Colloquium XXV | Colloquium XXVII |
Personae:
Gasper, Ludimagister.
G.
Licetne prodire, praeceptor?
L.
Quo?
G.
Primum ad sartorem, deinde ad tonsorem.
L.
Cur ad sartorem?
G.
Ut curem tibialia reficienda.
L.
Suntne lacerata?
G.
Adeo lacerata, ut vix induere possim.
L.
Cur ad tonsorem?
G.
Ut illi ostendam ulcus, quod mini his diebus subortum est in femore.
L.
Detege, ut videam.
G.
Vide, quando ita placet.
L.
Est furunculus.
G.
Ita coniiciebam.
L.
Cum aperueris tonsori, roga illum ut emplastrum ulceri aptum adhibeat.
G.
Faciam quod suades.
L.
Sed nunquis est qui tecum adire velit?
G.
Imo Ioannes Fluvianus.
L.
Quod habet negotium?
G.
Tonsorem quoque vult adire.
L.
Ite igitur una, et redite similiter.
G.
Nunquid vis praeterea?
L.
Ut maturetis reditum, ne merenda vestra mulctemini.