There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II, Colloquium LIII
1563

 Colloquium LII Colloquium LIV 

Personae:

Dionysius, Guilielmus.

D.
Gratulor tibi reditum, Guilielme: quando redisti rure?

G.
Heri post meridiem.

D.
Quid mater?

G.
Quemadmodum illa me secum duxerat, ita reduxit.

D.
Nonne venit in equo?

G.
Et quidem tolutario.

D.
Tu vero?

G.
Quid rogas? eram illi a pedibus.

D.
Non tibi fuit molestus labor itineris?

G.
Nulla mihi fuit via difficilis, adeo erat iucunda in urbem reditio. Quid quaeris? noluissem eques venire.

D.
Quantum distat hinc villa vestra?

G.
Quatuor milliaribus, iisque non admodum longis.

D.
Sed iam satis de reditu: nunc aliud agamus. Fuistine memor promissi tui? num redisti vacuus?

G.
Attuli uvarum quantum potui.

D.
Quantum igitur?

G.
Quasillum.

D.
Hui! quasillum? tibi igitur uni.

G.
Imo nobis duobus.

D.
Quid duobus tantillum?

G.
Non poteram ferre amplius pro viribus corpusculi mei. Quod si robustus essem, asini onus asportassem; mater enim facile permittebat.

D.
Quam vellem adfuisse!

G.
Ego et mater te plurimum desideravimus. Sed esto animo bono, ea reliquit famulum ruri, qui amplissima corbe onustus veniet: tum illa tibi dabit affatim.

D.
Aha, nunc optata loqueris, mi Guilielme.

G.
Eamus domum ad nos, videbis quasillum nostrum adhuc (ut spero) integrum.

D.
O lepidum caput! nam et cupiebam ire salutatum matrem tuam mihi charissimam.

G.
Profecto illi gratissimum feceris.

D.
Eamus igitur.