Commentaria in Ezechielem (Hieronymus)/5

This is the stable version, checked on 19 Octobris 2021. Template changes await review.


 4 6 


LIBER QUINTUS.

recensere

163-164 Ne librorum numerus confundatur, et per longa temporum spatia divisorum inter se voluminum ordo vitietur, praefatiunculas singulis libris praeposui: ut ex fronte tituli statim lector agnoscat, quotus sibi liber legendus, et quae nobis prophetia explananda sit. In praeterito igitur volumine, id est, quarto, partem prophetiae contra Jerusalem, cujus istud exordium est: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, usque ad eum locum, ubi scriptum est: Similam et oleum et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, ut potui brevi sermone disserui. Nunc ejusdem prophetiae pars reliqua cum caeteris quae sequuntur, quinto volumini, et tuo, Eustochium, nomini dedicatur. In quo nihil ex arte rhetorica, nihil ex compositione reperies, et venustate verborum: sed curam simplicis et solertis diligentiae, ut ista et sola laus mea sit, si prophetae per me dicta intelligas. (Vers. 20 seqq.) Et factum est, ait Dominus Deus, et tulisti filios tuos et filias tuas, quas genuisti [Vulg. generasti] mihi: et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua, immolantis filios meos? et dedisti illos consecrans eis. Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda et confusionis plena, conculcata in sanguine tuo. LXX: Et factum est post haec, dicit Adonai Dominus, et tulisti filios tuos, et filias tuas quas genuisti, et immolasti eis in consumptionem, quasi parum fornicata sis, et interfecisti filios tuos, et dedisti eos cum offerres illis, hoc est, super omnem fornicationem tuam et abominationes tuas, et non es recordata diei infantiae tuae, quando eras nuda et ignominiosa: mixta in sanguine tuo vixisti. Quod filios suos, et filias Jerusalem, de quibus scriptum est: Filios genui et exaltavi: ipsi autem spreverunt me (Isa. I, 2); idolis immolaverit, sancta Scriptura commemorat: Immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus (Ps. CV, 37). Et iterum: Effuderunt sanguinem innocentem (Ibid., 38), 165 sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum, quas immolaverunt sculptilibus Chanaan (Exod. IV, 22). Suos autem vocat juxta Hebraicum. Ipse enim de eis dixerat: Filius primogenitus meus Israel. Sive juxta Septuaginta, tuos, quos de fornicatione genuisti. In eo autem loco in quo nos posuimus, et dedisti illos consecrans eis, pro quo Septuaginta transtulerunt, et dedisti eos ad placandum, sive expiandum, Aquila, Symmachus, et Theodotio posuerunt, transtulisti et transduxisti eos: quia ethnici per ignem filios suos, vel transferunt parvulos, vel adultos transire compellunt. Cum haec, ait, feceris, non es recordata infantiae tuae, quando tuli te conspersam sanguine et lavi, et post multa quae propheticus sermo narravit, copulavi mihi. Nostra quoque Jerusalem, si haeretica fraudulentia supplantata fuerit, tollit filios suos, qui robustiores sunt in fide, et filias quae non habent tantam fidei fortitudinem. Aut certe filios, qui mystica quaeque cognoscunt: filias quae simplicem sequuntur historiam; et tradit daemonibus devorandos, et cum interficiat eos, vivificare se credit, et placare simulacra, quorum occisione saturantur. Quodque dicitur juxta Septuaginta, hoc est, super omnem fornicationem tuam, et abominationes tuas, illud significat, quod cunctis peccatis et fornicationibus pejor sit doctrina daemonum: immo interficiet eos, quos vel multo labore genuerat Deo, vel suos fecerat filios, quos in fornicatione generavit.

(Vers 23 seqq.) Et accidit post omnem malitiam tuam: vae, vae tibi, dicit Dominus Deus. Et aedificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis. Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum, et divisisti [Al. dimisisti] pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas. Et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnarum carnium, et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. LXX: Et factum est post omnes malitias tuas + vae, vae tibi ** dicit Adonai Dominus. Et aedificasti tibi habitaculum fornicationis, et fecisti tibi prostitutionem in omni platea. Et in principio omnis viae aedificasti fornicationes tuas: et corrupisti decorem 166 tuum, et divaricasti crura tua omni transeunti, et multiplicasti fornicationem tuam: et fornicata es cum filiis Aegipti vicinis tuis, qui sunt magnarum carnium, et multipliciter fornicata es, ut me ad iracundiam provocares. Hoc quod secundo dicitur, vae, vae tibi, Vulgata editio non habet, sed de Theodotionis editione additum est. Rursumque ubi nos diximus: Et aedificasti tibi lupanar, pro quo Septuaginta transtulerunt: Et aedificasti tibi habitaculum fornicationis, Symmachus et Theodotio πορνεῖον interpretati sunt; Aquila volens exprimere etymologiam sermonis Hebraici GOB ( ), posuit βάθυνον, quod nos dicere possumus, foveam: ut significet ganeam ac defossum specum atque tenebrosum, in quo prostitutarum libido versatur. Quodque sequitur: Et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis, pro quo Septuaginta transtulerunt ἔκθεμα, in Hebraico habet RAMA: et tam Aquila, quam Symmachus et Theodotio, excelsum sive sublime interpretati sunt. Denique et in consequentibus, ubi scriptum est: Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, pro signo et fornicatione, rursum in Hebraeo habet RAMA ( ), quod nos vel prostibulum, vel signum interpretati sumus, cum apud Hebraeos unum vocabulum sit. Hoc autem ponitur, quod excelsus sit; ut volentibus fornicari, procul appareat fornicationis locus, et non necesse sit quaeri. Quod semel et iterum atque iterum diximus, in perpetuum dixisse sufficiat, sub persona mulieris post multa mariti beneficia fornicantis, describi fornicationem Jerusalem, quomodo a Deo recesserit, et juncta sit idolis, nec occulta fuerit fornicatione contenta; sed aedificaverit sibi lupanar, et in omni via signum transeuntibus posuerit, ut venirent ad scortum, et satiarent libidinem, non tam suam, quam ejus quae divaricavit crura sua omni transeunti, et pulchritudinis magnitudinem fornicationis magnitudine deturparit: et inter caetera etiam Aegyptiis vicinis suis amore magnarum carnium prostrata sit. Et ut omne genus turpitudinis demonstraret, multiplici spurcitiae genere deformata sit. Nulli autem dubium, quod Aegypto vicina sit Palaestina, dicente Domino 167 ad Abraham: Dabo tibi omnem terram a fluvio Aegypti, usque ad fluvium magnum Euphratem (Gen. XV, 18), ut ex una parte Aegyptios, et ex altera habeat Assyrios, cum quibus et in posterioribus dicitur fornicata. Fornicatio autem Jerusalem cum Aegyptiis, idololatriae eorum imitatio est. Ad nostram autem Jerusalem, sive Ecclesiam, sive credentium animas, si fuerint negligentes, et omnibus vitiis patuerint, duplex maledictionis sermo dirigitur, ut audiant: Vae, vae tibi, ait Dominus Deus, juxta illud quod in Apocalypsi Joannis scriptum est: Vae super omnes habitatores terrae (Apoc. VIII, 13). Si enim sanctus dicit: Advena sum, et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13): quare non peccator habitator terrae esse dicitur? Aedificat autem sibi lupanar, qui tota frontis libertate delinquit; juxta illud quod scriptum est: Peccator cum venerit in profundum iniquitatis, contemnit (Prov. XVIII, 3). Et exstruit altissimum locum in cunctis plateis: Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem. Et in omni capite viae aedificat; ut nulla peccatorum genera derelinquat; sed imitans scortum Proverbiorum, manifeste in plateis et in angulis platearum, praetereuntes stultos juvenes ad suos invitet amplexus, et polluat decorem animae, quem pro beneficio a Deo conditore sortita est (Prov. V et VII). Et omnia itinera ejus plena sunt turpitudinis, cunctisque cogitationibus quae vitiorum incentiva suppeditant, aperit cor suum, et crura divaricat, et fornicatur cum Aegyptiis vicinis suis, quorum exempla sectatur, ethnicis videlicet, qui in suis turpitudinibus gloriantur, et tam nefaria est, ut ipsos quoque superet in turpitudine. Et haec omnia facit, ut Deum ad iracundiam provocet. Magnarum autem carnium Aegyptii esse dicuntur, sive ob turpitudinis magnitudinem, sive ob peccatorum deformitatem. Unde sanctus, carnium dicitur parvularum, quae in eo decrescunt quotidie, et per virtutes attenuantur: ita ut nequaquam caro appelletur, sed spiritus: et loquatur in psalmo: Sitivit anima mea ad te, Deus, quam multipliciter tibi caro mea (Psal. LXII, 2): sive (ut quaedam habent exemplaria) quomodo consumpta est 168 caro mea: In terra deserta et invia et inaquosa: sic in sancto apparui tibi (I Cor. V). Quamobrem et Corinthius fornicator traditur