3 | 5 |
LIBER QUARTUS.
recensere121-122 Vellem, si fieri posset, Eustochium, explanationes in Ezechielem per singulos libros propriis texere prophetiis, et quod vaticinatione conjunctum est, nequaquam expositione dividere: ut facilior esset cursus dictantis pariter et legentis; longumque et immensum interpretationis iter certis spatiis separare, ut quasi titulis et indicibus, et, ut proprius loquar, argumentis ostenderem quid libri singuli continerent. Sed quid faciam, cum aliae prophetiae breves sint, aliae longae: ut saepe necessitate cogamur et plures in unum librum coarctare, et unam in multos dividere? Unde et nunc contra prophetas et prophetias, ad seniores quoque populi Israel et ad terram super quam inducuntur quatuor plagae pessimae, et de ligno vitis, quod cum fuerit abscisum, inutile est inter omnia ligna silvarum, catalogum etiam vitiorum Jerusalem volumus quarto libro comprehendere. Quem quia unius voluminis non patitur angustia, alteram partem ejus quinto volumini reservamus: prudentissimi lectoris sollicitudinem praemonentes, ut sciat quid nobis in hoc explanandum, et quid sibi legendum sit.
(CAP. XIII) (Cap. XIII.--Vers. 1, 2.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus. Hoc quod nos posuimus: Qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo, omisere LXX, et pro eo quod non habetur in Hebraeo, addiderunt, et prophetabis, et dices ad eos. Est autem sermo contra pseudoprophetas, qui decipiebant populum, et, contra Dei mandata, aliud prophetabant. Nec quempiam moveat, quod prophetae appellantur: hanc enim habet sancta Scriptura consuetudinem, ut unumquemque vaticinationis suae et sermonis prophetam nuncupet: sicut prophetae appellantur Baal, et prophetae idolorum, et prophetae confusionis. Unde et apostolus Paulus poetam Graecum prophetam vocat: Dixit quidam proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I). Et in Osee legimus: Sicut propheta insaniens homo portans spiritum (Osee IX, 7). Quidquid autem eo tempore Israelitico populo dicebatur, hoc nunc refertur ad Ecclesiam: ut prophetae sancti sint apostoli et apostolici viri. Prophetae autem mendaces atque furiosi, omnes haeretici; quorum principes ex suo corde confingant; qui autem ab eis seducti sunt, aliorum mendaciis acquiescant. (Vers. 3.) Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. LXX: Vae his qui prophetant de corde suo, et omnino non vident, relinquentes illud quod a nobis propositum est, qui sequuntur spiritum suum. Cum prophetarum nomen secundum regulam Scripturarum bonis malisque commune sit, in eo differunt, quod boni prophetae esse 123 dicuntur sapientes, mali autem stulti et insipientes: quorum alterum refertur ad ecclesiasticos viros, alterum ad omnes haereticos, qui Dei spiritum relinquentes sequuntur spiritum suum: quia nequaquam divino instinctu, sed proprio corde vaticinantur: unde et nihil vident. Qui autem sapiens est, non cordis sui cogitationes, sed Dei spiritum sequitur, juxta illud quod et in superioribus (Supra, I) animalia et rotae spiritum Dei sequebantur. Et propheta dicit: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Psal. XXVI, 11). Et in alio loco: Deduc me in semitam rectam (Ps. CXLII, 10). Et iterum: Spiritus tuus bonus ipse deducet me in terram (Psal. LIX). Et populo Dei, columna ignis et nubes erat dux in solitudine (Exod. XIII). Et Jeremias loquitur: Non laboravi sequens te (Jerem. XVII, 16). Quis autem haereticorum qui sequitur spiritum suum, non impingat in tenebris, et caecus caecos ducat in foveam? Unde licet sibi in mysteriis, immo orgiis suis plura ecclesiasticis doctoribus videre videantur, tamen nihil omnino vident: quia solem justitiae perdiderunt, frustraque imitantur eos, qui prius vocabantur Videntes, et quibus dicitur: Qui vides vade: recede in terram Juda; et in Bethel non prophetabis (Amos VII, 12, 13). Quamobrem visio Isaiae et Abdiae ponuntur in titulis. Et Dominus apostolis praecepit: Levate oculos vestros et videte (Joan. IV, 35). Et propheta suppliciter deprecatur: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Ps. CXVIII, 18). (Vers. 4 seqq.) Quasi vulpes in desertis prophetae tui, Israel, erunt [Vulg. erant]. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini. Vident vana, et divinant mendacium, dicentes, ait Dominus: cum Dominus non miserit eos, et perseveraverunt confirmare sermonem. Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis? et dicitis, ait Dominus, cum ego non sim locutus. LXX: Sicut vulpes in desertis prophetae tui, Israel [Al. addit. erant aut erunt]. Non steterunt in firmamento, et congregaverunt greges super domum Israel. Non resurrexerunt qui dicunt in die Domini: videntes mendacia, divinantes vana, qui dicunt, dicit Dominus, et Dominus non misit eos: et coeperunt suscitare sermonem. Nonne visionem falsam vidistis, et divinationes vanas locuti estis? Et dicebatis, dicit Dominus, et 124 ego non sum locutus. Dicamus primum juxta Hebraicum. Prophetae Israel vulpium similes sunt, quotidie domesticarum avium furta facientes: qui habitant, juxta Aquilam et LXX, in desertis; juxta Symmachum et Theodotionem, in parietinis atque ruinosis: qui non possunt ascendere ex adverso, neque murum pro domo Israel opponere. Legimus Aaron adversum ignem Israelis populum devorantem occurrisse et stetisse medium, et opposuisse murum pro salute populi (Num. XVI). Jeremiae quoque dicitur, ne occurrat Domino, neque stet contra iram ejus orationis perseverantia (Jerem. VII). Sicut enim murus hosti opponitur, et adversario occurri solet ex adverso contraque venienti: ita Dei sententia sanctorum precibus frangitur. Unde et Moysi dicitur: Dimitte me, et delebo populum istum. Cui enim dicitur: Dimitte me (Exod. XXXII, 10), ostenditur quod tenendi habeat facultatem. Isti stare non possunt in praelio in die Domini, ut pro populo precibus dimicent et resistant obsecrationibus sententiae Dei. Quia igitur vana conspiciunt, et divinant mendacium, et a Domino missos esse se dicunt, cum non sint missi ab eo, et perseverant in erroribus, et suum cupiunt firmare sermonem; arguuntur quod omnia sint cassa quae praedicant, suum mendacium Domini sermonem esse dicentes. Porro juxta Septuaginta hic sensus est: Omnes haeretici propter fraudulentiam ac nequitiam vulpium similes sunt, de quibus Salvator loquitur: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos (Matth. VIII, 20). Et de Herode scriptum est: Dicite vulpi huic (Luc. XIII, 32). Et de eisdem vulpibus quae parvulos simplicesque decipiunt, et populantur vineam Christi, Salomon loquitur: Capite nobis vulpes parvulas, dissipantes vineas (Cant. II, 15). Et in psalmo super his qui eorum fraudulentia supplantantur canitur: Introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Psal. LXII, 10, 11). Hi prophetae qui vulpium similes sunt, non steterunt in firmamento; nec cum Petro audire meruerunt: Tu es Petrus: et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Nec Moysi similes sunt, cui dictum est: Tu vero hic sta mecum (Deut. V, 31). Nec illius qui dicit: Statuit supra petram pedes meos; sed fluctuaverunt omni vento doctrinae. Nec steterunt in firmamento, de quo in octavo decimo psalmo 125 legimus: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Isti congregaverunt irrationabiles quosque, et propter nimiam innocentiam pecudum similes, contra domum Dei. Unde nunc dicitur: Et congregaverunt greges super domum Israel: nec surrexerunt ipsi, nec alios suscitare potuerunt; sed quaecumque egerunt et agunt, plena mendaciis sunt. Quodque sequitur: Et coeperunt suscitare sermonem, illud significat, quod velint quidem consurgere, et se ad excelsa sustollere; sed quod cupiant, implere non possint: diciturque eis: Nonne visionem falsam vidistis, et divinationes vanas locuti estis? Quodque sequitur, et dicebatis, dicit Dominus, et ego non sum locutus, in Septuaginta non habetur. (Vers. 8, 9.) Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos: ait Dominus Deus. Et erit manus mea super prophetas, qui vident vana, et divinant mendacium. In concilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur: nec in terram Israel ingredientur. Et scietis quia ego Dominus Deus. LXX: Ideo dic: Haec dicit Adonai Dominus. Quoniam verba vestra mendacia, et divinationes vestrae vanae: idcirco ecce ego super vos, dicit Dominus Deus, et extendam manum meam super prophetas qui vident mendacium, et qui loquuntur vana: in disciplina populi mei non erunt, nec in scriptura domus Israel scribentur, et in terram Israel non intrabunt: et scient quia ego Adonai Dominus. Sub prophetarum persona, sermo contra haereticos est, qui loquuntur vana et vident mendacium, et perseverant suam firmare doctrinam: quod ipse Dominus contra eos veniat atque consurgat, et extendat manum suam super illos ad percutiendum, et non contrahat ad parcendum; et comminatur, quod non sint in concilio populi Domini futuri, nec in Ecclesia ejus, sed in synagoga diaboli, nec scribantur in domo Israel. De quibus in alio loco dicitur: Super terram scribantur (Jerem. XVII, 13): non in terram Israel quae terra viventium est, 126 de qua nunc dicitur, nec in terram Israel ingredientur: sed in terram mortuorum et umbram mortis, ut postquam ista perpessi fuerint, separati a coetu populi Dei, intelligant quod ipse sit Dominus. Pro eo quod nos vertimus, in concilio populi mei non erunt, Septuaginta transtulerunt, in disciplina, sive in correptione populi mei non erunt. Alia enim adversariorum, alia filiorum correptio est. Unde et Jeremias: Corripe, inquit, nos, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore, ut nequaquam paucos nos facias. Effunde furorem tuum super gentes quae te ignoraverunt; et super regna quae nomen tuum non invocaverunt (Ibid. X, 24, 25). (Vers. 10 seqq.) Eo quod deceperint populum meum, dicentes: pax, et non est pax. Et ipse aedificabat parietem: illi autem liniebant eum luto absque paleis. Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit. Erit enim imber inundans: et dabo lapides praegrandes desuper irruentes, et ventum procellae dissipantem. Siquidem et ecce cecidit paries. Numquid non dicetur vobis, ubi est litura quam livistis? Propterea haec dicit Dominus Deus: Et faciam erumpere spiritum tempestatum in indignatione mea: et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes irae in consummationem. Et destruam parietem quem livistis absque temperamento, et aequabo eum terrae: et revelabitur fundamentum ejus, et cadet et consumetur in medio ejus: et scietis quia ego sum Dominus. Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento: dicamque vobis: non est paries: et non sunt qui liniunt eum. Prophetae Israel qui prophetant ad Jerusalem: et vident ei visionem pacis: et non est pax, dicit Dominus Deus. LXX: Quoniam deceperunt populum meum, dicentes: pax, pax, et non erat pax: et iste aedificabat parietem, et isti linunt eum stultitia. Dic ad eos qui linunt stultitia, cadet. Erit pluvia inundans: et dabo lapides magnos in juncturas eorum et cadent. Et spiritus auferens, et disrumpetur. Et ecce cecidit paries: et non dicent ad vos, ubi est litura vestra quam livistis? Propterea haec dicit Adonai Dominus: 127 Et disrumpam spiritum auferentem in furore meo, et pluvia inundans in ira mea erit: et lapides magnos in furore inducam in consummationem, et suffodiam parietem quem livistis, et cadet. Et ponam eum super terram, et revelabuntur fundamenta ejus, et cadet. Et consumemini cum increpationibus, et cognoscetis quia ego Dominus. Et complebo furorem meum super parietem: et super eos qui linunt eum, cadet: dixique ad vos: Non est paries, neque qui linunt eum Prophetae Israel: qui prophetant super Jerusalem, et qui vident illi pacem: non est pax eis, dicit Dominus Deus. Prophetae Israel, qui non erunt in concilio populi Dei, nec scribentur in scriptura domus Israel, nec terram repromissionis intrabunt, ideo ista patientur, quia deceperunt populum meum, pro rigore poenitentiae et conversionis injuria, pacem eis et prospera nuntiantes, secundum illud quod alibi dicitur: Pax, pax, ubi est pax (Jerem. VIII, 11)? Deus itaque metaphorice aedificabat eis per legis mandata sanctorumque prophetarum eloquia et comminationes, maceriam. Hoc enim verbum Hebraicum significat HIS ( ); ut omnem ab illis incursionem bestiarum et hostilem impetum submoveret, dum conversi ad Deum, hoc quasi muro et pariete firmissimo cingerentur. Pseudoprophetae vero non semel, sed frequenter pollicebantur eis pacem, hoc enim repetitus pacis sermo significat. Ipsumque parietem qui in sequentibus CIR appellatur, liniebant pseudoprophetae absque temperamento, ut interpretatus est Symmachus, hoc est, puro luto, et quod paleas non haberet, ut nec praebere posset aliquam fortitudinem. Ut vero LXX et Theodotio, linunt eum stultitia: Aquila autem verbum Hebraicum THAPHEL interpretatus est ἀνάλῳ, quod significat absque sale, de translatione transiens ad aliam translationem, ut quomodo cibus absque sale nullum habet saporem: ita et lutum absque paleis quibus firmatur et stringitur, nil roboris possit praebere parieti. Dic, inquit, ad eos 128 qui illis vana promittunt, et cassum pollicentur auxilium, quod casurus sit iste paries et haec maceria, et immittam imbrem vehementissimum, hostes videlicet saevissimos. Babylonios autem Chaldaeosque significat; et eosdem lapides grandinis desuper irruentes, omnia per metaphoram, quo instabilem maceriam subitus turbo subvertat et subruat; et postea dicatur eis, id est, pseudoprophetis, Ubi est litura quam levistis, et ubi est quod polliciti estis auxilium? Quidquid autem de pseudoprophetis diximus, et ad haereticos referri potest, quod omnia eorum Dei ira figmenta solvantur; et aedificatio pessimorum dogmatum, quae Spiritus sancti non habet condimentum, corruat, et usque ad fundamenta et pulverem dilabatur, et adaequetur ipsa maceria terrae, et cadat, et consumantur prophetae qui promittebant, et populus cui promittebatur in medio ejus: ut postquam compleverit indignationem suam, et dixerit eis: non est iste paries, hoc est, non est vestra defensio; et non sunt qui linunt eum, sed omnia vana sunt et in nihilum proficientia: tunc opere cognoscatis quod ego sim Dominus. Ut autem sciamus qui sint isti qui linunt parietem, sequitur, Prophetae Israel, hoc est, pseudoprophetae, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, isti sunt causa peccati et ruinae, et stultae securitatis. Non enim erit pax, dicit Dominus, quia Dominus non misit eos, nec est locutus ad eos. Hoc quod LXX transtulerunt: et super juncturas eorum, in Hebraico non habetur. Significat autem juncturas lapidum in pariete, vel adminicula lignorum, quibus parietes roborantur. Nec non illud quod supra legimus: ipse aedificabat parietem; plerique ad populum referunt Israel, qui vanum sibi, vel Aegyptiorum, vel pacis promittebat auxilium. (Vers. 17 seqq.) Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quae prophetant de corde suo: et vaticinare super eas, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Vae 129 his quae consuunt pulvillos sub omni cubito manus: et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas: et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum. Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmentum panis: ut interficerent animas, quae non moriuntur: et vivificarent animas quae non vivunt: mentientes populo meo credenti mendaciis. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes: et disrumpam eos de brachiis vestris: et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum. Et disrumpam cervicalia vestra: liberabo populum meum de manu vestra: neque erunt ultra in manibus vestris ad praedam [Vulg. praedandum]: et scietis quia ego Dominus. Pro eo quod moerere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii ut non reverteretur a via sua mala et viveret: propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius: et eruam populum meum de manu vestra: et scietis quia ego Dominus. LXX: Et tu, fili hominis, obfirma faciem tuam super filias populi tui, quae prophetant de corde suo: et propheta super eas et dices: Haec dicit Adonai Dominus. Vae his quae consuunt cervicalia sub omni cubito manus: et faciunt velamina super omne caput universae aetatis, ut pervertant animas. Animae subversae sunt populi mei. Et animas salvabant: et contaminabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmentum panis: ut occiderent animas, quas non oportuit mori: et salvarent animas quas non oportuit vivere: dum loquuntur populo audienti vanos sermones. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super cervicalia vestra, super quae vos colligitis animas, et disrumpam ea de brachiis vestris. Et dimittam animas quas vos pervertitis, animas eorum in dispersionem: et disrumpam velamina vestra, et liberabo populum meum de manibus vestris: et non erunt ultra in manibus vestris in congregationem: et cognoscetis quia ego Dominus. Pro eo quod pervertebatis animam justi inique: et ego non pervertebam eum: et confortabatis manus iniqui, ut penitus non converteretur a via sua pessima, et viveret. Propterea mendacia vestra ultra non videbitis: et divinationes nequaquam divinabitis 130 adhuc: et liberabo populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus. Supra ad prophetas divinus sermo directus est, qui luto linebant parietem, quod paleas non haberet, nec ullum possit parieti sive maceriae robur tribuere: nunc adversus filias populi prophetissas jubetur faciem suam ponere, sive dirigere, et, ut LXX transtulerunt, obfirmare. Quomodo autem adversum prophetas, alii pseudoprophetae inspirabantur diabolico spiritu, ut Dei mandata subverterent, ita adversum Prophetissas, qualis fuit Debbora (Judic. V) et Olda (IV Reg. XXII), et in Actibus apostolorum Philippi evangelistae quatuor filiae prophetantes, inspirabantur daemoniaco spiritu (Act. XXI), aliae etiam ejusdem sexus, quarum fuit Prisca et Maximilla, quae vaticinatione mendacii fidem subverterunt veritatis. Has autem dicunt Hebraei maleficis artibus eruditas per necromantias et pythicum spiritum, qualis fuit illa quae visa est suscitasse animam Samuelis (I Reg. XXVIII): et in Actibus apostolorum, cujus divinatio multos dominis reditus acquirebat, de qua ad apostoli Pauli imperium immundus ejectus est spiritus (Act. XVI). Nos autem ita dicemus, alios haereticos falsitate dogmatum suorum praedicare virtutem. Quorum fuit Pythagoras et Zeno, a quo Stoici: Indorum Brachmanes, et Aethiopum Gymnosophistae, qui ob victus continentiam, miraculum sui gentibus [ Al. gentilibus] tribuunt. Recteque dicuntur parietem linire, et aliquam fortitudinem polliceri; sed quia Christi non habent condimentum, vanus est eorum labor, et peritura aedificatio. Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant [Al. laboraverunt] qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1). Alii autem voluptatum libidinisque doctores, dicuntur consuere pulvillos, et ponere sub omni cubito manus, Epicurei, et Pyrrhonii, et apud nos Jovinianus et Eunomius, qui dicunt: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Jubetur ergo propheta ponere, sive obfirmare faciem suam contra filias populi sui. Primumque dicendum, quid sibi velit posita facies sive directa et obfirmata. Nempe illud quod de Domino scriptum est: Facies Domini super facientes mala, ut disperdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17). Sicut enim 131 liquescit cera a facie ignis: sic pereunt peccatores a facie Dei. Secundum quem sensum in hoc eodem propheta dicitur: Fili hominis, obfirma faciem tuam super Theman et Darom et Nageb (Infra, XX, 46). Et iterum: Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, obfirma faciem tuam super filios Jerusalem (Infra, XXI, 2). Et post paululum: Factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, obfirma faciem tuam super filios Amon (Infra, XXV, 2). Et rursum: Obfirma vultum tuum super Pharaonem regem Aegypti (Infra, XXIX, 2). Et iterum: Fili hominis, obfirma faciem tuam super Gog et Magog. Et in alio loco: Firmabo faciem meam super hominem illum, et ponam illum in desertum, et in dissipationem, et auferam eum de medio populi: et scietis quia ego Dominus (Infra, XIV, 8). Vae igitur his haeresibus, hisque doctrinis, quae requiem pollicentes, omnem aetatem sexumque decipiunt, ut capiant animas miserorum, et contaminent me ad populum meum, dum credor diligere voluptatem: et hoc non propter corum, et hemicorum hordei, ut in Osee legimus (Osee V), sed propter pugillum hordei, quo bruta vescuntur animantia, et fragmentum panis. Non panem integrum nec [ Al. id est] solida testimonia Scripturarum, sed quae haeretica pravitate fracta, et decurtata atque imminuta sunt; ut sanctos quosque decipiant, et ad mortem trahant; et peccatores vanis promissionibus vivificare contendant. Propterea clemens et misericors Deus non ipsas prophetissas interficit, sed disrumpit pulvillos earum, qui instar retium volantes animas capiunt, ut postquam rupti fuerint, liberam volandi habeant facultatem. Et scindent velamina, sive cervicalia, in quibus principale animae recumbebat, et quibus deceptorum capita operiebantur. Cum Apostolus doceat virorum capita non velanda, sed revelata facie Domini gloriam contemplandam (II Cor. III). Vos enim, inquit, falsis terroribus servientium Deo animos frangebatis, et promissionibus fraudulentis, impios tenebatis inclusos, ne agentes poenitentiam, vitam reciperent quam perdiderant. Propterea vanas nequaquam videbitis visiones; nec vocabo 132 vestra mendacia prophetias; sed divinationes, de quibus scriptum est: Non est augurium in Jacob, neque divinatio in Israel (Num. XXIII, 23): ut eruam populum meum de manibus vestris, et opere cognoscatis me esse Dominum, qui perditos liberavi. (CAP. XIV) (Cap. XIV.--Vers. 1 seqq.) Et venerunt ad me viri seniores Israel, et sederunt coram me. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis: et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam: numquid interrogatus respondebo eis? Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Homo homo de domo Israel, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit ei [Vulg. tacet ei] contra faciem suam: et venerit ad prophetam interrogans eum per me: ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum: ut capiatur domus Israel in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis. Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini et recedite ab idolis vestris, et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras. Quia homo homo de domo Israel, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israel, si alienatus fuerit in Israel a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam: et venerit ad prophetam ut interroget per eum me: ego Dominus respondebo ei per me. Et ponam faciem meam super hominem illum; et faciam eum in exemplum et in proverbium; et disperdam eum de medio populi mei: et scietis quia ego Dominus. Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum: ego Dominus decepi prophetam illum: et extendam manum meam super eum; et delebo eum de medio populi mei Israel. Et portabunt iniquitatem suam: juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetae erit: ut non erret [Vulg. addit ultra] domus Israel a me, neque polluatur in universis praevaricationibus suis; sed sit mihi in populum: et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum. LXX: Et venerunt ad me viri de senioribus Israel, et sederunt ante faciem meam. Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 133 Fili hominis, viri isti posuerunt cogitationes suas in cordibus suis: et tormentum iniquitatum suarum posuerunt ante faciem suam: si respondens respondebo eis? Propterea loqueris eis: et dic ad eos: Haec dicit Adonai Dominus: Homo homo de domo Israel qui posuerit cogitationes suas in corde suo, et tormentum iniquitatis suae posuerit ante faciem suam: et venerit ad prophetam, ut interroget eum in me: ego Dominus respondebo ei in his quibus tenetur mens ejus: ut averteret domum Israel secundum corda eorum quae abalienata sunt a me in cogitationibus eorum. Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini, et recedite ab inventionibus vestris: et ab omnibus impietatibus vestris, et convertite facies vestras ad me: Quia homo homo de domo Israel, et de advenis qui peregrinantur in terra Israel: qui abalienatus fuerit a me, et posuerit cogitationes suas in corde suo: et tormentum iniquitatis suae posuerit ante faciem suam; et venerit ad prophetam ut interroget eum in me: ego Dominus respondebo ei in eo quo tenetur, et obfirmabo faciem meam super hominem illum: et ponam eum in desertum, et in exterminium: et auferam eum de medio populi mei: et cognoscetis quia ego Dominus. Et propheta si erraverit, et locutus fuerit verbum: ego Dominus errare feci prophetam illum. Et extendam manum meam super eum, et exterminabo illum de medio populi mei Israel. Et accipient iniquitatem suam secundum iniquitatem interrogantis, et iniquitas similiter prophetae erit, ut nequaquam erret domus Israel a me, et non polluantur adhuc in cunctis delictis suis. Et erunt mihi in populum: et ego ero eis in Deum, dicit Adonai Dominus. Postquam locutus est ad prophetas qui prophetabant in corde suo, et linebant parietem absque temperamento; et ad prophetissas quae consuebant cervicalia, et ponebant sub omni cubito manus, faciebantque velamina, et operiebant capita universae aetatis (per quae perversorum dogmatum doctrina monstratur), venerunt ad prophetam, non omnes senes, ne cuncti viderentur errare; sed quidam seniorum Israel, et sederunt coram propheta: quam ob causam venissent interim silentio differentes; statimque Dei sermo factus est ad prophetam, indicans cur adessent. Neque enim naturae hominis est quamvis sancti, cordis arcana cognoscere. Unde de 134 solo dicitur Salvatore: Videns autem Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX)? Et est sensus: Fili hominis, isti viri qui coram te sedent, posuerunt immunditias suas in cordibus suis, sive cogitationes; et, juxta Symmachum et Theodotionem, idola et scandalum, id est, ruinam atque tormentum iniquitatis suae, posuerunt contra faciem suam, et sic ad sciscitandum Domini venere sermonem. Numquid hujuscemodi hominibus debeo respondere, qui cum cogitationibus pristinis ad me veniunt: ne hoc quidem tempore impietatis suae scelera relinquentes, sed credentes idolis, et divinationibus fraudulentis; et habentes ruinam iniquitatis contra faciem suam atque tormentum, dum meliora desperant, et parati sunt ad supplicium, et sic mea per te cupiunt verba cognoscere? Quia igitur perverso ad te corde venerunt, responde eis non ex persona tua, ne levis sit auctoritas respondentis; sed ex meo imperio, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Est autem totius loci, ut latam explanationem brevi sermone comprehendam, ista sententia: Homo homo non aliarum gentium, quarum error potest habere veniam, sed domus Israel, qui cum pristinis vitiis, de quibus supra diximus, ad prophetam venerit sciscitandum, ego respondebo ei juxta cor, et immunditias suas, ut juxta quod vult et credit, ita et audiat. Non enim meretur correctionem, qui non discendi, sed tentandi animo interrogat. Recesserunt enim a me, et idola sunt secuti. Brevisque ista est comminatio, ut recedant ab idolis cogitationibusque perversis, et convertantur ad me, priora [ Al. propria] scelera relinquentes. Non enim meretur audire veritatem, qui fraudulenter interrogat; sed suo corde capiendus est: secundum quod Scribae et Pharisaei interrogantes Dominum, immo tentantes, audiunt: Quid me tentatis? Et rursum: Nec ego dicam vobis, in qua virtute haec faciam (Matth. XXI, 27). Qui autem homo talis est, et sic interrogat, ponit Deus faciem suam super illum, sive confirmat; ut austeritate vultus, frontis duritia molliatur, et sit in exemplum, et in proverbium, sive in solitudinem, et in interitum, ut illo perdito de populo Dei, cognoscant caeteri quod ipse sit Dominus 135 qui cordis arcana cognoscit, et perversitatem mentis intelligit; nec considerat verba loquentium, sed corda. Quodque sequitur, et videtur facere quaestionem: Propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, non putemus de vero propheta dici, sed de pseudopropheta, qui συνωνυμῶς propheta appellatur. Et de illo Scripturarum loco solvi potest, quando Achab rex Israel vadens ad praelium, non vult audire Michaeam prophetam, sed pseudoprophetarum consiliis acquiescit (III Reg. XII). Dicitque Michaeas, quod viderit Dominum sedentem in solio, et erroris spiritum ultro se obtulisse ad decipiendum regem. Diabolus quoque in volumine Job circuiens terram, stare dicitur in conspectu Dei, et in substantiam primo Job, deinde in corpus ejus accipere a Domino potestatem (Job. I et II). Sed et Balaam hariolus a Domino mittitur, ut decipiat Balac filium Beor (Num. XXII). Hoc autem totum dicitur, ne pseudoprophetarum fortitudini reputetur, quod decipitur populus, et magis vult audire mendacium, quam veritati aurem accommodare: sed quod Dei irae sit, ut perversus populus et incredulus, magis pseudoprophetas audiat quam prophetas. Denique extendit manum suam super eum, subauditur, prophetam, et deletur de medio populi ejus, ut portet iniquitatem suam, quia similis erroris, et poena consimilis sit: ut tam ille qui interrogat, quam ille qui interrogatur, portent iniquitatem suam, et ne quaquam domus Israel eorum qui Dei verba audire voluerint, perversis vaticinationibus illudatur; sed sit populus Dei, et ipse Dominum habere mereatur. In eo quod dixit: Ego Dominus decepi illum, Salomonis verba consentiunt, qui de Deo disputans, ait: Et illusoribus illudet (Prov. III, 34): illudque testimonium: Si ambulaverint ad me perversi; et ego ambulabo contra eos in furore perverso (Levit. XXVI, 27, 28). Quodque secundo dicitur, homo homo filiorum Israel, et advenarum qui juncti sunt eis, duplicem in nobis juxta Apostolum ostendit hominem, exteriorem et interiorem (I Cor. XV). Multi enim habentes hominis faciem corporalem, diversarum 136 bestiarum assumunt imagines, quas dissipari propheta cupiens, deprecatur: Domine, in civitate tua imaginem eorum dissipabis (Psalm. LXXII, 20). Illi de quibus scriptum est: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 21), non sunt homines homines, sed homines sunt jumenta. Rursum qui in Evangelio audiunt, Serpentes genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira (Matth. XXIII, 33)? non sunt homines homines, sed homines serpentes. Et de quibus scriptum est: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos (Matth. VIII, 20): ac de Herode: Dicite vulpi huic (Luc. XIII, 32), non sunt homines, sed homines vulpes. Qui vero utrumque hominis vocabulum possident, si erraverint, ideo per supplicia corriguntur, ut intelligant quod ipse sit Dominus. Nec non quod juxta LXX posuimus: Homo, qui abalienatus fuerit a me, et posuerit cogitationes suas in corde suo, et tormentum, sive, supplicium iniquitatis suae ante faciem suam, illi testimonio convenit quod in Isaia scriptum est: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis (Isai. L, 11). Unusquisque enim ipse sibi flammarum succendit ardores, paratque supplicia, dum non vult poenitudine errata corrigere, sed permanet in erroribus, qui flammarum meretur incendium. (Vers. 12, 13 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis: terra cum peccaverit mihi ut praevaricetur praevaricans, extendam manum [Al. addit meam] super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumenta. Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe et Daniel et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum. Quod si et bestias pessimas induxero super terram, ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias, tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus [Vulg. addit Deus], quia nec filios nec filias liberabunt: sed ipsi soli liberabuntur; terra autem desolabitur. Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio: transi per terram, et interfecero de ea hominem et jumentum, et tres viri isti fuerint in medio ejus, vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias: sed ipsi soli liberabuntur. Si autem et pestilentiam 137 immisero super terramillam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem, et jumentum, et Noe et Daniel et Job fuerint in medio ejus, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt; sed ipsi in justitia sua liberabunt animas suas. Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, et bestias malas, et pestilentiam misero in Jerusalem, ut inter ficiam de ea hominem et pecus: tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias. Ecce ipsi egredientur ad vos, et videbitis viam eorum, et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem in omnibus quae importavi super eam. Et consolabuntur vos cum videritis viam eorum, et adinventiones eorum: et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea, ait Dominus Deus. Quatuor plagae inducuntur super terram praevaricatricem, sive, ut Septuaginta transtulerunt, peccatricem: fames, bestia, gladius, pestilentia, quarum si singulae per partes inductae fuerint singulis regionibus, et tres viri isti Noe et Daniel et Job, quorum justitia Scripturarum vocibus praedicatur, pro terra peccatrice fuerint deprecati, non solum illam salvare non poterunt, sed ne filios quidem, et filias suas, si terrae peccatricis opera perpetrarint; sed seipsos tantummodo poterunt liberare. Quaeritur cum et Abraham et Isaac et Jacob, Moyses quoque et caeteri patriarchae et prophetae justi fuerint; cur horum tantummodo fiat mentio. Quod facile solvitur: Noe enim imminens orbi terrarum [ Al. terrae] diluvium, quia omnis terra polluerat vias Domini, prohibere [ Al. differre] non potuit (Genes. VI, VII); sed filios qui forsitan ejusdem virtutis erant, ob seminarium humani generis habuit reservatos. Daniel quoque imminentem captivitatem populi Judaeorum, nullis fletibus mitigavit (Dan. I). Sed et Job non ob peccata, sed ob probationem, nec domum nec filios liberavit (Job. I). Alii autem dicunt, quia hi tantum tres viri, et prospera et adversa, et rursum prospera conspexerunt: idcirco pariter nominatos; et hoc latenter significari, ut quomodo illi et bona et mala, et rursum laeta viderunt: sic et populum Israel, 138 qui prius bonis fruitus fuerat, et postea captivitatis sustinuit jugum, si egerit poenitentiam, redire ad pristinam felicitatem. Quod si Noe et Daniel et Job pariter congregati; et in uno loco positi, peccatricem terram, hoc est, eos qui in terra habitant, non possunt irae Dei subtrahere: quid dicendum est de his, qui putant merito parentum atque virtutibus posse filios peccatores de gehennae ignibus liberari? Unde nec peccatorem [ Al. praevaricatorum] filium, martyr [ Al. justus] pater poterit liberare; nec sanctae conversationis mater, impudicae filiae dabit praemia pudicitiae. Et econtrario, parentum vitia filiis non nocebunt; sed anima quae peccaverit, ipsa morietur (Infra, XVII, 4). Lot in Sodomis habitans, sed et spiritu, et carne peregrinus, uxorem quia post tergum respexerat, non liberavit: sed tantum filias, quae forsitan non peccaverant (Genes. XIX). Et Josias vir sanctus, non solum peccatorem populum suis virtutibus non salvavit, sed et ipse in peccatis illius mortuus est (IV Reg. XIII). Quod si aliquando propter Abraham et David in posteros eorum misericordiam suam Dominus pollicetur: notandum quod non his parcat, qui [ Al. si] in sceleribus perseverant; sed qui agunt poenitudinem, ut merita patrum, filiorum adjuvet conversatio. Cum, inquit, haec se ita habeant, et terram peccatricem a singulis plagis tantorum virorum non salvet deprecatio: sic dicit Dominus Deus, quia Jerusalem nefanda peccavit, quatuor simul plagas inducam super eam: gladium, quo ab hostibus trucidatur; et famem, quam in obsidione sustinet; et bestias, quibus fugientes in desertis, et saltibus devorantur; et pestilentiam, quae semper famem ac penuriam sequitur. Pro qua Vulgata editio mortem transtulit. Haec autem, inquit, inducam super eam, ut nec homines in ea remaneant, nec jumenta. Et tamen pro mea clementia quatuor simul imminentibus plagis, et cuncta vastantibus, relinquam in ea aliquos, qui educant filios suos et filias; et captivi huc veniant, hoc est, in Babylonem, et in Chaldaeam, ut cum videritis eos, et opera ipsorum perspexeritis, tunc intelligatis juste eos captos, et meam justam fuisse 139 sententiam, et habeat consolationem vestra captivitas; dum intelligitis idcirco me eos de gladio, fame, bestiis, et pestilentia liberasse, ut eorum perversitate discatis, merito eorum subversam Jerusalem, templumque succensum, et populum ductum esse captivum, praeter eos quos gladius, fames, bestiae, pestilentiaque consumpserint. Haec dicta sint de illa Jerusalem, cui prophetante Ezechiele apud Chaldaeos, appropinquabat captivitas. Caeterum et super nostram terram cui dicitur: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19); et super nostram Jerusalem singulosque credentium, si Dei mandata contempserint, et praevaricatores meruerint appellari, inducetur fames; non fames panis, neque sitis aquae, sed fames audiendi verbum Dei. Inducetur et gladius, de quo legimus: Tradentur in manus gladii: partes vulpium erant [Al. erunt ] (Psal. LXII, 11). Et ad Mariam: Tuam quoque animam pertransibit gladius (Luc. II, 35). Inducentur et bestiae, quibus ne tradatur justus, postulat: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII, 19). Inducetur et pestilentia (pro qua LXX mortem interpretati sunt) de qua scriptum est: Mors peccatorum pessima est (Psal. XXXIII, 22). Et: Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Et, Si sic separat amara mors (Infra XVIII, 4)? De quibus cunctis nec spiritualium parentum, quos magistros intelligimus (I Reg. XV), doctrina, nec principes non poterunt liberare, nisi filiorum fuerit assensus, et illorum obsecrationes suis conatibus juverint. Justitia enim justi erit super eum, et iniquitas iniqui in ipso commorabitur: Unusquisque peccato proprio morietur, et justitia sua salvabitur (Deut. XXIV, 16). Frustraque dicunt Judaei: Abraham pater noster (Joan. VIII), cum opera Abraham non habeant. Quod si in aliquo fiducia est, in solo Domino confidamus. Maledictus enim omnis homo qui spem habet in homine (Jerem. XVII, 5), quamvis sancti sint, quamvis prophetae. Legimus: Nolite confidere in hominibus (Psal. CXLV, 2). Et iterum: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in principibus (Psal. CXVII, 6). Non in principibus tantum saeculi, sed et in principibus Ecclesiarum, qui suas tantum animas si justi fuerint, liberabunt. Filios autem ac filias, quos in Ecclesia genuerint, si fuerint negligentes, salvare non poterunt, et tamen Apostolus loquitur: Si cujus opus arserit, ipse salvus erit: sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 24, 15). Manus autem super terram praevaricatricem 140 extenditur, ut virga sive fortitudo panis conteratur. Quae extenta, minatur plagas, nolente qui eam extendit, et sublevat peccantes percutere, sed extensione terrere, et territos conservare. (CAP. XV) (Cap. XV.--Vers. 1 seqq.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum? Numquid tolletur de illa lignum, ut fiat opus: aut fabricabitur de ea paxillus, ut pendeat ex eo [Al. ea] quodcumque vas? ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis: et medietas ejus redacta est in favillam. Numquid utile erit ad opus? Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum ignis illud devoraverit, et combusserit, nihil ex eo fiet operis? Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum: sic tradam [Al. tradidi] habitatores Jerusalem; et ponam faciem meam in eos. De igne egredientur: et ignis consumet eos. Et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos, et dedero terram inviam, et desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint, dicit Dominus Deus. Pro eo quod nos interpretati sumus: utramque partem ejus comsumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam, Septuaginta transtulerunt: Annuam purgationem ejus consumit ignis, et dimittit in finem. Rursum ubi nos diximus: Cum posuero faciem meam in eos, illi verterunt, cum obfirmavero. Praevaricationem quoque delictum interpretati sunt. Variis autem similitudinibus, quas Graeci parabolas vocant, praenuntiatur subversio urbis Jerusalem. Et quomodo supra (Ad cap. IV) in sartagine, in qua carnes populi frigebantur, et in latere in quo munimenta, et aggeres arietum ac vinearum machinae pingebantur, ejusdem urbis obsessio famesque descripta est, et postea in hoc eodem lecturi sumus: in Jeremia quoque scriptum est (Jerem. I, 13), Ollam quae a facie Aquilonis accenditur, significare urbem Jerusalem; saltusque Nageb, et Theman, et Darom, succisus, hoc ipsum praenuntiat: sic in praesenti loco eadem Jerusalem vineae et viti fructiferae comparatur. De qua in alio loco scriptum est: Ego te plantavi vineam frugiferam, omnem veram: quomodo conversa es in amaritudinem vitis 141 alienae? (Jerem. II, 21.) Et in Isaia: Plantavi, inquit, vineam sorec (Isai. V, 2), quod electam et pulchram sonat. Et in Psalmis legimus: Vineam ex Aegypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam: Dux itineris fuisti in conspectu ejus (Psal. LXXIX, 9). Et manifestius discimus, Scriptura dicente: Vinea autem Domini sabaoth domus est Israel (Isai. V, 7). Haec vinea quamdiu affert fructus, in omnibus lignis saltuum nihil ea pretiosius est; sin autem uvas habere desierit, in nullo utilis erit: nisi ut cum radice, et propaginibus suis tradatur incendio. Caetera ligna silvarum (ut de pomiferis arboribus taceam, quarum et Scriptura modo nullam facit mentionem) cum poma non habeant, succisa plurimam praebent utilitatem, et in omnem agriculturam, et in usum armorum proficiunt: dum attenuantur in scuta, raduntur in hastilia, cludunt foribus, continent armariis, risco, loculis; omnemque domus tribuunt supellectilem. Vitis autem si semel uvas afferre cessaverit, intantum inutilis est, ut ne paxillus quidem ex ea possit fieri, de quo aliquid pendeat. Cumque malleolos excideris, utramque partem eorum primum ignis arripit, deinde flamma consumit: tantumque nihil prodest cum redacta fuerit in favillam, ut etiam cum integra sit, absque frugibus nullam praebeat utilitatem. Ambiguitas autem verbi Hebraici SENE ( ) quod tribus litteris scribitur, SIN et NUN et JOD ; si legatur SENE, duo significat; si SANE, annos. Unde factum est, ut pro duabus summitatibus ejus, quod nos interpretati sumus utramque partem ejus; Septuaginta interpretarentur, annuam purgationem ejus: cum Aquila dixerit, duo novissima ejus; Symmachus et Theodotio, duas summitates ejus. Et est ordo: Sicut vitis infructuosa incendio traditur in nullam utilitatem: sic et Jerusalem, immo habitatores ejus tradentur ardoribus, ut egrediantur de igne, et ignis consumat eos, id est, etiamsi de urbe evaserint, foris hostili gladio consumentur; et qui remanserint, ipso miseriarum pressi pondere, me esse Dominum recognoscent: cum posuero sive obfirmavero faciem meam super eos, et dedero illos in aeternam solitudinem. Non enim peccatores sicut caeterae gentes, 142 sed praevaricatores exstiterunt. Aliud est enim negligere quod ignores: aliud contemnere quod colueris. Possumus vineam et Jerusalem juxta intelligentiam spiritualem, intelligere credentium multitudinem. Quae si negligens fuerit, et culturam pristinae religionis amiserit, nec attulerit fruges virtutum, nec vinum fecerit, quod laetificat cor hominis, aeternis tradetur ardoribus, et in nihilum reputabitur. Servus enim, qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47). Tale quid et Dominus loquitur in Evangelio secundum Joannem: Ego sum vitis vera; et Pater meus agricola. Omnis palmes, qui manet in me, et non facit fructum, tollet illum Pater. Et omnis qui affert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat (Joan. XV, 2, 2). Si autem Salvator vitis est, et nos palmites, et Deus [ Al. dicitur] Pater agricola, quamdiu Dei praecepta servamus, semper excolimur, et cultura nostra purgatio est: Non est enim volentis neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX, 16). Quod si afferentes fructum, purgamur a Patre, ut fructus ampliores afferamus, ostenditur omnem nostrum conatum, adjutorio Dei, pervenire ad finem, et fructum facere plenitudinis. Qui autem palmes fruges non fecerit, tolletur a Patre. Et cum sublatus fuerit, quid de eo Pater faciat, Scriptura non dicit: nisi forte separatio a Christi corpore, poena perpetua est, et interitus. Quod in vinea et vite intelleximus, sub alia figura Salvator docet in Evangelio: Bonum est sal: si autem sal infatuatum fuerit, ad nihil est utile, nisi ut foris projiciatur, et ab hominibus conculcetur (Marc. IX, 49). Et oculus qui totum corpus illuminat, si fuerit excaecatus, audit a Domino: Si lumen quod in te est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae [Al. quotae] erunt (Matth. VI, 23, 13)? Comparatione quippe praevaricatoris, et ejus qui contessum prius negaverit Deum, levior poena est eorum, qui numquam Dei habuere notitiam. Ligna autem saltuum, sive silvarum, secundum varietatem credentium, habent in magna domo aliquam utilitatem; in qua non solum vasa aurea, et argentea sunt, sed lignea et fictilia; alia in honorem, alia in contumeliam (II Tim. II). (CAP. XVI) (Cap. XVI.--Vers. 1, 2.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, notas fac Jerusalem 143 abominationes suas, et dices: Haec dicit Dominus Deus Jerusalem. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, testificare Jerusalem iniquitates suas, et dices ad eam: Haec dicit Adonai Dominus. In quibus brevis erat singularum prophetiarum circumscriptio, tota capitula posuimus, quid nobis videretur illico subjungentes. Hic autem quia longus ad Jerusalem sermo dirigitur testificantis et docentis eam peccata quae fecerit; et pene usque ad ducentorum versuum numerum extenditur vaticinium, usque ad eum videlicet locum in quo scriptum est: Cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti, dicit Dominus Deus, necesse habemus omnem prophetiam per partes ponere; et his quae proposuerimus, explanationes debitas coaptare. Sub persona mulieris meretricis quae primum viri fuerit consortio copulata, Jerusalem et ortus, et educatio, et pubertas, et nuptiae, et adulterium, et repudium, et rursum revocatio contexitur; ut et clementia viri atque judicium, et adulterae atque meretricis scelera cognoscantur, dum post universa supplicia suscitat ei pactum sempiternum: ut recordetur iniquitatis suae, et confundatur, et non sit ei ultra aperire os prae confusione sua, cum placatus fuerit illi in omnibus quae fecerat. Multum namque prodest peccatoribus scire quid fecerint. Unde et poenitens loquitur: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 4). Quatuor autem modis intelligi potest Jerusalem: Vel haec quae Babylonio et Romano igne succensa est; vel coelestis primitivorum; vel Ecclesia quae interpretatur visio pacis; vel animae singulorum quae fide cernunt Deum. Illudque quod plerique de coelesti Jerusalem interpretandum putant, Ecclesia non recipit, ne omnia quae in praesenti prophetia contexuntur, ad coelestium fortitudinum ruinas atque cruciatus, et restitutionem in pristinum statum suscipere compellamur. (Vers. 3.) Radix tua et generatio tua de terra Chanaan [Vulg. Chananaea]. Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chethaea. Magna fides, et grandis audacia prophetarum, unum hominem, totam urbem ignobilitatis arguere. Mirabilis Daniel, qui ad presbyterum delinquentem, et adulterio jungentem homicidium, puer ausus est 144 dicere: Semen Chanaam, et non Juda, species decepit te (Dan. XIII, 56). Magnus et Isaias, qui clamat ad principes et ad populum Judaeorum: Audite verbum Domini, principes Sodomorum, auribus percipite verba Domini, populus Gomorrhae (Isai. I, 10). Sed non minor Ezechiel, qui ad totam urbem loquitur confidenter: Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chethaea, Quamquam et Stephanus primus martyr Evangelii, ad insanientem populum sit locutus (Act. VII, 51): Dura cervice, et incircumcisi corde, vos semper sancto Spiritui restitistis [Al. resistitis ]. Et licet possimus radicem Jerusalem, et generationem ejus terram Chanaan, secundum illud accipere quod in Aegypto vocatus sit populus, et ibi multo tempore habitaverit (Cham quippe pater Chanaam princeps fuit gentis Aegyptiae), tamen juxta scelerum similitudinem, radicem Jerusalem terram Aegypti esse dicemus: Unde et pater illius appellatur Amorrhaeus, qui interpretatur λαλούμενος, id est, multo sermone celebratus. Et mater tua Chethaea, id est, ἐξιστῶσα· quae vel ipsa insanit, vel alios mittit in amentiam. Omnis enim qui facit peccatum, de diabolo natus est (Joan. VIII, 54). Unde et in toto orbe hujus antiqui patris famosum vocabulum est, et multos vertens in amentiam. Praecipiturque Jerusalem vel juxta litteram, vel juxta spiritum, ut relinquat antiquum patrem, et dicitur ad eam: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum (Psal. XLIV, 11). Et promittitur ei si post peccatum ad verum voluerit patrem reverti: Restituam te sicut fuisti quando nata es. Cujus tanta nobilitas, ut urbis Jerusalem quae de Abraham, Isaac et Jacob stirpe descendens Deum habuit patrem? et tamen quia peccavit, et verum reliquit parentem, meretur audire: Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chethaea. Si illa hoc audivit: quid de nobis fiet qui vocati ex gentium sordibus, omnem maculam in lavacro Salvatoris amisimus, si polluerimus indumentum Christi, et non habuerimus in convivio vestem nuptialem? Utique illud, ut vinctis manibus pedibusque, aeternis tradamur ardoribus, in quibus est fletus oculorum et stridor dentium (Matth. XXII). 145 (Vers. 4, 5.) Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et in aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed projecta es super faciem terrae, in abjectionem animae tuae, in die qua nata es. LXX: Et generatio tua, in die qua nata es, non ligaverunt mamillas tuas, et umbilicus tuus non est praecisus, et in aqua non es lota in salutem, nec sale salita, et pannis non es involuta: nec pepercit super te oculus tuus, ut facerem tibi unum ex omnibus istis, et pateretur quidpiam super te, et projecta es super faciem campi pravitate animae tuae in die qua nata es. Juxta ordinem lectionis de singulis disseramus. Quando nata est Jerusalem de patre Amorrhaeo et matre Chethaea, et effusa ex utero, non est praecisus umbilicus ejus, quo fetus aluntur in ventre instar arborum et virgultorum, quae per radices humore terrae nutriuntur occulto. Et quomodo virorum seminarium significatur in lumbis: ita genitalia feminarum honesto sermone juxta consuetudinem Scripturarum umbilicus vocantur, testimonio Job, qui sub figura draconis loquitur de diabolo: Virtus ejus in lumbis ejus: et fortitudo illius in umbilico ventris (Job. XL, 11). Iste enim draco coluber antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, et decepit orbem terrarum, adversus viros virtutem habet in lumbis, adversus feminas in umbilico. Hoc autem significat de Jerusalem: quod non statim legem acceperit, nec ei pudendae nativitatis exordia sint abscisa: sed gentilem primum vixerit vitam; pro quo Septuaginta interpretati sunt: In die qua nata es, non alligaverunt mamillas tuas (Ezech. VII), hanc habente Scriptura sancta, consuetudinem, ut pro corde, pectusculum sive pectus (Levit. X; Num. XVIII), et mamillas nominet: ut unicuique loco congruum viderit. Sacerdotes in quibus debet esse doctrina, et legem requirunt ex ore eorum, accipiunt pectusculum. Joannes super pectus recumbit Domini, ut de fonte uberrimo hauriret fluenta sapientiae (Joan. XIII). Virginis in Cantico Canticorum duae mamillae sunt, quasi duo hinnuli gemini capreae, qui pascuntur in liliis, donec respiret dies, et amoveantur umbrae (Cant. IV). Mater diligens, 146 statim ut nata fuerit infantula, ligat mamillas ejus, ut a tenero tumore desistant, et pulchritudinem custodiant virginalem. Cum autem ad aetatem venerit pubertatis, dicetur de ea: Numquid obliviscetur sponsa ornatus sui: aut virgo fasciae pectoralis suae (Jerem. II, 32)? Sequitur: Et in aqua non es lota in salutem. Cruenta infantium corpora, statim ut emittuntur ex utero, lavari solent: ita et generatio spiritualis lavacro indiget salutari. Nullus enim mundus a sorde, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus (Job. XXVI, 14, 15). Et in Psalmis legimus: In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea (Ps. L, 6). Secunda nativitas solvit primam nativitatem. Scriptum est enim: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5). Multaque sunt lavacra quae Ethnici in mysteriis suis, et haeretici pollicentur: qui omnes lavant; sed non lavant in salutem. Propterea additum est: et in qua non es lota in salutem. Quod quidem non solum de haereticis, sed de Ecclesiasticis intelligi potest, qui non plena fide accipiunt baptismum salutare. De quibus dicendum est, quod acceperint aquam, sed non acceperint spiritum: sicut et Simon ille Magus, qui pecunia volebat redimere gratiam Dei, baptizatus quidem est in aqua, sed nequaquam baptizatus est in salutem (Act. VIII). Tertio dicitur: nec sale salita. Tenera infantium corpora dum adhuc uteri calorem tenent, et primo vagitu laboriosae vitae testantur exordia, solent ab obstetricibus sale contingi, ut sicciora sint, et restringantur. Porro Jerusalem, quae de malis parentibus nata est, nihil saporis, nihil diligentiae consecuta est. Qui autem renascuntur in Christo, dicitur ad eos: Vos estis sal terrae (Matth. V, 5); et praecipitur eis ab Apostolo: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus (Coloss. IV, 6). Unde et vulgo sapientes salsi, et stulti vocantur insulsi. Et in Levitico lege sancitur: Omne sacrificium vestrum sale salietur. Non cessabit sal Testamenti Domini de sacrificiis vestris: in cunctis muneribus vestris sal offeretis (Levit. II, 13). Qui hoc sale conditus fuerit, et omnem putorem humoremque noxium hujus admixtione siccaverit, ultra non dicet: Computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae 147 meae (Ps. XXXVII, 6). Scio me legisse in quodam volumine De Domino Salvatore, quod ipse sit sal coeleste; et non solum terrena, et inferna, sed coelestia quoque suo sapore condiverit: ut impleatur illud quod scriptum est: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Quartum est: nec involuta pannis. Et Salvator pannis est involutus infantiae, et omnis qui nascitur per involucra pannorum, protectione indiget Dei. Naturale est, ubi tamen parentum non deest diligentia, ortis infantibus primum praecidi umbilicum: deinde ad eluendum sanguinem lavari eos aqua. Tertio, humorem corporum parvulorum, salis adjectione siccari. Quarto, ut tenera infantium corpora pannis involvantur, duplicem ob causam, ut et sale siccetur corpus, quod pannis ne defluat, servatur et stringitur; et membra tenerrima ne facile depraventur. Unde et corpora Barbarorum, Romanis corporibus rectiora sunt. Usque ad secundum enim, et tertium annum, semper pannis involvuntur. Sed non talis Jerusalem, cujus nec umbilicus abscisus, nec ligata sunt ubera, nec aqua lota est in salutem, nec sale salita, neque involuta atque constricta pannis infantiae. Cur autem nihil horum meruit, sequens Scriptura testatur. Non pepercit super te oculus: ut faceret tibi unum de his misertus tui. Pro quibus LXX posuerunt: Non pepercit super te oculus tuus: ut facerem tibi unum ex omnibus istis. Et necesse est, ut duplex editio duplicem habeat intelligentiam. Prior hoc significat: Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his misertus tui. Et est sensus: Nullus tui misertus est, offenso Deo; nullius super te mota sunt viscera, ut de quatuor superioribus saltem unum tibi faceret; quia omnia simul non merebaris accipere. In altera dicitur: Non pepercit super te oculus tuus, ut facerem tibi unum de his misertus tui. Et hunc habet sensum: Ita egisti, et sic in peccatis nata es, et in delictis concepit te mater tua, ut ne ipsa quidem tui miserearis. Cumque sic gesseris, ut adversum te per mala opera crudelis exsisteres: ego quid tibi potui facere, 148 quae ne unum quidem superiorum accipere merueris? Quia igitur nihil horum quae fieri infantibus solent, in te factum est; et hoc non sine causa nec absque judicio, sed tuo vitio atque peccato, quae ne ipsa quidem tui miserta es: ideo projecta es in faciem terrae, sive campi; et projecta propter pravitatem animae tuae in die qua nata es. Oremus ne pravitate animae projiciamur in faciem campi, in quo lata, et spatiosa via est quae ducit ad mortem; in quo Chaldaeorum debacchatur equitatus. Simulque considerandum, quod nullus in die quo nascitur, pravum aliquid committere potest, nisi lavacri tempore, quando sapiens generatio fide credentis assumitur.
