pharao rex Aegypti pro Joachaz fratre suo, quem vinctum duxit in Aegyptum. Legimus autem, ut tam Regum quam Paralipomenon narrat historia (IV Reg. XXIII et XXIV, II Paral. XXXVI), undecim annis regnasse in Jerusalem Joacim filium Josiae, et regnasse crudeliter, et exstitisse impium, et postea mortuum; nec tamen ejus sepultura narratur, hanc habente Scriptura sacra consuetudinem, ut omnes reges et mortuos referat et sepultos. Hunc autem proprie narrat mortuum et non sepultum, de quo dicemus in posterioribus [ Al. consequentibus]. Plangit itaque supradictum regem, quod confidat in injustitia [ Al. addunt sua] et putet esse perpetuam regiam dignitatem, faciatque sibi coenacula, et amicos opprimat, operantibusque non reddat mercedem suam, et aeternam palatii sui aedificationem arbitretur. Numquid, ait sermo divinus, regnare poteris in perpetuum, quoniam conferre te cupis cedro excelsae, patri tuo Josiae videlicet, regi justo? Pater, inquit, tuus et comedit, et bibit, et fruitus est opibus regiis, nec tamen in eo offendit Deum quod habuit divitias, sed in eo placuit, quod fecit judicium atque justitiam. Et idcirco tam in praesenti saeculo, quam in futuro bene ei fuit, et erit. Judicavit, inquit, causam pauperis et egeni, et in eorum refrigerium quos 991 audivit, et proprie in bonum suum. Haec autem omnia evenerunt ei prospera, quia me cognovit, dicit Dominus. Tui vero, o Joacim, oculi declinant ad avaritiam, et ut innocentem sanguinem fundas, ad calumniam, et ad cursum mali operis. Juxta Septuaginta vero, quem sensum habeant, intelligere non possum. Cum enim caetera sibi aliqua ex parte consentiant, illud quod infertur: Numquid regnabis, quoniam tu contendis in Achaz patre tuo? pro quo in Hebraeo scriptum est ARAZ ( ), et hic sermo cedrum significet, manifestum est quod nullum sensum habeat. Illud quoque quod sequitur: Non comedent et non bibent, et caetera quae ita inter se dissipata sunt atque confusa, ut absque veritate Hebraicae lectionis nullam intelligentiam habeant. Possumus autem hunc locum juxta anagogen contra haereticos accipere, qui aedificant sibi domum non magnam, et [ Al. nec] Ecclesiae ubertate latissimam, sed parvulam. Aedificant autem non cum justitia atque judicio, aliena diripere cupientes. Unde dicitur: Aedificasti tibi domum parvulam, coenacula perflatilia, quae circumferuntur omni vento doctrinae, et distincta fenestris: non enim habent perpetuum aedificium, nec solidam firmitatem. Et contignata, inquit, cedro. Videntur quidem contignationem habere pulcherrimam; sed ad imbres, et persecutionum tempestatem cito putrescunt et corruunt. Litoque sinopide. Et ipsi quidem passionem Domini, et sanguinem pollicentur; sed in perpetuum non regnant, quia contendunt et ad iracundiam provocant Araz, id est, cedrum patrem suum. Omnis enim haereticus nascitur in Ecclesia, sed de Ecclesia projicitur, et contendit, et pugnat contra parentem. Quodque infert: Non comedent et non bibent, subauditur Corpus et Sanguinem Salvatoris, caeteraque his similia. Erroremque omnem dicit inde descendere, quod ignoraverint Deum, nec habeant rectos oculos; sed cor eorum pronum sit ad avaritiam ut aliena diripiant, et deceptorum sanguinem fundant. Hoc est enim facere homicidium. Obscura latius disserenda sunt.

(Vers. 18, 19.) Propterea haec dicit Dominus ad Joacim filium Josiae regem Juda. Non plangent eum, vae frater, et vae soror, non concrepabunt ei, vae Domine, et vae inclyte. Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem. Hoc quod nos de Hebraico posuimus: non plangent eum, 992 vae frater, et vae soror, in Septuaginta non habetur. Proprieque dicitur contra Joacim regem Juda, et aperitur aenigma, quod prius videbatur occultum, et inter tres fratres ambiguum, ut non sit sermo de Joachaz, neque de Sedecia, sed proprie de Joacim, quem interfectum a latrunculis Chaldaeorum, Syriae, Ammonitarum, et Moabitarum, Hebraea narrat historia. Unde et in Malachim mortuus scribitur, et sepultus tacetur (IV Reg. XXIV). In libro Dierum legimus, vinctum catenis et ductum in Babylonem (II Par. XXXVI): nec ultra quid refertur de eo. Pulchreque sepultura asini dicit eum sepeliendum, ut aliis verbis significet insepultum, hoc est, a bestiis, avibusque lacerandum. Haec est enim asini sepultura.

