Colloquium XXIV | Colloquium XXVI |
Personae:
Clavellus, Quercotanus.
C.
Nescis quid mihi his diebus in mentem venerit.
Q.
Quid istud, quaeso?
C.
Cogito in gymnasium me recipere.
Q.
Quid in gymnasium? Habitandi causa?
C.
Non ut inquilinus habitem; sed ut vobiscum vivam in mensa praeceptoris.
Q.
Utinam istud ex animo ac vere diceres!
C.
Ex nostra mutua consuetudine atque amicitia deberes satis intelligere, me nihil apud te neque simulare, neque dissimulare solitum.
Q.
Plane istud iampridem intelligo, sed, audito ex te isto verbo, me rapuit affectus in eam exclamationem; ita prorsus oblitus eram mei.
C.
non aliter dictum tuum accipio; sed ad rem. Pater quidem non cogit me, sed ex vultu et verbis eius satis video, id illi placere maxime.
Q.
Nempe hoc illud est, novit Pater tuus, vir prudentissimus, ‘liberalia ingenia cogi nolle, duci facile’. Sed tamen non dubito id fieri divini instinctu numinis; tu vero quid iudicas?
C.
In eadem sum sententia, praesertim cum ego quoque in eam partem sponte propendeam.
Q.
Magnum argumentum, istud esse ex Deo consilium.
C.
Id ego crediderim: nam qui ad eam rem coguntur a parentibus, fere quaerunt subterfugia quibus detrectent imperium.
Q.
Ego (ut fatear ingenue) aliquando id in me sum expertus, ante scilicet quam ingressus essem. Quid enim censes? Audiebam ex istis Satanae mancipiis tot maledicta, tum de praeceptore, tum de disciplina; ut mihi viderer carcerem aut pistrinum ingredi verius quam gymnasium. Quod si tu quoque in aliquam eiusmodi pestem incidisses, non dubium est, quin ille manibus pedibusque obnixe conatus esse absterrere te ab isto tam sancto proposito.
C.
Nemini adhuc palam feceram.
Q.
Quod mihi dicis, non est palam facere.
C.
Satis scio, sed mihi istud excidit ex Terentio. Nunc pergamus ad reliqua.
Q.
Quid restat, nisi ut Deum preceris, et pergas gnaviter in sententia? Audies de quotidiano victu in vestra mensa, de praeceptoris et hypodidascali familiaritate in audienda praelectionum repetitione, de facilitate praeceptoris in ipso convictu, de illo a coena placido studiorum certamine, de libertate colloquendi, per otium, de honestis, de libera inter nos reprehensione.
C.
De his (inquam) omnibus satis multa narrasti mihi alias, quae quidem valde placent omnia; mihi tamen nihil videtur utilius, quam illa perpetua Latine loquendi exercitatio. Quis enim maior est studiorum fructus? Quid honestius? Quid iucundum magis; praesertim ubi alius alium sine odio aut invidia libere reprehendit? Quid, quod victi in earum rerum certamine pudore tantum puniuntur, victores etiam praemio donantur? Omnes denique vestrae excogitationes, vel auditu ipso me delectant mirifice.
Q.
Quanto magis illud diceres, si videres ista; si, dum geruntur, interesses?
C.
Ego (Deo volente) interero.
Q.
Utinam propediem!
C.
Ita spero quidem; unus tamen restat mihi scrupulus, quo me facile (si voles) liberabis.
Q.
Faciam bona fide, si potero; sed interim vide ne ‘nodum in scirpo quaeras’, ut ante vidimus in Terentio. Age, qui tandem scrupulus iste est?
C.
Suspecta est mihi vestra disciplina scholastica: non quod velim ob id incoepto desistere; sed ut alacrius veniam, et iucundius, ubi ea de re te audiero.
Q.
Nisi tu is esses, qui (ut ego novi) me nec vanum nec mendacem existimas, equidem mallem de hoc omnino tacere, quam ea tibi referre quae sentio.
C.
Quid ita tandem?
Q.
