There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber I, Colloquium XXXV
1563

 Colloquium XXXIV Colloquium XXXVI 

Personae:

Simeon, Haggaeus.

S.
Commoda mihi Virgilium tuum in duos dies, si nullo incommodo tuo id fieri potest.

H.
Profecto non possum.

S.
Cur non?

H.
Quia Gerardus, qui his diebus a me commodato acceperat, pignori apposuit.

S.
Ain' tu? pignori?

H.
Sic est, ut dico.

S.
Quanti oppignoravit?

H.
Tribus (ut ait) assibus.

S.
O hominem ingratum!

H.
Tantumne ingratum?

S.
Imo vero ingratum et malum. Sed nunquid ille rem tuam oppignorare potuit, te inconsulto?

H.
Potuit, ut factum vides.

S.
Non tamen debuit.

H.
Rem acu tetigisti: sed quid facerem?

S.
Rogas? defer eum ad praeceptorem.

H.
Malo istam pati iniuriam, quam committere ut miser vapulet.

S.
Bene facis, dummodo tuum reddat.

H.
Reddet, spero.

S.
Unde redderet?

H.
Ait se brevi accepturum a patre pecuniam.

S.
Quid si te fallit?

H.
Fieri potest: sed tamen aliquot dies exspectabo quid postea sit futurum; deinde consilium capiam.

S.
Consilio recto nihil est tutius.

H.
Meministi probe; sic enim praeceptor dictitavit nobis: sed nunquid vis aliud?

S.
Ut bene tibi sit.

H.
Et tibi optime.