(Vers. 6, 7.) Transiens autem per te: vidi te conculcatam in sanguine tuo. Et dixi tibi cum esses in sanguine tuo, vive: dixi, inquam, tibi, in sanguine tuo, vive. Multiplicatam quasi germen agri dedi te, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem. Ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et confusionis plena. LXX: Et transivi per te, et vidi te mixtam in sanguine tuo, et dixi tibi, de sanguine tuo vita multiplicare, sicut ortum agri dedi te, et multiplicata es, et magnificata es, et ingressa es in civitates civitatum. Ubera tua erecta sunt, et pilus tuus ortus est: tu autem eras nuda, plena ignominiae. Postquam projecta es in faciem campi, sive super faciem terrae, propter pravitatem animae tuae, meum ultra non merebaris auxilium: attamen transiens per te vidi te conculcatam, sive commixtam in sanguine tuo, id est, ream mortalium criminum: et provocavi te, tribuens poenitentiam, dixique tibi: Licet sis in sanguine, tamen vive conversa; tantaque fuit in te omnium rerum abundantia, ut agri uberrimi haberes similitudinem, et benedictionem Jacob, qua benedixit ei pater suus, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Genes. XXVII, 27); et intrares penetralia Domini, diceresque cum sponsa: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3); et ad mundum muliebrem pervenires, pro quo Septuaginta transtulerunt: et ingressa es in civitates civitatum; ut quomodo Canticum Canticorum, et saeculum dicitur 149 saeculorum; ita civitates appellentur civitatum. De quibus in Evangelio dicitur: Habeto potestatem super decem, sive super quinque civitates (Luc. XIX, 17, 18): ut non solum civitas, sed metropolis civitas appelleris, secundum illud quod in Isaia legitur: Mater urbium fidelis Sion (Isa. I, 26, 27). Porro quod interpretatus est Symmachus, et pervenisti ad ornatum mulierum, sive ut Theodotio, et ingressa es ad ornatum ornamentorum, pro quo nos secuti sensum Hebraicum diximus: et pervenisti ad mundum muliebrem, tempus pubertatis ostendit, quando puellae nubiles appellantur, et possunt maritorum amplexibus copulari. Denique sequitur: Ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit. Honeste adolescentularum maturitas indicatur, quando intumescunt ubera sive eriguntur, et germinat pilus. Cumque parata esset ad nuptias, et haberet pulchritudinem corporis, vestimentorum tegmina non habebat, nec Dei protegebatur auxilio. Si quis Christi non habet indumentum, nudus est. Si quis non est indutus visceribus misericordiae, bonitatis, humilitatis, pudicitiae, mansuetudinis, patientiae, jacet super faciem terrae: et pulchritudo ejus confusione, et nuditate turpatur. (Vers. 8.) Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam. Septuaginta: Et transivi per te, et vidi te, et ecce tempus tuum, tempus divertentium: et expandi alas meas super te, et operui ignominiam tuam. Quanta clementia! Non suffecerat semel vidisse eam conculcatam in sanguine, et ad poenitentiam provocasse: sed peccantem rursum invisit, et quia erat nuda, et confusionis plena, rursum venit et visitat, et ecce tempus ejus, tempus amantium; sive juxta Septuaginta divertentium, et sive juxta interpretationem Aquilae secundam συναλλαγῆς, sponsalium videlicet, et temporis nuptiarum; juxta primam vero ejusdem editionem et Theodotionis, μαστῶν, quod interpretatur uberum: pro quo Symmachus vertit ἀγαπῆς, quod dilectionem sonat. Illud igitur tempus erat, quando possunt mulieres viris sociari, et sustinere coitum maritalem. Attamen misericors Deus expandit alas suas, et suscepit eos, et 150 in humeris suis portavit eos, juxta illud quod in Evangelio scriptum est: Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti (Luc. XII, 34)? Sive amictum expandit pro alis: hoc enim interpretatur πτερύγιον, quo operta est et Ruth ad pedes dormiens Booz (Ruth. III). Et in ora, id est, πτερυγίῳ vestimenti nostri, jubemur hyacinthinas fimbrias alligare. Haec autem fecit ut operiret ignominiam Jerusalem: genitale feminarum sub hoc nomine corpus ostendens. Etenim juxta Apostolum: Inhonesta corporis nostri majore honore circumdamus (I Cor. XII, 13). Unde et Psalmista canit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps. XXXI, 1). Quae Cham quia non protexit in patre, aeterna maledictione signatur (Genes. IX). Quod de Jerusalem diximus, referamus ad animam nostram, quae quamdiu in infantia constituta est, peccato caret. Cum autem aetatis ejus tempus advenerit, multi sunt amatores daemonum et haereticorum, perversorumque dogmatum, qui ad eam cupiunt declinare. Qui protectione Dei repelluntur; ut non satellites diaboli, sed ministros Salvatoris recipiat. Pro divertentium, dilectione, et uberum, in Hebraico habetur DODIM ( ), quod secundum linguae eorum proprietatem, omnia quae supra versa sunt significat. Potest tempus dilectionis, et uberum sive amatorum Dei, intelligi Abraham, et Isaac, et Jacob: quando eis pollicitus est Dominus post Aegyptiam servitutem, suum populum liberandum. Et juravi tibi; et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus. LXX: Et juravi tibi, et ingressus sum in testamentum tecum, dicit Adonai Dominus. Quia expandi amictum meum, sive alas meas super te: et operui confusionem tuam: propterea juravi tibi, et ingressus sum pactum, sive testamentum tecum: ut mihi potius quam caeteris, qui ad te volebant divertere, jungereris, juxta illud, Juravit Dominus et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec (Ps. CIX, 4; Hebr. VI). Omnis enim controversiae finis est juramentum. Et vivo ego, dicit Dominus: nisi malo poenitentiam peccatoris, quam mortem (Ezech. XVIII). Tempore igitur nuptiarum, Israel juramentum accipit Dei, pro omni dotali 151 munere. Et quia David de se dixerat: Memento, Domine David, et omnis mansuetudinis ejus (Ps. CXXXI, 1): qui juravit Domino, votum vovit Deo Jacob; et ipse Dominus jurat ei, Scriptura dicente: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum (Ibid., 11).
(Vers. 9.) Et facta es mihi, et lavi te aqua, et mundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo. Quia expandi alas meas, et operui ignominiam tuam, et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum; propterea mea es facta possessio: ut quae aliena eras, quando videbaris immunda, mea esse coeperis, quando pactum meum tecum juramento firmavi. Sive juxta consuetudinem prophetarum: facta es mihi, ait, pro eo quod est, meo conjugio copulata es: et lavi te, inquit, aqua baptismi salutaris. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5). Et alibi legimus: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Marc. I, 8). De quo baptismate et Isaias loquitur, dicens: Lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion; et sanguinem mundabit de medio eorum, spiritu judicii, et spiritu combustionis (Isa. IV, 4). Cum autem laverit, et mundaverit sanguinem: sicut αἱμοῤῥοῦσαν, quae duodecim annis cruore manabat, fimbriae sanavit attactu (Marc. V): non sufficit ei lavare aqua, et mundare sanguine, nisi oleo quoque unxerit: juxta quod Samaritanus, qui interpretatur custos, seminecis vulnera primum olei infusione linivit, deinde vini austeritate compescuit (Luc. X). Dominus autem noster alio unctus est oleo, quod non dolorem vulnerum mitigaret, sed laetitiam tribueret, dicente ad eum Spiritu sancto: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae consortibus tuis (Ps. XLIV, 8). Habent et contrariae fortitudines simulati olei lenitatem, dulcia per haereticos pollicentes; quae vertuntur in amaritudinem, et quae detestatur propheta commemorans: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL, 5). Sin autem ab unctione unctus, id est, Christus appellatur, vide quantum profecerit Jerusalem: ut et ipsa uncta oleo spirituali, Christi nomen acceperit; juxta quod et 152 in Psalmis de Abraham legimus: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. (Vers. 10.) Et vestivi te discoloribus. LXX: Et indui te variis: Legis caeremoniis, quarum occupata studio, idola derelinqueres. Ista sunt varia vestimenta, quibus indutus est Joseph: nec potuerunt eum fratres vendere, nisi prius eum tunicae varietate nudassent (Gen. XXXVII). Et de sponsa dicitur in quadragesimo quarto psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Ps. XLIV, 10). Hoc est vestimentum de quo et Apostolus loquitur: Induite novum hominem, qui renovatur in cognitionem juxta imaginem Creatoris (Ephes. IV, 24). Volumus scire quae sint varia vestimenta? Idem nos Apostolos doceat, Credentibus scribens: Induimini ergo visceribus misericordiae, bonitatis, humilitatis, mansuetudinis, patientiae (Coloss. III, 12). Quid hac varietate pulchrius? De qua et Job loquebatur: Quis dedit mulieribus texturae sapientiam, aut varietatis disciplinam (Job. XXXVIII, sec. LXX)? Et pontifex semel in anno, quando pro populo adolebat incensum, ingrediens in Sancta sanctorum, variis vestibus utebatur (Exod. XXXIX; Hebr. IX). Certe si divitiae varietatem vestium, et non sanctitas faceret diversitasque virtutum, Pharao et Nabuchodonosor haec vestimenta habuisse scriberentur, et non Joseph, qui sub peregrino et pastorali patre, vestes discolores et regias habere non poterat. Et calciavi te janthino. LXX: Et calciavi te hyacintho [Al. Hyacinthino ]. Aquila et Symmachus, janthina; Septuaginta et Theodotio, hyacinthina transtulerunt. Pro quo in Hebraeo scriptum est THAS ( ). Et quia pulchre ad Jerusalem sermo dirigitur, et sub persona feminae, omnis ejus ornatus exprimitur, hyacinthina, sive janthina calciamenta narrantur, quae virorum personae non conveniunt. Denique facturis pascha praecipitur, absque ulla coloris varietate, ut accinctis lumbis, et pedibus calciatis sint. Ista sunt calciamenta de quibus et Apostolus scribit: calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis. Philo vir disertissimus Judaeorum, hyacinthon in vestibus pontificis aeri comparat, per quem superna atque coelestia 153 significari arbitratur. Nec prius Jerusalem calciatur hyacinthinis, nisi lavetur aqua. Unde et Apostolorum, quibus prius praeceperat Dominus ut excuterent pedum suorum pulverem (Matth. X), lavantur a Salvatore pedes. Et sponsa dicit in Cantico Canticorum: Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. V, 3)? Et Moysen et Jesum divinus sermo testatur (Exod. III), ut solvant corrigiam calciamenti sui, quia locus in quo stent sanctus sit. Cum autem loti fuerint pedes, et omni sorde purgati, calciantur hyacinthinis, sive janthinis; quod utrumque aerii et κυανέου coloris est: ut rapiantur in occursum Domini in aerem, et ad coelestia regna festinent.