in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. De hac carne scriptum est: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni. Aruit fenum, et flos ejus decidit: verbum autem Domini manet in aeternum (Isa. XL, 6, 7). De qua et Apostolus loquebatur: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50). Et in Genesi loquitur Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt (Gen. VI, 3). Et ad credentes dicitur: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 8, 9). Alia autem caro sanctorum est, de qua scriptum est: Omnis caro videbit salutare Dei (Isai. XL, 5). (Vers. 27.) Ecce ego extendi [Vulg. extendam] manum meam super te, et auferam justificationem tuam [Vulg. jus tuum], et dabo te animis [Vulg. in animas] odientium te, filiarum Palaestinarum, quae erubescunt [Al. ardescunt] in via tua scelerata. LXX: Si autem extendero manum meam super te, et auferam legitima tua, et dabo te in animas odientium te, filiarum alienigenarum, quae te declinare fecerunt de via tua. Quodque sequitur: ἠσέβησας, hoc est, impie egisti, juxta Septuaginta sequenti capitulo coaptatur, juxta caeteros finis superioris est. Extendit autem Dominus super Jerusalem manum suam, ut corrigat delinquentem, et auferat legitima ejus, quae quamdiu Dei praecepta servabat, legitima Domini dicebantur. Quando vero adoravit idola, et religionem in impietatem mutavit, nequaquam legitima illius appellantur. Quod non solum in lege et caeremoniis, sed in sabbatis quoque et diebus festis et neomeniis accipiendum est. Dans enim legem, ait: Sabbata mea et dies festos meos. Quando autem recesserunt a Deo, dicitur eis: Neomenias vestras, et sabbata, et diem magnum non recipiam: Jejunium et otium, et solemnitates vestras odit anima mea (Exod. XXXI; Deut. V; Isai. I, 14). Quod et de populo scriptum est (Deut. VII). Qui enim prius Dei populus vocabatur, postquam recessit a Domino, dicitur de eo ad Moysen: Peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti (Exod. XXXII, 7). Quae hic extensio manus, alibi elevatio, sive visitatio dicitur. Quando enim peccantem non corripit Deus, contrahit manum 169 suam. Sin autem peccaverit, et in Dei lege coeperit aegrotare, mittitur ad eum visitatio; juxta illud quod in psalmo canitur: Si dereliquerunt filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint: visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII, 31, 32). Et in hoc propheta scriptum est: Terra si peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam, et conteram firmamentum panis ejus, et reliqua. In quo quaerimus, quid sit inter extensionem manus, et emissionem ejus. Loquitur autem diabolus ad Dominum: Mitte manum tuam, et tange omnia quae habet: nisi in facie benedixerit tibi (Job. II, 5). Videturque mihi mitti manus, ad probationem eorum quibus mittitur: extendi autem, ad poenas eorum qui merentur supplicia. Nec solum extensio et immissio; sed expansio manus Dei dicitur, Isaia ex persona Domini proclamante: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem (Isa. LXV, 2). Sanctus quoque levare narratur manus, Scriptura dicente: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps. CXL, 2). Sublatis autem legitimis Dei a populo Judaeorum, interrogemus eos quam habeant legis observantiam. Victimas sublato templo atque subverso offerre non possunt; nec adulterarum lapidatio, caeterorumque criminum lege concessa exerceri potest, et vacatio terrae anno remissionis, et caetera hujuscemodi. Datur autem in animas odientium se filiarum Palaestinarum, quando traditur Palaestinis, quos indifferenter Septuaginta alienigenas vocant: quas intelligere possumus, urbes vel oppida Palaestinae. Nostra quoque Jerusalem, si praeterierimus caeremonias Dei, et extenta fuerit manus ejus super nos, et ablata cuncta legis observantia, tradetur filiabus Palaestinae et non filiis. Neque enim primum fortioribus suppliciis tradimur, sed juxta peccatorum qualitatem, inferioribus: ut correpti in minori, majora cruciatuum tormenta vitemus. Philisthiim, hoc est, Palaestini, prima litterarum parte mutata, interpretantur cadentes poculo, sive fractura [Forte actura ]. Per quae significatur tradendos nos adversariis potestatibus, quae biberunt de calice Babylonis, et corruerunt, et quarum opera perversa sunt. Tantaque erit miserae Jerusalem correptio atque ignominia, ut erubescant etiam 170 ipsae adversariae potestates super nostrorum magnitudine peccatorum. Quod nos interpretati sumus juxta Symmachum, scelerata: Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit ZEMMA ( ). Sublatis autem caeremoniis Dei a populo Judaeorum, ad nos cum sacerdotio transit et legislatio, dicente Scriptura: Constitue, Domine, legislatorem super eos (Psal. IX, 21). Et in alio loco: Legem pone mihi, Domine, in via tua (Psal. XXVI, 11). (Vers. 28, 29.) Et fornicata es in filiis Assyriorum: eo quod necdum fueris expleta, et postquam fornicata es, nec sic es satiata. Et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldaeis, et nec sic satiata es. LXX: Impie egisti, et fornicata es in filios Assur; et nec sic satiata es: et fornicata es, et non es repleta; et multiplicasti testamenta tua ad terram Chanaan, et Chaldaeorum; et neque in istis expleta es. Supra scriptum est, Jerusalem fornicatam cum filiis Aegypti vicinis suis, qui sunt magnarum carnium: hic altera Assyriorum vicinitas indicatur. Et propterea utrisque traduntur gentibus, quia utrarumque simulacra venerati sunt, ingredientesque Chaldaeam, quae est terra Chanaan, imitati sunt eorum errores quorum imperio subjacebant. Secundum tropologiam de aliis peccatis ad alia saepe transimus. Cumque non egerimus priorum scelerum poenitentiam, augemus delicta delictis, et nullo errore satiamur, sed quasi fune longo et corrigia jugi vitulae, trahimus peccata, et testamentum nostrum, sive fornicationem multiplicamus in terra Chanaan, quae interpretatur, quasi fluctuatio, et cum Chaldaeis, qui et ipsi nobiscum sonant, quasi daemonia (Psal. XXXIX, 3). Semperque vestigia habemus in salo, et numquam possumus dicere: statuit supra petram pedes meos. Haereticorumque pravitatibus subjicimur, qui habent similitudinem daemonum: sive ipsis Daemonibus, de quibus Paulus scribit: Non est nobis pugna adversus carnem et sanguinem, sed adversum rectores tenebrarum istarum, adversum spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). (Vers. 30, 31.) In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias haec omnia opera mulieris meretricis, et procacis? Quia fabricata es lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec facta es quasi meretrix fastidio 171 augens pretium. LXX: Quid faciam cordi tuo, dicit Adonai Dominus, cum feceris haec omnia opera mulieris fornicariae, et impudentis? ÷ et fornicata es tripliciter in filiabus tuis ⁑ quando aedificasti lupanar tuum in principio omnis viae, et basim tuam fecisti in omni platea: et non fuisti quasi meretrix congregans mercedes. Quodque dixere Septuaginta: Et fornicata es tripliciter in filiabus tuis, in Hebraico non habetur, nec aliorum Interpretum quispiam posuit. Ἐπαπορητικῶς ( contentiose ) autem haec omnia ad Jerusalem loquitur Deus, quod invenire non valeat, quo aegrotantem et seminecem possit curare medicamine; juxta illud quod scribit Isaias: Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non fecerim ei (Isa. V, 4)? Et Osee: Quid tibi faciam, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? Misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens (Osee VI, 4). Idololatria enim tua non in occulto, sed tota libertate commissa est, ut in omnibus viarum principiis et compitis poneres aras, et basim, sive excelsum tuum, de quo supra diximus, faceres in omni platea. Nec imitata est callidas meretrices, quae solent difficultate augere libidinis pretium, et ex hoc magis amatores ad insaniam provocare. Sive juxta Septuaginta: Non fuisti quasi meretrix congregans mercedes, sed dedisti quae accipere debueras, ut nec in eo quod fornicata es, et secuta daemones, eorum protegereris auxilio, sed variis oppressa captivitatibus, sentires calamitates tuas. Quod quidem et ad omnem animam Christianam referri potest, quae deserto cultu Dei, vitiis se, luxuriaeque permisit, et saecularem secuta vitam, ne in ea quidem egit feliciter, sed et divitias religionis perdidit, et mundi divitias non accepit: nec in constupranda ea fuit aliqua difficultas, sed ipsa se ingessit amatoribus suis. Est autem et alia fornicatio spiritualis, quando deserentes Ecclesiam, haereticis jungimur, et aedificamus lupanar nostrum in capite omnis viae, quibus praecipit sermo divinus: State in viis, et quaerite semitas Domini sempiternas, et videte quae sit via bona, et ambulate in ea (Jerem. VI, 46), Moysi videlicet, Jesu, Judicum et Regum libris, Isaiaque et Jeremia, et aliis prophetis. 