De Sacerdotiis captandis | Herilia |
Alia. Militaria.
Hanno, Thrasymachus.
- ha. Unde redis nobis Vulcanus, qui Mercurius hinc abieras nobis?
- th. Quos Vulcanos aut quos Mercurios mihi narras?
- ha. Quia alatus videbare quum abires, nunc claudicas.
- th. Sic a bello rediri solet.
- ha. Quid tibi cum bello, homo quovis dama fugacior?
- th. Spes praedae reddiderat fortem.
- ha. Multum igitur refers manubiarum?
- th. Imo zonam inanem.
- ha. Tanto minus gravare sarcina.
- th. Atqui sceleribus onustus redeo.
- ha. Gravis profecto sarcina, si verum dicit Propheta,[1] qui peccatum appellat plumbum.
- th. Plus illic scelerum et vidi, et patravi, quam unquam antehac in omni vita.
- ha. Ecquid igitur arridet vita militaris?
- th. Nihil neque scelestius, neque calamitosius.
- ha. Quid igitur in mentem venit istis, qui nummo conducti, nonnulli gratis, currunt ad bellum, non aliter quam ad convivium?
- th. Ego nihil aliud coniectare possim, quam illos agi malis furiis, seseque totos malo daemoni ac miseriae devovisse, nec aliud, quam hic manes suos anticipare.
- ha. Ita quidem videtur. Nam ad res honestas vix ullo pretio conduci queant. Sed expone nobis, quomodo gestum sit praelium, et utro sese inclinarit victoria.
- th.Tantus erat strepitus, tumultus, tubarum bombi, cornuum tonitrua, hinnitus equorum, clamor virorum, ut neque videre potuerim, quid gereretur, adeo ut vix scirem ubi essem ipse.
- ha. Unde igitur ceteri, qui ex bello veniunt, sic depingunt singula, quid quisque dixerit aut gesserit, quasi nusquam non adfuissent otiosi spectatores?
- th. Ego credo, istos mentiri splendide. In tentorio meo quid gestum sit, scio: quid in praelio, prorsus ignoro.
- ha. An ne hoc quidem scis, unde tibi venerit claudicatio?
- th. Vix, ita me Mavors posthac male amet: suspicor aut saxo, aut equi calce laesum genu.
- ha. At ego scio.
- th. Scis? an tibi narravit aliquis?
- ha. Non, sed divino.
- th. Dic igitur.
- ha. Quum fugeres pavidus, collapsus humi offendisti in silicem.
- th. Dispeream, nisi rem acu tetigisti. Adeo verisimile est, quod divinasti.
- ha. Abi domum, et uxori narra tuas victorias.
- th. Illa mihi occinet haud suave encomium, qui nudus redeam.
- ha. Sed unde restitues, quod rapuisti?
- th. Iam pridem restitui.
- ha. Cui?
- th. Scortis, oenopolis, et iis, qui me vicerunt alea.
- ha. Satis militariter. Par est, ut quod male partum est, peius dispereat. Verum a sacrilegiis, opinor, temperatum est.
- th. Imo illic erat sacrum nihil. Nec profanis parcitum est, nec fanis.
- ha. Quo pacto sarcies?
- th. Negant oportere sarciri, quod in bello commissum sit: iure fit, quod illic fit.
- ha. Iure belli fortassis.
- th. Tenes.
- ha. At istud ius summa est iniuria. Te non patriae pietas, sed praedae spes pertraxit in bellum.
- th. Fateor, et arbitror paucos illuc ire sanctiore proposito.
- ha. Est aliquid insanire cum multis.
- th. Concionator e suggesto pronunciavit, bellum esse iustum.
- ha. Suggestum illud non solet mentiri. Sed ut iustum sit principi, non continuo iustum est tibi.
- th. Audivi ex Rabbinis, quod licet sua cuique arte vivere.
- ha. Praeclara ars, incendere domos, diripere templa, violare sacras virgines, spoliare miseros, occidere innoxios.
- th. Lanii conducuntur ad mactandum bovem; cur nostra ars reprehenditur, quod conducimur ad mactandos homines?
- ha. Non eras sollicitus, quonam esset migratura anima tua, si contigisset in bello edere?
- th. Non admodum. Bona spes habebat animum meum. Nam divae Barbarae me semel commendaram.
- ha. Receperat illa tutelam tui?
- th. Sic mihi visa est annuere capite aliquantulum.
- ha. Quando isthuc tibi visum est? mane?
- th. Non, sed a coena.
- ha. Sed tum, ut arbitror, etiam arbores tibi visae sunt ambulare.
- th. Ut hic divinat omnia! sed praecipua spes erat in divo Christophoro, cuius imaginem quotidie contemplabar.
- ha. In tentoriis? Unde illic divi?
- th. Carbone pinxeramus illum in velo.
- ha. Nimirum haudquaquam ficulnum, ut aiunt, praesidium erat carbonarius ille Christophorus. Sed extra iocum; non video qui possis expiari a tantis flagitiis, nisi te conferas Romam.
- th. Imo novi viam breviorem.
- ha. Quam?
- th. Ibo ad Dominicales; illic paullo transigam cum commissariis.
- ha. Etiam de sacrilegiis?
- th. Etiam si Christum ipsum spoliassem, ac decollassem etiam; tam largas habent indulgentias, et auctoritatem componendi.
- ha. Bene habet, si vestram compositionem Deus ratam habuerit.
- th. Imo magis metuo, ne diabolus non habeat ratam. Nam Deus natura placabilis est.
- ha. Quem tibi sacerdotem deliges?
- th. Cui cognovero quam minimum esse frontis ac bonae mentis.
- ha. Ne non habeant similes labra lactucas.[2] Ab illo purus abibis ad corpus dominicum?
- th. Quid ni? Posteaquam semel effudero sentinam in illius cucullam, ego me exoneravero sarcina: ipse viderit, qui absolvit.
- ha. Qui scis, an absolvat?
- th. Scio.
- ha. Quonam indicio?
- th. Quia manus imponit capiti, admurmurans, nescio quid.
- ha. Quid si reddat tibi omnia peccata tua, quum manum imponit, haec admurmurans: absolvo te ab omnibus benefactis, quae nulla in te comperio, et restituo te tuis moribus, talemque dimitto, qualem accepi?
- th. Viderit ille, quid dicat: mihi satis est, quod me credo absolutum.
- ha. Sed isthuc tuo periculo credis. Fortasse non fuerit satis Deo, cui debes.
- th. Unde tu mihi obvius, qui mihi conscientiam e serena nubilam redderes?
- ha. Felix occursus. Bona avis est obvius amicus, qui bene moneat.
- th. Nescio quam bona, certe parum suavis.
De Sacerdotiis captandis | Herilia |
————————