Peregrinatio religionis ergo | Funus |
- la. Dic mihi, insulsissime Salsamentarie, nondum emisti restim?
- sa. Restim, Lanio?
- la. Ita, restim.
- sa. Cui tandem rei?
- la. Cui, nisi suspendio?
- sa. Emant alii, me nondum usque adeo taedet huius vitae.
- la. At brevi taedebit.
- sa. In vatem ipsum ista vertat deus aliquis potius. Sed quid est mali?
- la. Si nescis, dicam. Instat tibi tuisque plane Saguntina, quod aiunt, fames, ut res plane sit vobis ad laqueum reditura.
- sa. Bona verba, Lanio. Ista sint hostibus nostris. Vnde nobis ex lanio repente prodisti pythius quispiam, ut divines tantam calamitatem?
- la. Non est divinatio, ne tibi blandiaris. Res ipsa adest in foribus.
- sa. Enecas, aede rem, si quid habes.
- la. Aedam tuo magno malo. A Romano Senatu venit edictum, ut posthac liberum sit cuique vesci quibus velit. Quid igitur tibi tuoque ordini restat, nisi bulimia cum putribus salsamentis?
- sa. Per me quidem vel limacibus vel urticis vescatur, qui volet. At num interdictum est cuiquam, ne vescatur piscibus?
- la. Non, sed data potestas vescendi carnibus, quibus fuerit collibitum.
- sa. Sive vana praedicas, tu potius dignus es suspendio; sive vera, tibi potius parandus
funis. Nam mihi posthac spero quaestum uberiorem.
- la. Imo proventum uberrimum, sed esuritionis usque ad saturitatem. Aut si mavis audire laetiora, posthac longe mundius vives neque, quod soles, cubito nasum emunges[1] pituitosum et scabie fruticantem.
- sa. Ohe, venimus ad summum:[2] caecus convitia iacit in luscum, quasi vero quicquam apud laniones purius sit ea parte corporis, quae dicitur semper lotione superior. Vtinam verum esset quod annuncias, at vereor ne me coniicias in falsum gaudium.
- la. Tibi quidem nimium vera nuncio. Sed unde tibi quaestum promittis uberiorem?
- sa. Quoniam eo video recidisse mores hominum, ut quod vetitum sit, impotentius appetant.
- la. Quid tum postea?
- sa. Quia plures abstinebunt ab esu carnium, ubi permissa est vescendi potestas, nec ullum erit lautum convivium absque piscibus, quemadmodum apud priscos fieri consuevit. Itaque carnium esum permissum gaudeo, utinam et piscium esus esset interdictus: avidius his vescerentur homines.
- la. Pium me hercule votum.
- sa. Hoc optarem, si, quod tu facis, nihil aliud spectarem quam pecuniae lucrum, cuius amore tu crassam istam et carnivoram animam diis manibus devovisti.
- la. Salsus es totus, quum insulsa sit oratio.
- sa. Quae ratio commovit Romanos, ut tot seculis observatam legem carnariam relaxarint?
- la. Nimirum hoc ipsa res iam dudum illis persuasit. Reputant, id quod est, per salsamentarios inquinari civitatem, infici terram, flumina, aerem et ignem et si quod aliud est elementum; corrumpi corpora mortalium. Ex piscium enim esu corpus impleri putribus humoribus, hinc febres, tabes, podagrae, epilepses, leprae et quid non malorum?
- sa. Dic igitur mihi, Hippocrates, quur in civitatibus bene institutis vetitum est intra moenia mactare tauros ac sues? Rectius etiam consuleretur saluti civium, si nec pecudes iugularentur. Quur laniis describitur certus locus, ne si passim vivant, totam urbem reddant pestilentem? An est ullum foetoris genus corrupto animantium cruore sanieque pestilentius?
- la. Aromata mera sunt, si ad piscium putorem conferas.
- sa. Tibi quidem, opinor, aromata mera sunt, at non idem visum magistratibus, qui vos ab urbe submovent. Porro quam suaviter oleant vestrae istae lanienae, declarant ii qui naribus obturatis praetereunt; declarant vulgo, qui malunt habere vicinos decem lenones quam unum lanionem.
- la. At vobis ad abluenda putria salsamenta nec locus nec amnes toti sufficiunt; vereque, quod dici solet, inaniter aquam consumitis. Semper enim piscis piscem olet, etiamsi unguentis oblinas. Quid autem mirum mortuos sic olere, quum plerique vivi mox ut capti sunt oleant? Carnes muria conditae servantur multos in annos, adeo non putentes, ut aromaticum quiddam redoleant. Rursus vulgari sale conditae durant absque foetore. Duratae fumo ventove nihil molesti odoris contrahunt. Haec omnia si pariter adhibeas pisci, nihil aliud quam piscem olebit. Vel hinc coniice nullum esse putorem cum piscium foetore conferendum, quod ab his putrefit etiam ipse sal, in hoc a natura datus ut a rebus arceat putrefactionem, dum genuina vi claudit constringitque, simul et excludens, quod estrinsecus noxam afferre possit et humores intus unde putrefactio poterat oriri desiccans; in solis piscibus sal non est sal. Nostras aedes fortassis aliquis delicatior praeteriens obturat nares; at nemo sustinet in cymba sedere, in qua vestra sunt salsamenta. Viatori si quando occurrunt plaustra onusta salsamentis, quae ibi fuga! quae narium obturatio! quae sputa! quae excreatio! Et si qua fieri possit, ut salsamenta pura in urbem adveherentur, quemadmodum nos mactatorum boum carnes apportamus, lex non dormiret; nunc quid facias iis, quae putria sunt etiam quum comeduntur? Et tamen quoties videmus ab agoranomis damnatas merces vestras coniici in flumen, vobis indicta mulcta? Id vero saepius etiam fieret, nisi illi corrupti per vos magis spectarent privatum commodum, quam publicam salutem. Nec hac tantum parte nocetis reipublicae, sed impia conspiratione vetatis, ne aliunde pisces recentiores advehantur in civitatem.
- sa. Quasi vero nullus unquam viderit mulcta percussum lanionem, quod porcum insyncerum et linguae maculis leprae vitium profitentem vendiderit, aut quod ovem aquis coenove suffocatam, aut alioqui verminantes armos lotione et circumlito retenti cruore vitium dissimularit.
- la. Atqui nullum ex nobis tale extat exemplum, quale nuper ex vobis. Ex unica anguilla, crusto panis incocta, periere novum convivae. Talibus obsoniis vos instruitis mensas civium.
- sa. Casum narras, qui nemini vitari possit, si fortuna velit. At vobis pene quotidianum est pro cuniculis altiles feles vendere, pro leporibus canes, si per auriculas et pedes hirsutos liceret. Quid autem commemorem artocreas ex humanis carnibus confectas?
- la. Tu quod in me damnabas, casus et hominum vitia mihi opprobras; tueantur ista qui committunt. Ego quaestum cum quaestu confero. Alioqui damnentur et olitores, quod interdum imprudentes pro caule vendant cicutam aut aconitum. Damnentur et pharmacopolae, quod interdum pro remediis porrigunt venena. Nulla est ars tam inculpata, quin isthaec incidant mala. Vos quum omnes officii numeros impleveritis, venenum est quod venditis. Si torpedinem, si hydrum, si leporem marinum retibus admixtum cum caeteris venderetis, casus esset, non crimen, nec magis imputari poterat vobis, quam medico, qui nonnunquam occidit aegrum quem curat. Ferri poterat hoc malum, si mensibus duntaxat hybernis extruderetis vestra purulenta: rigor temporis mitigaret pestilentiam. Nunc aestatis incendio putrem additis materiam, autumnum per se nocentem redditis nocentiorem. Quumque iam se renovat annus et humores conditi sese rursus proferunt non absque corporum periculo, ibi vos totos menses duos tyrannidem occupatis et anni renascentis infantiam accersito senio vitiatis, quumque hoc meditetur natura, ut corpora succis insalubribus repurgata novis succis repubescant, vos ingeritis meros putores merasque sanies, et si quid est in corporibus vitii, augetis, malum malo adiicientes et bonos insuper corporis succos corrumpentes. Tolerari poterat hoc quoque, si tantum corpora vitiaretis; nunc, quoniam ex ciborum differentiis vitiantur animorum organa, fit ut et ipsi vitientur animi. Tales fore videas homines istos pisculentos, quales sunt ipsi pisces; pallent, olent, stupent, muti sunt.
