Colloquia familiaria/Percontandi forma in primo congressu


This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.
 Salutandi formulae Domestica confabulatio 
PERCONTANDI FORMA
IN PRIMO CONGRESSU.
Georgius, Livinus.
ge. Ex qua tandem corte aut cavea nobis ades?
li. Quid ita?
ge. Quia male saginatus. Quia macie pelluces totus, ariditate crepitas. Unde prodis?
li. E collegio Montis acuti.
ge. Ergo ades nobis onustus literis.
li. Imo pediculis.
ge. Pulchre comitatus advenis.
li. Sane, nec tutum est nunc viatorem ire incomitatum.
ge. Agnosco sodalitium scholasticum. Ecquid novarum rerum adfers e Lutetia?
li. Illud in primis, quod, scio, tibi videbitur incredibile: Lutetiae Beta[1] sapit, et Quercus concionatur.
ge. Quid tu narras?
li. Hoc, quod audis.
ge. Quid ego audio?
li. Hoc, quod narro.
ge. Monstri simile. Oportet illic fungos et lapides esse auditores, ubi tales concionentur.
li. Atqui sic res habet. Nec audita narro, sed comperta.
ge. Oportet igitur illic plurimum sapere homines, si sapit Beta et Quercus.
li Recte coniectas.
Alia.
ge. Valesne?
li. Contemplare vultum.
ge. Quin potius lotium iubes? An me putas medicum? Non rogo, quid valeas; nam facies ipsa ioquitur, te belle valere: sed quomodo tibi placeas.
li. Corpus quidem belle habet, sed animo male est.
ge. At non valet, qui isthac parte laborat.
li. Sic res habent meae: corpus valet, sed aegrotat crumena.
ge. Facile isti morbo medebitur mater. Ut valuisti usque?
li. Varie, ut sunt res mortalium.
ge. Satin' recte vales? Salvane res? Satin' salvae res? Fuistine semper prospera valetudine?
li. Prosperrima, gratia superis. Ego Dei beneficio perpetuo bellissime valui. Semper prospera valetudine sum usus. Hactenus bona valetudine fui, fausta, incolumi, felici, prospera, secunda, integra, basilica, athletica, pancratica valetudine.
ge. Faxint superi, ut isthuc sit perpetuum ac proprium. Laetus isthuc audio. Voluptatem mihi nuntias. Est isthuc mihi auditu perquam iucundum. Sermonem istum ex te audire supra modum gaudeo. Isthuc haut invitus audio. Oppido laetor, isthuc audire ex te. Ut idem semper facias, opto. Ut ad istum modum quam diutissime valeas, opto. Tibi gratulor, mihi gaudeo. Gratia superis. Gratiam habeo superis.
li. Equidem pulchre valeo, si tu vales.
ge. Nihil interim molestiae fuit?
li. Nihil, nisi quod vestra consuetudine frui non licuit.
ge. Quo pacto vales?
li. Recte, pulchre, belle, perbelle, bellissime, perpulchre, feliciter, commode, minime male. Valeo, ut volo potius, quam ut mereor, basilice, pancratice, athletice.
ge. Exspectabam, ut diceres etiam, taurice.
Male valere.
ge. Rectene vales ?
li. Vellem quidem. Non admodum ex sententia. Equidem utcunque valeo. Sic satis. Valeo ut possum, quando, ut volo, non licet. Ut soleo. Ita, ut superis visum est. Non optime sane. Sic, ut antehac peius nunquam. Valeo, ut solitus sum. Valeo, ut solent, quibus cum medicis res est.
ge. Ut vales?
li. Secus quam vellem.
ge. Qua valetudine es?
li. Haud sane commoda, incommoda, perquam incommoda, infelici, parum prospera, parum secunda, mala, adversa, infausta, imbecilli, dubia, mediocri; vix mediocri, longe alia, quam vellem, tolerabili, qualem optem hostibus meis.