172 In omnibus viarum principiis fabricatur lupanar suum, qui ad perversitatem doctrinae, testimoniis male abutitur Scripturarum et dicit: Haec ait Isaias: haec dicit Osee: haec locutus est Moyses: haec Daniel. Et pulchre non in mediis viis, nec in viarum terminis ponit lupanar suum, sed in principio. Si enim ad scientiam, et profunda divinorum venerit librorum, errare non poterit. Excelsum quoque suum, sive basim, facit in omni platea, Ethnicorum se, et impiorum lasciviae vitiisque permittens, etiam inter ipsos haereticos cum ab eis fuerit deturpata, non habens gratiam, sed patens contemptui, quia facile praeteritam fidei perdidit castitatem. Hoc autem quod (ut supra diximus) in Hebraico non habetur: Fornicata es tripliciter in filiabus tuis, sive ad Jerusalem juxta litteram dicitur, quod omni genere in suis oppidis, et viculis fornicata sit; et nullus remanserit angulus vel platea, ubi non idololatriae signa condiderit: sive Ecclesiae credentibusque deceptis, qui non audierunt illud Apostoli: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in die adventus Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23); sed omni genere fornicati sunt et corpore, et anima, et spiritu. Legimus in Proverbiis: Tu autem scribe ea tripliciter, ut respondeas sermones veritatis, qui proponuntur tibi (Prov. XXII, 20, 21). Et jubetur nobis, ut eloquia veritatis, id est, Scripturas sanctas, intelligamus tripliciter. Primum, juxta litteram; secundo, medie per tropologiam; tertio, sublimius, ut mystica quaeque noscamus. Secundum litteram, illud est: Neque fornicemur, sicut quidam eorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia (I Cor. X, 8). Et: Nolite murmurare, sicut quidam de eis murmuraverunt et perierunt ab exterminatore (I Cor. X, 10). Medie autem et juxta tropologiam, quando recedimus a littera, et paululum ad altiora conscendimus, dicente Apostolo: Scriptum est: Non alligabis os bovi trituranti. Statimque sequitur: Numquid de bobus cura est Deo? An propter nos utique locutus est? (I Cor. IX, 9). Extrema autem, id est, tertia et sublimis sacraque intelligentia, juxta illud ejusdem 173 Apostoli: Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae. Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico in Christo, et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Filiae autem sunt Ecclesiae fornicantis, credentium prius, et postea deceptorum in haeresi animae, quarum culpa refertur ad matrem. (Vers. 32 seqq.) Sed quasi mulier adultera, quae super virum suum inducit alienos. Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio. In eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti: factum est in te contrarium. LXX: Mulier adultera ÷ similis tui: ** a viro suo accipiens mercedes: omnibus qui fornicabantur cum ea dabat mercedes: et tu dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et onerabas illos ut venirent ad te, per circuitum in fornicatione tua. Et factum est in te perversum contra mulieres in fornicatione tua, et post te non sunt fornicatae: in eo quod dares mercedes, et mercedes non sunt datae tibi: et factum est in te perversum. Hoc quod in LXX scriptum est, similis tui, in Hebraico non habetur, et lectionis conturbat ordinem, et facit non minimam quaestionem, quae mulier, cujus similis sit: cum Jerusalem ipsa mulier adultera esse dicatur. Tulit igitur Jerusalem rerum omnium abundantiam, qua fuerat viri liberalitate donata, et dedit eam alienis, daemonibus videlicet et idolis, juxta illud quod scriptum est in Osee: Et haec non cognovit, quia ego dedi ei triticum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei: ipsa vero argentea et aurea fecit Baalim (Osee II, 8.) Unde iratus statim infert: Propterea convertam, et auferam triticum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo; et tollam vestimenta mea, et linteamina mea, ut non operiam ultra ignominiam ejus: et nunc revelabo immunditiam ejus in conspectu amatorum illius, et nemo eruet eam de manu mea. Cumque omnes mulieres fornicantes solean accipere mercedes ab amatoribus suis, Jerusalem fecit contrarium, ut magis daret quam acciperet. Et ut largitatem mercedis ostenderet: Onerabat ( Al. Honorabat), inquit, 174 eos ut venirent ad se per circuitum; ne quis esset vicinus qui ejus ignominiae non misceretur. Et quidem Jerusalem in hoc quoque vicit alias meretrices, ut non solum sua daret, quae pro ritu turpitudinis labore quaesiverat; sed et munera maritalia amatoribus, et stupratoribus suis tribueret. Tantaque fuit expositio adulterae ad omnem turpitudinis magnitudinem, ut non solum praesentibus, sed etiam futuris meretricibus praeferatur. Unde et nos juxta Symmachum interpretati sumus: Et post te non erit fornicatio. Collatione enim tui, omnis deinceps fornicatio levior existimabitur. Quidquid de Jerusalem diximus, refertur ad Ecclesiam animasque credentium, quae munera maritalia, aurum videlicet in sensu, et argentum in eloquio, et vestimenta, quibus foeditas nostra ac turpitudo velatur, dant amatoribus suis; vel contrariis fortitudinibus, vel magistris dogmatum perversorum, quando asserunt nihil nocere luxuriam, et passivam libidinem, juxta corporis genitalia, coitum naturali lege deposcere: cibis omnibus indifferenter utendum, qui ad hoc facti sunt, ut sumantur. Prudentiam in eo tantum necessariam, ut sibi prosit; nec justitiam habere locum, quae si valeat, mendicandum sit, et caetera hujuscemodi. Quae accipiens misera Jerusalem, in qua visio pacis esse deberet, acumen ingenii et eloquii venustatem vertit in turpitudinem. Et pro amatoribus suis adversum maritum ornata processit his ornamentis, in quibus in boni abusionem a viro fuerat ornata. Quodque sequitur: Et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum, omne genus significat peccatorum, ut non uno sit contenta delicto, sed peccandi sustineat famem, et contra jura naturae omnibus turpata membris usque ad verticem polluatur. (Vers. 35 seqq.) Propterea, meretrix, audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicatione tua (Vulg. fornicationibus tuis) super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis. Ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus commixta es, et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas, 175 et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam. Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem, et dabo te in sanguine (Vulg. sanguinem) furoris et zeli, et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum, et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui, et derelinquent te nudam, plenamque ignominia. Et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt (Al. truncabunt) te gladiis suis. Et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum, et desines fornicari et mercedes ultra non dabis. Et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te, et quiescam, nec irascar amplius: eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae, et provocasti me in omnibus his. Quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. LXX: Propterea, meretrix, audi verbum Domini: Haec dicit Adonai Dominus: Quia effudisti aes tuum, et revelabitur ignominia tua in fornicatione tua ad amatores tuos, et in omnes cogitationes iniquitatum tuarum, et in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis. Ideo ecce ego super te congregabo omnes amatores tuos, quibus commixta es, et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas, et congregabo eos super te per circuitum, et revelabo malitias tuas ad eos, et videbunt cunctam ignominiam tuam. Et ulciscar te ultione adulterarum et effundentium sanguinem, et ponam te in sanguine furoris et zeli, et tradam te in manus eorum: et suffodient lupanar tuum, et destruent basim tuam, et nudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriationis tuae, et derelinquent te nudam et plenam ignominiae, et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et truncabunt te gladiis suis. Et succendent domos tuas igni, et facient in te ultiones coram mulieribus plurimis: et avertam te a fornicatione, et mercedes ultra non dabis: et immittam furorem meum super te, et auferetur zelus meus a te, et requiescam, et non ero ultra sollicitus: quia non es recordata diei infantiae tuae, et contristabas me in his omnibus. Et ecce ego vias tuas in caput tuum dabo, dicit Adonai Dominus: et sic fecisti iniquitatem super cunctis iniquitatibus tuis. Primum historiae fundamenta jacimus. Quia haec et illa fecisti, quae 176 superior sermo comprehendit: idcirco audi, meretrix, quae feceris, et quae passura sis. Effudisti aes tuum quod a me acceperas, et dedisti