Colloquium XLII | Colloquium XLIV |
Personae:
Pasquetus, Custos.
P.
Da mihi duos asses mutuo.
C.
Nunc mihi non est promptum dare.
P.
Quid obstat? nam scio te his diebus accepisse pecuniam.
C.
Accepi quidem; sed emendi sunt libri, et alia mihi necessaria.
P.
Nolo tuum commodum remorari.
C.
Ubi emero quae mihi sunt opus, si quid supersit, faciam te libenter participem.
P.
Interea igitur sperans exspectabo: sed quid si nihil tibi superfuerit?
C.
Statim dicam tibi ne frustra diutius exspectes.
P.
Quando emes ea quae decrevisti?
C.
Cras, (ut spero) aut ad summum perendie.
P.
Bene habet, tempus est brevissimum.