Liber I, Colloquium VIII
1563

 Colloquium VII Colloquium IX 

Personae:

Puer, Paedagogus.

Pu.
Praeceptor, licetne pauca?

Pae.
Loquere audacter.

Pu.
Ego et condiscipuli mei hoc fere toto triduo libris affixi fuimus, licetne paulisper animum ludo relaxare?

Pae.
Dic igitur aliquam sententiam.

Pu.
‘Interpone tuis interdum gaudia curis,’ ‘Ut possis animo quemvis sufferre laborem.’

Pae.
Dic etiam versus Anglicos, si memoria tenes.

Pu.
‘ Mirth with thy labour sometimes put in ure, ’ ‘ That thou thy labour better mayst endure. ’

Pae.
Quam recte dixisti omnia!

Pu.
Est Deo gratia.

Pae.
Addendum posthac erit aliquid.

Pu.
Quidnam, praeceptor?

Pae.
Qui dedit mihi ingenium et mentem bonam.

Pu.
Sed quis me illa docebit verba?

Pae.
Ea scribam tibi in commentariolo tuo, ut ediscas. Sed dic mihi, quaeso, quis te docuit istam orationem quam pronunciasti?

Pu.
Campanus heri dederat mihi scriptam, et ego memoriae mandavi.

Pae.
Profecto ego te amo, mi Daniel, ob istam diligentiam.

Pu.
Ago tibi gratias, praeceptor. Permittisne igitur ut ludamus?

Pae.
Sane. Abi, renuncia condiscipulis tuis.

Pu.
Faciam.

Pae.
Quid dices illis?

Pu.
Id quod me docuisti aliquando.

Pae.
Sed volo prius ex te audire.

Pu.
‘Gaudete, pueri; en, affero vobis iucundum nuncium: Ego vobis impetravi ludendi potestatem.’

Pae.
Euge, probe meministi. Ito nunc iam.