There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber I, Colloquium LXVII
1563

 Colloquium LXVI Colloquium LXVIII 

Personae:

Ligorius, Sarasinus.

L.
Fecistine officium tuum?

S.
Qua in re?

L.
In repetenda praelectione.

S.
Nihil adhuc repetivi.

L.
Quid causae fuit?

S.
Exspectabam dum rediret compar meus.

L.
Quo ille ivit?

S.
Domum.

L.
Quid eo?

S.
Petitum merendam.

L.
Quid si redibit serius?

S.
Nescio; fieri potest.

L.
Vis interea mecum repetere?

S.
Equidem non recuso.

L.
Secedamus igitur, ne quis molestus sit nobis.

S.
Profecto bene mones; nemo studere potest in tanto ambulatorum strepitu et clamore.

L.
Aspice illic locum remotissimum, ubi nulli sunt ambulantes.

S.
Eamus illuc.