ge. Rem mihi sane quam acerbam narras. Prohibeant superi. Avertat Deus. Bona verba. Hic cupiam, te vanum esse. Bono sis animo oportet. Forti infractoque sis animo. Multum iuvat animus in re mala bonus. Fulciendus est animus spe fortunae secundioris. Quid morbi est? Quod mali genus est? Quis te morbus habet? Quo morbo teneris? Quid habes morbi? Quis te tenet morbus?
li. Nescio, et hoc laboro periculosius.
ge. Verum. Nam ad sanitatem gradus est, novisse morbum. Nullosne consuluisti medicos?
li. Et quidem permultos.
ge. Quid respondent?
li. Id, quod advocati[2] Demiphoni apud Comicum: alius negat, alius ait, alius deliberandum censet. In huc consentiunt omnes, me miserum esse.
ge. Quam pridem habet te hoc mali? Diu est, quod teneris isto morbo? Quantum temporis est, quod te malum hoc corripuit?
li. Dies plus minus viginti. Ferme mensis est. Iam tertius est mensis. Mihi quidem seculum videtur, quod aegrotare coepi.
ge. Adnitendum censeo, ne morbus fiat familiaris.
li. Iam nimium assuevit.
ge. Num est hydrops?
li. Negant.
ge. Num dysenteria?
li. Non arbitror.
ge. Num febris?.
li. Opinor febris esse speciem, sed novam, ut nunc novi subinde morbi exoriuntur, antehac incogniti.
ge. At plus satis erat veterum.
li. Ita visum est naturae nimium novercae.
ge. Quoto die recurrit dolor?
li. Quoto die, narras? imo quotidie: saepius, quam Euripus.
ge. Papae! malum abominandum. Unde contraxisti morbum? Unde suspicaris, hoc esse collectum mali?
li. Ex inedia.
ge. At non soles usque adeo superstitiosus esse, ut te ieiunio maceres.
li. Non erat religio, sed inopia.
ge. Quaenam?
li. Quia non dabatur cibus. E frigore natum arbitror. E putribus ovis morbum ortum suspicor. E vino plus satis diluto. E crudis malis contracta est stomachi cruditas.
ge. Vide, ne ex immodico aut intempestivo studio conciliaris hoc mali, aut ex potatione largiore, aut Venere parum moderata. Quin accersis medicum?
li. Timeo, ne citius morbum augeat, quam adimat. Metuo, ne pro remedio det venenum.
ge. Deligendus est igitur, cui tuto fidas.
li. Si moriendum est, malo semel mori, quam tot pharmacis excarnificatus.
ge. Fac igitur, ut ipse tibi sis medicus. Si diffidis homini medico, precor, ut sit tibi medici vice Deus. Sunt, qui tecti cuculla Dominicali aut Franciscana revaluerunt.
li. Idem fortassis evenisset, si lenonis pallio tecti fuissent. Verum ista diffidenti nihil conducunt.
ge. Fide igitur, ut reviviscas. Alii morbo levati sunt, nuncupatis alicui divo votis.
li. At ego cum divis non paciscor.
ge. Proinde tu vel a Christo, cui fidis, pete sanitatis beneficium.
li. At ego, an beneficium sit, nescio.
ge. An non beneficium est, liberari morbo?
li. Nonnunquam mori felicius est. Ab illo nihil peto, nisi ut, quod scit optimum esse, mihi largiatur.
ge. Sume, quod alvum deiiciat.
li. Iam sua sponte cita est.
ge. Ciendus est alvus, movendus est alvus.
li. Imo sistendus est magis; nam plus satis profluit.
