Salutandi formulae | Votum temere susceptum |
Mandandi ac pollicendi.
Iacobus, Sapidus.
- ia. Quaeso, ut haec res tibi cordi sit. Etiam atque etiam rogo, ut hoc negotium tibi sit curae. Hac in re velim, ut totum Sapidum exseras. Si me amas, causam hanc tractabis diligenter. Hac in re quaeso, ut advigiles. Curabis hanc rem mea causa diligenter. Si vere is es, quem semper esse te mihi persuasi, fac, ut sentiam hac in causa, quanti me facias.
- sa. Desine; ego tibi hoc effectum reddam, et quidem propediem. Eventum praestare non possum: illud polliceor mihi nec fidem, nec studium defuturum. Curabo diligentius, quam si mea res ageretur: quamquam meam esse duco, quae sit amici. Faciam, ut in me quidvis desideres citius, quam fidem ac diligentiam. Tu fac, in utramque dormias aurem: ego tibi hoc confectum dabo. Tu quietus esto, in me recipio provinciam omnem. Gaudeo mihi datam occasionem, qua declarem animum in te meum. Equidem oratione nihil polliceor, sed re praestabo, quicquid est amici sinceri et ex animo bene volentis. Nolim te lactare vana spe. Illud efficiam, ut dicas, hoc negotii mandatum amico.
Successus.
- sa. Res successit opinione melius. Fortuna votis utriusque favit. Si fortuna tibi nupsisset, non potuisset esse obsequentior. Res tua et ventis et amne secundo processit. Vicit etiam vota nostra fortunae faventis afflatus. Opinor, te litasse Rhamnusiae, cui sic ex sententia cadunt omnia. Plus impetravi, quam fuissem ausus optare. Ventis per omnia secundis hic cursus nobis peractus est. Res omnis cecidit ex sententia. Pulchre nobis cecidit haec alea. Opinor, volasse noctuam,[1] adeo feliciter exiit nobis parum sapienter institutum.
Gratiarum actio.
- ia. Equidem et gratiam habeo, et habiturus sum, quoad vivam, maximam. Pro isto tuo in me officio pares agere gratias vix possum, referre nequaquam. Video, quantum debeam tuo in me studio. Nihil miror; neque enim tu quicquam novi fecisti, et hoc magis debeo. De isthoc tuo in me officio amo te, mi Sapide, ut par est, maxime. Quod hac in causa praestiteris amicum minime aulicum, et habetur a me gratia, et semper habebitur. Quod meum negotium tibi cordi fuerit, amo te, et habeo gratiam. Isthoc officio gratiam inisti apud me maximam. Pergratum est, quod causam meam egeris bona fide. Ex omnibus officiis, quae tu plurima in me contulisti, hoc est longe gratissimum. Referre gratiam parem nequaquam possum: agere accuratius, inter nos supervacaneum sit: quod unum possum, habebo, dum vixero. Isthoc beneficio fateor, tibi me magnopere devinctum esse. Hoc nomine plus tibi debeo, quam unquam solvendo esse queam. Hoc beneficio arctius me tibi devinxisti, quam ut possim dissolvere. Obligatiorem me tibi reddidisti, quam ut nomen meum e tuo diario possim unquam expungere. Hoc officio me sic tuum reddidisti, ut nullum mancipium aeque sit in rebus heri sui. Hac re me tibi divinctiorem reddidisti, quam ut umquam aes alienum possim resolvere. Plurimis nominibus tibi debeo, sed non alio plus, quam hoc. Pro mediocribus beneficiis agendae sunt gratiae: hoc maius est, quam ut conveniat verbis gratias agere.
Responsio.
- sa. Aufer mihi ista. Maior est nostra necessitudo, quam ut vel tu mihi, vel ego tibi pro ullo officio debeam gratias agere. Non contuli hoc in te beneficium, sed retuli. Mihi quidem abunde relatam gratiam arbitror, si gratum est, quod feci sedulo. Non est, cur mihi gratias agas, si pro tot tuis in me beneficiis non vulgaribus hoc officioli rependi. Equidem nihil laudis mereor: ingratissimus habendus, si defuissem amico. Quicquid est in rebus meis, quicquid mea cura praestari potest, hoc tam tuum esse ducito, quam id, quod est maxime tuum. Videor mihi beneficium accepisse, quod nostrum officium boni consulis. Pro tantillo officio mihi tam accurate gratias agis, quasi non multo maiora tibi debeam. Sibi bene facit, qui bene facit amico. Qui bene meretur de amico, non dat beneficium, sed foenerat. Si ex animo probas officium in te meum , fac utare saepius. Ita credam, tibi gratum esse, quod feci, si, quoties desiderabis operam meam, non roges, sed imperes, quod voles.
Salutandi formulae | Votum temere susceptum |
————————
- ↑ Γλαὺξ ἵπταται. Atheniensibus olim noctuae volatus victoriae symbolum habebatur, quod haec avis Minervae sacra crederetur.