Votum temere susceptum | Militaria |
Alia. Personae.
PAMPHAGUS, COCLES.
- pa. Aut parum prospiciunt oculi, aut Coclitem veterem compotorem meum video.
- co. Imo nihil te fallunt oculi tui: vides sodalem ex animo tuum. Nulla cuiquam erat spes reditus tui, qui tot annos abfueris, ignaris omnibus quae te terrarum haberet regio. Sed unde? dic, quaeso.
- pa. Ab antipodibus.
- co. Imo ab insulis, opinor, Fortunatis.
- pa. Gaudeo, quod agnoveris sodalem tuum: nam verebar, ne sic domum redirem, quemadmodum rediit Ulysses.
- co. Quonam pacto rediit ille?
- pa. Nec ab uxore est agnitus. Solus canis iam vetulus, mota cauda dominum agnovit.
- co. Quot annos ille domo abfuerat?
- pa. Viginti.
- co. Tu plures abfuisti: nec tamen fefellit me tua facies. Sed quis isthuc narrat de Ulysse?
- pa. Homerus.
- co. Oh, ille, ut aiunt, pater est omnium fabularum. Fortassis uxor interim asciverat taurum alium, et idcirco non agnovit Ulyssem suum.
- pa. Imo nihil illa castius: Sed Pallas addiderat Ulyssi senium, ne posset agnosci.
- co. Qui tandem agnitus est?
- pa. E tuberculo, quod habebat in digito pedis: id animadvertit nutrix iam admodum anus, dum illi pedes lavat.
- co. O curiosam lamiam! Et tu miraris, si ego, te agnovi ex isto tam insigni naso?
- pa. Nihil me poenitet huius nasi.
- co. Nec est, cur poeniteat, quum organum tibi sit ad res tam multas utile.
- pa. Ad quas?
- co. Primum ad exstinguendas lucernas erit cornu vice.
- pa. Perge.
- co. Deinde si quid hauriendum erit e cavo profundiore, fuerit loco promuscidis.
- pa. Papae!
- co. Si manus erunt occupatae, licebit uti vice paxilli.
- pa. Etiamne amplius?
- co. Conducet excitando foculo, si defuerit follis.
- pa. Belle narras. Quid praeterea?
- co. Si lumen officiat scribenti, praebebit umbraculum.
- pa. Ha ha he: est praeterea, quod dicas?
- co. In bello navali praebebit usum harpagonis.
- pa. Quid in bello terrestri?
- co. Erit loco clypei.
- pa. Quid deinde?
- co. Findendis lignis erit cuneus.
- pa. Probe.
- co. Si praeconem agas, erit tuba: si classicum canas, cornu: si fodias, ligo: si metas, falx: si naviges, ancora: in popina fuerit fuscina: in piscando hamus.
- pa. O me felicem! Nesciebam me circumferre tam ad multa conducibilem supellectilem.
- co. Sed quis interim terrarum angulus te habuit?
- pa. Roma.
- co. At qui fieri potuit, ut in tanta luce nemo te sciret vivum?
- pa. Imo nusquam magis latent boni viri; adeo, ut saepe clarissima luce neminem videas in frequenti foro.
- co. Redis igitur nobis onustus sacerdotiis.
- pa. Venatus equidem sum sedulo: at parum favit Delia. Nam complures illic piscantur hamo, quod dici solet, aureo.
- co. Stultum piscandi genus.
- pa. Et tamen pulchre succedit nonnullis. Sed non omnibus feliciter cadit haec alea.
- co. An non insigniter stulti sunt, qui plumbum commutant auro?
- pa. Sed non intelligis, in plumbo sacro venas auri subesse.
- co. Quid igitur? redisti nobis nihil aliud, quam Pamphagus?
- pa. Non.
- co. Quid igitur?
- pa. Lupus hians.
- co. Felicius redeunt, qui asini redeunt, sacerdotiorum sarcina graves. Cur mavis sacerdotium, quam uxorem?
- pa. Quia mihi placet otium. Arridet Epicurea vita.
- co. At mea sententia suavius vivunt, quibus est lepida puella domi, quam complectantur, quoties libet.
- pa. Sed adde, nonnunquam quum nou libet. Amo voluptatem perpetuam. Qui ducit uxorem, uno mense felix est: cui contingit optimum sacerdotium, in omnem usque vitam fruitur gaudio.
- co. Sed tristis est solitudo: adeo ut nec Adam suaviter victurus fuerit in Paradiso, nisi Deus illi adiunxisset Evam.
- pa. Non deerit Eva, cui sit opulentum sacerdotium.
- co. Sed voluptas non est voluptas, quae cum mala fama, malaque conscientia coniuncta est.
- pa. Verum dicis: et idcirco mihi in animo est, confabulatione librorum solitudinis taedium fallere.
- co. Istis quidem sodalibus nihil iucundius. Sed redisne ad tuam piscationem?
- pa. Redeo, si liceat parare novam escam.
- co. Aureamne, an argenteam?
- pa. Utramlibet.
- co. Bono animo es; pater suppeditabit.
- pa. Nihil illo tenacius. Nec crediturus est denuo, quum intellexerit, mihi sortem etiam perisse.
- co. Verum ista lex est aleae.
- pa. Sed ille non delectatur hac alea.
- co. Si pernegabit ille, commonstrabo tibi, unde possis quantum voles pecuniae sumere.
- pa. Tu vero mihi voluptatem narras: age monstra; iam cor mihi salit.
- co. In promptu est.
- pa. Nactus es thesaurum aliquem?
- co. Si nactus essem, mihi nactus essem, non tibi.
- pa. Si queam corradere centum ducatos, revixerit spes.
- co. At ego tibi commonstro, unde possis haurire centum millia.
- pa. Quin tu igitur me beas? Ne diutius eneca. Dic, unde?
- co. Ex asse Budaei.[1] Illic reperias innumeras myriades, sive auream malis monetam, sive argenteam.
- pa. Abi, quo dignus es, cum tuo ioco. Illinc tibi resolvam, quod debuero pecuniae.
- co. Resolves, sed quod illinc tibi numeraro.
- pa. Age, novi nasum tuum.
- co. At mihi prae te nasus est nullus.
- pa. Imo nihil te nasutius. Nihil es nisi nasus. Ludis in re seria. Hac in re ringi possim citius, quam ridere. Res gravior est, quam ut ridere libeat. Tu si hic esses, non luderes. Sum tibi ludibrio. Illudis mihi, et illudis me. Ioco me tractas in re neutiquam iocosa.
- co. Minime rideo: id, quod res est, dico. Non rideo quidem; imo rem ipsam dico. Serio loquor. Ex animo loquor. Simpliciter loquor. Vera loquor.
- pa. Ita tibi semper stet in capite pileum, ut ista tu simpliciter loqueris. Sed cesso abire domum, cogniturus, quo statu sint illic omnia?
- co. Offendes nova permulta.
- pa. Credo; sed utinam omnia ex animi sententia.
- co. Isthuc optare licet omnibus; sed hactenus obtigit nemini.
- pa. Hoc quoque commoditatis adferet utrique nostrum sua peregrinatio, quod dulcior erit posthac domus.
- co. Nescio: nam video, quosdam septies illo recurrere. Adeo scabies illa sine fine solet prurire, si quem semel invaserit.
Votum temere susceptum | Militaria |
————————
- ↑ Vixit Erasmi tempore Guili. Budaeus Gallus, qui doctissimum librum de asse scripsit.