mercedem amatoribus tuis, quae accipere debueras, et interfecisti filios tuos, dum eos offerres idolis: ut non solum adultera, sed et parricida exstiteris. Idcirco congregabo super te omnes amatores tuos, cum quibus fornicata es, tam eos quos dilexisti, quam illos quos oderas, et adulterarum te lege nudabo, ut omnes videant turpitudinem tuam, et genitalia propter quae prius amoris amentia ferebantur. Haec autem omnia per metaphoram mulieris adulterae et homicidae, quae non solum contra virum suum fornicata sit, sed et filios interfecerit, dicuntur ad Jerusalem, et quod congregandae sint universae gentes adversum eam, quarum adoraverit idola, et omnia Dei munera in cultum eorum converterit, et destruatur templum Baal, et arae omnis civitatis incendio subvertantur, nihilque in ea remaneat. Et sicut solent contra adulteram omnes lapides jacere, et trucidare meretricem, ut singulorum vulneribus occidatur: ita ut omnes mulieres poenam videant fornicariae: sic in conspectu aliarum in circuitu civitatum, et omnium nationum deserendam Jerusalem. Et hoc fieri, ut desinat fornicari, et non det ultra mercedes amatoribus suis, et requiescat indignatio Dei, nec irascatur ei quam amare desierit. Ex quo perspicimus grandem offensam esse, nequaquam curae haberi a Deo, sed permitti hominem sceleribus suis atque peccatis. Auferetur, inquit, zelus meus a te, et requiescam, nec irascar amplius, quasi alienae, et quae a me recesserit, et quam aeternae tradiderim nuditati. Si autem hoc passa est Jerusalem, quia cum idolis fornicata est, quid eam passuram putamus, quando Dei Filium trucidarit? Et haec, ait, universa fecisti, oblita beneficiorum pristinorum, et me ad iracundiam provocasti, sive contristasti me, quem bonis operibus debueras ad gaudia provocare. Propterea, et ego reddidi tibi opera tua in caput tuum. Et cum te subvertero, o adultera, tamen minus in te irae meae exercebo, quam meruisti: quo et in hoc divina clementia demonstretur, ut majora sint peccata quam poenae. Juxta tropologiam, 177 omnis anima accipit a Deo pecuniam spiritualem, secundum illud Evangelii (Mat. XXV, Luc. XIX) quod dicitur in parabolis quinque et duum, et unius talentorum, et servorum decem mnas singulas accipientium, qui cum egerint negligenter, debitores fiunt quinquaginta [ Al. decem] denariorum et quingentorum, et propter hoc praesentibus amatoribus, quos daemones, contrariasque virtutes intelligimus, revelatur ignominia Jerusalem, vel in die judicii, vel in tempore poenitentiae quando corripiuntur. Et prius quidem solus omnipotens Deus cernit occulta, dicente sermone Evangelico: Et Pater qui videt in abscondito (Mat. VI, 6). Et in alio loco: Scrutans corda et renes Deus (Ps. VII, 10). Et in Regum volumine: Tu solus nosti corda cunctorum filiorum hominis (IV Reg. VIII). Quando vero fuerit expletum: Non est absconditum quod non manifestetur, et opertum quod non reveletur (Luc. XII, 2). Et in alio loco: Nolite ante tempus judicare, donec veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus unicuique erit a Deo (I Cor. IV, 5); et cum correptionis tempus advenerit, tunc implebitur illud Osee: Nunc circumdederunt eos cogitationes suae (Osee VII, 2). Et in alio loco: Inter se cogitationibus accusantibus, sive defendentibus, in die quando judicabit Deus abscondita hominum (Rom. II, 15). Et rursum: Ecce homo, et opera ejus ante faciem illius. Et videbunt omnes turpitudinem ejus qui prius cum ea fuerant fornicati, et dabit eam Deus in sanguine furoris et zeli. Plenus est enim furor viri contra uxorem adulteram, et nullo pretio potest redimi. Sanguis autem filiorum sic intelligi potest, ut filios appellemus Jerusalem λογισμοὺς καλοὺς, id est, cogitationes bonas, quae a Deo hominibus insitae sunt; quos interficit adultera, quando ad mala opera declinaverit. Prodest quoque Jerusalem, ut suffodiatur lupanar ejus, et omnis fornicationis ejus seminarium destruatur. Cum enim hoc factum fuerit, mercedes ultra non dabit, et requiescet Dei indignatio, et nequaquam eam zelabitur, de illius castitate securus: videlicet juxta eos qui in bonam partem accipiunt quae dicuntur. Alii vero, 178 ut supra diximus, ad contrariam partem referunt, ut magnae irae Dei sit non irasci, cum semel contempserit fornicantem, et de salute illius desperaverit. Sin autem haeretici qui vetus non recipiunt Instrumentum, juxta Septuaginta editionem, in hoc loco reprehenderint illud quod dictum est: Et contristabas me in omnibus istis; eo quod Deus non solum iram recipiat, sed et moerori subjaceat atque tristitiae, interrogemus eos quomodo illud suscipiant, quod certe boni Dei mandatum est: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). Quidquid enim dixerint in defensionem illius testimonii, hoc nos in satisfactionem praesentis sermonis aptabimus. (Vers. 44.) Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia ejus. Filia matris tuae es, quae projecit virum suum, et filios suos, et soror sororum tuarum tu, quae projecerunt viros suos, et filios suos. LXX: Haec sunt omnia quae dixerunt contra te in parabola, dicentes: Sicut mater, et filia. Filia matris tuae tu es, quae repulit virum suum, et filios suos: et sorores sororum tuarum quae repulerunt viros suos, et filios suos. Post κατάλογον vitiorum et correptionis [ Al. correptiones] Jerusalem, per quam retrahitur ad salutem, aptatur ei tritum vulgi sermone proverbium, sive ut Septuaginta transtulere, parabola: Qualis mater, talis et filia. Mater autem Jerusalem, sicut et supra et in consequentibus scriptum est, Chethaea appellatur, interpretaturque insaniens, sive in amentiam vertens: per quae saeculi hujus incentiva monstrantur, quae captivam animam ducunt ad interitum, et a viro suo separant (haud dubium quin verbum Dei doctrinaque dicatur). Et soror sororum suarum, ut post paululum lecturi sumus, Sodoma vocatur, et Samaria: quarum altera gentilem vitam luxuriamque significat, altera haereticorum decipulas. Porro quod in Septuaginta legitur: sorores sororum tuarum, quae repulerunt viros suos, et filios suos, non habet sensum. Quas enim alias sorores habebant Sodoma et Samaria, quae sorores sunt Jerusalem? Et hoc quaerendum, 179 quos viros Sodoma Samariaque dimiserint, et quos projecerint filios? Nisi forte possimus hoc dicere, quod semper errantium fluctuent pedes, nec sint solida vestigia quae contra veritatem sunt; sed huc illucque discurrant, et circumferantur omni vento doctrinae, dum de falsitate transeunt ad aliam falsitatem (Ephes. IV). Et cum in primis frustra se sudasse cognoverint, ad secunda tertiaque transcendant. (Vers. 45 seqq.) Mater vestra Hethaea (Al. Chethaea), et pater vester Amorrhaeus, et soror tua major Samaria: ipsa et filiae ejus quae habitant ad sinistram tuam. Soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae ejus. Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti paulo [Vulg. pauxillum] minus: pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. LXX: Mater vestra Chethaea, et pater vester Amorrhaeus, soror vestra senior Samaria: haec et filiae ejus quae habitant a sinistris tuis et soror tua junior te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae ejus: et nec sic quidem in viis ejus ambulasti, neque secundum iniquitates illius egisti paulo minus, et transgressa es eas in omnibus viis tuis. Supra dixerat: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chethaea; hic ordine et numero commutato: Mater vestra Chethaea, et pater vester Amorrhaeus. Cum enim scelera profecerint, scinduntur in partes; et unione deserta, in turbam proficiunt ac multitudinem, quae cum Jesu non valet ad montana conscendere. Sorores autem Jerusalem Samariam, et Sodomam quarum altera a sinistris, altera a dextris est, etiam secundum intelligentiam corporalem si de templo Jerusalem Orientem aspicias, approbabis. Majorque dicitur Samaria, quia prior peccavit, et ab Assyriis ducta est in captivitatem: et minor ac junior Sodoma, quae refertur ad gentium turbam. Alioquin eo tempore Sodoma non erat, quae prius quam in Scripturis legamus Jerusalem, cum Gomorra, Adama et Seboim, divino fuerat igne deleta (Genes. XIX). Media autem inter duas sorores Jerusalem, quae alio nomine appellatur Juda, a Chaldaeis ducta est in Babylonem: multoque Jerusalem sceleratiora peccavit quam Samaria et Sodoma, in 180 templo adorans idolum Zeli, et postea Dei Filium interficiens. Porro secundum tropologiam, Samaria et Sodoma, id est, haeretici et Ethnici, saepe leviora committunt, quam hi qui putantur Jerusalem, hoc est, Ecclesiastici. Unde ad Corinthios dicitur, qui credebant quidem in Christum, sed malis operibus premebantur: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes quidem, ita ut uxorem patris quis