Liber III, Colloquium XII
1563

 Colloquium XI Colloquium XIII 

Personae:

Ludimagister, Ruscinaeus.

L.
Ubi est Martinus?

R.
Ivit ad forum.

L.
Quid eo?

R.
Emtum, ut dixit, cingulum.

L.
Iniussu meo exire non debuit; sed hoc nihil ad te. Quis dabit vobis merendam?

R.
Dixit se hora secunda reversurum, ut det nobis.

L.
Quid si fallat?

R.
Id non est moris eius.

L.
Nisi ad horam adfuerit, admone uxorem de vestra merenda: habet enim clavem alteram cellae penuariae.