Colloquium XII | Colloquium XIV |
Personae:
Praeceptor, Scarronus.
P.
Demiror unde nunc venias.
S.
Domo redeo, praeceptor.
P.
Cur iveras domum?
S.
Petitum merendam.
P.
Quamobrem non attuleras?
S.
Mater erat occupata.
P.
Quid tum? debuisti exire in iussu meo?
S.
Non debui; fateor.
P.
Quid igitur meruisti?
S.
Plagas accipere; sed ignosce mihi, quaeso, praeceptor.
P.
Cur non petivisti eundi potestatem?
S.
Quia non audebam te interpellare.
P.
Quid agebam?
S.
Tenebas libellum quendam, et legebas aliquid.
P.
Fieri potest; sed vos tamen saepe me interpellatis ob rem leviorem: nunc igitur para te ad vapulandum.
S.
Parce mihi, obsecro, praeceptor,
P.
Sine ut prius cogitem aliquantisper. Age, parco, tum quia ingenue confiteris, tum quod satis studiosus mihi videris.
S.
Gratias ago maximas, praeceptor humanissime.