There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Colloquium II 

Personae:

Bernardus, Claudius.

B.
Salve, Claudi.

C.
Tu quoque salvus sis, Bernarde.

B.
Ludamus paulisper.

C.
Quid ais, ineptule? Vix scholam ingressus es; et iam de ludo loqueris?

B.
Ne irascaris, quaeso.

C.
Non irascor.

B.
Quid ergo sic exclamas?

C.
Accuso tuam stultitiam.

B.
Non licet igitur ludere?

C.
Imo licet; at cum tempus est.

B.
Vah! tu nimium sapis.

C.
Utinam tantum saperem satis: sed mitte me, quaeso, ut repetam quae mox reddenda erunt praeceptori.

B.
‘Aequum’ dicis: volo ego quoque tecum repetere, si tibi placet.

C.
Eho! quid hoc est? quid sibi vult ista tam subita mutatio? nonne tu modo loquebaris de lusu?

B.
Loquebar quidem, sed non serio.

C.
Cur simulabas?

B.
Ut paucis tecum fabularer.

C.
Quid illud prodest?

B.
Etiam rogas? nunquam audivisti ex praeceptore?

C.
Nunc mihi non occurrit: quid, inquam, prodest confabulari?

B.
Ad nos in Latina lingua exercendos.

C.
Profecto recte putas, et ego te nunc magis amo.

B.
Habeo tibi gratiam: age, repetamus praelectionem; nam brevi praeceptor aderit.