Liber II, Colloquium LIV
1563

 Colloquium LIII Colloquium LV 

Personae:

Antonius, Bernardus.

A.
Quid hic solus cogitas?

B.
Meam deploro miseriam.

A.
Quaenam te afficit miseria?

B.
Heu me miserum! ecce, mutavimus classem, nec est mihi pecunia unde libros emam.

A.
An non tibi dat pater?

B.
Dat quidem interdum, sed parce nimis.

A.
Est igitur avarus.

B.
Non sequitur.

A.
Quid igitur impedit quo minus tibi pecuniam suppeditet?

B.
Paupertas: praeterea, cum peto, miratur tot nobis opus esse libris.

A.
Nihil mirum, praesertim cum sit pauper: sed interim esto animo bono, nec te afflictes, quaeso. Dabo operam ut te iuvet pater meus: libenter enim largitur pauperibus, praesertim iis quos novit bonarum literarum studiosos esse.

B.
O me felicem, si tua opera me Deus adiuverit!

A.
Iuvabit, spero: sed tu interim precare illum diligenter, ut mei patris animum erga te affectum reddat.

B.
Bene mones; nam (ut saepe audivi e sacris concionibus) ‘Solus est Deus qui hominum corda gubernat ac dirigit’.

A.
Ita res habet.

B.
Vale, mi Antoni, qui mihi animum reddidisti.

A.
Tu quoque, Bernarde, vale: sed dic mihi, quaeso, quantum nummorum tibi opus est?

B.
Si duos haberem decusses, abunde mihi esset in praesentia.

A.
Tace; cras (ut spero) divinum auxilium senties.