There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II, Colloquium LXXI
1563

 Colloquium LXX Colloquium LXXII 

Personae:

Ruffetus, Monachus.

R.
Vnde venis?

M.
Foris.

R.
Quid prodieras?

M.
Ut emerem chartam.

R.
Emistine?

M.
Emi.

R.
Quantum emisti?

M.
Scapum.

R.
Quanti?

M.
Quinque quadrantibus.

R.
Cuius formae?

M.
Minoris.

R.
Ostende.

M.
Vide num bona sit.

R.
Bona est profecto; in quem usum emisti?

M.
Inepte quaeris: Quis est chartarum usus nisi ad scribendum?

R.
Imo alius.

M.
Quis cedo?

R.
Ad merces involvendas.

M.
Intelligebam de charta scholastica, non de emporetica; non enim sum mercator.

R.
Utimur etiam charta ad siccandam recentem scripturam.

M.
Satis scio; sed charta illa est bibula.

R.
Et tamen charta est.

M.
Esto.

R.
Est ergo multiplex chartae usus etiam in schola.

M.
Cogor fateri.

R.
Etiam dicam tibi alium usum, et quidem in schola frequentissimum.

M.
Quem?

R.
Non ausim dicere sine praefatione honoris.

M.
Quid opus est inter nos honorem praefari? non enim verba foetent.

R.
Dicam igitur, quando ita vis.

M.
Dic libere.

R.
Ad tergendas nates in latrina.

M.
Illuc non referruntur chartae purae, sed iam scriptae, eaeque inutiles.

R.
Quid tum? chartae sunt tamen.

M.
At ego de Charta pura et nova loquebar.

R.
Sed interim victus es.

M.
Sit ita sane, non me poenitet disputatiunculae huius nostrae. Sed iam a lusu disceditur.

R.
Et nos ergo loco cedamus.