- sa. O novum Thaletem. Quid igitur sapiunt qui betis victitant? nimirum quantum ipsae betae. Quid sapiunt qui boves et oves et capras devorant? Nimirum quod boves, oves et caprae. Vos hoedos pro deliciis venditis, et tamen hoc animal, ut est morbo comitiali obnoxium, ita gignit eundem morbum in his qui gaudent esu carnium. An non praestabat salsamentis placare latrantem stomachum?
- la. Quasi solum hoc mentiti sint rerum naturalium scriptores. Et si maxime verum sit quod narrant, corporibus morbo obnoxiis saepe quae per se optima sunt pessima sunt. Hecticis ac phthisicis vendimus hoedos, non vertiginosis.
- sa. Si piscium esus tantam perniciem adfert rebus mortalium, quur nobis praesulum ac principum sententia licet toto anno nostras merces divendere, vobis bonam anni partem indictae sunt feriae?
- la. Istud quid mea refert? Fortassis hoc procuratum est a malis medicis, quo quaestus ipsis esset uberior.
- sa. Quos malos medicos mihi commemoras, quum nulli sint piscibus hostes aeque capitales?
- la. Ne quid erres, o bone, non faciunt hoc studio vestri nec amore piscium, quum ab his nulli religiosius abstineant; suum agunt negocium. Quo plures tussiunt, languent, aegrotant, hoc illis annona benignior est.
- sa. Medicis hic non patrocinabor, ipsi suam vicem ulciscentur, si quando in casses illorum incideris. Mihi pro mea causa sufficit veterum sanctimonia vitae, probatissimorum autoritas, episcoporum maiestas, publica Christianarum gentium consuetudo, quos omnes si damnabis insaniae, malo cum illis insanire, quam cum laniis esse sobrius.
- la. Tu recusas patronus esse medicis, ego nolim esse criminator aut censor veterum publicaeve consuetudinis. Ista venerari soleo, non incessere.
- sa. Isto quidem nomine cantus es verius quam pius lanio, nisi te prorsus non novi.
- la. Meo iudicio sapiunt, qui canent ne quid habeant rei cum his, qui fulmen habent in manibus. Attamen quid ex meis Bibliis, quae populari lingua versa nonnunquam lego, sentiam, non tacebo.
- sa. Vt nunc fies ex lanione theologus.
- la. Arbitror primos illos homines simul atque ex uda argilla prodierunt, fuisse corpore salubri ac succulento. Id declarat illorum vivacitas. Deinde paradisum fuisse locum multo commodissimum situ coeloque saluberrimo. Tali loco talia corpora vel aeris haustus, herbarum, arborum ac florum undique aspirantium fragrantia titra cibum ullum potuisse vivere, praesertim quum ultro citra sudorem hominis affatim tellus effunderet omnia, nec morbus esset ullus nec senium. Cultus enim talis horti voluptas erat verius quam labor.
- sa. Adhuc verisimilia praedicas.
- la. Ex tam vario horti feracissimi proventu, nihil interdictum est praeter unicam arborem.
- sa. Verissimum est.
- la. Idque non ob aliud, nisi ut per obedientiam agnoscerent Dominum et conditorem suum.
- sa. Recte.
- la. Quin et illud arbitror: recentem terram omnia progenuisse feliciora meliorisque succi quam nunc gignit senescens ac propemodum effoeta.
- sa. Esto.
- la. Idque praecipue in paradiso.
- sa. Haud dissimile veri.
- la. Illic igitur vesci voluptatis erat, non necessitatis.
- sa. Audivi.
- la. Et abstinere a laniandis animantibus humanitas erat, non sanctitas.
- sa. Nescio. Animantium esum a diluvio permissum lego, prius interdictum non lego. Quorsum autem attinebat permittere, si iam permissus erat?
- la. Quare non vescimur ranis? Non quia vetiti, sed quoniam abhorremus. Qui scis an Deus illic admonuerit quem cibum requireret humana frugalitas, non quem permitteret?
- sa. Non sum ariolus.
- la. Atqui in ipso statim conditi hominis initio legimus: Dominamini piscibus maris et volatilibus coeli et universis animalibus quae moventur suer terram. Quis usus dominii, si vesci non licet?
- sa. O crudelem herum. Itane devoras servos et ancillas, tuos liberos et uxorem? Quin eadem opera vesceris matula tua, cuius dominus es?
- la. Sed audi vicissim, insulse Salsamentarie: e caeteris usus est, nec est inane dominii nomen. Equus vehit me tergo, camelus gestat sarcinas. E piscibus vero quis usus nisi vescaris?
- sa. Quasi vero non sint innumera ex piscibus remedia. Deinde multa sunt in hoc tantum condita, ut delectent hominem contemplantem et in conditoris admirationem rapiant. Forte non credes delphinos hominem tergo vehere. Denique sunt pisces, qui nobis praedicant imminere tempestatem, velut echinus.[3] An non talem servum optares domi tuae?
- la. Verum
ut hoc largiamur, ante diluvium non fuisse fas vesci cibis, praeterquam terrae frugibus, nihil magni erat abstinere ab iis, quae non requirebat corporis necessitas et habebant laniandi crudelitatem. Illud fateris animantium esum initio permissum ob humanorum corporum imbecillitatem. Frigus induxerat diluvium, et hodie videmus in regionibus frigidis nasci homines caeteris edaciores; ac terrae proventum vel extinxerat vel corruperat inundatio.
- sa. Esto.
- la. Et tamen a diluvio praeteribant annum ducentesimum.
- sa. Credo.
- la. Quur igitur Deus, quod illis robustis titra exceptionem permisit, post imbecillioribus aevique contractioris astrinxit ad certa animantium genera, quemadmodum praecepit Moses?
- sa. Quasi meum sit eorum quae Deus gerit rationem reddere. Arbitror tamen hoc tum fecisse Deum, quod solent heri, qui contrahunt indulgentiam in servos, ubi vident illos abuti lenitate dominorum. Sic equo plus satis ferocienti subducimus fabas et avenam parcoque foeno pascimus, frenoque et calcaribus asperioribus subigimus. Excusserat hominum genus omnem reverentiam in tantamque licentiam sese effuderat, quasi nullus omnino Deus esset. Hic inventi sunt legis cancelli, ceremoniarum repagula, minarum ac praeceptorum frena, quo vel sic resipiscerent.
- la. Quin igitur manent hodie legis illius repagula?
- sa. Quia sublata est carnalis servitutis asperitas, posteaquam per Evangelium adoptati sumus in filios Dei. Detractum est praeceptis, ubi contigit uberior gratia.
- la. Quum Deus appellet suum testamentum sempiternum quumque Christus negarit se solvere legem, sed consummare, qua fiducia posteriores ausi sunt bonam legis partem abrogare?
- sa. Gentibus ea lex data non erat, et ideo visum est apostolis eas non onerare circuncisionis molestia, ne, quod Iudaei faciunt et hodie, in corporalibus observationibus constituerent salutis spem potiusquam in fiducia et charitate erga Deum.
- la. Omitto gentes; quae Scriptura manifeste docet Iudaeos, si professionem Evangelicam fuerint amplexi, manumissos esse a Mosaicae legis servitute?
- sa. Quoniam id fore praedictum erat a prophetis, qui promittunt testamentum novum et cor novum, inducuntque Deum abominantem festos Iudaeorum dies, aversantem illorum victimas, detestantem ieiunia, reiicientem donaria, desiderantem populum circunciso corde. Confirmavit illorum promissa Dominus ipse, qui porrigens discipulis corpus et sanguinem suum appellat testamentum novum. Si nihil aboletur de veteri, quur hoc dicitur novum? Ciborum delectum non exemplo quidem sed sententia sua abrogavit Dominus, quum negat hominem inquinari cibis qui mittuntur in stomachum, et per secessum repurgantur; docet idem Petrum conspecta visione, imo Petrus ipse cum Paulo caeterisque vescens cibis communibus, a quibus lex praeceperat temperari. Agit hoc ubique Paulus in suis epistolis, nec dubitatur quin, quod hodie sequitur populus Christianus, ab apostolis veluti per manus traditum ad nos denique pervenerit. Itaque non tam manumissi sunt Iudaei, quam a legis superstitione velut a lacte consueto quidem et familiari, sed iam intempestivo, depulsi. Neque lex abrogata est, sed ea pars iussa est cedere, quae iam erat ociosa. Frondes et flores pollicentur fructum exoriturum. Is ubi gravat arborem, nemo flores desiderat. Neque quisquam deplorat perisse filii sui pueritiam, ubi iam ad aetatem maturam pervenit. Neque quisquam requirit lucernas et funalia, ubi se terris deprompsit sol. Nec habet quod queratur paedagogus, si filius iam puber suam libertatem sibi vindicat ac paedagogum in sua vicissim habet potestate. Pignus desinit esse pignus, ubi promissa sunt exhibita. Sponsa prius quam deducatur ad sponsum, epistoliis ab illo missis sese consolatur, exosculatur munuscula ab illo venientia, picturas illum referentes amplectitur. Caeterum, ubi iam ipsius sponsi data est copia, prae huius amore negligit illa prius adamata. At Iudaei primum aegre divellebantur a consuetis, velut si puer assuetus lacti iam grandis mammam inclamet, cibum solidum fastidiens. Itaque propemodum vi depulsi sunt ab illis vel figuris vel umbris vel temporariis solatiis, quo se iam totos convertant in eum, quem lex illa promiserat et adumbrarat.
