Liber I, Colloquium XXXIV
1563

 Colloquium XXXIII Colloquium XXXV 

Personae:

Campanus, Languinus.

C.
Habesne multos libros?

L.
Non admodum.

C.
Sed quos habes?

L.
Rudimenta Grammaticae, Colloquia Scholastica, Terentium, Epistolas Ciceronis cum Gallica interpretatione, Catonem, Dictionarium, Testamentum Anglicum, Psalmos cum Catechismo, praeterea librum chartaceum ad scribendum dictata praeceptoris. Tu vero quos habes?

C.
Omnes habeo quos enumerasti, praeter Catonem, Terentium, et Ciceronis Epistolas. Cur enim libros haberem, qui non praeleguntur in classe nostra?

L.
At ego, dum sumus otiosi, lego interdum illos; ut semper aliquid addiscam novi, praesertim in lingua Latina, et honestis moribus.

C.
Prudenter facis, mi Languine. O me miserum, qui nunquam didici quid sit studiosum esse!

L.
Disce igitur. ‘Praestat’ enim ‘sero quam nunquam discere’.