Colloquium XLIX Colloquium LI 

Personae:

Discipulus primus ex victoribus, Praeceptor, Nomenclator.

D.
Praeceptor, visne dare praemiolum?

P.
Quamobrem?

D.
Victoriae causa.

P.
Ubi sunt compares tui?

D.
Adsunt Hugo et Audax.

P.
Heus, Nomenclator, suntne hi victores hac hebdomade?

N.
Habent notas omnium paucissimas.

P.
Ergo sunt victores; quid aliud ex te quaero? Vos igitur quod praemium petitis?

D.
Quod tibi placuerit.

P.
Quo tandem iure debeo?

D.
Ex promisso.

P.
Aequum dicitis. ‘Quicquid’ enim ‘recte promissum est, praestari debet’.

D.
Sic ex te didicimus.

P.
Ecce vobis pennae singulae ad scribendum: ac ne putetis vulgares esse, ex earum sunt genere quae vulgo Hollandinae appellantur.

D.
Gratias agimus, praeceptor.

P.
Quin potius agite Deo omnium bonorum auctori, qui dat studiis vestris successus prosperos: vos autem in literarum studio pergite diligenter.

D.
Dabimus operam, quantum iuvabit ille Pater optimus.

P.
Sine eius ope vana sunt nostra omnia.