- la. Quis expectarat tantum theologiae a salsamentario?
- sa. Soleo pisculentum commeatum suppeditare nostrae civitatis Dominicano collegio. Itaque fit ut illi frequenter prandeant apud me; ego nonnunquam apud illos. Ex eorum conflictationibus hoc decerpsi.
- la. Nae tu dignus es, qui ex salsamentario fias piscium recentium venditor. Verum illud expedi: Si Iudaeus esses, neque mihi satis liquet an sis, et immineret ex fame certum vitae periculum, vescereris carne suilla, an mortem praeoptares?
- sa. Quid factures essem scio, quid mihi faciendum esset nondum intelligo.
- la. Deus utrunque vetuit: "Non occides", et: "Non vesceris carne suilla". In tali case utrum praeceptum utri par est cedere?
- sa. Primum non constat an hoc animo Deus vetuerit vesci suilla, ut mortem vellet oppeti potius, quam esu vitae consuli. Nam ipse Dominus excusat David, qui contra legis praeceptum comederit sacros panes. Et in exilio Babylonico multa non observata sunt a Iudaeis, quae lex praescripserat. Proinde censerem eam legem, quam ipsa quoque natura tulit eoque perpetua est et inviolabilis, debere potiorem haberi ea, quae neque semper fuit et post erat abroganda.
- la. Quur igitur laudati sunt fratres Macchabaei, qui maluerunt duris cruciatibus exanimari, quam carnem gustare suis?
- sa. Opinor, quoniam hic esus a rege praescriptus complectebatur totius patriae legis abnegationem, quemadmodum circuncisio, quam Iudaei gentibus obtrudere conabantur, continebat totius legis professionem, non aliter, quam arra data ad universum contractum praestandum oblige.
- la. Itaque, si crassior illa legis pars post exortam Evangelii lucem recte sublata est, quo consilio nunc videmus vel eadem vel his graviora revocari, praesertim quum Dominus iugum suum appellet suave et Petrus in Actis apostolorum Iudaeorum legem appellet duram, quam nec ipsi ferre potuerint nec patres ipsorum? Sublata est circuncisio, sed successit baptismus, duriore prope dixerim conditione. Illa differebatur in octavum diem, et si quis interim casus intercepisset puerum, votum circuncisionis pro circuncisione imputabatur. Nos pueros vix dum e latebris uteri materni egressos in frigidam aquam, quaeque die in alveo saxeo constitit, non enim dicam computruit, totos immergimus; et si vel primo die atque adeo in ipso partus ostio perierit, nulla parentum aut amicorum culpa, deditur miser aeternae damnationi.
- sa. Sic aiunt.
- la. Sublatum est sabbatum, imo non sublatum est, sed translatum in diem dominicum. Quid refert? Paucorum dierum ieiunia indixit lex Mosaica; nos illis quantum addidimus numerum? In delectu ciborum quanto liberiores Iudaei nobis, quibus licebat vel totem annum vesci ovibus, tapis, perdicibus et hoedis? Illis nullum vestis genus erat interdictum praeter eam, quae esset lana linoque contexta. Nunc praeter tot vestium praescriptas et interdictas formas et colores accessit capitis rasura, eaque varia. Ne commemorem interim confessionis onus et constitutionum humanarum sarcinas, decimationes non simplices, astrictum arctioribus vinculis matrimonium, novas affinitatis leges aliaque permulta, quae faciunt ut hac parte non paulo commodior videatur fuisse Iudaeorum, quam nostra conditio.
- sa. Erras tota via, Lanio : Christi iugum non aestimatur ad istam regulam, quam imaginaris. Pluribus astringitur Christianus, et astringitur ad difficiliora, denique ad poenam graviorem, sed his adiuncta copiosior vis fidei et charitatis facit ea suavia, quae natura sunt gravissima.
- la. Atqui quum olim Spiritus specie linguarum ignearum e coelo delapsus copiosissimo dono fidei et charitatis locupletarit credentium pectora, quur detractum est legis onus, velut imbecillibus ac sub iniqua sarcina periclitantibus? Quur Petrus iam afflatus Spiritu vocat onus intolerabile?
- sa. Detractum est ex parte, ne Iudaismus, ut coeperat, obrueret Evangelii gloriam, et ne legis odio gentes alienarentur a Christo, inter quas erant infirmi plurimi, quibus instabat duplex periculum, alterum ne crederent sine legis observatione neminem posse salutem consequi, alterum ne potius haberent in paganismo manere, quam Mosaicae legis iugum accipere. Horum imbecilles animos oportebat velut esca quadam libertatis allicere. Rursus quo mederentur illis, qui negabant ex Evangelii professione salutis esse spem citra legis observationem, circuncisionem, sabbatismos, delectus ciborum aliaque id genus aut prorsus sustulerunt aut in aliud verterunt. Porro quod Petrus negat se legis onus portare potuisse, non est referendum ad eam personam, quam tum gerebat, quum illi iam nihil est intolerabile, sed ad crassos et infirmos Iudaeos, qui non sine taedio arrodebant hordei tunicam, nondum gustata spiritus medulla.
- la. Satis tu quidem crasse disseris. Atqui mihi videtur et hodie non minus esse causarum, quur observationes istae carnales hactenus tolli debeant, ut arbitrariae sint, non obligatoriae.
- sa. Qui sic?
- la. Nuper in linteo quodam amplissimo vidi totum orbem depictum. Illic didici quantula esset mundi portio Christi religionem pure syncereque profitens : nimirum Europae particula vergens ad occidentem, rursus altera vergens ad septentrionem, tertia tendens sed procul ad meridiem; ad orientem vergentis quartae postrema videbatur Polonia. Reliquus orbis aut barbaros habet, non ita multum a brutis animantibus differentes, aut schismaticos, aut haereticos, aut utrunque.
- sa. At non vidisti totum illud littus Austrinum et sparsas insulas Christianis insignibus notatas?
- la. Vidi, didicique illinc avectas praedas, Christianismum inductum non audivi. Quum igitur tam ampla sit messis, videtur hoc esse consultissimum ad religionem Christianam propagandam, ut quemadmodum apostoli sustulerunt onus legis Mosaicae, ne gentes resilirent, ita nunc ad illiciendos etiam imbecilles, tolli quarundam rerum obligationes, sine quibus initio servatus est orbis et nunc servari posset, modo adsit fides et charitas Evangelica. Rursus audio videoque plurimos esse, qui in locis, vestibus, cibis, ieiuniis, gesticulationibus, cantibus, summum pietatis constituunt, et ex his proximum iudicant contra praeceptum Evangelicum. Vnde fit, ut quum omnia referantur ad fidem et charitatem, harum rerum superstitione extinguatur utrunque. Procul enim abest a fide Evangelica, qui fidit huiusmodi factis. Et procul abest a charitate Christiana, qui ob potum eut cibum, quo recte quis uti potest, exasperat fratrem, pro cuius libertate mortuus est Christus. Quam amarulentas contentiones videmus inter Christianos, quam inimicas calumnias ex veste aliter cincta tinctave, ex cibo quem porrigunt aquae et quem porrigunt pascua. Hoc malum, si ad paucos serpsisset, contemni poterat. Nunc videmus universum orbem ob haec dissidiis exitialibus concuti. Haec si tollerentur, et nos maiori concordia viveremus, neglectis ceremoniis, ad ea tantum contendentes quae docuit Christus, et reliquae nationes citius amplecterentur religionem cum libertate coniunctam.
