Colloquium LVIII | Colloquium LX |
Personae:
A., B..
A.
Ubi nunc est pater tuus?
B.
Puto eum esse Lugduni.
A.
Quid illic agit?
B.
Negotiatur.
A.
Ex quo tempore?
B.
Ab ipso initio mercatus.
A.
Valde miror qui audeat illic commorari tot dies, cum pestilentia tanta sit per totam urbem.
B.
Non est adeo mirandum.
A.
Itane tibi videtur?
B.
Ita profecto: fuit enim alias in maiore periculo: sed Dominus Deus semper eum custodivit.
A.
Credo equidem, et adhuc custodiet. Sed quando est reversurus?
B.
Nescio; in horas exspectamus.
A.
Reducat illum Deus.
B.
Ita precor.