Colloquium LX | Colloquium LXII |
Personae:
Magister, Discipulus.
M.
Ubi finivisti narrationem ante prandium?
D.
Cum vellem finem imponere de ientaculo, tu me interpellasti, praeceptor.
M.
Perge igitur narrare ordine reliqua.
D.
Dum ientandi finem facimus, datur publicum signum posterius; sumit quisque libros; imus in aulam communem; recitantur de more catalogi singularum classium; qui adsunt, ad nomen respondent; ego quoque respondeo; absentes notantur in catalogis ab ipsis nomenclatoribus. Finita catalogorum recitatione, ludimagister pulpitum ascendit, ut precetur; iubet nos attentos esse, tumque publice precatur; ubi precatus est, Recipite, inquit, vos in suum quisque auditorium. Conveniunt omnes, ego item venio cum meis condiscipulis; sedeo in loco meo: praeceptor ingreditur; inquirit de absentibus; deinde sedet in cathedra sua, et iubet pronunciari auctoris scriptum. Pronunciavimus terni clara voce, ut solemus quotidie. Tum iubet ut reddamus interpretationem: aliquot ex rudioribus legunt singuli: nos alii reddimus terni, idque memoriter, praeter eum qui verba ipsa auctoris praeit nobis ordine. Tandem praeceptor exigit Anglicam verborum significationem: doctiores, quibus nominatim id praecepit, respondent: ego quoque iussus ab eo respondeo: laudat illos qui bene responderint; de quorum numero ego (quod sine iactantia dictum sit) unus eram. Postea iubet singulas orationis partes ordine tractari ad rationem Grammaticam. Postremo palam praescribit, quid sit a prandio reddendum: audita hora octava, precationem imperat; qua finita, monet ut officium sedulo faciamus: tandem nos missos facit. Eo spectante, eximus ordine et sine strepitu, laetique discedimus. Satisne tibi feci, praeceptor?
M.
Imo cumulatissime.
D.
Placetne tibi ut sub coenae tempus idem faciam de reliquis huius diei actionibus?
M.
Nihil opus erit. Nam de iis quae horis pomeridianis aguntur, alias te audivi satis.
D.
Nunquid vis praeterea?
M.
Estne tempus eundi in aulam communem ad Psalmorum cantionem?
D.
Tempus est.
M.
Ito igitur.