- sa. Extra Ecclesiae domum non est salus.
- la. Fateor.
- sa. Extra Ecclesiam est, quisquis non agnoscit Pontificem Romanum.
- la. Non reclamo.
- sa. Sed hunc non agnoscit, qui illius praescripta negligit.
- la. Atque ideo spero futurum, ut hic Pontifex nomine Clemens,[4] animo pietateque clementissimus, quo magis omnes nationes ad Ecclesiae sodalitatem alliciat, omnia mitiget, quae hactenus visa sunt aliquot populos a Romanae sedis foedere alienare, potiusque habeat Evangelii lucrum, quam suum in omnibus ius persequi. Audio quotidie veteres querimonias de annatis, de condonationibus, de dispensationibus deque reliquis exactionibus, de gravatis ecclesiis; sed arbitror hunc ita moderaturum omnia, ut posthac impudens sit, qui pergat queri.
- sa. Vtinam idem facerent omnes monarchae. Nihil addubito, quin res Christiane nunc in arctum coacta felicissime sit proferenda, si gentes barbarae senserint se vocari non ad servitutem humanam, sed ad libertate Evangelicam, nec ad rapinam expeti, sed ad felicitatis et sanctimoniae consortium. Vbi coaluerint et in nobis mores vere Christianos compererint, ultro plus offerent, quam ab eis ulla vis queat extorquere.
- la. Id brevi futurum auguror, si pestilens Ate, quae duos potentissimos orbis monarchas funesto bello commisit,[5] abierit ἐς κόρακας.
- sa. Atque ego demiror iamdudum non esse factum, quum Francisco nihil fingi possit humanius, et Carolo Caesari arbitror a praeceptoribus instillatum, ut quo per fortunam plus accesserit imperii finibus, hoc ipse plus addat clementiae benignitatique. Ad haec habere solet et aetas ea peculiarem facilitatis ac mansuetudinis dotem.
- la. Nihil est quod in utroque desideres.
- sa. Quid igitur remoratur publicum orbis votum?
- la. Adhuc iureconsulti de finibus ambigunt, et scis comoediarum tumultus semper desinere in nuptias. Itidem principes suas finiunt tragoedias. Sed in comoediis subito coeunt nuptiae, hic inter magnos magnis moliminibus res agitur. Et praestat aliquanto serius obduci cicatricem, quam mox iterum hulcus erumpere.
- sa. An credis istas nuptias esse firma concordiae vincula?
- la. Vellem quidem, sed ex his video fere nasci maximam bellorum partem, et si quod bellum ortum fuerit, dum affinis adest affini, latius se spargit incendium et difficilius componitur.
- sa. Fateor et agnosco verissimum esse quod dicis.
- la. Sed aequumne tibi videtur, ut ob iureconsultorum rixas et contractuum moras totus orbis tantum perpetiatur mali? Nunc enim nihil usquam tutum est et pessimis licet plurimum, dum neque bellum est neque pax.
- sa. De principum consiliis non est meum dicere. Verum, si quis me faciat Caesarem, scio quid sim facturus.
- la. Eia, facimus te Caesarem simulque Romanum Pontificem, si libet. Quid facis?
- sa. Fac me potius Caesarem et regem Galliae.
- la. Age, esto utrunque.
- sa. Protinus concepto pacis voto, edicerem per universam ditionem meam inducias, dimissis copiis, denuncians poenam capitis, si quis vel gallinam alterius attigerit. Ita pacatis rebus meo commodo, vel ut melius dicam, publico, transigerem de ditionis finibus aut de coniugii conditionibus.
- la. Habesne firmiora foederis vincula quam matrimonium?
- sa. Arbltror.
- la. Imparti.
- sa. Si Caesar essem, sic absque mora transegissem cum rege Gallorum: Frater, malus quispiam genius bellum hoc inter nos excitavit, neque tamen inter nos certamen fuit de capite, sed de ditione. Tu, quod in te fuit, fortem ac strennuum bellatorem praestitisti. Fortuna mihi favit teque ex rege fecit captivum. Quod accidit tibi, mihi potuit accidere, et tua calamitas omnes nos admonet humanae conditionis. Experti sumus quam hoc certaminis genus utrique sit incommodum. Age diverso genere inter nos conflictemur. Dono tibi vitam, dono libertatem, pro hoste recipio te in amicum. Sit omnium praeteritorum malorum oblivio. Redi ad tuos gratis ac liber, habe tibi tua, esto bonus vicinus, et posthac geratur unum hoc certamen inter nos, uter alterum fide, officiis ac benevolentia vincat; neque certemus uter altero latius regnet, sed uter sanctius administret suam ditionem. In priori conflictu fortunati laudem tuli, hic qui vicerit longe splendidius auferet decus. Mihi quidem haec clementiae fama plus adferet verae laudis, quam si universam Galliam meae ditioni adiunxissem. Et tibi gratitudinis opinio plus decoris conciliabit, quam si me tota Italia depulisses. Noli invidere mihi laudem quam affecto, ego vicissim tuae sic favebo, ut huic amico libenter sis debiturus.
- la. Profecto sic possit astringi Gallia. Imo totus orbis. Etenim, si conditionibus iniquis hulcus hoc obducatur verius quam sanetur, vereor ne, mox per occasionem rupta cicatrice, pus vetus erumpat maiore cum malo.
- sa. Quam magnificam quamque plausibilem gloriam haec humanitas per universum orbem pararet Carolo. Quae natio se non lubens tam humano tamque clementi principi submitteret?
- la. Egisti Caesarem sat feliciter. Nunc age Pontificem.
- sa. Perlongum sit singula persequi. Dicam compendio. Sic agerem, ut universus orbis intelligeret esse principem Ecclesiae, qui nihil aliud sitiret, quam Christi gloriam et salutem omnium mortalium. Ea res vere mederetur invidiae pontificii nominis et solidam ac perennem pararet gloriam. Sed interim ab asino, quod aiunt, delapsi,[6] multum aberravimus ab instituto.
- la. Ego te mox reducam in uiam. Ais igitur obligare pontificum leges omnes qui sunt in Ecclesia?
- sa. Aio.
- la. Ad poenam gehennae?
- sa. Aiunt.
- la. Etiam episcoporum?
- sa. Sic arbitror, in sua cuiusque ditione.
- la. Etiam abbatum?
- sa. Haereo. Nam hi certis conditionibus accipiunt administrationem, nec possunt suos grauare constitutionibus, nisi ex autoritate totius ordinis.
- la. Quid si episcopus iisdem conditionibus accipiat suam functionem?
- sa. Addubito.
- la. Quod episcopus constituit, Pontifex potest rescindere?
- sa. Opinor.
- la. Quod Pontifex decreuit, nemo potest abrogare?
- sa. Nemo.
- la. Unde igitur audimus rescissas pontificum sententias, hoc titulo, quod parum recte fuerint edocti, et priorum constitutiones a posterioribus antiquatas, quod a pietate delirarent?
- sa. Ista subreptitia sunt ac temporaria. Nam et in Pontificem ut hominem cadit ignorantia personae factiue. Caeterum, quod ex autoritate Concilii uniuersalis proficiscitur, coeleste oraculum est et pondus habet par Euangeliis aut certe proximum.
- la. Licetne de Euangeliis dubitare ?
- sa. Bona uerba, ne de conciliis quidem rite in Spiritu Sancto congregatis, peractis, aeditis et receptis.
- la. Quid si quis dubitet, an haec competant in concilium quod obiicitur, quemadmodum audio Basiliense Concilium a nonnullis reiici, nec omnibus probari Constantiense; loquor de his qui nunc habentur orthodoxi, ne quid dicam de proximo Concilio Lateranensi.
- sa. Dubitent qui velint suo periculo. Ego nolo dubitare.
- la. Petrus igitur habuit autoritatem condendi novas leges?
- sa. Habuit.
- la. Habuit et Paulus cum caeteris apostolis?
- sa. Habuerunt in suis quisque ecclesiis, a Petro seu Christo commissis.
- la. Et Petri successoribus par est potestas cum ipso Petro?
- sa. Quid ni?
- la. Tantundem igitur honoris debetur rescripto Romani Pontificis, quantum Epistolis Petri; et tantundem constitutionibus episcoporum, quantum Epistolis Pauli?
- sa. Equidem arbitror etiam amplius deberi, si praecipiant et legem ferant cum autoritate.
