There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber IV, Colloquium XV
1563

 Colloquium XIV Colloquium XVI 

Personae:

Grinandus, Maverotus.

G.
Tantum igitur hodie e villa revertisti?

M.
Hodie tantum, idque paulo ante prandium.

G.
Atqui dixeras te futurum illic modo biduum.

M.
Ita sperabam fore, et sic pater promittebat.

G.
Quid igitur obstitit, quo minus redieris citius?

M.
Mater me detinuit, tametsi etiam cum lachrymis eam obsecrarem ut me missum faceret.

G.
Sed cur te tam diu remorata est?

M.
Ut se comitarer in reditu.

G.
Quid vero agebas interea?

M.
Colligebam fructus cum rusticis nostris.

G.
Quos fructus?

M.
Quasi non sint tibi noti fructus autumnales et serotini, pyra, mala, iuglandes, castaneae

G.
O iucunda exercitatio!

M.
Non est iucunda solum, sed etiam frugifera.

G.
Sed hoc malum, quod interim quinque aut sex praelectionum fructus tibi periit.

M.
Non omnino periit, spero: curabo pro viribus, ut aliqua ex parte recuperem.

G.
Quid facies?

M.
Describam quam potero diligentissime.

G.
Quid tum postea?

M.
Ediscam ipsam autoris orationem.

G.
Sed sententiam non satis intelliges.

M.
Ipsa me iuvabit praeceptoris interpretatio, ut sensum magna ex parte assequar.

G.
Nec tamen id satis erit.

M.
Tu (si placet) aderis mihi per otium, ut conferamus una.

G.
Libenter equidem faciam. Sed ne istud quidem sufficiet.

M.
Non habeo quod possim amplius.

G.
Quanto praestitisset vivam audire magistri vocem!

M.
Multo sane praestiterat; sed quando id mihi non contigit, nec mea culpa factum est, nihil habeo quod me accusem in hac parte.

G.
Recte dicis; fac igitur habeas animum bonum. Nam quod ego tecum pluribus verbis de hac re disputavi, non ideo feci, ut vellem te adducere in desperationem; sed totum illud profectum est ex meo in te amore singulari.

M.
Haud mihi dubium istud est; quo fit, ut maiorem tibi habeam gratiam.

G.
Sed ecce! vocat vos ad coenam tintinnabulum.

M.
Nuntius opportunus.