Alia.
ge. Fuitne tibi hoc iter faustum et commodum?
li. Sic satis: nisi quod nihil usquam tutum est a latronibus.
ge. Hic est belli ludus.
li. Est, sed sceleratissimus.
ge. Pedes advenis, an eques?
li. Partim pedestri itinere, partim vehiculo, partim equo, partim navigio.
ge. Quo in statu sunt res Gallicae?
li. Sane turbulento. Magnae bellorum minae sunt. Quid mali allaturi sint hostibus, nescio: certe Galli iam ipsi non dicendis malis affliguntur.
ge. Unde proficiscuntur isti bellorum tumultus?
li. Unde, nisi ex ambitione monarcharum?
ge. At horum prudentia conveniebat sedari rerum humanarum tempestates.
li. Sedant illi quidem, sed ut Auster mare. Persuadent sibi, se deos esse, suaque causa mundum hunc esse conditum.
ge. Imo princeps reipublicae gratia constituitur, non respublica principis causa.
li. Imo non desunt theologi, qui frigidam suffundant, et ad hos tumultus classicum canant.
ge. Istos ego statuerem in prima acie.
li. At illi sibi cavent post principia.
ge. Ista publica fatis curanda relinquamus. Tuae res quo tandem in statu sunt?
li. Optimo, felici, mediocri, tolerabili.
ge. Quo pacto se res habent tuae? num ex voto?
li. Imo supra votum, supra meritum, supra spem.
ge. Satin’ ex sententia? Satin’ salva omnia? Satisne prospera omnia?
li. Res in peiore statu esse non potest. Peiore in loco negocium non potest esse.
ge. Non cepisti igitur, quod captabas? non contigit praeda, quam venabaris?
li Venabar equidem, sed irata Delia.
ge. Nihil reliquum est spei?
li. Spei permultum, sed rei nihil.
ge. Episcopus nihil ostendit spei?
li. Tota plaustra, totasque spei naves, sed praeterea nihil.
ge. Nihil adhuc misit?
li. Promisit quidem largiter, at ne teruncium quidem misit.
ge. Ergo spe alendus est animus.
li. Sed hac non saginatur venter. Qui spe aluntur, pendent, non vivunt.
ge. Attamen hoc eras ad iter expeditior, quod nihil esset oneris in zona.
li. Fateor; atque etiam tutior. Nulla enim sunt arma certiora adversus latrones. Sed ego malim et onus et periculum.
ge. Nihilne tibi ademtum est in via?
li. Mihine? Quaeso quid eripius nudo? Aliis citius periculum erat a me. Licuit mihi vacuo viatori per totum iter canere et esurire. Numquid vis?
ge. Quo nunc hinc abis?
li. Recta domum, salutaturus penates iamdiu non visos.
ge. Precor, ut illic offendas omnia laeta.
li. Utinam ita velint superi. Nihil interim extitit novi domi nostrae?
ge. Nihil, nisi quod reperies auctam familiam. Nam tua Catulla peperit tibi catulum absenti. Tua gallina peperit tibi ovum.
li. Bene nuncias. Grata nuncias. At ego tibi pro isthoc nuntio polliceor evangelium.
ge. Quodnam? secundum Matthaeum?
li. Non, sed secundum Homerum. En, accipe.
ge. Tibi serva tuum evangelium. Mihi saxorum satis est domi.
li. Ne sperne munusculum. Aëtites[3] est, qui gravidis admotus in nixu, maturat partum.
ge. Quid ais? Est mihi sane gratissimum. Dispiciam, unde possim hoc donum pensare.
li. Abunde pensatum puta, si boni consulueris.
ge. Imo nihil accidere potuit magis in tempore. Nam uxori meae iampridem tumet uterus.
li. Illud igitur ab te stipulabor, ut si masculum ediderit, me susceptorem asciscas.
ge. Polliceor, ac tuum indetur puero nomen.
li. Quod utrisque bene vertat.
ge. Imo nobis omnibus.


Personae.