(Vers. 20 seqq.) Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui. Locutus sum ad te in abundantia tua, dixisti: non audiam. Haec est via tua ab adolescentia tua: quia non audisti vocem meam. Omnes pastores (sive amatores) tuos pascet ventus: et amatores (sive amici) tui in captivitatem ibunt. Et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua. Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti, cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis? Per metaphoram Libani et Basan, regionum et montium trans Jordanem, ad Jerusalem sermo dirigitur, quod frustra in Aegypto sit confisa, sive ad ipsum Joacim, qui eo tempore regnabat in Jerusalem, et ab Aegyptiis rex fuerat constitutus, quod frustra Aegyptiorum speret auxilium, et quod ipsi quoque a Babylonio rege superandi sint, et ducendi in captivitatem (IV Reg. XXIII). Quodque ait: locutus sum ad te, hoc est, ipse Deus per Prophetas; sive, locuti sunt ad te, ut subaudiatur, Prophetae mei; et tu in abundantia tua dixisti, non audiam: arguit eam superbiae, et quod divitiarum magnitudine abusa sit in contemptum Dei. Et narrat, quod non solum hoc tempore, sed ab initio quando educta sit de Aegypto, non audierit vocem Dei; unde et omnes pastores ejus, et principes huc illucque dispersi sint, et captivitati Babyloniae colla submiserint. Quodque infert: Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, arrogantiam suggillat, quae de omnium rerum creverat abundantia, et quod instar mulieris puerperae, repentinus ei dolor et subita veniat captivitas. Quod autem nos diximus: clama ad transeuntes, 993 et in Hebraico scriptum est MEABARIM ( ), Septuaginta, Theodotioque verterunt, trans mare: Symmachus de contra, ut significent, quod vox Prophetae de Jerusalem usque ad montem Libanum, et Basan debeat pervenire.

(Vers. 24 seqq.) Vivo ego, dicit Dominus: Quia si fuerit Chonias filius Joacim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum, (sive te) et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis (quod in LXX non habetur) et in manu Chaldaeorum. Et mittam te (sive projiciam te) et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam in qua nati non estis: ibique moriemini. Et in terram [Al. in terram autem], ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur, illuc non revertentur. Supra dixerat, domui regis Juda haec loqueris: et deinde, descende in domum regis Juda: iterum: haec dicit Dominus super domum regis Juda, et praepostero ordine, postquam locutus est de Sedecia, qui ultimus regum fuit in Jerusalem, revertitur ad Joacim fratrem ejus, qui ante eum regnavit. Qua vaticinatione completa, nunc loquitur ad filium Joacim, nepotem Josiae, regem Jerusalem Jechoniam, qui et alio nomine appellatur Joachin, qui captus a Nabuchodonosor cum matre sua, principibus et artificibus, et multis nobilibus, ductus est in Chaldaeam, ibique mortuus. Hoc igitur dicitur, si quomodo annulus non recedit de manu portantis, et de digito difficulter elabitur: sic sit in manu mea Jechonias; tamen evellam eum, et tradam regi Babylonio, ibique cum matre et omnibus sociis suis morietur, et ultra terram Judaeam, quam desiderat, non videbit. Miserabilis Grunnius, qui ad calumniandos sanctos viros aperuit os suum, linguamque suam docuit mendacium, Sexti Pythagorei, hominis gentilissimi, unum librum interpretatus est in Latinum; divisitque eum in duo volumina, et sub nomine sancti Martyris Xysti, urbis Romanae episcopi, ausus est edere: in quibus nulla Christi, nulla Spiritus sancti, nulla Dei Patris, nulla Patriarcharum, Prophetarum, et Apostolorum 994 fit mentio, et hunc librum solita temeritate et insania, Annulum nominavit, qui per multas provincias legitur, et maxime ab his qui ἀπὰθειαν, et impeccantiam praedicant. Quomodo igitur Dominus Jechoniam instar annuli de manu sua et digito se projecturum comminatur: ita lectorem obsecro, ut nefarium librum abjiciat; legatque, si voluerit, ut caeteros philosophorum libros, non ut volumen ecclesiasticum. Soleo in commentariis et explanationibus, quorum mos est diversas sententias ponere interpretum, hujuscemodi miscere sermonem: quidam hoc dicunt, alii hoc autumant, nonnulli sic sentiunt. Quod et ipse miserabilis Grunnius, et post multos annos discipuli Joviniani, et illius calumniati sunt et calumniantur me, sub alienis nominibus proprias sententias ponere, quod ego causa benevolentiae facio, ne aliquem certo nomine videar lacerare. Quia igitur benignitas versa est in calumniam, nunc dico et illi qui mortuus est, et isti qui vivit, et haeresim illius instaurare conatur, magistrum eorum Origenem hunc locum referre ad Christum, quod de manu Dei Patris instar annuli avulsus sit, et missus in terram captivitatis, in vallem lacrymarum, crucique traditus, matrem quoque ejus, haud dubium quin Synagogam, captam atque projectam; et non pertimescit ista commemorans, hoc quod sequitur: Terra, terra, terra, audi verbum Domini. Haec dicit Dominus: Scribe virum istum abominatum, sive sterilem, et reliqua, intelligere de Domino majestatis. Scribit autem hoc, ne discipuli ejus negare audeant, in quinto Stromatum libro.

(Vers. 28.) Numquid vas fictile, atque contritum vir iste Chonias [Al. Jechonias]? Numquid vas absque omni voluptate (sive utilitate)? Quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt? Pro eo quod nos diximus, Numquid vas fictile atque contritum, Symmachus transtulit: Numquid purgamentum, sive quisquiliae viles atque projectae? Pro quo in Septuaginta nihil habetur, sed hoc tantum interpretati sunt: Inhonoratus est Jechonias, quasi vas in quo nulla est utilitas. Et cum hoc de Jechonia 995 dicitur [ Al. dicatur] filio Joacim, audet quispiam ad typum referre Christi; et ex eo quod Apostolus dicat Dominum Salvatorem imaginem esse Dei invisibilis (Coloss. I), primogenitum omnis creaturae, id est, sapientiam, Verbum, veritatem atque vitam et justitiam, eum appellari annulum, qui projiciatur vel avellatur de manu Domini, et regi tradatur Nabuchodonosor. Abjecti sunt, inquit, ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignorabant: quod de Jechonia factum nemo dubitat. Jechonias interpretatur Domini praeparatio, cui in praesenti loco prima syllaba, id est, Domini nomen aufertur, et dicitur Chonias, ut subaudiatur, perditioni et interitui praeparatus.