habeat (I Cor. V, 1), et caetera. Solent haeretici, qui tamen vetus suscipiunt Instrumentum, tres naturas ex hoc loco intelligere, spiritualem, animalem, atque terrenam. Et spiritualem referunt ad Jerusalem; animalem, ad Samariam; terrenam, ad Sodomam. Quos breviter interrogemus, quomodo tres naturae, spiritualis, animalis, et terrena, quae utique inter se diversae sunt, unam matrem et unum patrem habere dicantur? quod figmento eorum non congruit. Et quomodo animalis, et terrena natura, juxta hunc eumdem prophetam restituantur in antiquum statum, id est in spiritualem? quod et ipsum eorum rationibus contrarium est. Quod autem Samaria intelligatur in haeresibus, et in Osee propheta, et in multis aliis locis, praecipueque illo testimonio comprobatur: Vae qui despiciunt Sion, et qui confidunt in monte Samariae, vindemiaverunt principia gentium (Amos VI, 1). Omnes enim haeretici despiciunt Sion, quae interpretatur, specula, et refertur ad Ecclesiam; et confidunt sibi in monte Samariae, in superbia videlicet dogmatum perversorum, quae putant esse sublimia, et per has praedicationes fraudulentas, vindemiant atque populantur principia gentium; ut miraculo doctrinarum, potentes quosque gentilium ad errorem haereticum pertrahant. (Vers. 48, 49.) Vivo ego, dicit Dominus: quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filiae ejus, sicut fecisti tu et filiae tuae. Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus; et manum egeno et pauperi non porrigebant. Et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me, et abstuli eas sicut vidisti [Al. vidi]. Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non 181 peccavit; sed vicisti eam sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es. LXX: Vivo ego, dicit Adonai Dominus: sic fecit Sodoma soror tua haec, et filiae ejus sicut fecisti tu et filiae tuae. Verumtamen fuit iniquitas Sodomae sororis tuae superbia in saturitate panum, et in abundantia, Deliciis affluebat ipsa et filiae ejus ÷ hoc habebat ipsa et filiae ejus ** et manum pauperis et egeni non assumebant, et gloriabantur magnifice, et fecerunt iniquitates in conspectu meo, et abstuli eas sicut vidisti. Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit, et multiplicasti iniquitates tuas super eas: et justificasti sorores tuas in omnibus iniquitatibus tuis, quas operata es. Quod posuere LXX, hoc habebat ipsa et filiae ejus, in Hebraico non habetur. In veteri Testamento Dei juramentum est: Vivo ego, dicit Dominus (Num. XIV, 21). In novo autem: Amen, amen dico vobis (Joan. XIII, 16). Sin autem hoc commune cum caeteris est: Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, non est Deus mortuorum, sed viventium (Marc. XII, 16, 27). Et in alio loco: Placebo Domino in regione viventium (Psal. CXIV, 9): quaerimus, qua ratione commune vocabulum proprie sibi vindicet Deus. Sed quomodo dicitur, arbor bona, et bonus homo, et bonus pastor, et bonus servus (Luc. XVIII); nemo autem absolute bonus, nisi solus Deus: sic cum angeli caeteraeque virtutes, patriarchae quoque et prophetae, atque apostoli sint viventes comparatione Dei omnipotentis, mortui appellantur. Quis est enim homo qui vivit, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII, 49)? Unde et apostolus Paulus de Deo: Qui solus, inquit, habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16). Et de fonte viventium: Vita, inquit, nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Iste igitur qui jurat, et loquitur: Vivo ego, dicit Dominus, describens Sodomae, et filiarum ejus scelera, primam superbiam posuit, proprium diaboli, primumque peccatum. Unde idem Apostolus: Ne inflatus, ait, superbia, in judicium incidat diaboli (I Tim. III, 6), propter quam de coelo corruit. Dixerat enim: Fortitudine faciam, et sapientia intelligentiae auferam terminos gentium, et robur earum devastabo, et commovebo civitates habitatas, et orbem terrarum totum apprehendam manu sicuti nidum, et sicut confracta 182 ova auferam (Isai. X, 13, 14). Et: Superbis Deus resistit; humilibus autem dat gratiam (Jacob IV, 6). Legimus et in alio loco: Quid superbis, terra et cinis? Et Evangelium refert Pharisaei superbiam, publicani humilitate superatam (Luc. VIII): cujus seminarium est saturitas panum, et rerum omnium abundantia, et otium; sive ut LXX transtulerunt, deliciarum luxuriaeque opulentia. Dives ille in Evangelio purpuratus (Luc. XVI) nihil aliud refertur habuisse criminis, nisi quod opibus et divitiis affluens, in tantam eruperat superbiam, ut manum egeno et pauperi Lazaro non porrigeret: et sic oblitus sit conditionis suae, ut ne hoc quidem misero daret, quod projiciendum erat. Ob quam causam et in alio loco scribitur: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Superbia, saturitas panis, rerum omnium abundantia, otium et deliciae, peccatum Sodomiticum est, et propter hoc sequitur Dei oblivio, quae praesentia bona putat esse perpetua, et numquam sibi necessariis indigendum. Quapropter et lege praecipitur: Attende, ne comedens et bibens et saturatus, aedificatis domibus optimis, habensque oves et boves, argentum, et aurum, obliviscaris Domini Dei tui (Deut. VIII, 11). Et in alio loco de Israel scriptum est: Manducavit et bibit, et saturatus est, et impinguatus, et calcitravit dilectus (Deut. XXXII, 15). Quod sciens et sapientissimus omnium Salomon in Proverbiis deprecatur: Tribue mihi necessaria et quae sufficiant: ne saturatus mendax fiam, et dicam: quis me videbit? aut pauper effectus, furer et pejerem nomen Dei mei (Prov. XXX, 8, 9). Quodque sequitur: et justificasti sorores tuas in cunctis abominationibus tuis, quas operata es, non simpliciter justas Sodomam et Samariam esse decernit, sed comparatione deteriorum: quomodo et Publicanus, de quo supra diximus, non absolute justus dicitur, sed collatione pejoris. Et tamen cum tales sint Sodoma et Samaria, ne dimidium ( Al. dimidiam) quidem peccaverunt comparatione Jerusalem. Servus enim qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47). Et: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Porro quod pro deliciis (Al. divitiis) otium in Hebraico continetur, sciendum ad illum sensum pertinere: In 183 desideriis est omnis anima otiosi; quod videlicet semper aliquid agendum sit: ne ager pectoris nostri, cessante manu, malarum cogitationum sentibus occupetur. (Vers. 52.) Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens illis [Al. ab eis]: justificatae enim sunt a te. LXX: Et tu sustine tormentum tuum in eo quod corruperis sorores tuas in peccatis tuis, quibus inique egisti super eas, et justificasti illas super te. Secunda post naufragium tabula est, cum peccaveris, erubescere; et non illi subjacere increpationi, quae contra Jerusalem dicitur: Facies meretricis facta est tibi: nescis erubescere (Jerem. III, 3). Portat autem tormentum suum, qui propria torquetur conscientia, et in isto saeculo sustinet propria voluntate cruciatum, ne aeterna tormenta sustineat (Genes. IV). Corrumpimusque fratres nostros, vel sorores peccatis nostris, quando per nostra peccata ad majora scelera provocantur. Quod dico, ita fiet manifestius: Finge aliquem in sacerdotali culmine constitutum non bene vivere, et deturpare operibus dignitatem. Nonne imitatione vitiorum ejus, laicus frater corrumpitur? Nam et qui unum de minimis scandalizaverit, mola collo alligata, praecipitatur in profundum (Matth. XVIII, 6). Sorores quoque Jerusalem Sodoma, et Samaria justificantur: non quo per se justae sint, sed ut diximus, comparatione pejoris. Ergo et tu confundere; et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas. Septuaginta: Et tu confundere, et suscipe ignominiam tuam: eo quod justificaveris sorores tuas. Confusionem sequitur ignominia: ignominiam correptio: correptionem consolatio: consolationem salus: juxta illud Apostoli: Tribulatio operatur patientiam: patientia probationem: probatio spem: spes autem non confundit (Rom. V, 3-5). Haud dubium quin in futurum: quia in praesentiarum sua per confusionem peccata delevit. Tale quid et illud Evangelii sonat: Est confusio quae ducit ad mortem, et est confusio quae ducit ad vitam (Eccli. IV, 25). Spiritus quoque sanctus peccatores hortatur in Psalmis: Confundantur et revereantur omnes inimici mei: convertantur retrorsum, et confundantur valde velociter (Psal. XXXIX, 15). Scriptum est 184 et alio in loco: Dic tu primum peccata tua, ut justificeris (Isa. XLIII, 26, sec. LXX). Et rursum: Justus accusator sui est in principio sermonis (Prov. XVIII, 17). Non igitur mirum si provocetur Jerusalem ad confusionem, et ignominiam; quae intantum peccaverit, ut justificaret sorores suas: cui deinceps dicitur: Et tu, et filiae tuae revertimini in antiquum statum.