Quia difficile est ea verisimilia facere, quanquam alioqui verissima, cum de his vulgus hominum pessima quaeque dicat et iudicet.
C.
Quorsum istud, quaeso?
Q.
Nam improborum mendaciis adeo male audit nostra disciplina inter istos idiotas, ut mirum sit unum aliquem habitare in schola nostra velle; tametsi (quod est opus Dei) quo peius audimus, eo plures ad nos conveniunt.
C.
Nihil opus est tam longa insinuatione: dic mihi plane omnia: ne timeas, non me absterrebis. ‘ Omnia percepi atque animo mecum ante peregi’.
Q.
Adverte igitur animum, dicam brevissime quicquid alicuius esse momenti videbitur. Imprimis illud velim tibi persuadeas, Praeceptorem esse nobis multo humaniorem, quam in schola palam apparet. Tam enim familiariter versatur inter nos, quam prudens pater solet inter liberos. Cur igitur (inquies) est palam tam severus? Respondeo, quia sine tali severitate (ut ex ipso audivi, cum aliquando familiari cuidam narraret) tanta turba scholastica, tamque variis moribus praedita, nec coerceri, nec in officio contineri posset. Suo enim quisque more, suo quisque arbitratu vellet vivere.
C.
Quinetiam miror ego mecum saepissime, tantam esse in tota schola reverentiam, tantum silentium, tantam denique modestiam.
Q.
Multo magis mirarere, si unquam vidisses scholas paganicas.
C.
Vidi aliquando, atque consideravi diligenter. Plus est silentii in gymnasio nostro sexcentario, quam quadraginta puerorum, imo triginta in istis scholis trivialibus. Sed perge, quaeso; vereor, ut sis Orator Asianus. Iam enim incipit oratio tua quasi longius aberrare.
Q.
Atqui etiam interpellas ipse.
C.
Nihil extra propositum dixi; sed nunc prosequere.
Q.
Vis in summa dicam tibi? Disciplina haec domestica, licet paucis improbis otiosa videatur, bonis tamen et studiosis propter utilltatem valde placet. Nam, si domi res esset dissoluta, quid nobis tutum foret contra lasciviorum et petulantium insultus? quae nobis quies? quae studiorum tranquillitas? Itaque disciplina ipsa veris studiorum amatoribus est perfugium, et quasi propugnaculum non secus ac nautis portus in **tempestate. Denique quisquis est inter nos pacificus, et ad recte semper agendum paratus, is est a disciplina tutissimus. Nec vero id agit praeceptor, ut nos plagis et verberibus trahat ad literarum studia, sed nos potius inducere nititur his maxime rebus, honesta et liberali tractatione, benevolentia, humanitate, facilitate morum, beneficiis, denique virtutis et studiorum amore. Ex quo fit, ut maior pars nostrum sic affecta sit, ut illi ex animo parere studeat, cum caveat offendere, cum tanquam parentem diligat, observet, revereatur.
C.
Alioqui discipulorum officio non fungeremini.
Q.
At sunt quidam verberones, qui nec Deum timent, nec parentes, nec verbera, qui et literarum studia oderunt cane peius et angue, ut verbis utar Horatii: talibus inquam severa interdum adhibitur disciplina; quia videlicet necessitas cogit.
C.
Sat habeo. Nunc enim video quorsum spectat vestrae disciplinae severitas.
Q.
Nimirum, ut mores bonos tueatur, malos autem ut corrigat, aut expellat.
C.
Ego disciplinam istam sane deosculor, tantum abest ut reformidem. Te autem, mi Quercetane, amo equidem de ista loquendi libertate, qua mihi stimulos acriores addidisti.
Q.
Ego vero immortales gratias ago Patri coelesti, qui tibi mentem bonam dederit et sincerum iudicium.
C.
Vale igitur, et me (si Dominus permiserit) expecta in proximam hebdomadem. Iterum vale, et inceptum nostrum tuis precibus Christo commenda etiam atque etiam.
Q.
Precor tibi noctem quietam, et somnium placidum.