(Vers. 29, 30.) Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. Haec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Juda [Al. Judaea ]. Si voluero per loca notare singula, quanta LXX vel praetermiserint vel mutaverint, longum fiet, praesertim cum possit diligens lector ex utraque editione considerare, quid mutatum, quid additum, quid subtractum sit. Pro sterili in Hebraeo scriptum est ARIRI ( ), quod Aquilae prima editio, sterilem: secunda, ἀναύξητον, id est, non crescentem: Symmachus, vacuum: Septuaginta et Theodotio, abominabilem, et abdicatum interpretati sunt. Et oritur quaestio, quomodo stare possit prophetia, de stirpe ejus nullum esse generatum, qui sederit super thronum David, nec princeps fuerit ultra in Juda, cum Dominus atque Salvator de hujus natus sit semine; super cujus ortu loquitur Gabriel ad Mariam: Ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Et dabit ei Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit super domum Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 31-33). Possumus ergo hoc dicere, quoniam illud quod deest [ Al. esset] in LXX, videlicet, in diebus ejus non prosperabitur, sive non crescet, ignorantibus fecerit quaestionem. Septuaginta enim transtulerunt: Scribe virum istum abdicatum hominem [Al. hominum]: quia non crescet de semine ejus vir qui sedeat super thronum David, princeps ultra in Juda, quod in Hebraico bis positum est; quod putantes qui ab initio scripserunt, in Graecis libris additum, subtraxerunt. Respondeamus igitur quod in diebus Jechoniae non successerit ei vir qui sederit super thronum ejus; 996 sed multo post tempore de semine ejus natus sit qui solium ejus obtinuerit. Potest autem et sic solvi: Non sedebit quidem super thronum David vir et homo, sed sedebit Deus, regnumque ejus non erit terrenum et breve, ut fuit David, sed perpetuum atque coeleste, dicente Scriptura: Regnabit super domum Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 32). Natus est ergo de Joacim Jechonias, de Jechonia Salathiel, de Salathiel Zorobabel, et per ordinem venitur ad Christum. Sed in diebus Joacim non successit ei rex filius, sicut ipse patri successerat, sed fuit in captivitate et Salathiel, et Zorobabel, et usque ad Christum nullus regiam obtinuit potestatem. Hoc autem idcirco, quia in Hebraico scriptum est: in diebus ejus et in tempore suo, quo ipse fuit, non erit vir qui sedeat super solium David. Omnes enim fuere captivi, et nullus deinceps de stirpe David in terra Judaea tenuit principatum. Unde et Josephus refert de sacerdotali genere ac tribu Levi fuisse principes quibus successerit Herodes Antipatri proselyti filius, et postea sub Vespasiano, regnum hujus generis, immo imaginem imperii funditus fuisse deletam.

(Cap. XXIII.--Vers. 1 seqq.) Vae pastoribus, qui disperdunt et lacerant gregem pascuae meae (sive o pastores, qui disperditis et dissipatis oves pascuae meae), dicit Dominus. Ideo haec dicit Dominus Deus Israel ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, ejecistis eos, et non visitastis. Ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus. Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejeceram eos illuc, et convertam eos ad rura sua (sive restituam illos ad pascua sua) et crescent et multiplicabuntur. Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos. Non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus. Ad pastores, sive de pastoribus, propheticus sermo est. Et quia de Jechonia penultimo rege Judaeae, qui fuit de stirpe David, legimus scriptum: Terra, terra, terra, audi sermones Domini, scribe virum istum abdicatum, sive sterilem, et non erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David (Supra XXII, 29, 30), omnisque spes regni Judaici fuerat amputata: transit ad principes Ecclesiae, et Synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad Apostolos sermo fit, de quibus dicitur: Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos, non formidabunt ultra, et non pavebunt, et 997 nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus (Ezech. III, 24). Apostoli enim confidenter, et absque ullo timore pascent Ecclesiasticum gregem, et reliquiae populi Israel salvabuntur de omnibus terris, et convertentur ad rura, sive ad pascua sua, et crescent et multiplicabuntur. Super malos autem pastores, Scribas et Pharisaeos, visitabit Dominus propter malitiam studiorum ipsorum. Possumus autem hoc juxta tropologiam, et de Ecclesiae principibus intelligere, qui tamen non digne regunt oves Domini, quod illis abjectis atque damnatis, salvetur populus aliis traditus, qui digni exstiterint: et reliquiae salvae fiant. Perdunt oves pastores, qui docent haeresim. Lacerant et dissipant, qui schismata faciunt. Ejiciunt eas, qui contra justitiam de Ecclesia separant. Non visitant, qui poenitentibus contrahunt manum. Quorum omnium miserebitur Dominus, reddens eis pristina pascua, et malos pastores auferens.