Mauritius, Cyprianus.
ma. Redisti nobis obesior solito. Redisti procerior.
cy. At equidem mallem prudentior, aut doctior.
ma. Imberbis abieras, redisti barbatulus. Contraxisti tibi absens nonnihil senii. Quid sibi vult hic pallor? quid macies? quid frons caperata?
cy. Ut est fortuna, sic est corporis habitus.
ma. Num adversa?
cy. Nunquam mihi quidem alias secunda; sed nunquam, quam nunc, reflavit odiosius.
ma. Doleo vicem tuam. Dolet mihi tua calamitas. Sed quid isthuc mali est?
cy. Universae pecuniae naufragiunt feci.
ma. In mari?
cy. Non, sed in littore , nondum navem ingressus.
ma. Ubinam?
cy. In littore Britannico.
ma. Bene habet, quod ipse nobis vivus enatasti. Praestat pecuniae iacturam facere, quam vitae. Levius est pecuniae dispendium, quam famae.
cy. Vita famaque incolumi, periit pecunia.
ma. Vita sarciri nullo pacto potest, fama aegre potest, pecunia facile alicunde sarcietur. Qui malum hoc accidit?
cy. Nescio, nisi quod sic erat in fatis meis. Sic visum est superis. Sic libuit genio meo malo.
ma. Vides igitur, doctrinam ac virtutem tutissimas esse divitias, quae nec eripi possunt, nec gravant circumferentem. :cy. Pulchre tu quidem philosopharis, sed interim ego ringor.


Alia. Personae
Claudius, Balbus.
cl. Gratulor tibi reduci, Balbe.
ba. Et ego tibi superstiti, Claudi.
cl. Gratulor tibi in patriam reverso.
ba. Imo gratulare magis e Gallia profugo.
cl. Quid ita?
ba. Quia illic bellis fervent omnia.
cl. Quid Musis cum Marte?
ba. Atqui illic ne Musis quidem parcitur.
cl. Tu igitur feliciter elapsus es.
ba. At non sine periculo.
cl. Totus alius nobis redisti.
ba. Qui sic?
cl. Ex Hollando versus es in Gallum.
ba. Quid? an capus eram, quum hinc abirem?
cl. Vestis indicat te mutatum ex Batavo in Gallum.
ba. Hanc metamorphosin malim, quam in gallinam. Sed ut cuculla non facit monachum, ita nec vestis Gallum.
cl. Iamne calles Gallice?
ba. Sic satis.
cl. Quo pacto didicisti?
ba. Magistris haudquaquam mutis.
cl. Quibus?
ba. Mulierculis, quovis turture loquacioribus.
cl. In tali ludo facile discimus loqui. Sonasne probe sermonem Gallicum?
ba. Imo et Latinum sono Gallice.
cl. Numquam igitur scribes bona carmina.
ba. Cur ita?
cl. Quia periit tibi syllabarum quantitas.
ba. Mihi satis est qualitas.
cl. Quid? estne Lutetia immunis a pestilentia?
ba. Non est, sed perpetua non est: aliquando remittit sese, mox recrudescit; nonnunquam intermittitur, deinde recipit sese.
cl. Non sat erat malorum, ubi bellum est?
ba. Erat, nisi secus esset visum superis.
cl. Annonae caritatem istic esse oportet.
ba. Imo penuriam. Omnium rerum illic inopia est, praeterquam sceleratorum militum. Bonorum virorum illic est mira vilitas.
cl. Quid accidit Gallis, ut bellum suscipiant cum aquila?[4]
ba. Quia movet illos exemplum scarabei, qui non cessit aquilae. In bello nemo sibi non videtur Hercules. :cl. Non te remorabor diutius. Alias latius nugabimur, quum erit utrique commodum. Nunc alio me vocant negotiola quaedam.

 Salutandi formulae Domestica confabulatio 
————————
  1. Herba est admodum insipida, (hinc proverb. Beta insipidior) sed notantur hic dum Parisienses magistri et theologi maledici, Beta et Quercetanus.
  2. Vide Terentii Phormionem Act. 2. Sc. 4.
  3. Lapidis genus ab aquila nomen habens. Plin. Lib. 17. c. 11.
  4. Id est, cum Caesare Romanorum, cuius insigne est aquila.