There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Colloquium II 

Personae:

Frysius, Samuel.

F.
Obsecro te, Samuel, da mihi operam paulisper.

S.
Quid istud est?

F.
Nescio quid incidit mihi in oculum, quod me habet valde male.

S.
In utrum oculum incidit?

F.
In dextrum.

S.
Vis inspiciam?

F.
Inspice amabo te.

S.
Aperi quantum potes, ac tene immobilem.

F.
Non queo a nictu continere.

S.
Mane, egomet tenebo sinistra manu.

E.
Ecquid vides?

S.
Video aliquid minutum.

F.
Exime, quaeso, si potes.

L.
Quin iam exemi.

F.
O factum bene! quid est?

S.
Cerne tu ipse.

F.
Est mica pulveris.

S.
Et quidem usque adeo pusilla, ut vix cerni possit.

F.
Vide quantum doloris adferat oculis res tam exigua.

S.
Haud mirum quidem. Nullum enim e membris exterioribus oculo tenerius esse dicitur. Inde etiam fit, ut experiamur nihil esse nobis charius.

F.
Hoc deus approbat, cum de sua in nobis charitate loquens apud Zachariam, (2 cap.) sic ait, ‘Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei’.

S.
O immensam Dei bonitatem, qui nos tantopere charos habet!

F.
Non mihi rubet oculus?

S.
Aliquantulum: nempe quia fricuisti.

F.
Credin' tu mihi adhuc dolere?

S.
Quidni credam, qui toties talem molestiam sum expertus?

F.
Experientia est rerum magistra.

S.
Ita vulgo dicitur.

F.
Quid pretii dabo isti medico pro labore?

S.
Quantum pacti sumus.

F.
Brevis est conclusio, ergo nihil. Sed tamen habeo tibi gratiam: atque utinam detur referendi locus!

S.
Quin potius avertat Deus.

F.
Bene correxisti; dixeram imprudenter, at sine dolo.

S.
Sic accepi; sed interim iocari licet, praesertim ut in Latina Lingua nos exerceamus.

F.
Faxit Dominus Deus, ut omnia studia nostra ad gloriam ipsius referantur.

S.
Faxit precor.