(Vers. 5, 6.) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen [Al. regem] justum (sive orientem justum); et regnabit rex, et sapiens erit (sive intelliget), et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Et hoc est nomen, quo vocabunt eum (sive vocabit eum) Dominus justus noster (sive justitia nostra ). Quod Hebraice dicitur SADECENU ( ). Hoc quod in Septuaginta male additum est, in Prophetis, penitus amputandum. Aliud enim capitulum sequitur, quod ab eis praetermissum est, quo finito, titulus est, ad Prophetas, sive contra Prophetas, de quo suo dicemus loco. Abjectis ergo pastoribus synagogae, Scribis videlicet et Pharisaeis, et salvatis reliquiis ex Israel, Apostolisque Evangelii in locum priorum principum constitutis, inducitur pastor pastorum, et princeps principum, et rex regum, et Dominus dominantium, Christus videlicet Salvator noster, qui proprie est germen justum, sive oriens justus, de quo legimus: Orietur in diebus ejus justitia (Psal. LXXI, 7). Et in alio loco: Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12), et subter eum orietur, et aedificabit templum Domino: ut quomodo in Isaia Emmanuel appellatur, hoc est, nobiscum Deus (Isai. VII, 14): sic in Jeremia nomen accipiat, justitia nostra. Unde et apostolus loquitur: Qui factus est sapientia nobis a Deo, et justitia et sanctificatio et redemptio (I Cor. I, 30). Cui contrarius Antichristus, et ejus habitator diabolus, in Zacharia stultus pastor 998 dicitur (Zach. XI). Et faciet, inquit, judicium et justitiam in terra. Non enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). In diebus illis et duae et decem tribus Juda, et Israel pariter salvabuntur. Et de duabus virgis, juxta Ezechiel, una virga fiet (Ezech. XXXVII). Nomenque ejus, si juxta Septuaginta, vocaverit eum Dominus, appellabitur Josedec, id est, Dominus justus: si secundum Hebraicum, qui dixerunt, nomen ejus vocabunt, dicetur, Dominus justitia nostra. Hoc enim significat ADONAI SADECENU ( ), pro quo Symmachus vertit, Domine, justifica nos.

(Vers. 7, 8.) Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus. Et non dicent ultra, vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti; sed vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra Aquilonis, et de cunctis terris, ad quas ejeceram eos illuc, et habitabunt in terra sua. Hoc omne capitulum in Septuaginta non habetur. Cujus hic sensus est, quod nequaquam per Moysen populus Dei de Aegypto liberetur, sed per Jesum Christum de omni orbe terrarum, in quem dispersus fuerat. Quod ex parte et nunc completur in mundo, et ex toto complebitur, quando de Oriente et Occidente, Septentrione et Meridie venient et discumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob (Matth. VIII). Ut postquam subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat (Rom. XI).

Ad Prophetas (sive in Prophetis, vel contra Prophetas ). Hic titulus, ut supra diximus, in editione Septuaginta, finis anterioris capituli positus est, ubi scriptum legimus: et hoc est nomen, quo appellabit eum Dominus Josedec, in Prophetis. Quod plerique ignorantes, varia explanationis deliramenta confingunt. Multoque melius fuerat simpliciter inscitiam confiteri, quam imperitiae suae alios haeredes facere. Est autem sermo contra Prophetas, immo pseudoprophetas Jerusalem et Samariae, quos nunc communi et vulgato nomine Prophetas vocat, de quibus Scriptum est in consequentibus: Et in Prophetis Samariae vidi iniquitatem; statimque: Et in Prophetis Jerusalem vidi horribilia. Quando autem ponit conjunctionem, et, ostendit superiora de Prophetis dicta Domini, qui et ipsi pseudoprophetarum similes exstiterunt.

(Vers. 9.) Contritum est cor meum in medio mei (sive in me), contremuerunt (sive commota sunt) omnia ossa mea, factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus (sive 999 soporatus) vino a facie Domini, et a facie verborum Sanctorum ejus (sive et facie decoris gloriae ejus ). Considerato vultu omnipotentis Dei, hoc est, Patris, et considerato vultu Filii, qui juxta Apostolum splendor illius gloriae appellatur, et forma substantiae Dei (Hebr. I), Propheta et animo et corpore perhorrescit, et intelligit esse se nihili, secundum quod et in alio loco dicitur: Ut jumentum factus sum apud te (Psal. LXXII, 23). Sive victimam conscientiae et humilitatis suae offert Deo juxta illud quod in Psalmis legitur: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Ossa autem quae contremuerunt, sive commota sunt, illa intelligamus, de quibus idem David canit: Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tui (Psal. XXXIV, 10)? Factus est quasi ebrius, et quasi homo madidus, sive soporatus vino, nullam habens intelligentiam, nullamque sapientiam. Dominus enim novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11). Si autem hoc ita est, ubi sunt qui perfectam in homine justitiam praedicant? Quod si responderint de sanctis hoc se dicere, non de seipsis, certe nullum puto sanctiorem esse Jeremia, qui virgo, Propheta, sanctificatusque in utero, ipso nomine praefigurat Dominum Salvatorem. Jeremias enim interpretatur, Domini excelsus.

(Vers. 10.) Quia adulteris [Al. adulteriis] repleta est terra, quia a facie maledictionis (sive juramenti) luxit terra, arefacta sunt arva (sive pascua) deserti, et factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis. Hoc quod nos de Hebraico posuimus: quia adulteris repleta est terra, in Septuaginta non habetur, qui juramentum dixere, pro maledictione. Redditque causas, quod propter adulteria, et maledicta, sive superfluum juramentum, immo perjuria, frugum sterilitas consecuta sit. Quidquid de terra Judaea juxta litteram intelligis, refer ad congregationem credentium, quoniam propter adulteria, et mendacia, sive perjuria, virtutum et donationum Dei, sterilitas in Ecclesiis sit.

