Colloquium LVI | Colloquium LVIII |
Personae:
Vincentius, Bonus.
V.
Cur hodie non lusisti nobiscum?
B.
Non erat mihi ludendi spatium.
V.
Quid habes negotii?
B.
Non absolveram pensum meum.
V.
Quod pensum?
B.
Dimidium exemplaris restabat mihi perscribendum.
V.
Perfecistine?
B.
Perfeci.
V.
Laudo tuam diligentiam: ludes alias otiose.
B.
Cum voluerit Deus.
V.
Recte dicis: nam absque voluntate eius fieri nihil potest.