Colloquium LI | Colloquium LIII |
Personae:
Giraldus, Eliel.
G.
Qui sunt victores hac hebdomada?
E.
Ubi eras cum rationes redderentur?
G.
Accersitus a patre fueram: sed qui sunt victores? dic sodes.
E.
Ego et Puteanus.
G.
Iamne habuistis praemium?
E.
Habuimus.
G.
Quodnam?
E.
Duodenas iuglandes.
G.
Hui! quale praemium!
E.
Eho, inepte, aestimas ergo praemium ex rei pretio?
G.
Hic nihil aliud video aestimandum.
E.
Sordius es, qui lucro sic inhias. Non meministi verbum praeceptoris?
G.
Quod verbum?
E.
‘Non lucri, sed honoris causa datur praemium.’
G.
Nunc reminiscor, quasi per nebulam. Posthac ero diligentior.
E.
Sic tandem sapies.