- la. Sed fasne est dubitare, an Petrus et Paulus scripserint afflatu divini Spiritus ?
- sa. Imo haereticus sit qui dubitet.
- la. Idem censes de rescriptis et constitutionibus pontificum et episcoporum?
- sa. De Pontifice censeo, de episcopis ambigo, nisi quod pium est de nullo perperam suspicari, ni res ipsa palam clamitet.
- la. Quur Spiritus citius patitur errare episcopum, quam Pontificem?
- sa. Quia gravius est a capite periculum.
- la. Si tantum valent praesulum constitutiones, quid sibi vult quod Dominus in Deuteronomio tam rigide comminatur, ne quis quid addat aut adimat legi?
- sa. Non addit legi, qui latius explicat, quod latebat, qui ea suggerit quae spectant ad legis observationem, neque detrahit qui pro viribus audientium legem dispensat, alia promens, alia celans pro ratione temporis.
- la. Num obligabant pharisaeorum et scribarum constitutiones?
- sa. Non arbitror.
- la. Quur ita?
- sa. Quia docendi habebant autoritatem, non condendi leges.
- la. Vtra potestas videtur amplior, condendi leges humanas, an interpretandi divinas?
- sa. Condendi humanas.
- la. Mihi secus videtur. Etenim, cui ius est interpretandi, huius sententia pondus habet legis divinae.
- sa. Non satis assequor quod dicis.
- la. Dicam explanatius. Lex divina iubet subvenire parenti; Pharisaeus interpretatur hoc esse datum patri, quod missum est in corbonam,[7] eo quod Deus pater sit omnium. Nonne huic interpretationi cedit lex divina?
- sa. Ista quidem falsa interpretatio est.
- la. Sed posteaquam illis semel tradita est interpretandi autoritas, unde mihi constabit, cuius sit vera interpretatio, maxime si ipsi inter se dissentiant?
- sa. Si minus satisfecit tibi sensus communis, sequere praesulum autoritatem. Id tutissimum est.
- la. Ergo pharisaeorum et scribarum autoritas devoluta est ad theologos et concionatores?
- sa. Est.
- la. Sed nullos audio frequentius inculcantes: Audite, ego dico vobis, quam eos qui nunquam versati sunt in palaestris theologicis.
- sa. Audies omnes candide, sed cum iudicio. Modo ne simpliciter insaniant. Tum enim oportet populum cum sibilo surgere, quo suam agnoscant dementiam. Caeterum quibus contigit titulus doctoris, his oportet fidere.
- la. Verum in his quoque comperio nonnullos multo rudiores ac stultiores illis, qui prorsus sunt illiterati; et inter doctissimos miram video controversiam.
- sa. Elige quae sunt optima, inexplicata aliis relinquito, ea semper amplectens, quae procerum et multitudinis consensus approbavit.
- la. Scio isthuc esse tutius. Sunt igitur et constitutiones iniquae, quemadmodum sunt interpretationes falsae?
- sa. An sint, alii viderint, arbitror esse posse.
- la. Annas et Caiphas habebant potestatem condendi leges?[8]
- sa. Habebant.
- la. Num horum quavis de re constitutiones obligabant ad poenam gehennae?
- sa. Nescio.
- la. Puta Annam constituisse, ne quis reversus a foro sumeret cibum, nisi loto corpore; qui illotus caperet cibum, num crimen gehenna dignum admitteret?
- sa. Non arbitror, nisi contemptus publicae potestatis crimen exacerbaret.
- la. An omnia praecepta Dei obligant ad poenam gehennae?
- sa. Non opinor. Nam Deus prohibuit omne peccatum quamlibet veniale, si theologis habenda fides.
- la. Fortassis et veniale pertraheret in gehennam, nisi Deus sua misericordia sublevaret imbecillitatem nostram.
- sa. Non est absurdum dictu, affirmare non ausim.
- la. Quum Israelitae exularent in Babylone, praeter alia plurima quae lex praescripsit, in multis fuit omissa circuncisio. An omnes hi perierunt?
- sa. Deus novit.
- la. Si Iudaeus clam fame periclitans vesceretur carne suilla, committeretne crimen ?
- sa. Mea quidem sententia necessitas excusaret factum: quandoquidem ore Domini defensus est David, quod contra legis praeceptum comederit panes sacros, quos appellant propositionis, nec solum comedit ipse, sed et fugae comites prophanos iisdem pavit.
- la. Si quem ea necessitas constringeret, ut aut pereundum sit fame aut furtum committendum, utrum eligeret, mortem an furtum?
- sa. Forsitan in eo casu furtum furtum non esset.
- la. Hem, quid audio, ovum non est ovum?
- sa. Praesertim si caperet animo reddendi placandique dominum, quum primum liceret.
- la. Quid si pereundum homini, nisi falsum testimonium ferat adversus proximum, utrum eligendum?
- sa. Mors.
- la. Quid si commisso adulterio possit servare vitam?
- sa. Potior erit mors.
- la. Quid si simplici stupro possis effugere mortem?
- sa. Moriendum potius, ut aiunt.
- la. Quur hic ovum non desinit esse ovum? praesertim si nulla fiat vis aut iniuria.
- sa. Fit iniuria corpori puellae.
- la. Quid si periurio?
- sa. Moriendum.
- la. Quid si simplici nullique noxio mendacio?
- sa. Docent praeoptandam mortem. At ego crediderim, gravi necessitate aut ingenti proposita utilitate, mendacium huiusmodi aut nullum esse crimen aut levissimum, nisi quod aperta fenestra periculum est, ne discamus et perniciosis mendaciis assuescere. Finge incidisse casum, ut innoxio mendacio possit servare et corpora et animas totius patriae suae, utrum eliget vir pius? fugiet mendacium?
- la. Quid alii sint facturi nescio, ego vel quindecim Homerica mendacia non verear dicere,[9] moxque labeculam illam abstergerem aqua sacra.
- sa. Idem ego facerem.
- la. Igitur non quicquid Deus praecipit aut interdicit, obligat ad poenam gehennae?
- sa. Non videtur.
- la. Modus igitur obligationis non est ab autore legis tantum, sed ex materia. Quaedam enim cedunt necessitati, quaedam non cedunt.
- sa. Sic videtur.
- la. Quid si sacerdos periclitetur de vita, servandus, si ducat uxorem, utrum eliget?
- sa. Mortem.
- la. Quum divina lex cedat necessitati, cur haec lex humana terminum agit,[10] nulli dignans concedere?
- sa. Non lex obstat, sed votum.
- la. Quid si quis vovisset visere Hierosolymam, nec id posset nisi certo vitae dispendio, ibit, an morietur?
- sa. Morietur, ni voti relaxationem impetrarit a Pontifice Romano.
- la. Quur alterum votum relaxatur, alterum minime?
- sa. Quia alterum solemne, alterum privatum.
- la. Quid est solemne?
- sa. Quod solet fieri.
- la. An non igitur solemne et alterum quod quotidie fit?
- sa. Fit, sed privatim.
- la. Proinde monachus si privatim apud abbatem profiteretur, non esset votum solemne?
- sa. Nugaris. Ideo facilius relaxatur votum privatum, quia minore offendiculo solvitur, et is qui facit, hoc animo facit ut, si commodum sit, mutet sententiam.
- la. Hoc igitur animo vovent, qui privatim profitentur perpetuam castimoniam ?
- sa. Deberent.
- la. Perpetuum igitur et non perpetuum? Quid si Cartusianum monachum hic constringat casus, ut aut vescendum sit carnibus aut moriendum, utrum eliget?
- sa. Docent medici nullas esse carnes tam efficaces, quin idem efficiat aurum potabile et gemmae.
- la. Utrum igitur conducibilius, gemmis et auro succurrere periclitanti, an earum rerum precio multos de vita periclitantes servare et aegroto dare pullum gallinaceum?
- sa. Haereo.
- la. Atqui piscium aut carnium esus non est ex eorum numero, quae vocant substantialia.
- sa. Cartusianos suo iudici relinquamus.
- la. Dicamus in genere. Diligenter, frequenter multisque verbis inculcatur in lege Mosi sabbatismus.
- sa. Verum.
- la. Utrum igitur succurram urbi periclitanti violato sabbato, an non?
- sa. At interim me vis esse Iudaeum?
- la. Volo, et quidem recutitum.
- sa. Istum nodum secuit ipse Dominus. Sabbatum enim hominis causa est institutum, non contra.
