There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II, Colloquium LXXII
1563

 Colloquium LXXI

Personae:

Hugo, Brasius.

H.
Habesne bonum atramentum?

B.
Cur istud rogas?

H.
Ut mihi des aliquantulum.

B.
Eho, non habes?

H.
Imo; sed eo non possum scribere.

B.
Quid obstat?

H.
Quia nimis spissum est.

B.
Nescis diluere?

H.
Non est mihi aqua.

B.
Dilue vino.

H.
multo minus.

B.
Quid si aceto dilueres?

H.
Inde charta perflueret.

B.
Qui scis?

H.
Audivi e quodam Magistro, qui me docebat scribere.

B.
Ego vero aliud audivi magis mirum.

H.
Narra mihi, sodes.

B.
Quid mihi dabis?

H.
Bonam aciculam.

B.
Audi igitur quod ego didici ex quodam paedagogo meo. Atramentum, quod aceto liquefactum est, aegre eluitur,

H.
Fieri potest; sed interim da mihi parum in usum praesentem.

B.
Tene atramentarium tuum bene apertum, ego infundam tibi.

H.
Ecce! infunde. Vah! quam liquidum est.

B.
Fortasse quia non est gummi satis.

H.
sed quam decolor!

B.
Utere si vis, quale quale est; non enim habeo melius.

H.
Quid igitur faciam?

B.
Hem! inepte, non potes penna tua bene miscere?

H.
Miscui satis; quid possem praeterea?

B.
Infunde rursus in cornu meum.

H.
Admove propius; estne satis?

B.
Comprime penna linteolum.

H.
Ita compressi ut fere sit aridum; quid erit tandem?

B.
Atramentum bonum, aut certe mediocre.

H.
Bona est mediocritatis regula, ut ex praeceptore didicimus. Sed nunquid ex duabus malis rebus confici porest aliquid boni?

B.
Ubi miscuero, et tibi rursus infudero, videbis experimentum.

H.
Ardeo istud videndi desidederio.

B.
Porrige nunc atramentum tuum.

H.
Ecce! infunde. Ohe, iam satis est: quae isthaec est profusio? Plus mihi dedisti quam tibi retinueris.

B.
Commisce iterum, etiam atque etiam.

H.
Nunquam posset coquus sua iura et condimenta melius confundere.

B.
Iam tandem facito periculum.

H.
Dic mihi aliquam Sententiam, ut interim discam aliquid.

B.
‘Experientia’ (ut vulgo dicitur) ‘est rerum Magistra.’ Habes?

H.
Dicto citius.

B.
Videlicet iampridem tenebras.

H.
Quis illud ignoraret, quod est adeo vulgare?

B.
Nunc videamus.

H.
Res apparebit melius ubi scriptura bene desiccata fuerit.

B.
Quid vis expectare? Iam siccata est plus satis.

H.
Oh, vide quam nigra sit.

B.
Dixine vere?

H.
Aliquando periculum feceras scilicet.

B.
Constabit igitur experientiam esse rerum magistram.

H.
Quinetiam hinc experimur ex rerum commixtione bonum fieri temperamentum.

B.
Iam incipis altius philosophari; itaque discedo.

H.
O longum Sermonem de nihilo!

B.
Nihil me poenitet; alioquin inerti otio torpuissemus.