(Vers. 11, 12.) Propheta namque et Sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni mala [Vulg. malum] eorum, ait Dominus. Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris. Impellentur enim et corruent in ea, quia afferam (sive inferam) super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. Quando in Ecclesia Dei, et maxime in principibus ejus inveniuntur mala, sciamus esse completum, 1000 Propheta et sacerdos polluti sunt; in domo mea inveni mala eorum, ait Dominus. Domus autem Christi Ecclesia est, de qua et Apostolus scribit ad Timotheum: Ut scias quomodo te oporteat in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15). In propheta, doctorem accipe: in sacerdote, ministerii dignitatem. Qui si prava mente consenserint, erit via eorum in lubricum et in tenebris; nec habebunt Dominum loquentem: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat (Joan. XII, 46). Unde sanctus loquitur, omnes tenebras fugiens [ Al. fugientes]: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in cor meum [Al. corde meo ] (Psal. IV, 7). Cum autem fuerint in tenebris et in via lubrica, errore videlicet haeretico, ad omnem motum impellentur et corruent. Et infert super eos Dominus mala, non quo mala sint, ut Dominus mala inferat: sed mala his qui sustinent supplicia. Alioquin eadem et mala sunt et bona. Mala, juxta eos quos cruciant: bona, juxta eos quos emendant. Et hoc notandum, quod annus visitationis Domini, correctio peccantium dicatur atque cruciatus, juxta illud quod scriptum est: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eo (Psal. LXXXVII, 33, 34).

(Vers. 13.) Et in prophetis Samariae vidi stultitiam (sive iniquitatem [Vulg. fatuitatem]); prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israel. Ego prophetas Samariae, juxta mysticos intellectus, proprie haereticos dici puto, et omnes qui jactant falsi nominis scientiam. Quomodo autem prophetae Samariae quidquid loquebantur, prophetabant in Baal, idolo videlicet, daemonibus consecrato: sic haeretici quidquid loquuntur in Ecclesia, sive extra Ecclesiam, ut supplantent populum Israel, qui prius cernebat Deum, loquuntur in daemonibus. Unde et significanter, ait: Et in Prophetis Samariae vidi stultitiam (I Cor. I, 24): non enim habent eum, de quo dicitur, Christus Dei virtus et Dei sapientia.

(Vers. 14.) Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem (sive horribilia ), adulterium et iter mendacii, et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a militia sua (sive a via sua pessima). Facti sunt mihi omnes quasi Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha. Non solum, inquit, in haereticorum conciliabulis haec reperta sunt, sed in prophetis quoque Jerusalem, id est, doctoribus 1001 Ecclesiae vidi similia, sive horribilia, adulterantium verbum Dei, et ingredientium per viam mendacii, ut haereticorum fallaciis acquiescerent, et confortarent manus pessimorum, eorumque mala suis sceleribus adjungerent, et quos corrigere debuerant, ducerent in interitum. Qui hoc fecerint, non se aestiment impunitos. Erunt enim et ipsi et hi quibus favent, quasi Sodoma, omnesque qui habitantur cum eis, nec recedent a talibus, quasi Gomorrha. Exsultet igitur quantum vult doctrina pessima, et glorientur prophetae Jerusalem quod obtinuerint per mendacium, et confortaverint manus pessimorum: finis eorum erit quasi Sodoma et Gomorrha.

(Vers. 15.) Propterea haec dicit Dominus exercituum ad Prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio (sive doloribus, et juxta Symmachum, amaritudine) et potabo eos felle (sive aqua amara), quia egressa est a prophetis Jerusalem pollutio in omnem terram. Utamur hoc testimonio adversum eos, qui epistolas plenas mendaciorum et fraudulentiae atque perjurii in orbem dirigunt, ut et aures polluant audientium, et existimationem simplicium laedant, quod impleatur in eis hoc quod scriptum est: A prophetis Jerusalem est egressa pollutio in omnem terram. Non enim eis sufficit iniquitatem propriam devorare, et proximos laedere: sed quos semel oderunt, per universum orbem infamare conantur, et ubique seminare blasphemias.

(Vers. 16, 17.) Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, et non de ore Domini. Dicunt his qui blasphemant me (sive abjiciunt verbum meum), locutus est Dominus, pax erit vobis. Et omni qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: non venient super vos mala. Ne putaret se populus alienum esse a culpa si perversis acquiesceret Doctoribus: Nolite, inquit, audire verba Prophetarum, qui vobis prophetant mendacium, et decipiunt vos. Par enim erit poena et magistro et discipulo. Non loquuntur ex ore Domini, sed ea quae in suo corde simularunt. Dicunt his qui blasphemant me, haereticis videlicet atque perversis, sive qui abjiciunt sermonem meum: quid dicunt? Locutus est Dominus, pax erit vobis. Ne timeatis dura supplicia, nec vanis comminationibus terreamini: pax erit vobis atque tranquillitas, et quidquid dicimus et annuntiamus vobis, locutus est Dominus; nec veniet super vos malum, quod timetis 1002 pro mala conscientia; sed bonum quod vobis locutus est Dominus.

Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? quis consideravit verbum illius, et audivit? Ubi nos interpretati sumus, in consilio, et in Hebraico scriptum est BASOD ( ): Aquila, secretum: Symmachus, sermonem: Septuaginta et Theodotio, substantiam, sive subsistentiam interpretati sunt. Et est sensus: Nolite credere, o vulgus indoctum, Prophetis, vobis falsa annuntiantibus, qui dicunt, haec locutus est Dominus, pax erit vobis: non veniet super vos malum. Unde enim possunt Dei nosse secreta, aut quo annuntiante, Dei didicere consilium? quomodo ad eos divinae dispositionis sermo pervenit? Quidam nostrorum in hoc loco reperisse se putant, ubi Dei describatur substantia.