- la. Ista lex igitur valebit in omnibus humanis constitutionibus?
- sa. Valebit, nisi quid obstet.
- la. Quid si conditor legis non hoc animo ferat legem, ut quemquam obliget ad poenam gehennae, imo ne ad reatum quidem ullum, sed constitutionem nihilo plus velit habere ponderis, quam exhortationem?
- sa. O bone, non est in manu conditoris, quantum obliget lex. Usus est sua potestate ferenda lege; caeterum ad quid obliget aut non obliget, id Deo in manu est.
- la. Quur igitur audimus quotidie parochos nostros e suggesto clamantes: Cras ieiunandum sub poena damnationis aeternae, si nobis non constat, quomodo lex obliget humana?
- sa. Id faciunt, quo magis terreant contumaces; nam ad hos arbitror ea verba pertinere.
- la. Sed interim an contumaces talibus dictis territent, nescio, certe infirmos vel in scrupum vel in periculum coniiciunt.
- sa. Difficile est utrisque consulere.
- la. Eadem autem est vis consuetudinis et legis?
- sa. Aliquando maior.
- la. Proinde tametsi non adest animus consuetudinem inducentibus iniiciendi laqueum cuiquam, tamen obligat volentes nolentes?
- sa. Arbitror.
- la. Onus imponere potest, tollere non potest?
- sa. Admodum.
- la. Iam itaque vides, opinor, quantum sit periculi, novas leges ab hominibus ferri, si nulla necessitas urgeat aut nulla magna invitet utilitas.
- sa. Fateor.
- la. Dominus quum ait: "Nolite omnino iurare", num quemvis iurantem obnoxium facit gehennae?
- sa. Non arbitror. Consilium est enim, non praeceptum.
- la. At istud unde mihi liquet, quum vix aliud accuratius aut severius interdixerit, quam: Ne iuremus?
- sa. Disces a doctoribus.
- la. Et Paulus, quum dat consilium, non obligat ad gehennam?
- sa. Nequaquam.
- la. Quur ita?
- sa. Quia non vult iniicere laqueum infirmis.
- la. Est igitur in manu condentis legem obstringere ad gehennam aut non obstringere. Et sanctum est cavere ne quibuslibet constitutionibus illaqueemus imbecilles.
- sa. Est.
- la. Et si Paulus hic cautionem adhibuit, multo magis sacerdotibus adhibenda, de quibus incertum quo spiritu agantur.
- sa. Fateor.
- la. Atqui paulo ante negabas esse in manu conditoris, quatenus obstringeret lex.
- sa. Iam consilium est, non lex.
- la. Nihil est facilius quam commutare vocabulum. Noli furari, praeceptum est?
- sa. Est.
- la. Noli omnino resistere malo?
- sa. Consilium est.
- la. At hoc posterius magis habet speciem praecepti, quam illud prius. Saltem hoc est episcopis in manu, utrum velint esse praeceptum quod instituunt, an consilium?
- sa. Est.
- la. At istud Paulo ante fortiter negabas. Etenim, qui non vult suam constitutionem quenquam ad ullum crimen astringere, nimirum vult eam esse consilium, non praeceptum.
- sa. Verum, sed non expedit hoc scire vulgus, ne protinus clamitent esse consilium, quod servare non libet.
- la. At quid interim facies tot infirmis conscientiis tam misere confusis tuo silentio? Verum age, dic mihi: nullisne notis docti deprehendere possunt, utrum consilii vim habeat constitutio, an praecepti?
- sa. Possunt, sicut audivi.
- la. Non libet scire mysterium?
- sa. Licet, nisi velis effutire.
- la. Ah, pisci dixeris.
- sa. Quum nihil audis, nisi hortamur, ordinamus, mandamus, consilium est; quum audis iubemus, districte praecipimus, praesertim si accedant minae excommunicationis, praeceptum est.
- la. Quid si debeam pistori meo, quumque solvendo non sim, fugere malim, quam coniici in carcerem, num pecco criminaliter?
- sa. Non arbitror, nisi desit solvendi voluntas.
- la. Quur igitur excommunicor?
- sa. Istud fulmen territat improbos, non adurit innocentes. Scis enim et apud priscos Romanos fuisse leges diras ac minaces, sed in hoc ipsum tantummodo latas, qualis illa fertur e duodecim tabulis de dissecando corpore debitoris,[11] cuius ideo nullum extat exemplum, quod non in usum, sed ad terrorem esset prodita. Iam ut fulmen non agit in ceram aut linum, sed in aes, ita tales excommunicationes non agunt in miseros, sed in contumaces. Et tamen, ut ingenue dicam, in huiusmodi frivolis adhibere fulmen a Christo traditum propemodum esse videtur, quod veteres dicebant: in lente unguentum.[12]
- la. Num idem ius patrifamilias in sua domo, quod episcopo in sua dioecesi?
- sa. Arbitror, pro portione.
- la. Et huius praescripta similiter obligent?
- sa. Quid ni?
- la. Edico: Ne quis vescatur cepis. Quomodo periclitatur apud Deum qui non paruerit?
- sa. Ipse viderit.
- la. Posthac non dicam meis: praecipio, sed: admoneo.
- sa. Sapies.
- la. Verum perspicio vicinum meum proximum esse periculo, et arreptum clam admoneo, ut sese subducat ab ebriosorum et aleatorum commercio, ille monitorem aspernatus, perditius incipit vivere quam antea; num hic illum obstringit admonitio?
- sa. Videtur.
- la. Igitur neque consulendo neque exhortando fugimus laqueum.
- sa. Imo non adfert laqueum admonitio, sed admonitionis argumentum. Etenim, si frater admonitus, ut crepidis uteretur, negligeret, nullo crimine teneretur.
- la. Non hic percontabor quantum obligent praescripta medicorum. Votum obstringit ad poenam gehennae?
- sa. Maxime.
- la. Omne?
- sa. Omnissimum, modo sit licitum, legitimum ac liberum.
- la. Quid appellas liberum?
- sa. Quod nulla extorsit necessitas.
- la. Quid est necessitas?
- sa. Est metus cadens in constantem virum.
- la. Etiam in Stoicum, quem si fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinae?
- sa. Istum Stoicum mihi ostende, et respondebo.
- la. Sed extra iocum, num famis aut infamiae metus cadit in constantem virum ?
- sa. Quid ni?
- la. Si filia nondum emancipata clam nubat insciis parentibus, nec passuris si sciant, legitimum erit votum?
- sa. Erit.
- la. An sit, nescio, certe si qua sunt, hoc est unum ex illorum numero, quae licet vera sint, tamen ob scandalum imbecillium silenda sunt. Quid si virgo, quae ex autoritate parentum contraxit matrimonium cum sponso, clam et invitis parentibus voto semet addicat collegio sanctae Clarae, eritne licitum et legitimum?
- sa. Si fuerit solenne.
- la. Num solenne est quod in agro fit, in obscuro monasteriolo?
- sa. Sic habetur.
- la. Si eadem domi paucis testibus voto profiteatur perpetuam corporis integritatem, non erit legitimum?
- sa. Non.
- la. Quamobrem?
- sa. Quia sanctius votum obstat.
- la. Eadem puella si vendat agellum, valebit contractus?
- sa. Non opinor.
- la. Et valebit, si seipsam dederit in potestatem alienam?
- sa. Si se Deo dicaverit.
- la. An non et votum privatum dicat hominem Deo? Et qui suscipit sanctum coniugii sacramentum, nonne se dicat Deo? Et quos Deus iungit, dicant se diabolo? De solis coniugibus dixit Dominus: quos Deus iunxit, homo ne separet. Ad haec, quum adolescens vix dum pubescens aut puella simplex minis parentum, saevitia tutorum, improbis instinctibus monachorum, blanditiis et odiis protruditur in monasterium, num liberum est votum?
- sa. Si sint doli capaces.[13]
- la. Ea aetas maxime capax est doli, ut cui facillime possis imponere. Quid si proponam in animo diebus Veneris abstinere a vino, perinde obstringit propositum ut votum?
- sa. Non arbitror.
- la. Quid igitur interest inter certum propositum et votum tacita cogitatione conceptum?
- sa. Animus obligandi.
- la. Negabas ante hic valere animum. Propono, si queam; et voveo, sive queam, sive non queam?
- sa. Habes.
- la. Habeo nebulas in pariete depictas, hoc est nihil. Est igitur et in proposito dispicienda materiae ratio?