Et cinxi te bysso. Jerusalem non solum vestitur discoloribus, et calciatur hyacinthinis, sed et bysso accingitur, de qua tenuissima in veste pontificis fila texuntur. Et uxor in Proverbiis, quae viro suo duas texuit chlamydes, et praesentis saeculi et futuri, sibi de bysso, et purpura fecisse dicitur vestimenta (Prov. XXXI). Hac bysso accinguntur renes, quoties pinguia libidinis incentiva tenuanda sunt, nihilque in eis crassi humoris [ Al. crassae Veneris] relinquitur: et implemus praeceptum Apostoli dicentis: State ergo succincti lumbos vestros in veritate (Ephes. VI, 14); quasi aliis verbis diceret, bysso. Et Dominus ad Apostolos loquitur: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XXII, 35). Nisi enim astrinxerimus fluentia lumborum reumata, lucernas in manibus habere non possumus. Unde et ad Job loquitur Deus: Accinge sicut vir lumbos tuos (Job. XXXVIII, 3). Et comessuri agnum, calciati pedes, tenentes baculum, stantes in Evangelii veritate, et ad Christi sanguinem praeparati, lumbos accinctos habere dicuntur (Exod. XII). Qua zona mortificante lumbos, Elias quoque et Joannes Baptista accinguntur (IV Reg. I; Marc. I). De quibus et poenitens flebiliter ingemiscit, dicens: Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus (Ps. XXXVII, 8).
Et indui te subtilibus. LXX: Et circumdedi te trichapto. Pro quo Aquila florido, sive palpabili: Symmachus, indumento: 154 Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit MESSE ( ). Cumque diligenter inquirerem, quid sibi vellet vocabulum trichapti, quod LXX transtulerunt; et a nullo Graecorum nec usum, nec etymologiam possem invenire sermonis: tandem didici a LXX esse compositum (rebus enim novis nova fingenda sunt nomina) quod tantae subtilitatis fuerit vestimentum, ut pilorum et capillorum tenuitatem habere credatur. Unde et ego volens tenuitatem exprimere vestimenti, pro trichapto, subtilibus transtuli, quod tenui stamine atque subtegmine textum erat. Et congrue illis, de quibus increpans dixerat: Incrassatum est cor populi hujus, et manducavit, et bibit Jacob, et saturatus est, et incrassatus, et calcitravit dilectus, et dereliquit Deum factorem suum (Deut. XXXII, 15), nunc tenuitas vestium condonatur. Nam et in libro Sapientiae, qui a quibusdam Salomonis inscribitur, spiritus sapientiae unigenitus et multiplex, tenuis et mutabilis appellatur (Sap. VII). Et manna de quo scriptum est. Panem angelorum manducavit homo (Ps. LXXVII, 25), tenuissimum in similitudinem pruinae, et sementis coriandri fuisse narratur (Exod. XVI). Possumus juxta interpretationem secundae editionis Aquilae, qui floridum interpretatus est, vestimentum, ubertatem terrae Judaeae per metaphoram intelligere, vel divini cultus pulchritudinem.
(Vers. 11.) Et ornavi te ornamento. Generaliter ornamenta nunc ponit, de quibus in consequentibus per partes enumerat, armillas et torquem, inaures et coronam, et reliqua, quae ornamenta tribuit Jerusalem, et in Isaia dicitur, quod vitio suo universa perdiderit. Scriptum est enim: Pro eo quod elevatae sunt, hoc est, superbierunt filiae Jerusalem, et ambulaverunt excelsa cervice (Isa. III, 16, 17), et reliqua: pro zona, accinctae sunt funibus, et pro ornatu capitis, calvitio deturpatae, et pro pulchris et mollibus indumentis, cilicii asperitate circumdatae. Et dedi armillas in manibus tuis. LXX: Et circumdedi armillis manus tuas. Quando 155 nobis bona opera dederit Deus, circumdat armillas manibus nostris. Unde et in manibus prophetarum assimilatum esse se dicit (Osee XIII), et crebro in manu Aggaei sive Jeremiae et reliquorum factum sermonem legimus (Agg. I). In Job quoque draconis labium perforatur armilla, omnesque ejus venenati sibili, qui in perversis intelliguntur dogmatibus, bonorum operum circulo perforantur (Job XL).
Et torquem circa collum tuum. Pro torque, quam nos juxta Aquilae secundam editionem et Symmachum interpretati sumus, Septuaginta et Theodotio κάθεμα transtulerunt, quod non solum hic, sed et in Isaia scriptum est: Auferet Dominus gloriam vestimenti earum, et murenulas, et corymbos, et circulos, et κάθεμα (Isa. III, 18). Puto autem κάθεμα ab eis dictum, ex variis gemmis in pectus mulierum monile descendens, qui et ipse ornatus pulcherrimus mulierum est.
(Vers. 12.) Et dedi inaurem super os, sive, nares tuas. Verbum Hebraicum NEZEM ( ), excepto Symmacho, qui interpretatus est ἐπιῤῥίνιον, omnes inaurem transtulerunt: non quo inaures ponantur in naribus quae ex eo quod de auribus pendeant inaures vocantur: sed quo circulos in similitudinem factus inaurium, eodem vocabulo nuncupetur, et usque hodie inter caetera ornamenta mulierum, solent aurei circuli in os ex fronte pendere, et imminere naribos. Quos tunc accipimus juxta mysticos intellectus, quando cum Apostolo possumus dicere. Christi bonus odor sumus in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitae in vitam (II Cor. II, 15). Quando vivimus et de nobis dici potest, Non mortui laudabunt te, Domine, sed nos viventes (Psal. CXIII, 17), tunc odoratur Deus odorem sacrificii nostri bonae fragrantiae, et aureum circulum sensuum ac dogmatum divinorum habemus in naribus. Quando vero mortui sumus, et versamur in coeno atque in sordibus turpitudinum, habemus illam inaurem in naribus, de qua scripsit Salomon: Sicut inauris aurea in naribus porcae: sic mulieri male moratae pulchritudo (Prov. XVI, 22). Et circulos in auribus tuis. LXX: Et 156 rotulas super aures tuas. Qui claudit aures suas, ne audiat judicium sanguinis, et sepit eas spinis, ne particeps fiat invidis, et detractoribus, de quibus scriptum est: Cum detractoribus ne commiscearis, quoniam repente veniet interitus eorum, et ruinam utriusque quis novit (Prov. XXIV, 21, 22)? tam videlicet ejus qui detrahit, quam illius qui libenter auscultat: iste circulos habet, et rotulas in auribus, non rotas quae sequuntur Cherubim (illud enim angelicarum fortitudinum est), sed rotulas diminutive, quae humanae conveniunt fragilitati. Quamobrem et ad Deum dicitur: Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI, 19). In his enim qui terrena pertranseunt, et vix modicis vestigiis contingunt terram, de quibus scriptum est: Lapides sancti volvuntur super terram (Zach. IX, 16), vox tonitrui Domini, et excelsorum dogmatum personat. Qui autem erroribus ducuntur humanis, et non habent solida vestigia, sed circumferuntur omni vento doctrinae (Ephes. II), et ejecti de paradiso firmitatis, habitant in regione Naid, quae interpretatur fluctuatio, merentur linguae mendacis ferre sententiam, quae inflammat rotam nativitatis nostrae (Genes. IV).
Et coronam decoris in capite tuo. LXX: Et coronam gloriationis super caput tuum. Decorem juxta Symmachum ob sensus elegantiam interpretati sumus. Alioquin et in Hebraeo THOPHERTH ( ), et in reliquis translatoribus καύχησις, gloriatin dicitur. Ornamenta caetera, membrorum sunt singulorum. Capitis ornatus, totius corporis dignitas est. Coronam autem vocat diadema feminarum, quo capillorum stringitur et ornatur ambitio. Volumus scire quae sit corona decoris in capite Jerusalem, revolvamus Exodum, in quo scriptum est: Et fecit laminam auream, et scripsit in ea litteras deformatas sigillo sanctificationis Domini, et posuit super caput Aaron (Exod. XXXIX, 29). Signum Dominicae sanctificationis, nomen est omnipotentis Dei, quod quatuor litteris Hebraicis scribitur ( ), et apud eos vocatur ineffabile, dum nomen ejus non potest dici. Cujus majestatem etiam gentilitas non ignorat, et Atheniensium testatur ara, Ignoto Deo. Unde et Apostolus: Quem vos, inquit, ignotum colitis, hunc nos annuntiamus vobis (Act. XVII, 23). Istam puto coronam esse, 157 de qua et Psalmista dicit: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Ps. IV, 7). Et Apostolus loquebatur: Cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi justus judex (II Tim. IV, 7, 8). Et in alio loco ad Credentes: Gaudium meum, et corona mea (Phil. IV, 1). Gloria enim patrum, filii. Et in Salomone scribitur: Corona gloriae senectus (Prov. XII, 6); eorum videlicet qui destruxerunt ea quae parvulorum sunt, et post aetatem perfecti viri, venerunt ad senectutem, et ad patrum nomina, quibus scribit Joannes post pueros (I Joan. II), et juvenes qui possunt dicere: Quando eram parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus: quando autem factus sum vir, destruxi ea quae parvuli sunt (I Cor. XIII, 11).
(Vers. 13.) Et ornata es auro et argento. Crebro diximus aurum ad mentem, argentum ad eloquium pertinere. Tribuatque nobis Dominus, ut divinum sensum accipere mereamur atque sapientiam, et id quod mente concipimus, eloquii venustate proferre, et nequaquam ex his facere idolum sicut faciunt haeretici, de quibus scriptum est: Dedi eis argentum et aurum; ipsi vero ex argento, et auro fecerunt Baal (Osee II, 8). Et hoc magis, juxta intelligentiam spiritualem, ornatui aptum est feminarum. Alioquin argenti vilior materia, rusticarum et pauperum ancillarumque ornatus est, qui non convenit Jerusalem, quae in reginam dicitur profecisse. Et vestita es bysso, et polymito, et multicoloribus, LXX: Et amictus tui byssini, et trichapta, et versicoloria. Verbum Hebraicum MESI ( ), et hic Theodotio ipsum ut supra posuit, Aquila ἄνθιμον, Symmachus polymitum. Nos autem quod supra subtile, hic juxta Symmachum, polymitum diximus; LXX τρίχαπτα transtulerunt, servantes interpretationem praeteritam: ut ad similitudinem capillorum tenuia vestimenta monstrarent. Omnis autem ornatus describitur feminarum, ut lavetur, ut mundetur, ut ungatur oleo, et discoloribus vestiatur, calcietur hyacintho, accingatur bysso, induatur trichaptis, sive subtilibus, accipiat armillas, et torquem auream, circulos in ora pendentes, et rotulas in auribus, 158 diadema in capite, auro argentoque decoretur: quamquam argenti vilior sit materia, et post omnia inferatur: Vestita es bysso, et polymito, et versicoloribus; sive, ut Septuaginta transtulerunt, amictu et palliis, hoc enim περιβόλαια significant, ut non solum cultu corporis esset ornata, et omnia haberet monilia feminarum, sed strati quoque ejus, et lectuli sollicita esset diligentia maritalis, ut postquam ista complesset, veniret ad ciborum delicias, et ne in his quidem aliquid ei deesse pateretur. Quae omnia juxta superiorem explanationem aptabimus intelligentiae spirituali: ut byssinis operiatur atque subtilibus, ne delicata conjugis membra gravi palliorum onere praegraventur, sed et usum pariter exhibeant, et decorem.