(Vers. 19, 20.) Ecce turbo (sive tempestas, et commotio) Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet, et non revertetur furor Domini usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationes cordis sui. In novissimis diebus intelligetis consilium ejus. Qui supra dixerant: locutus est nobis Dominus, pax erit vobis, et quos corripuerat quod non possent ventura cognoscere, nec Dei nosse sententiam, nunc ostendit per contraria, eos omnino nescire. Pro pace enim et securitate, tempestatem venire Babyloniam, et venire non super quoslibet, sed super capita impiorum, vel universi populi, vel eorum qui falsa populo nuntiabant. Nec sicut in praeteritis temporibus Dei iram furoremque placandum, sed quod praedixit et saepissime comminatus est, opere complendum, et cogitationem illius atque sententiam impiorum suppliciis comprobandam. Cum, inquit, extremum captivitatis tempus advenerit, et obtinuerit vos victor exsultans, et manus stridore vinxerit catenarum: tunc intelligetis consilium ejus, quod vos frustra nunc scire jactatis.

(Vers, 21, 22.) Non mittebam Prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a pessimis cogitationibus suis. Hunc sensum et Apostolus explicat ad Romanos: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, nequitia, avaritia (Rom. I, 28, 29), et caeteris. Cum enim semel se tradiderint falsi doctores mendaciis atque perjuriis et mortibus deceptorum, non pedetentim, 1003 nec considerato gradu, sed praecipites currunt ad interitum et suum et eorum quos deceperint. Nec loquitur eis Dominus, sed ipsi loquuntur quasi ex ore Domini, de quibus et dicitur: Si stetissent in consilio meo, hoc est, si meae voluissent acquiescere voluntati, et nota fecissent verba mea populo meo, non blandientes eis et adulatione perdentes, ut dicerent, non habetis peccata; perfectam justitiam possidetis; sanctitas et pudicitia atque justitia in vobis tantummodo reperiuntur: et ego non tradidissem eos in immunditiam et ignominiam, ut facerent quae non conveniunt, et sequerentur cogitationes suas pessimas. Contemplemur haereticos, quomodo semel desperantes salutem, gulae se tradant et deliciis, vescantur carnibus, frequenter [ Al. frequentes] adeant balneas; musco fragrent; unguentis variis delibuti quaerant corporum pulchritudinem. Semel enim futura non sperant, neque credunt in resurrectionem. Quod cum sermone non pandant, ostendunt operibus. Si enim crederent, ista non facerent. Et in hoc loco ubi scriptum est: si stetissent in consilio meo, Aquila, et Symmachus, et Theodotio, et Septuaginta, ut supra similiter transtulerunt.

(Vers. 23, 24.) Numquid [Vulg. Putasne] Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non coelum et terram ego impleo? dicit Dominus. LXX: Deus appropinquans ego, dicit Dominus, et non Deus de longe. Si abscondetur homo in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus; numquid non coelum, et terram ego impleo? dicit Dominus. Aquila et Symmachus similiter interpretati sunt: Numquid Deus de propinquo, sive de vicino ego sum, et non Deus de longe? Septuaginta vero et Theodotio sensu vertere contrario, ut dicerent: Deus appropinquans ego, dicit Dominus, et non Deus de longe. Quod scilicet superiores asserant Deum non tantum vicina, sed et ea quae longe sunt cognoscere; nec praesentia, sed futura conspicere. Isti vero ubique Deum aestimant esse praesentem, nec aliquem esse locum ubi non adsit Deus. Omnibus enim et praecipue sanctis appropinquat Deus, quomodo si vestimentum adhaereat cuti. Peccatores autem longe recedentes ab eo, peribunt. Hunc sensum et in psalmis legimus: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in 1004 coelum, tu illic es: si descendero ad infernum, tu ades. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXVIII, 1 seqq.). Amos quoque in haec verba consentit, dicens: Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea [Al. tua] educet eos; et si ascenderint usque ad coelum, inde detraham eos. Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos. Et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti et mordebit eos (Amos IX, 2, 3); rursumque in superiori psalmo: Quia tenebrae, ait, non obscurabuntur a te; et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus (Psal. CXXXVIII, 12). Quod autem in Prophetis crebro dicitur, Haec dicit Dominus, propterea semper infertur, ne contemnantur quasi verba Prophetarum, sed admoneantur jugiter Dei esse sermones quos loquuntur.

(Vers. 25 seqq.) Audivi quae dixerunt Prophetae, prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes: Somniavi (sive vidi somnium). Usquequo istud est in corde [Al. in cordibus] Prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones (sive voluntates cordis sui)? Qui volunt (sive cogitant) facere ut obliviscatur populus meus nominis mei: propter somnia eorum, quae narrat unusquisque ad proximum suum: sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal (sive in Baal ). Quia superior titulus contra Prophetas est, sive ad Prophetas, quos perspicue pseudoprophetas intelligimus (sunt autem multa genera prophetandi: quorum unum est somniorum, quale fuit in Daniele), idcirco et ad eos prophetalis sermo dirigitur, qui credunt somniis, et omnia quae cernunt, putant revelationem esse divinam, quae proprie sanctis et servis Dei aperitur. Quod si legimus Pharao (Gen. XLI) et Nabuchodonosor (Dan. II) impios reges vidisse somnia quae vera fuerint: non eorum fuit meriti qui viderunt; sed ut per eorum occasionem sancti viri Joseph, Danielque clarescerent, et dura corda atque indomabilia tyrannorum propria conscientia sentirent Domini majestatem. Sunt hodie quoque somniatores in Ecclesia, et maxime in nostro grege, qui errores suos Domini jactant prophetiam, et crebro ingerunt, somniavi, somniavi: quos corripit Dominus dicens: Usquequo istud est in corde prophetantium, vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui? Hoc autem faciunt, ut quomodo antiquus populus, qui de Aegypto egressus est, 1005 oblitus est nominis Dei [ Al. mei]; sic et posteri eorum obliviscantur mei. Hujuscemodi autem prophetatio non est in nomine Domini, sed in nomine Baal, quod proprie idolum Sidoniorum est, sive Babylonium, et vicino nomine appellatur Bel.

