There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Colloquium VIII Colloquium X 

Personae:

Conradus, Daniel.

C.
Repetamus nomina quotidiana, ut certius reddamus ea praeceptori.

D.
Bene mones; praeito mihi hesterna.

C.
Dic Latine, An eye.

D.
Oculus.

C.
The right eye.

D.
Oculus dexter.

C.
The left eye.

D.
Oculus sinister.

C.
Both the eyes.

D.
Ambo oculi.

C.
Probe tenes.

D.
Nunc audi an recte solus dicam.

C.
Age, audio.

D.
An eye.

C.
Debes enumerare in digitis, ut docet praeceptor.

D.
Quid prodest istud?

C.
Ad memoriam iuvandam.

D.
Quid hoc sibi vult?

C.
Non audisti multoties?

D.
Ego sum obliviosus: quid agerem?

C.
Esto diligentior ad ea retinenda quae perceperis.

D.
Quod me fideliter mones, pergratum facis.

C.
Age, ad rem redi.

D.
An eye, Oculus. The right eye, Oculus dexter. The left eye, Oculus sinister.

Both the eyes, Ambo oculi.

C.
Quam recte omnia dixisti!

D.
Repetamus etiam hodierna,

C.
Placet: at tu vicissim praeito mihi.

D.
A hand.

C.
Manus.

D.
The right hand.

C.
Manus dextra.

D.
The left hand.

C.
Manus sinistra.

D.
Both the hands.

C.
Ambae manus.

D.
Restat, ut solus dicas.

C.
A hand, Manus.

The right hand, Manus dextra.

The left hand, Manus sinistra.

Both the hands, Ambae manus.

D.
O si tam bene diceremus coram praeceptore.

C.
Quid obstat?

D.
Quia timemus.

C.
Et tamen errata nostra satis humaniter corrigit.

D.
Nescio quid hoc sibi velit: Ego semper sum timidus in principio.

C.
Istud est quodammodo naturale omnibus, ut audivimus ex praeceptore.

D.
Nunc repetendum esset Latine et Anglice; sed praeceptorem venientem video

C.
Ingrediamur.