Colloquia familiaria | Percontandi forma in primo congressu |
enim fuerit, si senem patrem, aut virum eximium salutes, quam aetatis cognomine; etiamsi olim honoris causa dicebatur, ὦ γέρον. Salve praefecte, salve tribune. Non autem, salve caligarie, aut calcearie. Salve adolescens, salve iuvenis. Senes ignotos adolescentes filiorum cognomento salutant, adolescentes vicissim illos patres aut dominos.
Salve | |
mea Corneliola. | |
mea vita. | |
mea lux. | |
meum delicium. | |
meum suavium. | |
mel meum. | |
mea voluptas unica. | |
meum corculum. | |
mea spes. | |
meum solatium. | |
meum decus. |
- Salve here. Ohe, salve tu quoque, bone vir. Salve vir ornatissime, clarissime. Salve etiam atque etiam, literarum decus. Salve plurimum, amicorum optime. Salve mi Maecenas. Salve patrone singularis. Salve vir spectatissime. Salve unicum huius aetatis ornamentum. Salve Germaniae delicium. Salvete, quotquot estis, una salute omnes. Salvete pariter omnes. Salvete belli homunculi. Salve congerro lepidissime. Salve vini pernicies. Resp. Salve et tu gurges, helluoque placentarum. Salve multum, virtutis omnis antistes. Resp. Salve tantundem totius probitatis exemplar. Salve anicula annos nata quindecim. Resp. Salve puella annorum octoginta. Bene sit tibi cum tuo calvitio. Resp. Bene tibi cum lacero naso. Ut salutaris, ita resalutaberis. Si male dixeris, peius audies. Salve iterum atque iterum. Resp. Et tu salve perpetuum. Salve plus millies. Resp. Equidem malim salvere semel. Salve, quantum vis. Resp. Et tu quantum mereris. Salvere te iubeo. Quid si nolim? Equidem aegrotare malim, quam tua salute salvere.
Salva sit tua | magis vulgo recepta sunt, quam probata doctis. | |||
Sanctitas. | ||||
Amplitudo. | ||||
Celsitudo. | ||||
Maiestas. | ||||
Beatitudo. | ||||
Sublimitas. |
- Sapidus Erasmo suo salutem dicit.
- Sapidus Beatum suum plurima salute impertit.
- Salvus sis, Crito. Bene tibi sit, vir optime. Resp. Et tibi melius. Pax tibi, frater, Christiana salutatio est, a Iudaeis profecta, neque tamen repudianda. Similis est, Bona vita. Ave praeceptor. Resp. Equidem malim habere, quam avere. Χαῖρε. Resp. Memento te Basileae esse, non Athenis. Resp. Cur tu igitur audes Romane loqui, quum Romae non sis?
Et bene precari salutationis genus est.
- Sit felix convivium. Bene sit universo coetui.
- Precor omnia laeta vobis omnibus.
- Deus bene fortunet vestrum convivium.
- Sit faustum ac felix. Servet te Deus. Sit salutiferum. Bene vertat Deus.
- Sit felix et faustum reipublicae. Bono sit omnibus, quod instituis. Bene vertat, quod agis. Bene fortunet Deus tuos labores. Faveant superi tuis conatibus. Quaeso, ut, quod instituisti, superis bene fortunantibus, feliciter absolvas. Bene fortunet Christus opt. max. quod in manibus est. Feliciter cedat, quod instituisti. Feliciter exeat, quod aggressus es. Rem sanctam aggressus es; precor, ut felix sit exitus, ac prosperum numen adspiret pulcherrimis coeptis. Christus bene coepta secundet. Prospere succedat, quod auspicatus es. Deum opt. maximumque precor, ut istud consilium, quam est honestum, tam sit et felix. Bonis avibus coepta res est, melioribus exeat. Precor, ut bonis avibus Italiam adeas, melioribus redeas. Opto tibi felicem cursum, et recursum feliciorem. Faxit Deus, ut, itinere hoc feliciter peracto, brevi tibi prosperum reditum gratulemur. Contingat tibi feliciter et navigare et renavigare. Sit iter laetum, reditus laetior. Utinam ista profectio tibi succedat ex animi tui sententia. Utinam tibi tam iucunda sit ista profectio, quam nobis erit interim molestum tui desiderium. Bonis auspiciis solvas ancoram. Precor, ut ex utriusque votis succedat hoc iter. Precor, ut hic contractus commodo bonoque sit utrisque. Precor, ut hoc matrimonium voluptati sit omnibus nobis. Sospitet te Iesus opt. max. Superi propitii te nobis incolumem restituant. Servet te Deus animae dimidium meae. Opto tibi reditum incolumem. Precor, ut hic annus tibi laetis auspiciis ineat, laetioribus procedat, laetissimis exeat, ac saepius recurrat semper felicior. Resp. At ego vicissim tibi multa secula felicissima precor, ne tu gratis sis nobis bene precatus. Precor, ut hic dies tibi candidus illuxerit. Precor, ut hic sol tibi felix surrexerit. Resp. Tantundem tibi reprecor. Sit felix exortus huius diei, et sit utrique nostrum prosperrimus. Opto tibi noctem prosperam, pater. Precor tibi noctem placidam. Contingat tibi felix somnus. Det Deus placidam quietem. Det somnum absque somniis. Faxit Deus, ut aut placide dormias, aut feliciter somnias. Sit tibi fausta nox. Resp. At ego tibi, quando gaudere soles lucro, pro una fausta mille precor faustissimas.