(Vers 53, 54.) Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae, et filiarum ejus: et convertam reversionem [Al. conversionem] tuam in medio earum, ut portes ignominiam tuam, et confunderis [Al. confundaris] in omnibus quae fecisti consolans eas. LXX: Et convertam conversiones earum conversione Sodomorum et filiarum ejus, convertam conversionem Samariae, et filiarum ejus, et convertam conversionem tuam in medio earum, ut portes tormentum tuum: et habeas ignominiam ex omnibus quae fecisti, ut me ad iracundiam provocares. Grandis profectus Jerusalem, ut post confusionem, et ignominiam, quam illatam sibi Dei judicio libenter excepit atque portavit dicens: Iram Domini sustinebo, quoniam peccavi ei, promittatur ei restitutio in antiquum statum. Sed tamen quoniam comparatione scelerum ejus, justificata est Sodoma, et Samaria, quarum altera a dextris, altera a sinistris est; primum restituitur conversio, sive captivitas Sodomae, ut interpretatus est Aquila: secundo captivitas Samariae, ut idem Aquila et Symmachus transtulerunt: et novissima restituetur Jerusalem, quae majore fuerat iniquitate depressa, et peccatrices sorores comparatione sui justas esse monstraverat. Cui enim dubium, quin inter tres peccatores, immo impios, gentilem, haereticum, ecclesiasticum, multo majoribus poenis dignus sit, qui majoris fuerit dignitatis? Potentes enim, ut diximus, potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Qui autem minimus fuerit, dignus est misericordia. Et servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47). Unde et Petrus: Tempus, inquit, est ut incipiat judicium a domo Domini (I Pet. IV, 17). Et in hoc eodem propheta praecipitur secures habentibus: A sanctis meis incipite (Supra IX, 6), ut extrema Jerusalem, 185 sororibus ante conversis et restitutis in pristinum statum, portet ignominiam suam, et confundatur, et erubescat super his quae peccaverat, et in omnibus consoletur sorores suas, dum graviora sustinet (Jerem. VI). Vel certe ideo confundatur et erubescat, quia Deum ad iracundiam provocarit. Ex quo perspicuum est, non esse naturalem iram Dei, sed nostris vitiis clementissimum et mansuetissimum Deum ad iracundiam provocari, dicente Apostolo: An divitias bonitatis ejus, et sustentationis, et patientiae contemnis: ignorans quia bonitas Dei ad poenitentiam te provocat? Secundum duritiam autem tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram (Rom. II, 4, 5), quam Deus naturaliter non habet. Unde et in alio loco scriptum est: Emisisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam (Exod. XV, 7). Quod enim conjunctum est, et in uno corpore copulatum, mitti non potest, sed illud quod extra corpus est. Verbi gratia, lancea, telum, sagitta, gladius. Legimus et in Evangelio (Matth. X, 15), tolerabilius fore terrae Sodomorum in die judicii, quam ei quae apostolos non receperit. (Vers. 55.) Et soror tua Sodoma et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam. Et Samaria, et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam. Et tu et filiae tuae revertemini [Al. revertimini] ad antiquitatem vestram. LXX: Et soror tua Sodoma, et filiae ejus restituentur sicut fuerant a principio: et Samaria, et filiae ejus restituentur sicut fuerant a principio. Et tu et filiae tuae restituemini, sicut fuistis ab initio. Judaei inter caeteras fabulas, et interminabiles genealogias, et deliramenta quae fingunt, etiam hoc somniant, in adventu Christi sui, quem nos Antichristum scimus, et in mille annorum regno, Sodomam esse restituendam, in antiquum statum, ita ut sit quasi paradisus Dei, et quasi terra Aegypti; et Samariam pristinam recipere felicitatem, ut de Assyriis revertantur in terram Judaeam (IV Reg., XVII, XVIII). Legimus enim decem tribus captas a Phul, et Salmanassar, et Teglathphalassar regibus Assyriorum, et usque hodie ibi esse captivas. Jerusalem quoque tunc esse fabricandam, et omnes filias ejus, urbes videlicet, et viculos, et castella, quae sub ipsius futura sint potestate, florituras ut prius floruerunt, et ipsam Jerusalem auro et argento, et pretiosis lapidibus exstruendam, de qua 186 et Isaias vaticinetur: Constituam judices tuos sicut prius, et consiliarios tuos sicut a principio, et post haec vocaberis civitas justitiae, mater civitatum, fidelis Sion (Isa. I, 26); et nostra loquatur Apocalypsis (Apoc. XXI): Et David cantat: Bene fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et aedificentur muri Jerusalem (Ps. L, 20). Et in alio loco: Aedificabuntur civitates Judae, et habitabunt, et commorabuntur ibi, et semen eorum in aeternum dirigetur (Ps. LXVIII, 36). Nos autem horum perfectam scientiam, Dei judicio relinquentes, immo liquido confitentes [ Al. confidentes], post secundum adventum Domini Salvatoris, nihil humile, nihil futurum esse terrenum; sed regna coelestia quae primum in Evangelio promittuntur, hoc dicimus, quod in Ecclesiae statu, cuncta completa sint, et quotidie compleantur. Sodoma revertitur in antiquum statum, quando naturae suae reddita gentilis prius, et impia anima intelligit Creatorem. Samaria recipit antiquam beatitudinem, haereticorum errore contempto, et juncta doctrinae, et fidei Christianae. Cumque illae reversae fuerint, et Jerusalem, visio pacis, quae interpretatur Ecclesia, revertetur in pristinum statum. De qua scriptum est: Factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV, 2); et: Jerusalem quae aedificatur ut civitas: cujus participatio ejus in idipsum (Ps. CXXI, 3); et in Apostolo: Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 25); et in eodem: Accessistis ad Sion montem, et ad civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem, et millia angelorum frequentium [Al. frequentiam ] (Hebr. XII, 22). Et revertitur cum filiabus suis, quae in toto orbe dispersae sunt. De quo plenius in Isaiae explanationibus disseruimus. (Vers. 56 seqq.) Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum, quae ambiunt te per girum. Scelus tuum, et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus. LXX: Nisi fuissent Sodoma soror tua ad audiendum in ore tuo in diebus superbiae tuae antequam revelarentur malitiae tuae, sicut nunc est filiarum Syriae, et nisi hoc fuisset, quid factum esset tibi, et omnium in circuitu tuo filiarum alienigenarum, quae circumdant te per girum? impietates tuas, et iniquitates tuas tu porta. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: 187 Quia non fuit Sodoma soror tua in auditu per os tuum in die superbiae tuae, antequam revelaretur ignominia tua, sicut in tempore opprobrii filiarum Syriae, et omnium quae in circuitu tuo sunt filiarum Palaestinarum, quae te ambiunt per gyrum. Scelus tuum et nefas tuum tu portabis. Theodotio hoc modo: Et non erat Sodoma soror tua in auditu oris tui, in die superbiae tuae, antequam revelaretur malitia tua: sicut tempus opprobrii filiarum Syriae, et omnium per circuitum ejus filiarum alienigenarum, quae abominantur te per gyrum. Fornicationem tuam, et contaminationes tuas, tu portasti, dicit Adonai Dominus. Editioni Aquilae congruit nostra translatio; quas omnes posui, ut ex collatione cunctarum, alicujus sensus possimus reperire vestigium, et interim absque aliorum praejudicio, sic nobis videtur lectionis ordo reddendus: In diebus superbiae tuae, quando peccabas, non es recordata eversionis Sodomae sororis tuae, antequam pateret malitia tua, quae hoc tempore revelata est in tantum, ut cunctis urbibus Syriae et Palaestinae quae in circuitu tuo sunt, fieres opprobrium. Quia igitur vicisti in scelere sororem tuam, nec ejus exemplo territa es, ne similia sustineres, et prohiberes pedem tuum: nunc autem revelata est ignominia tua, Dei ausculta sententiam. Vel porta juxta Septuaginta: vel portasti, juxta Aquilam, et Theodotionem: vel portatura es, juxta Symmachum, scelus et ignominiam tuam, ut postquam poenas pro sacrilegio sustinueris, veniam non ex pacto tuo, sed ex mea clementia consequaris. Syria Hebraeo sermone dicitur ARAM ( ), quae interpretatur, sublimitas. Et juxta explanationem illius loci Isaiae prophetae, in quo Aram, et Ephraim consentiunt contra Judam, et Jerusalem, ethnicoru arguta sapientia, et quae sibi sublimitatem scientiae repromittat, juncta malitiae haereticorum, impugnat Judam, in quo vera confessio est, et non potest praevalere. Hic quoque eadem arrogantia Syriae, id est, philosophorum cum filiabus alienigenarum, in quibus multiplex diversorum in gentibus dogmatum error ostenditur, illudit Jerusalem, et opprobrio habet eam, cujus vitiis superata est. (Vers. 59 seqq.) 188 Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum. Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae: et suscitabo tibi pactum sempiternum. Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis cum receperis sorores tuas tecum majores cum minoribus tuis: et dabo tibi eas in filias, sed non ex pacto tuo. Et suscitabo tibi pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus, ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua: cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus. LXX: Haec dicit Adonai Dominus: Et faciam in te sicut fecisti, sicut despexisti haec, ut praeterires testamentum meum. Et recordabor ego testamenti mei, quod feci tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi testamentum sempiternum, et recordaberis viae tuae, et despicieris cum receperis sorores tuas te majores cum junioribus tuis, et dabo eas tibi in probationem, et non ex testamento tuo, et suscitabo ego testamentum meum tecum, et cognosces quia ego Dominus: ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os a facie ignominiae tuae, cum propitius fuero tibi juxta omnia quae fecisti, dicit Dominus Deus. Ideo tibi dixi: scelus tuum et ignominiam tuam tu porta, sive portasti, aut portatura es; ut recipias quod mereris: quia despexisti juramentum meum, et irritum fecisti pactum meum. Cum autem fuerit expletum, ego occidam, et ego vivificabo: ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39): tunc recordabor pacti mei, quod olim tecum habui. Et suscitabo tibi pactum, nequaquam Legis quod praeteriit, sed pactum Evangelii sempiternum: ut cum recordata fueris viarum tuarum, et receperis sorores tuas majores, vel minores Samariam et Sodomam earumque socias, tribuam tibi eas in filias, sive in probationem ( oportet enim (I Cor. XI, 19) et haereses esse, ut probati quique manifesti fiant ), non ex tuo merito, sed ex mea misericordia, et tunc scias quod ego sim Dominus; et recorderis beneficiorum meorum, et confundaris, et dicas juxta Apostolum: Qui non sum dignus vocari Apostolus: quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua. Sanctorum enim est aperire os juxta 189 Apostolum qui ait: Os meum ad vos patet, o Corinthii (II Cor. VI, 11): et Domini Salvatoris, qui aperiens os suum, docebat eos (Matth. V), dicens et in psalmo: Aperiam, inquit, in parabolis os meum (Ps. LXXVII, 2). Peccatori autem dicitur: Peccasti: quiesce (Genes. IV). Et: Ut quid tu assumis testamentum meum per os tuum (Ps. XLIX, 16)? Et: Non est pulchra laudatio in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Sanctusque meretur audire: Aperi os tuum, et implebo illud (Ps. LXXX, 11). Ex quo intelligimus, etiam cum per misericordiam Dei receperimus pristinam gloriam, immo acceperimus pactum Evangelii sempiternum, postquam placatus fuerit nobis Dominus in omnibus quae fecimus, memoriam praeteriti nos habere peccati, et semper os claudere, quia non ex operibus nostris, sed ex Dei gratia salvati sumus. (CAP. XVII) (Cap. XVII.--Vers. 1 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, propone aenigma, narra parabolam ad domum Israel, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. Summitatem frondium ejus evellit, et transportavit eam in terram Chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam. Et tulit de simine terrae, et posuit illud in terra pro semine ut firmaret radices super aquas multas, in superficie posuit illud. Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem humili statura: respicientibus ramis ejus ad eam et radices ejus sub illa erant. Facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, narra narrationem, et dic parabolam ad domum Israel, et dices: Haec dicit Adonai Dominus: Aquila magna magnarum alarum, longo ductu plena unguium quae habet ductum intrandi in Libanum, et tulit electa cedri. Summitates teneritudinis avellit, et attulit eas in terra Chanaam. In civitate murata posuit illud, et tulit de semine terrae, et dedit illud in campo plantationem super aquas multas: ut respiceretur, posuit illud: ortumque est, et factum in vineam infirmam et parvulam magnitudine, ut tantum apparerent 190 rami ejus sub ea, et radices illius subter illam erant. Et facta est in vineam magnam, et fecit propagines, et extendit ramos suos. Quando prophetae dicitur: Propone aenigma, narra parabolam, sive ut LXX transtulerunt: narra narrationem, et dic parabolam, ostenditur obscurum esse quod dicitur. Nulli enim dubium, aenigma, et parabolam aliud proferre in verbis, aliud tenere in sensibus. Et Salvator enim ad populum loquebatur in parabolis, quas secreto apostolis disserebat. Ergo aenigma, et parabolam ita debemus intelligere, quasi aenigma, et parabolam Duae autem in praesenti Ezechielis prophetia Aquilae proponuntur. De prima nunc dicendum est: de altera in consequentibus disseremus. Et interim simplicem carpamus historiam. Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, sive ut vertere Septuaginta, plena unguium, Nabuchodonosor rex Chaldaeorum est, de quo et Osee loquitur: Quasi aquila super domum Dei (Osee VIII, 1). Iste multis imperans nationibus, et innumerabili vallatus exercitu, venit super domum Dei, haud dubium quin templum significet: sive ut nunc Scriptura dicit, ad Libanum, de quo loquitur Zacharias: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt (Zach. XI, 12). Et crebro templum quod erat inclytum atque sublime, in Scripturis sanctis Libanus appellatur. Tulitque medullam cedri, et summitatem frondium ejus evellit, et transportavit eam in terram Chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam. Pro negotiatoribus, sive negotiationibus, muratam Septuaginta transtulerunt. Indicat autem Jechoniam regem Juda, quem cepit Nabuchodonosor cum matre sua et principibus populi, cunctisque opibus Jerusalem, et vasis templi; et transtulit in Babylonem, quae est in terra Chanaan, ibique consenuit. De cujus postea genere, sicut Matthaei Evangelistae Scriptura testatur (Matth. I), Dominus et Salvator noster natus est per Salathiel 191 et Zorobabel. Qui protulit de semente ejusdem terrae, id est, de stirpe regia, Matthanian patruum Jechoniae, cujus vertit nomen, et vocavit eum Sedeciam, et posuit regem in Jerusalem, multisque praefecit populis. Et tamen in superficie posuit illum, nec potestatem ejus alta imperii radice firmavit: sed posuit eum, ut respiceretur, et sub potestate esset Babylonia, sive humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam: ut praeesset quidem populis Judaeorum; sed respiceret ad Babylonii jubentis imperium. Hoc est enim quod Scriptura dicit: Humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, subaudiatur, aquilam. Quod apertius vertere Septuaginta, ortumque est quod plantatum fuerat, et factum est in vineam infirmam et parvulam: ut tantum apparerent rami ejus, ut videretur quidem habere regnum, sed ipsum regnum ejus humile atque infirmum, Babylonii principis regeretur arbitrio. Hoc interim de praesenti capitulo, cui subnectamus et reliqua. (Vers. 7 seqq.) Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis. Et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui. In terra bona, super aquas multas plantavit eam: ut faciat frondes, et portet fructum, et [Vulg. ut] sit in vineam grandem. Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? Nonne radices ejus evellet, et fructum ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet, et non in brachio grandi, neque in populis multis [Vulg. populo multo] ut evelleret eam radicitus? Ecce plantata est, ergone prosperabitur? Nonne cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur, et in areis germinis sui arescet? LXX: Et facta est aquila altera grandis magnarum alarum, plurimis unguibus: et ecce vinea haec implicata erat ad eam, et radices ejus ad illam, et ramos suos extendit ad illam, ut irrigaret eam cum gleba plantationis suae. In campo bono, super aquam multam ipsa impinguata est: ut faceret germina et afferret fructum, et esset in vineam grandem. Propterea dic: Haec dicit Adonai Dominus: Si dirigetur? Nonne radices teneritudinis ejus, et fructus illius computrescent, et arescent omnia quae ex ea orta sunt? Et non in brachio 192 magno, neque in populo multo, ut evellat eam a radicibus suis: et ecce impinguatur. Numquid dirigetur? Nonne statim ut tetigerit eam ventus urens, arescet, ac siccabitur ariditate: cum gleba germinis sui arescet? Aquila secunda, id est, altera, et ipsa magna, plena plumis, multorum unguium, propter rapacitatem, et vastationem gentium plurimarum, rex Aegypti est Pharao. Et ecce vinea ista subauditur rex Sedecias, qui a Nabuchodonosor in Jerusalem fuerat constitutus, coepit, inquit, mittere propagines suas ad eam, id est, ad regem Aegyptiorum, legatos dirigere, et ab eo contra regem, cui subditus erat, auxilium postulare. Hoc est enim quod Scriptura nunc dicit, ut irrigaret eam de areolis germinis sui. Quae in terra bona a Nabuchodonosor plantata erat, ut faceret frondes, et afferret fructum, et cresceret in vineam latiorem: propterea jubetur prophetae, ut loquatur ad vineam, quae a Nabuchodonosor plantata fuerat, et ramos suos ad aquilam Aegyptiam miserat: numquid propserabitur quia hoc facere conata est, et non statim omnes propagines ejus, et palmites siccabuntur? Et non, inquit, in brachio grandi, neque in populo multo? Fugiens enim Sedecias, et regis Aegyptii auxilio destitutus, a ducibus Nabuchodonosor in desertis Hierichontiis [ Al. Hierichuntis] comprehensus est: et cuncti ejus socii huc illucque dispersi sunt, sicut in volumine Regum et Paralipomenon, et Jeremiae scriptum est (IV Reg. XXV, Jerem. XXXIX). (Vers. 11 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem. Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus, et accipiet ab eo jusjurandum: sed et fortes terrae tollet, ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum ejus, et servet illud. Qui recedens ab eo, misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum. Numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit haec? Et qui solvit pactum, numquid effugiet? Vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur 193 Et non in exercitu grandi, neque in populo multo faciet contra eum Pharao praelium in jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas. Spreverat enim juramentum, ut solveret foedus. Et ecce dedit manum suam: et cum omnia haec fecerit, non effugiet. Hoc est aenigma, haec est parabola, quod sub duabus aquilis et vinea, duos reges Babylonis et Aegypti Scriptura monstraret; et regem Sedeciam, qui contra jusjurandum, deserta amicitia Nabuchodonosor, se ad regem Aegyptium transtulit. Feriet, inquit, cum eo foedus, et accipiet ab eo jusjurandum, ut custodiat pactum ejus, et servet illud. Qui dissolvit, ait, pactum, numquid effugiet? Ex quo discimus, etiam inter hostes servandam fidem, et non considerandum cui, sed per quem juraveris. Multo enim fidelior inventus est ille, qui propter nomen Dei tibi credidit, et deceptus est, te qui per occasionem divinae majestatis hosti tuo, immo jam amico, es molitus insidias. Quoniam, inquit, in loco regis qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. Legimus enim Sedeciam captum, ductum esse in Reblatha, ibique interfectis filiis excaecatum; et instar ferae clausum cavea, translatum in Babylonem (IV Reg. XXV). Unde et Scriptura cum videatur sibi esse contraria, tamen in utroque verissima est. Dictum enim erat ad Sedeciam: Et intrabis Babylonem, et non videbis eam (Jerem. XXXIV, 4). Intravit enim, quia ductus est Babylonem, et non vidit, quia fuerat excaecatus. Hoc autem quod sequitur: Et non in exercitu grandi, neque in populo multo faciet contra eum Pharao praelium; in jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas: dupliciter intelligitur, sive rex Aegyptius contra Nabuchodonosor regem Babylonis veniens, non poterit praeliari, neque cum parvo exercitu tantae resistere multitudini: sive ipse Sedecias expugnabitur a Pharaone, a quo speravit auxilium: non quo Pharao eum expugnaverit, vel hoc alicubi Scriptura testetur; sed quo expugnatio Nabuchodonosor, per occasionem sit facta regis Aegyptii: nec iste visus sit expugnare Jerusalem, qui obsidebat, sed ille in quo Sedecias frustra speraverat. Ecce, inquit, 194 dedit manum suam regi Aegypti, et tradidit se; et perjurii contra Deum commisit sacrilegium. Numquid, ait, proderit ei? Et cum omnia haec fecerit, non effugiet. (Vers. 19 seq.) Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus. Et extendam [Vulg. expendam] super eum rete meum, et comprehendetur sagena mea: et adducam eum in Babylonem, et judicabo illum ibi in praevaricatione qua despexit me. Et omnes profugi ejus, cum universo agmine [Vulg. addit suo] in gladio cadent, residuique in omnem ventum dispergentur: et scietis quia ego Dominus locutus sum. Sententia saecularis est: . . . . . dolus, an virtus, quis in hoste requirat? Quam solent nobis opponere, qui dicunt hostes fraude decipiendos. Cui ut acquiescamus, multo pejus fecit Sedecias: non enim hostem decepit, sed amicum, cui foedere Domini fuerat copulatus. Ergo quamdiu non jures, et pactum non ineas sub nomine Domini, prudentiae est, et fortitudinis, vel decipere, vel superare adversarium utcumque potueris. Cum autem te constrinxeris juramento, nequaquam adversarius, sed amicus est qui tibi credidit: et sub occasione jusjurandi, id est Dei nuncupatione, deceptus est. Propterea Scriptura nunc dicit: Juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus. Ac ne putaremus juramentum et foedus, et pactum, regis esse Babylonii, vel Sedeciae qui fecerat, sequitur: In prevaricatione qua despexit me. Ergo qui contemnit juramentum, illum despicit per quem juravit: illique facit injuriam, cujus nomini credidit adversarius. Propter quam causam expandam, inquit, super eum rete meum, et comprehendetur sagena mea, et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum illic. Quidquid igitur contra Sedeciam fecit Nabuchodonosor, non suis fecit viribus, sed ira Dei, in cujus nomine fuerat pejeratum. Secundum an agogen, licet violenta videatur interpretatio, hoc sciendum, quod quomodo caetera animantia, et ad bonam et ad malam partem referri solent; ita et de aquila, et de leone. In bonam partem dicitur: Catulus leonis Juda (Genes. XLIX, 9). In contrariam: Adversarius noster diabolus quasi leo rugiens circuit (II Petr. V, 8). Et illud in psalmo: Insidiatur in 195 absconditis, sicut leo in cubili suo: insidiatur ut rapiat pauperem (Ps. IX, 9). In bonam partem de aquila dicitur, quod justus dives effectus faciat sibi alas sicut aquilae, ut possit reverti in domum praecessoris sui. Et in Isaia scriptum est, quod justi pennas afferant sicut aquilae (Isa. XL): currant et non lassentur: ambulent, et non esuriant. Recte autem ille qui dixerat: Fortitudine faciam, et sapientia intelligentiae auferam terminos gentium, et vires earum depraedabor: et commovebo civitates quae habitantur, et orbem terrarum universum apprehendam manu quasi nidum, et sicut confracta ova (Ibid., X, 13, 14), nunc sub persona aquilae describitur: quod nequaquam velit de Libano, qui interpretatur candor, et refertur ad thymiama, parvula atque humilia virgulta perstringere, sed summitates cedrorum, et de principibus, ac de stirpe regia, juxta illud Abacuc: Escae ejus electae (Abac. I, 16). Ponitque testamentum, cum his quos ceperit, ut regi Babylonio colla submittant, et impleant illud quod Apostolus loquitur: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Et in alio loco: Quos tradidi, inquit, Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V). Non debemus ergo, si forsitan ob aliquod peccatum de congregatione fratrum et de domo Dei ejicimur, reluctari: sed aequo animo latam in nos ferre sententiam, et dicere cum Propheta (Mich. VII, 9), Iram Domini sustinebo, quoniam [Al. qui] peccavi ei, donec justificet causam meam, et caetera. Et frequenter evenit, ut alteri subditi ad alterum transeamus, qui nobis suum repromittat auxilium; nec faciat in pristina sententia permanere. Quod omni ratione vitandum est, ne siccentur palmites nostri et germina arescant: et contra pactum Dei facere credamur. (Vers. 22 seqq.) Haec dicit Dominus [Vulg. addit Deus]: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam de vertice ramorum ejus; tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem: in monte sublimi Israel plantabo illud. Et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam, et habitabunt sub ea omnes volucres: universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit. Et scient omnia ligna regionis, quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et elevavi [Vulg. exaltavi] lignum humile, et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum, ego Dominus locutus sum 196 et feci. LXX: Quia haec dicit Adonai Dominus: Et auferam ego de electis cedri de vertice + et dabo de capite ramorum ejus ** de corde eorum auferam, et plantabo super montem excelsum, et suspendam illud in monte sublimi Israel, et plantabo, et afferet germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam, et requiescet sub ea omnis avis, et omne volatile sub umbra ejus requiescet ÷ et rami ejus restituentur ** et scient omnia ligna campi, quia ego Dominus qui humilio lignum excelsum, et exalto lignum humile: et arefacio lignum viride, et germinare facio lignum aridum. Ego Dominus locutus sum et facio. Hoc quod in Septuaginta legitur: Et dabo de capite ramorum ejus, de Theodotionis editione additum est. Rursumque quod sequitur: Et rami ejus restituentur, obelo praenotandum est, quia in Hebraico non habetur. Verus Nabuchodonosor propterea sumit de medulla cedri sublimis, de vertice ramorum ejus, ut sit regnum ejus humile, et non elevetur. Dominus autem Deus Pater omnipotens, qui locutus est ad Ezechielem, tollit de stirpe regia, et de genere David; et plantat super montem excelsum et eminentem, qui loquitur in psalmo: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Ps. II, 6). Defecerat enim princeps de Juda, et dux de Israel, donec veniret cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium (Genes. XLIX). Iste erupit in germen, et fecit fructum, et cedros omnes sua sublimitate superavit: ita ut habitent sub eo omnes volucres coeli, et cuncta volatilia illius protegantur umbraculo. De quo dicit Abacuc: Cornua in manibus ejus, ibi abscondita est fortitudo ejus (Abac. III); et qui congregare desiderat quasi gallina pullos suos sub alas suas (Matth. XXIII): ut omnia regionis ligna cognoscant quod ipse sit Dominus. Tropologice de credentibus loquens: Iste est qui Israel quondam sublime lignum humiliavit, et exaltavit humilem gentium populum, qui exsiccavit lignum viride Judaeorum, florens et germinans in Lege et Prophetis; et frondere fecit lignum aridum nationum: ut quod semper locutus est, opere compleret. Hoc idem significant [ Al. significans] Simeonis in Evangelio verba dicentis: Ecce hic positus est in ruinam, et resurrectionem multorum (Luc. II, 34). Et granum sinapis, quod cum minimum sit omnibus seminibus, postquam 197 creverit avium habitaculum est (Matth. XIII, 32). Quidam aliter interpretantur, lignum sublime humiliatum, et humile exaltatum, referentes ad passionem Domini Salvatoris. Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus aequalem se esse Deo: sed exinanivit se, formam servi accipiens (Philipp. VIII, 6, 7); et post resurrectionem, ipsum lignum postea sublimatum est, quod 198 prius virens, morte siccatum, et postea reviviscens, pristinum receperit virorem. Alii Judaice utrumque referunt ad Israel: quod primo adventu humiliatus sit et arefactus: et secundo restituatur in pristinum statum, impleto illo quod dicit Apostolus Paulus: Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Deut. V, 9, 10).