Colloquium I | Colloquium III |
Personae:
Alexander, Carolus.
A.
Ecce! reddo tibi commodatum, et gratias ago maximas.
C.
Non est quod agas: sed tu satisne usus eras?
A.
Satis diu usum concessisti, quae tua est humanitas.
C.
Quoties opus erit, quaeso ne parcas rebus meis.
A.
Non parcam, quando ita iubes.
C.
Pergratum mihi feceris.
A.
Gratiam habeo maximam; tu vero nostris utere, si quis usus fuerit.
C.
Non est quod moneas; satis mea sponte sum impudens.
A.
Imo verecundus nimis.
C.
Esto, aliquando tamen senties.
A.
Ita velim; bene vale.
C.
Te servet Dominus Deus