- sa. Opinor.
- la. Et ut illic a legis, ita hic a voti nomine cavendum?
- sa. Recte.
- la. Si Romanus Pontifex statueret, ne quis iungat matrimonium intra septimum propinquitatis gradum, admitteret crimen qui duceret cognatam gradu sexto?
- sa. Opinor, certe periclitaretur.
- la. Quid si episcopus suis ediceret, ne quis haberet rem cum uxore, nisi die lunae, Iovis et sabbati, committeret crimen, qui clam aliis diebus uteretur uxore?
- sa. Arbltror.
- la. Quid si ediceret, ne quis bulbis vesceretur?
- sa. Quid istuc ad pietatem?
- la. Quia bulbi provocant libidinem. Quod de bulbis dico, idem dictum puta de erucis.
- sa. Haereo.
- la. Quid haeres? unde est humanis legibus obligandi vis?
- sa. Ex dictis Pauli : "Obedite praepositis vestris".
- la. Hinc igitur obligat omnis episcoporum ac magistratuum constitutio?
- sa. Modo sit aequa, iusta et legitime lata.
- la. Sed ipsius rei quis erit iudex?
- sa. Ipse qui condidit. Nam eius est interpretari, cuius est condere legem.
- la. Ergo citra delectum est obediendum quibuslibet constitutionibus?
- sa. Opinor.
- la. Quid si praepositus stultus et impius ferat legem impiam et iniquam, ipsius iudicio standum est, et populus, cui nullum est iudicandi ius, obtemperabit?
- sa. Quorsum attinet ea somniare, quae non fiunt?
- la. Qui subvenit parenti, non subventurus nisi lex cogeret, num implevit legem?
- sa. Non arbitror.
- la. Qui sic?
- sa. Primum non satis facit animo eius qui condidit legem. Deinde voluntati impiae addit hypocrisim.
- la. Qui ieiunat, non ieiunaturus nisi praeciperet Ecclesia, num satis facit legi?
- sa. Mutas et autorem legis et materiam.
- la. Confer igitur Iudaeum sic ieiunantem diebus praescriptis, ut ni lex huc adigat non sit ieiunaturus, cum Christiano servante ieiunium ab hominibus indictum, haud quaquam seruaturo, si legem tollas; aut, si mavis, Iudaeum abstinentem a carne suilla et Christianum abstinentem a carnibus et lactariis die Veneris.
- sa. Infirmitati non nihil reluctanti legi puto paratam esse veniam, certo proposito legem aversanti et obmurmuranti non item.
- la. Atqui fateris leges divinas non semper obligare ad poenam gehennae?
- sa. Quid ni fatear?
- la. Nec audes fateri esse legem humanam, quae non obligat ad eandem poenam, sed hominem relinquis in ancipiti. Videris igitur aliquanto plus tribuere legibus hominum quam Dei. Mendacium et obtrectatio suapte natura sunt mala et a Deo prohibita, et tamen fateris esse aliquod mendacii et obtrectationis genus, quod non obligat ad poenam gehennae; nec audes fateri esse legem humanam, quae non obligat ad eandem poenam, sed hominem relinquis in ancipiti. Videris igitur aliquanto plus tribuere legibus hominum quam Dei. Mendacium et obtrectatio suapte natura sunt mala et a Deo prohibita, et tamen fateris esse aliquod mendacii et obtrectationis genus, quod non obligat ad poenam gehennae; nec audes eum, qui quomodocumque vescitur carnibus in die Veneris, liberare a poena gehennae.
- sa. Non est meum quenquam absolvere aut damnare.
- la. Si divinae leges et humanae pariter obstringunt, quid igitur interest inter has et illas?
- sa. Nimirum quod qui violat legem humanam, immediate peccat adversus hominem, si mihi concedis scholasticorum flosculis uti, mediate adversus Deum; qui violat legem divinam, contra.
- la. Quid refert, utrum prius miscueris acetum an absinthium, quum mihi utrunque sit ebibendum? Aut quid refert, utrum lapis a me vulnerato repercussus feriat amicum, an ordine verso?
- sa. Hoc didici.
- la. Et si ex materia circunstantiisque sumitur obligandi modus in utrisque legibus, quid interest inter autoritatem Dei et hominum?
- sa. Impia percontatio!
- la. Attamen multi credunt plurimum interesse. Deus tulit legem per Mosen, nec licet violare. Idem fert leges per pontifices, aut certe concilium; quid interest inter has et illas? Lex Mosi per hominem, leges nostrae per homines. Et videntur minus ponderis habere quae Deus tulit per unum Mosen, quam quae Spiritus Sanctus aedit per frequens episcoporum et eruditorum concilium.
- sa. De spiritu Mosi dubitare non licet.
- la. Paulus in episcoporum vicem venit. Quid igitur interest inter Pauli praecepta et cuiuslibet episcopi?
- sa. Quia sine controversia Paulus scripsit afflatus Spiritu.
- la. Haec scriptorum autoritas quousque se porrigit?
- sa. Arbitror non ultra apostolos, nisi quod conciliorum est inviolata autoritas.
- la. Quare de Pauli spiritu dubitare non licet?
- sa. Quia obstat Ecclesiae consensus.
- la. De episcopis dubitare licet?
- sa. De his nihil temere suspicandum, nisi res ipsa palam clamitet quaestum aut impietatem.
- la. Quid de conciliis?
- sa. Non licet, si fuerint rite et per Spiritum Sanctum congregata peractaque.
- la. Est igitur aliquod concilium in quod ista non competunt?
- sa. Esse potest. Quod ni esset, theologi nequaquam adderent hanc exceptionem.
- la. Videtur igitur et de conciliis dubitari posse.
- sa. Non arbitror, posteaquam fuerint Christianarum gentium iudicio consensuque recepta comprobataque.
- la. Posteaquam excessimus pomeria, quibus Deus volvit circumscribi sacrosanctam illam et inviolabilem Scripturae autoritatem, videtur mihi et aliud esse discrimen legum divinarum et humanarum.
- sa. Quod?
- la. Leges divinae sunt immutabiles, nisi si quae sunt eius generis ut significandi coercendive gratia videantur ad tempus datae, quas et prophetae desituras iuxta carnalem sensum praedixerunt et apostoli iam omittendas docuerunt. Deinde, inter leges humanas existunt nonnunquam iniquae, stultaeque et pestilentes, unde et abrogantur vel autoritate superiorum, vel consentiente neglectu populi. Tale nihil est in legibus divinis. Rursus humana lex suapte sponte cessat, ubi cessarit causa propter quam lata est. Veluti si constitutio iuberet singulos quotannis aliquid conferre in structuram templi, templo absoluto, cessat rigor legis. Ad haec lex ab hominibus lata non est lex, nisi fuerit utentium consensu comprobata. Lex divina nec expendi debet nec potest abrogari. Quanquam et Moses legem laturus suffragia populi collegit, non quod hoc esset necesse, sed ut illas magis haberet obnoxios. Impudens enim est legem contemnere, quam tuo suffragio comprobaris. Postremo quum leges hominum, quae fere corporalia praescribunt, pedagogi sint ad pietatem, cessare videntur, ubi quis profecit ad spiritus robur, ut iam talibus cancellis non egeat, modo pro virili vitetur scandalum infirmorum, non maliciose superstitiosorum. Velut si pater praescribat filiae impuberi, ne bibat vinum, quo tutior sit illius virginitas usque ad nuptias, quum adoleverit iamque viro tradita fuerit, non tenetur praecepto patris. Multae leges habent instar pharmacorum; ea vero mutantur et cedunt pro re nata, ipsis etiam medicis approbantibus. Qui si semper iisdem utantur remediis a veteribus proditis, plures occiderent quam sanarent.
- sa. Multa tu quidem congeris, quorum nonnulla placent, aliqua displicent, quaedam non intelligo.
- la. Si lex episcopi quaestum evidenter oleat, hoc est statuat ut singuli parochi bis in anno emant aureo ducato ius absolvendi a casibus, quos vocant episcopales, quo plus extorqueat a suis, obtemperandum censes?
- sa. Censeo, sed interim clamandum adversus legem iniquam, exclusa semper seditione. Sed unde mihi hic percontator lanio? Tractent fabrilia fabri.[14]
- la. Huiusmodi quaestionibus saepe torquemur in conviviis. Interdum diatriba fervescit ad pugnam et sanguinem.
