Colloquium XV | Colloquium XVII |
Personae:
Ioannes, Rubetus.
I.
Salve Rubete.
R.
O Ioannes, auspicato advenis; valesne bene?
I.
Optime, gratia Deo: tu vero ut vales?
R.
Recte sane, Dei beneficio: sed quando rediisti domo?
I.
Nudiustertius.
R.
Bene habet; opportune venisti.
I.
Nempe sciebam instare vacationis terminum.
R.
Placetne ut otiose aliquandiu confabulemur?
I.
Maxime dummodo semoti simus ab hac turba clamosa ludentium.
R.
Bene mones; secedamus in auditorium illud quod est apertum.
I.
Quam apte hic sedamus! Age, loquamur libere
R.
Suntne persectae vestrae vindemiae?
I.
Omnino.
R.
Quantum temporis posuistis in toto opere?
I.
Dies circiter quindecim.
R.
Tu igitur semper interfuisti?
I.
Nullum intermisi diem.
R.
Quid agebas?
I.
Uvas saepius colligebam.
R.
Cum verbo Colligebam debuisti aliquid addere.
I.
Quidnam, quaeso?
R.
Et edebam.
I.
Quid opus fuit? De hoc nemo dubitare potest. Quis enim fructus bonos et maturos legit, quin edat etiam ex optimis?
R.
Profecto recte loqueris: euge! Responsum laudo.
I.
Iamne putabas os occlusisse mihi?
R.
Istud no cogitavi quidem.
I.
Quid igitur?
R.
Non expectabam tam promptum, tamque prudens responsum.
I.
Nihil est quod mireris. Nam, ut est in proverbio, ‘Saepe etiam est olitor verba opportuna loquutus’.
R.
Cui debes hoc proverbium?
I.
Magistro Iuliano. Is enim dictat nobis interdum proverbia eiusmodi, et pulchras sententias ex bonis auctoribus.
R.
Optime vobis consulit; sed quibus horis solet id facere?
I.
Nonnunquam a coena, saepius autem cum in auditorio nihil habemus reddere.
R.
Utinam sic omnes facerent, dummodo non essent impedimento quotidianis scholae exercitationibus!
I.
Bene subiunxisti istam exceptionem per adverbium Dummodo. Sunt enim quidam paedagogi qui suis dictatis et privatis leonibus sic onerant pueros suos, ut non possunt in schola satisfacere.
R.
Inde fit, ut ipsi praeceptores interdum conquerantur de aalibus paedagogis. Sed quid agimus? Redeamus ad sermonem institutum.
I.
Placet.
R.
Fuistine semper occupatus in uvis colligendis?
I.
Opus illud in paucis diebus absolvitur, propterea quod ita mags operariorum numerus ad id locari solet.
R.
Quid deinde fit?
I.
Calcantur uvae, vinum hauritur e cupis maioribus eadem opera effunditur in dolia: deinde uvae ipsae nondum expressae subiiciuntur praelo in torculari, postremo exportantur et abiiciuntur vinacea.
R.
Atqui non curabas ista.
I.
Imo curabam, aliqua ex parte. Nam agendis omnibus inteream, maxime ut solicitarem operarios.
R.
Eras ergo illic tanquam praefectus, et quasi magister operum.
I.
Imo etiam revera magister operum et praesectus: pater enim me praefecerat.
R.
Quam gaudebas isto magisterio! Quam pulchrum erat videre te cum tua gravitate aliis imperantem, alios adhortantem, alios denique arguentem!
I.
Profecto si vidisses me, dixisses alium esse, quam in schola discipulum.
R.
Ut video, non eras otiosus.
I.
Imo, ut bonus paterfamilias, adhibebam saepenumero manus operi, ut ipsos operarios meo exemplo instigarem.
R.
Non abs re (ut apparet) pater te huic muneri praefecerat.
I.
Nempe aliis in rebus expertus erat meam diligentiam.
R.
Absit tamen verbo iactantia.
I.
Ego sic intelligo; sed libere sic loquor, quia cum familiari meo.
R.
Sed pergamus. Quanta est vobis vini copia?
I.
Mediocris, qualis fere hoc anno ubique esse dicitur, tametsi vinum rubellum habemus affatim, album non item. Verum quicquid est, contenti sumus, et de manu Domini cum gratiarum actione recipimus.
R.
Quot implevistis dolia?
I.
Plus minus quadraginta: sed sunt alia aliis maiora.
R.
Papae! Non tibi videtur magnus proventus?
I.
Satis quidem; sed non pro ratione anni superioris.
R.
Quid refert? quanto minor est quantitas, tanto etiam pluris vendetur.
I.
Sic fere solet evenire. Sed nonne tibi videor satis narrare de vendemiis? Quid praeterea desideras?
R.
Quoniam sic abundamus otio, volo etiam aliquid ex te audire de fructibus arborum. Est enim quasi altera vindemia. Nonne habetis multos?
I.
Plenis tabulatis, quae est Dei benignitas.
R.
Quando collecti sunt?
I.
Quo tempore vinum faciebamus, familia colligebat.
R.
Quae sunt vobis eiusmodi fructuum genera?
I.
Mala, pyra, castaneae, iuglandes: sed malorum et pyrorum multa est varietas.
R.
Quid cotonea? Non etiam habetis?
I.
Imo habemus, sed ea sub malorum genera continentur; unde et alio nomine appellantur mala cydonia.
R.
Quid autem attulisti huc rediens?
I.
Nihil nisi quasillum uvarum selectarum; sed singulis posthac hebdomadibus mihi afferentur plenis saccis mala, pyra, castaneae.
R.
Interea da mihi, quaeso, aliquot ex uvis tuis.
I.
Eamus in cubiculum meum; illic dabo tibi.
R.
Equidem paratus sum, eamus.
I.
Illic etiam agemus de repetendo ultimo in diem Lunae colloquio: nam, ut opinor, Id praeceptor inprimis exiget.