There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber I, Colloquium LXVIII
1563

 Colloquium LXVII Colloquium LXIX 

Personae:

D., E..

D.
Quo properas?

E.
Eo coenatum; quid tu?

D.
Iam coenavi.

E.
Quota hora?

D.
Quinta, ut fere solemus.

E.
Quid nunc ages?

D.
Repetam aliquid eorum quae reddere habemus crastino die.

E.
Ego didici ex paedagogo meo, Non esse tam cito a cibo studendum.

D.
Istud ego quoque didici; sed volo nunc ediscere.

E.
Quid ergo facies?

D.
Ego, quasi animi causa, praelectionem particulatim aliquoties legam et perlegam.

E.
Quid tum?

D.
Ita paulatim fiet, ut sine cura, sine taedio, sine molestia, bonam partem praelectionis ediscam.

E.
Ista non satis intelligo, et certe videris mihi supra aetatem sapere.

D.
Non est res adeo difficilis, quin te docere possem, nisi ad coenam properares.

E.
De coena in tempore admones: ego igitur eius causa me domum recipio. Vale.

D.
Ducat te Deus, et reducat.