Colloquium XXIII | Colloquium XXV |
Personae:
Leonardus, Pellio.
L.
Demiror tuam negligentiam.
P.
Qua in re tandem?
L.
Quod te non curas diligentius.
P.
Ego vero me curo fortasse nimis. Satis edo, bibo, dormio; quae est Dei erga me benignitas; praeterea pecto capillum, lavo manus, faciem, dentes, oculos, et haec mane praecipue; quinetiam, cum tempus postulat, corpus exerceo, relaxo animum, et ludo cum caeteris. Quid vis amplius?
L.
Mittamus ista; non ea sunt, quae in te reprehendo.
P.
Quid igitur?
L.
Circumspice vestimenta tua, a calce ad verticem nihil integrum invenies; omnia sunt lacerata et obsoleta. Ista profecto nequaquam vestrum genus decent; si saltem curares vestitum tuum sarciendum, aut quoquo modo instaurandum.
P.
Loqueris tu quidem quae libet; quod si parentes haberes tam procul remotos, fortasse non esses elegantior. Si mihi pecunia suppeteret, non paterer me usque adeo pannosum esse.
L.
Nec ideo tamen cares negligentia. Cur enim non petis alicunde mutuo?
P.
Unde peterem?
L.
Si non alicunde, certe a praeceptore posses.
P.
Quid si dare nollet?
L.
Nemini denegat ex discipulis domesticis, siquidem videt opus esse.
P.
Id ego non ignoro; sed sum verecundior quam ut audeam ex eo petere.
L.
Ah! rusticus est iste pudor.
P.
Malo tamen verecundus esse, quam impudens.
L.
Verecundia (ut dixit quidam) est bonum in adolescente signum; sed ubique adhibenda est mediocritas.
P.
Ego eo sum ingenio, ut semper vereor offendere quempiam.
L.
Ingenium laudo; sed est modus in rebus. Nam ille offendendi metus habere locum debet in rebus turpibus, aut certe indecoris; hic vero nihil tale video. Est usitatum in hominum societate, ut alii aliorum opera indigeant. Quis igitur mihi vitio dabit, si quid ab amicis aut commodato petam aut mutuo?
P.
Nemo reprehendet, nisi forte rebus eiusmodi abuti velis.
L.
Tu vero (quantum ego te novi) abuti nolles.
P.
Apage istum absum!
L.
Quid ergo iam obstat, quo minus petas, praesertim ab homine facillimo, tuique (ut apparet) amantissimo?
P.
Age, petam; sed per epistolium, quod ut reddas, tibi dabo.
L.
Reddam profecto libentissime, teque illi commendabo diligenter.
P.
Equidem non parvam tibi gratiam habeo, quod me tanti feceris, ut ad hanc fiduciam **hortarere.
L.
Nunc restat, ut scribas quod dicis epistolium, reliqua mihi committas.
P.
Bene vertat Deus quod coepimus.
L.
Ne dubites; res prospere succedet.