Colloquium XLIII | Colloquium XLV |
Personae:
Morellus, Borussardus.
M.
Abiitne pater tuus?
B.
Abiit
M.
Quota hora?
B.
Prima pomeridiana.
M.
Quid dixit tibi?
B.
Multis verbis monuit me, ut diligenter studerem.
M.
Utinam sic facias.
B.
Faciam, Deo iuvante.
M.
Ecquid pecuniae dedit tibi?
B.
Dedit, ut fere solet.
M.
Quantum?
B.
Nihil ad te.
M.
Fateor: sed tamen quid facies ista pecunia?
B.
Emam chartam, et alia quae mihi sunt usui.
M.
Quid si amiseris?
B.
Aequo animo ferendum erit.
M.
Quid si forte eguero? dabisne mutuo?
B.
Dabo, et equidem libenter.
M.
Habeo tibi gratiam.