(Vers. 28, 29.) Propheta qui habet somnium, narret somnium, et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. Numquid non verba mea sunt sicut ignis, dicit Dominus, et quasi malleus (sive securis conterens petram )? Eorum est exponere somnium qui Dei merentur habere sermonem, et dicere: Haec dicit Dominus; quibus locutus est Dominus, in quibus veritas est, et non mendacium fraudulentum. Quid sibi volunt haereticorum paleae ad triticum Ecclesiae? de quo Joannes Baptista plenius loquitur (Matth. III), quod purget Dominus aream suam, et ventilabro paleas ventorum flatibus dispergendas, urendasque ignibus derelinquat: triticum autem condat in horrea, ut fiat coelestis panis: et loquatur unusquisque credentium: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Et pulchre doctrina perversa paleis comparatur, quae medullam non habent, nec possunt nutrire credentium populos, sed de inanibus stipulis conteruntur. Et quia solent haeretici semper prospera polliceri, et coelorum regna peccatoribus pandere: ut dicant, parata sunt tibi regna coelorum, potes imitari majestatem Dei, ut absque peccato sis; accepisti enim liberi arbitrii potestatem, et legis scientiam, per quam consequaris quod volueris: decipiuntque blanditiis miseros, et maxime mulierculas oneratas peccatis, quae circumferuntur omni vento doctrinae, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes, et omnes auditores suos adulatione decipiunt (Ephes. IV); idcirco Dominus verba sua haereticorum paleis comparans dicit: Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? Meus enim, inquit, sermo nuntiat futura supplicia, ut deterreat homines a peccando; et paleis peccatorum comminatur incendium, ut haereticorum corda dura et instar silicis indomabilia, sermonis sui malleo conterantur: auferens cor lapideum, ut ponat pro eo cor carneum, molle videlicet, et quod possit Dei suscipere et sentire praecepta. Tale quid et per Ezechielem Dominus loquitur (Ezech. XIII), quia pseudoprophetae blanditiis suis liniant 1006 parietem absque temperamento, qui postea imbre vehementi et veritate judicii subruatur. Et pseudoprophetae consuant cervicalia sub omni cubito manus, ut faciant peccatores requiescere, et nequaquam iram Dei lacrymis mitigare. Pro malleo, Septuaginta securim interpretati sunt, illam videlicet, de qua Baptista Joannes loquitur: Jam securis ad radices arborum posita est (Matth. III, 10). Haec securis infructuosas succidit arbores, et hic malleus conterit durissimos lapides. Unde et Nahum Propheta loquitur: Furor ejus, haud dubium quin Dei, consumet principatus: et petrae conterentur ab eo (Nahum, I, 6). Hoc contra haereticos. Caeterum de Ecclesiasticis viris scriptum est, quod malleus et securis non sint audita in domo Domini (III Reg. VI).

(Vers. 30 seqq.) Propterea ecce ego ad Prophetas, dicit Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo [Al. ad proximum suum]. Ecce ego ad Prophetas, dicit Dominus, qui assumunt linguas suas et aiunt, dicit (sive dormitant dormitationem). Ecce ego ad Prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narrant ea, et seducunt [Al. narraverunt et seduxerunt] populum meum in mendaciis suis et in miraculis (sive stuporibus atque terroribus suis), cum ego non misissem eos, nec mandassem eis, qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. Semper imitatur mendacium veritatem: et nisi habuerit aliquam similitudinem recti, decipere non potest innocentes. Quomodo igitur in priori populo mentiebantur Prophetae atque dicebant: Haec dicit Dominus. Et, Vidi Dominum; et, Verbum Domini quod factum est ad illum, sive illum: sic haeretici assumunt testimonia Scripturarum de veteri et novo Testamento, et furantur verba Salvatoris unusquisque a proximo suo, Prophetis et Apostolis, et Evangelistis: et assumunt linguas suas, ut cordis venena ore pronuntient, et dormitant dormitationem, de quibus vere dictum est: Dormitaverunt somnum suum, et nihil invenerunt (Psal. LXXVI, 5). Sive juxta Hebraicum: Et aiunt dicit, ut subaudiatur Dominus, aut certe [ Al. forte], sermo divinus. Comminatur itaque Dominus [ Al. addit nunc] seipsum contra hujuscemodi magistros esse venturum, qui seducunt populum ejus in mendaciis suis et in stuporibus atque miraculis. Magna enim et incredibilia et ingentia [ Al. insensibilia] repromittunt, ut seducant miseros: qui nihil profuerunt populo Dei. Et illud implent Apostolicum, docentes quae non oportet turpis lucri gratia: qui solent malis prospera, et bonis contraria nuntiare.