Similam et mel et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis. Post vestitum, ciborum curam gerit, ut comedat Jerusalem similam et mel et oleum, vel per partes, ut plerique aestimant, vel commixtione trium, dulciorem panem, qui panis de coelo descendit (Joan. VI); ac sub tribus nominibus, ut nonnulli putant, sacramentum indicat Trinitatis: non quo alia atque alia substantia sit; sed quo diversis, similae et mellis, et olei nominibus, Patris et Filii et Spiritus sancti una dulcedo monstretur. Et hoc animadvertendum, quod in multis sacrificiis offeratur simila, medulla frumenti atque purissima, de qua scriptum est: Et de adipe frumenti saturavit eos (Ps. LXXX, 17): non de hordeo, nec defarina, quae tunc solum offertur, quando maritus zelotypiae spiritu commovetur. In Judicum volumine Debboram legimus (Judic. IV), quae interpretatur apis, cujus prophetia [ Al. prophetiae] mella dulcissima sunt, et refertur ad Spiritum sanctum, qui apud Hebraeos appellatur genere feminino RUA ( ). In Evangelio quoque Hebraeorum, quod lectitant Nazaraei, Salvator inducitur loquens: Modo me arripuit mater mea, Spiritus sanctus. Porro simila, quae de frumento conficitur, refertur ad Dominum, qui de semetipso ait. Nisi granum tritici ceciderit, et in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet. Sin autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24). Oleum vero, quod lassorum 159 membra sustentat et reficit, et est luminis nutrimentum, et quo in tabernaculo Dei juge lucernae lumen accenditur, Patri dicitur convenire. Quae omnia unam credentibus tribuunt gratiam, dicente Apostolo: Divisiones sunt gratiarum, unus autem spiritus, et divisiones ministeriorum, unus autem Dominus, et divisiones operationum, unus autem et idem Deus (I Cor. XII, 4, 5). Qui talem comederit cibum, et hoc dulcissimo, et suavissimo pane oleique splendore fulgente pastus fuerit ac nutritus, vertetur in decorem, et fiet pulcherrimus: non semel, sed repetito, nimis, nimis. Duplicatum enim adverbium pondus facit orationis: quo ad pulchritudinis magnitudinem addi ultra nihil possit.
Et profecisti in regnum. Hoc in Septuaginta non habetur, qui forsitan Alexandriae in Graecum sermonem Scripturas ex Hebraica veritate vertentes, timuerunt hoc edere, ne regem Aegypti viderentur offendere, dum a Deo Jerusalem debitum regnum esse commemorarent: quamquam eruditi solos quinque libros Moysi ab eis interpretatos probent (Vid. sup. cap. V). Post ornatum ergo multiplicem, post coronam, post auri et argenti abundantiam, post indumenta palliaque pulcherrima, post decorem incredibilem proficit in reginam, quia civitas est magni regis, de quo scriptum est: Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Ps. XVII, 1). Et in Apocalypsi Joannis Jerusalem quasi sponsa ornata atque composita describitur viro suo (Apoc. XXI). In Psalmis quoque de eadem dicitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Ps. XLIV, 10). Omne autem quod dicimus de Jerusalem, ne in singulis haereamus, et librorum magnitudo taedium legentibus faciat, referamos ad Ecclesiam. Si enim Jerusalem, juxta Apostolum (Galat. IV), mater nostra est; mater autem nostra Ecclesia est: consequenter Jerusalem Ecclesia est, mater primitivorum qui descripti sunt in coelis.
(Vers. 14.) Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posui super te, dicit Dominus Deus. LXX: Et exivit nomen tuum in gentes in specie tua: quia completum erat in pulchritudine quam posui 160 super te, dicit Dominus Deus. Hunc locum manifestius interpretatus est Symmachus: Et egressum est nomen tuum in gentes, quod perfectum erat propter dignitatem meam, quam posueram super te, dicit Dominus Deus. Et est sensus: Meis beneficiis meaque incredibili largitate ad reginae vocabulum pervenisti, ita ut de te omnium gentium sermo loqueretur, et esses non tuis meritis atque virtutibus, sed mea liberalitate perfecta. Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Ps. CXXVI, 1, 2). Qui plantat enim et qui rigat, nihil est, nisi Dominus dederit incrementum (I Cor. III); quia non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX, 16): ut postquam omnia fecerimus, dicamus: Servi inutiles sumus: quae debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10). Non quo ex beneficientia Dei, liberum homini tollatur arbitrium, sed quo ipsa libertas Dominum habere debeat adjutorem. (Vers. 15.) Et habens fiduciam in pulchritudine tua: fornicata es in nomine tuo, et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres. Grande discrimen, non in Dei clementia, sed in suo decore confidere. Quantoque quis sublimior fuerit, debet timere ne corruat, et fornicetur in nomine suo. Adversariae siquidem potestates solitos contemnunt cibos, et peregrina alimenta desiderant. Unde de diabolo dicitur: Escae ejus electae (Abac. I, 16). Non vult quemlibet decipere. Saul regem qui electus a Domino est, et Judam apostolum supplantare festinat. Non ergo confidamus in propria pulchritudine, nec Dei liberalitatem, nostram putemus esse virtutem; sed potius audiamus: Ne glorieris in crastinum: nescis enim quid ventura pariat dies (Prov. XXVII, 1). Et in alio loco: Fratres, si praeventus fuerit homo in aliquo peccato, vos qui spirituales estis, perficite hujuscemodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne forte et tu tenteris (Galat. VI, 1). Neque exponamus, sive effundamus, fornicationem nostram omni transeunti, ut non Dei, in quem credimus, sed ejus fiamus a quo polluimur. Qui cuncta recipit vitia, et diversorum peccatorum spiritum transeuntem suo suscipit gremio, et divaricat pedes suos omni transeunti, iste effundit fornicationem 161 suam, et ejus incipit sustinere dominatum, cujus hospes exstiterit. (Vers 16.) Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis, sicut non est factum, neque futurum est. LXX: Et tulisti de vestibus tuis, et fecisti tibi idola consuta, et fornicata es super eis, et non ingredieris, neque fiet. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Cumque tulisses de vestibus tuis, fecisti tibi excelsa multicoloria, et fornicata es in eis, non facta neque futura. Pro consutis et versicoloribus et excelsis, sive idolis, Aquila et Theodotio ἐμβολίσματα transtulerunt, quod significat diversos pannos hinc inde consutos, et instar emplastri factum idolum, quasi πολύῤῥαφον vestimentum. Vestivi, inquit, te versicoloribus, et induta es bysso, et polymito, et multarum varietate formarum. Tu autem vestimenta tua quibus mea largitate donata es, tulisti: et fecisti tibi idola, vel excelsa, quae Hebraice dicuntur BAMOTH ( ), quod numquam ante factum est, neque fiet; ut quae acceperis ad ornatum, transtuleris ad injuriam donatoris. Quod super Jerusalem juxta litteram intelligi potest, ut omnia praecepta Legis, et divitias ac rerum omnium abundantiam idolis deputaverit, quod gens alia non fecerit, nec factura sit. Omnes enim nationes quae a principio idolis servierunt, non tanti criminis reae sunt. Nostra autem Jerusalem, quae interpretatur, visio pacis, ab haereticis scinditur, quando unum et alterum testimonium Scripturarum de propriis carpentes locis, conantur assuere his, quibus non queunt coaptare. Ad quos et supra dictum in hoc eodem propheta legimus: Vae his qui consuunt cervicalia sub omni cubito manus, et faciunt operimenta super caput universae aetatis (Sup. XIII, 18): quod Dominus fieri prohibens, loquitur in Evangelio: Nemo assumit commissuram panni rudis in veteri vestimento. Alioquin tollit de plenitudine ejus, et pejor scissura fiet: nec mittunt vinum novum in utres veteres (Matth. IX, 16, 17). Tales sunt Nazaraei, qui veteris Legis observantiam, Evangelicae gratiae aptare conantur. Et omnes haeretici, qui testimonium in suo loco alteri sensui congruens, alteri nituntur assuere: cum Dominica tunica desuper texta per totum, scindi omnino non possit, sed texta Spiritu sancto nullam recipiat 162 scissionem. Quod autem dicitur juxta LXX, et non intrabis neque erit, hoc significat: cum tibi idola feceris perversorum dogmatum, quae arbitraris excelsa: et fornicata sis super eis, credens in his quae ipsa finxisti, templum Dei intrare non poteris. Et simulacra tua substantiam non habebunt, neque erunt in perpetuum, dicente Apostolo: Scimus enim quia nihil est idolum in mundo (I Cor. VIII, 4). (Vers. 17.) Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo quod [Vulg. quae] dedi tibi; et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. Juxta litteram Dominus Lege praecepit, ut fierent thuribula, phialae, candelabrum, arca Testamenti, cunctaque vel aurea vel deaurata, et alia ex argento, quae omnia conflavit Jerusalem et vertit in idola Belis, sive Baalis, Chamos et Astaroth, et Melchom. Juxta intelligentiam spiritualem, et de auro et argento sanctarum Scripturarum idola facimus, quando gratiam sensus et eloquentiae haeretica pravitate corrumpimus, et ponimus in coelo os nostrum, et lingua nostra pertransit in terram. Masculinae autem dicuntur imagines in quibus omnis haeresis fornicatur, ex eo quod unusquisque se putat robustissima colere, et habere quae finxit, nec ulla posse oppugnatione subverti. Hae sunt imagines quas de nostro corde confinximus, et quae in coelesti Jerusalem destruendae sunt, de quibus Propheta pronuntiat: Domine, in civitate tua imaginem ipsorum dissipabis (Ps. LXXII, 20). Quicumque enim homo est, et Dei nomen amisit, dicitur de eo: Verumtamen in imagine perambulat homo, verumtamen frustra conturbatur (Ps. XXXVIII, 7). Nos autem unum habemus virum, et unam veneramur imaginem, quae est imago invisibilis et omnipotentis Dei. (Vers. 18.) Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas: subauditur imagines masculinas: ut omnem cultum quem acceperat ad utendum, verteret in blasphemiam. Hoc autem facimus, quoties prudentia, temperantia, fortitudine, justitia, cunctisque virtutibus haereticam circumdamus pravitatem, sub occasione earum, simplices quosque decipimus; ut videntes mella virtutum, vitiorum venena non caveant. Et oleum meum, et thymiama meum, posuisti coram eis. Et panem meum (sive ut LXX transtulerunt, panes meos ) 163 quem dedi tibi; similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti ea in conspectu eorum in odorem suavitatis. Oleum de quo supra diximus, et thymiama, sive incensum, de quo Psalmista proclamat: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Ps. CXL, 2); et panes propositionis, quos Deo jubemur offerre: similam quoque, sensum purissimum 164 Scripturarum, et mel, quod gustavit Jonathan, et aperti sunt oculi ejus et confortatus est (I Reg. XIV), posuit misera Jerusalem in conspectu idolorum, sive coram imaginibus masculinis, ut essent his in odorem suavitatis, quae natura sua dulcia sunt atque suavissima: sed dum offeruntur idolis falsisque doctrinis, vertuntur in amaritudinem.