Valete omnes. Bene vale. Cura, ut quam rectissime valeas. Valetudinem tuam cura diligenter. Iubeo te bene valere. Iam me tempus alio vocat; tu valebis. Valeto quam optime. Vale pancratice,[1] aut si mavis, athletice. Vale, ut dignus es. Vale, ut meritus. In hoc biduum valebis. Si me dimittis, valebis in crastinum. Numquid vis? Est aliud, quod me velis? Resp. Nihil, nisi ut prospere valeas. Da operam, ut sis prospera valetudine. Age curam valetudinis tuae. Habe curam salutis tuae. Fac, ut proximo congressu te laetum ac nitidum videamus. Iubeo te curare cuticulam.[2] Cura, ut sit mens sana in corpore sano. Da operam, ut totus valeas, tum corpore tum animo. Resp. Dabitur quidem opera. Valebis tu quoque. Tibi vicissim precor prosperam valetudinem.
- Frobenium iubebis meo nomine salvere plurimum. Erasmiolum item mea causa salutabis diligenter. Tum matri Gertrudi quam potes officiosissime ex me salutem dicito. Dic, me omnibus omnia laeta precari. Salutabis mihi sodalitatem diligenter. Amicos omnes meis verbis salutato. Uxori salutem ex me annunciabis. Fratri tuo in literis tuis meo nomine salutem adscribes. Mea vice salutabis affinem meum. Numquid tuis mandas per me? Resp. Ut recte valeant. Estne, quod velis ad tuos perferri me nuncio? Resp. Multam salutem omnibus, sed praecipue patri. Sunt, quos per me tuo nomine velis salutatos? Resp. Omnes, qui de me percontabuntur. Salutem, quam mihi ab amicis attulisti, illis multo cum foenore referes. Quorum nomine mihi salutem attulisti, hos omnes mei gratia vicissim salutabis accurate. In amicis salutandis sis quaeso mihi vicarius. Salutassem generum meum per literas; sed tu mihi apud illum epistolae vice fueris. Heus heus, quo properas? Resp. Recta Lovanium. Resiste paulisper; est, quod tibi mandem. Resp. Atqui pediti non convenit sarcina. Quid rei est? Resp. Ut Goclenium, Rutgerum, Ioannem Campensem, totumque chorum trilinguem,[3] mihi salutes.
- Resp.. Si nihil aliud imponis sarcinae, praeter salutes, facile perferam. Atqui ne gratis istud facias, precor, ut tibi quoque eunti ac redeunti salus sit comes.
- Salvum te advenire gaudemus. Sospitem adesse, volupe est. Te nobis redditum esse, voluptati est. Gratulamur tibi felicem reditum. Gratia superis, quod nobis incolumis redieris. Quo molestius fuit nobis tui desiderium, hoc redditus conspectus tui iucundior est. Gratulamur et tibi et nobis, quod vivus ac valens nobis restitutus sis. Hoc reditus tuus est nobis iucundior, quo minus exspectatus. Resp. Ego vicissim laetor, quod incolumis vos incolumes offenderim. Quod te salvum repererim, vehementer gaudeo. Non viderer mihi redisse salvus, nisi vos salvos reperissem. Nunc demum mihi videor sospes, quum vos incolumes ac pulchre valentes conspicio.
- ge. Ex qua tandem corte aut cavea nobis ades?
- li. Quid ita?
- ge. Quia male saginatus. Quia macie pelluces totus, ariditate crepitas. Unde prodis?
- li. E collegio Montis acuti.
- ge. Ergo ades nobis onustus literis.
- li. Imo pediculis.
- ge. Pulchre comitatus advenis.
- li. Sane, nec tutum est nunc viatorem ire incomitatum.
- ge. Agnosco sodalitium scholasticum. Ecquid novarum rerum adfers e Lutetia?
- li. Illud in primis, quod, scio, tibi videbitur incredibile: Lutetiae Beta[4] sapit, et Quercus concionatur.
- ge. Quid tu narras?
- li. Hoc, quod audis.
- ge. Quid ego audio?
- li. Hoc, quod narro.
- ge. Monstri simile. Oportet illic fungos et lapides esse auditores, ubi tales concionentur.
- li. Atqui sic res habet. Nec audita narro, sed comperta.
- ge. Oportet igitur illic plurimum sapere homines, si sapit Beta et Quercus.
- li Recte coniectas.
- ge. Valesne?
- li. Contemplare vultum.
- ge.
Colloquia familiaria | Percontandi forma in primo congressu |
- ↑ Id est, firma valetudine. Cf. Plaut. Bacch. II. 3. 14.
- ↑ Id est, vivere laute, splendide.
- ↑ Erasmi amicos, Hebraicae, Graecae, et Latinae linguae doctos.
- ↑ Herba est admodum insipida, (hinc proverb. Beta insipidior) sed notantur hic dum Parisienses magistri et theologi maledici, Beta et Quercetanus.