(Vers. 33 seqq.) 1007 Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: quod est onus Dei (sive quae est assumptio Domini)? dices ad eos: Vos estis onus (sive assumptio). Projiciam quippe (sive allidam) vos, dicit Dominus. Et propheta et sacerdos et populus [Al. Prophetam et Sacerdotes et populum], qui dicit, onus (sive assumptio) Domini, visitabo (sive ulciscar) super virum illum, et super domum ejus. Haec dicetis unusquisque ad amicum [Vulg. proximum] suum, et ad fratrem suum: quid respondit Dominus, et quid locutus est Dominus? Et onus (sive assumptio) Domini ultra non memorabitur, quia onus (sive assumptio) erit unicuique sermo suus [Al. ejus ]. Verbum Hebraicum MASSA ( ), Aquila ἅρμα, id est, onus et pondus interpretatur: Symmachus, Septuaginta et Theodotio, assumptionem. Ubicumque ergo grave est, quod Dominus comminatur, et plenum ponderis ac laboris, et importabile, in titulo quoque ἅρμα, hoc est, pondus dicitur. Ubicumque autem prospera Dominus pollicetur, sive post comminationem meliora promittit, ibi Visio dicitur, vel certe verbum Domini: et perspicuum erat ex ipso titulo prophetiae ponderis, sive visionis, et Verbi Dei, qualis vaticinatio sequeretur. Quia igitur Prophetae solebant populo peccatori tristia nuntiare, et comminari supplicia, ut eos retraherent ad poenitentiam: clemens autem et miserator Dominus diu sententiam differebat, putabat deceptus populus et pseudoprophetarum fraude seductus, non ventura quae Dominus minabatur, et rem se veram, in ludum et jocum verterant; prophetantibusque Prophetis quasi irridentes, dicebant: Rursum hic videt pondus et onus Domini. Atque ita fiebat, ut nequaquam ultra Visio, sed per jocum atque derisum, onus et pondus appellaretur. Praecepit ergo Dominus, ut sive populus, sive propheta, sive sacerdos interrogaverint Jeremiam, quid sit pondus [ Al. onus] vel quae assumptio Domini, respondeat eis et dicat: Vos estis onus, et vos assumptio. Assumam enim vos et projiciam, allidamque et interire faciam. Si quis autem deinceps, vel prophetarum, vel sacerdotum, vel populi, ausus fuerit onus et pondus Domini nominare: Visitabo, inquit, super virum illum, et super domum illius; et eum delebo in perpetuum. Dicat itaque unusquisque proximo et amico suo, nequaquam quod est 1008 onus Domini? sed quid respondit Dominus? et quid locutus est Dominus? Veteris obliviscimini: onus, et pondus, sive assumptio in ore vestro ultra non resonet: quia singulis hominibus sermo suus et opus suum in onus pondusque reputabitur, secundum illud quod scriptum est: Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis (Matth. XV).

(Vers. 37 seqq.) Et pervertitis [Al. pervertisti] verba Dei viventis: Domini exercituum, Dei nostri. Haec dices (sive dicetis [Al. dicitis]) ad Prophetam: Quid respondit [Al. respondebit] tibi Dominus, et quid locutus est Dominus? Si autem onus Domini dixeritis. Hucusque in LXX non habetur, et sequitur: Propter hoc haec dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum, onus (sive assumptio) Domini, et misi ad vos, dicens: nolite dicere, onus (sive assumptionem) Domini: propterea ecce ego tollam (sive assumam) vos portans, et projiciam [Vulg. relinquam] vos et civitatem, quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea, et dabo vos in opprobrium sempiternum, et ignominiam aeternam, quae numquam oblivione delebitur. Praecepit Dominus, ut nequaquam oneris, et ponderis, et assumptionis sermo diceretur in populo; sed responsionis et verbi Dei: quod quia populus implere contempserat, ipsum verbum interpretatur super eis, et dicit: Quoniam dixistis quod nolui, et hoc cum saepe Prophetas mitterem, et juberem ne diceretis: propterea sermonem vestrum assumptionis, oneris et ponderis in vobis opere complebo. Assumam quippe vos et tollam atque portabo, et allidam, ac de sublimibus in terram corruere faciam. Non solum autem vos, sed et urbem vestram, quam dedi patribus vestris. Et dabo, inquit, vos in opprobrium, et ignominiam sempiternam, quae numquam oblivione delebitur. Hoc autem et tempore Babyloniae captivitatis factum esse novimus; sed plenius atque perfectius post Salvatoris passionem resurrectionemque completur, quando locutus est Dominus: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII, 35): et usque ad finem ejus sententia permanebit. Dicamus et aliter dumtaxat juxta Septuaginta: λῆμμα non solum assumptionem, sed et donum, munus que significat. Quia igitur sibi populus semper prospera promittebat, dicit, eos nequaquam ultra hoc debere dicere. Indignos enim esse eos donis Dei atque muneribus, quin potius abjiciendos 1009 et a Dei auxilio penitus relinquendos. Ex verbis autem et interpretatione nominum saepe res ostenduntur, ut Abraham, Sarae, et Petri, et filiorum Zebedaei vocabula commutata significant rerum mutationem: et in hoc eodem propheta (Supra XX), Phasur [Al. Phasor et Phascor ] dicitur pavor, sive translatio, et colonus, sive peregrinus. Notandum quod verba, Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri, Latini et Graeci codices non habent; et Hebraei in suis voluminibus contra se legant, quod proprie mysterium significat Trinitatis.