- sa. Pugnent qui volent, ego censeo leges maiorum esse reuerenter suscipiendas et observandas religiose, velut a Deo profectas; nec esse tutum nec esse pium de potestate publica sinistram concipere aut serere suspicionem. Et si quid est tyrannidis, quod tamen non cogat ad impietatem, satius est ferre, quam seditiose reluctari.
- la. Ista quidem ratione fateor bene consultum rebus eorum qui dignitate pollent, et tecum sentio, nec illis invideo. Caeterum lubens audiam rationem, qua consulatur et populi vel libertati vel commodis.
- sa. Deus non destituet populum suum.
- la. Verum ubi interim illa libertas spiritus, quam apostoli promittunt ex Evangelio, quam Paulus toties inculcat, clamans : "Regnum Dei non est esca et potus"; et quod filii non simus sub paedagogo, nec amplius serviamus elementis huius mundi, aliaque innumera, si tanto pluribus constitutionibus onerantur Christiani quam Iudaei, et si arctius obligant hominum leges quam pleraque a Deo tradita praecepta?
- sa. Dicam, Lanio. Non in hoc est Christianorum libertas, ut liceat illis facere quae velint, liberis a constitutionibus humanis, sed quod ex fervore spiritus ad omnia prompti, lubentes et alacres ea faciunt quae praescribuntur, nimirum filii potius quam servi.
- la. Expedite, sed erant et sub lege Mosaica filii, et sunt sub Evangelio servi, atque adeo vereor ne maxima pars hominum, si servi sunt qui lege coacti suum officium faciunt. Quid igitur discriminis inter novam et veterem?
- sa. Meo iudicio multum interest. Quod vetus sub involucris docuit, nova sub oculos posuit. Quod illa sub aenigmatibus praedixit, haec dilucidius ostendit. Quod illa subobscure promisit, haec exhibuit maxima quidem ex parte. Illa tradita erat uni genti, haec ex aequo docet omnes salutem. Illa paucis prophetis et eximiis viris impartiit insignem illam et spiritualem gratiam, haec omne donorum genus largiter effudit in omnium aetatum, sexuum et nationum homines : linguas, sanationes, prophetias, miracula.
- la. Vbi nunc igitur ista?
- sa. Cessarunt, non interierunt, vel quia non est opus, iam evulgata Christi doctrina, vel quia plerique titulo tantum Christiani, fide, quae est miraculorum architectrix, caremus.
- la. Si propter incredulos ac diffidentes opus est miraculis, talium nunc plena sunt omnia.
- sa. Est incredulitas simpliciter errans, qualis erat Iudaeorum obmurmurantium Petro, quod Cornelii familiam recepisset ad Evangelii gratiam; qualis erat gentium, quae religionem, quam a maioribus acceperant, putabant esse salutiferam, et apostolorum doctrinam esse superstitionem peregrinam; hi conspectis miraculis conversi sunt. Nunc qui diffidunt Evangelio, tanta Luce per universum orbem coruscante, non simpliciter errant, sed excaecati malis affectibus nolunt intelligere, ut bene agant; hos nulla miracula reducerent ad mentem meliorem. Et sanandi tempus nunc est, puniendi post futurum est.
- la. Quanquam multa dixisti satis probabiliter, tamen mihi propositum est non fidere salsamentario, sed adibo theologum quendam eximie doctum, quicquid is de singulis pronunciauerit, coelestis oraculi vice fuerit.
- sa. Quis iste? Pharetrius?[15]
- la. Ille simpliciter delirat et ante annos, dignus qui concionetur deliris aniculis.
- sa. Bliteus?
- la. An ego tam loquaci sophistae credam?
- sa. Amphicholus?
- la. Nunquam ei credam in solvendis quaestionibus, cui meo malo credidi carnes meas. An ille bona fide solvat problemata, qui pessima fide nondum solvit pecuniam?
- sa. Lemantius?
- la. Non utor coecis ad indicandam viam.
- sa. Quis igitur?
- la. Si scire vis, Cephalus est, vir trium linguarum et omnis politioris literaturae perpulchre gnarus, tum in sacris voluminibus et vetustis theologis diu studioseque versatus.
- sa. Dabo rectius consilium. Eas ad inferos, illic invenies rabinum Druinum, qui tenedia bipenni dissecabit omnes tuas quaestiunculas.[16]
- la. Tu praei, quo mihi viam appares.
- sa. Sed extra iocum: estne verum, quod narras, datam potestatem vescendi carnibus?
- la. Ludebam, te ut urerem. Et si Romanus Pontifex id vellet maxime, ordo salsamentariorum moveret seditionem; deinde mundus est plenus pharisaicis hominibus, qui non alia te sibi possunt vindicare sanctimoniam, nisi talibus obseruatiunculis hi nec paterentur sibi detrahi iam partam gloriam, nec sinerent minoribus plus esse libertatis, quam ipsis fuit. Ne in lanionum quidem rem esset permitti liberum quarumlibet verum esum. Tum enim varius esset eventus nostrae negotiationis, nunc certius est lucrum et minus aleae minusque laborum.
- sa. Verissima praedicas, sed eadem incommoditas ad nos rediret.
- la. Gaudeo tandem inuentum aliquid in quo salsamentario cum lanione conueniat. Iam ut incipiam et ipse serio loqui, quemadmodum fortassis expediret populum Christianum paucioribus constitutiunculis obstringi, praesertim si quae non multum aut nihil conducunt ad pietatem, ne dicam officiunt, ita non libet ab istis stare, qui omnes omnium hominum constitutiones reiiciunt, neque flocci faciunt, imo ob hoc ipsum multa faciunt, quia praeceptum est ne faciant. Attamen demirari non possum in plerisque rebus praepostera mortalium iudicia.
- sa. Idem nec ego satis admirari possum.
- la. Coelum terrae miscemus, si quid periculi suspicamur, ne quid decedat ponderis sacerdotum constitutionibus autoritatique, et dormitamus quum imminet euidens periculum, ne tantum tribuamus hominum autoritati, ut autoritati diuinae minus tribumur quam oportet. Sic a Scylla declinamus, ut non metuamus Charybdim, malum exitiabilius. Debetur episcopis suus honos, quis negat? praesertim si agant quod dicuntur.[17] Sed impium est honores soli Deo debitos transferre in homines, et dum impense reveremur hominem, parum revereri Deum. Honorandus Deus in proximo, venerandus in proximo, sed interim adhibenda cautio, ne Deus per hanc occasionem suo fraudetur honore.
- sa. Itidem videmus multos in tantum fidere corporalibus ceremoniis, ut his freti negligant ea quae sunt verae pietatis, suis meritis arrogantes, quod est divinae largitatis, et ibi consistentes, unde gradus erat ad perfectiora, et ex his rebus proximum calumniantes, quae per se nec bonae sunt nec malae.
- la. Quin in eadem re quum duo sint, quorum alterum altero praestantius, semper deterioris est nobis potior ratio. Corpus et quae corporis sunt ubique pluris fiunt, quam ea quae sunt animi, et hominem occidisse pro gravi crimine ducitur, ut est; at pestifera doctrina, vipereis instinctibus corrupisse mentem hominis ludus est. Si sacerdos alat capillitium aut vestem sumat hominis prophani, rapitur in carcerem, acriter punitur; si bibat in lupanari, si scortetur, si ludat aleam, si vitiet alienas uxores, si nihil attingat sacrae lectionis, tamen columna est Ecclesiae. Non excuso mutatam vestem, sed accuso praeposterum iudicium.
- sa. Imo si non persolvat pensum precum horariarum, paratum est anathema; si foeneretur, si simoniam admittat, impune est.
- la. Si quis videat Cartusianum aliter vestitum aut vescentem carnibus, quam execratur, quam horret, quam timet, ne terra dehiscens et spectatorem et spectatum absorbeat; idem si videat eum temulentum, mendacibus verbis in famam aliorum debacchantem, manifestis dolis imponentem tenui vicino, nemo perinde abominatur.
- sa. Veluti si quis videat Franciscanum enodi cingulo cinctum aut Augustinensem non corio sed lana cinctum, aut discinctum Carmelitam aut cinctum Rhodiensem. Rursus si percalceatum Franciscanum aut semicalceatum Cruciferum, nonne concitaret Tyria, quod dici solet, maria?
- la. Imo nuper apud nos ex duabus foeminis, quarum utranque dixisses prudentem, altera abortiit, altera concidit syncopi, quod conspicerent canonicum quendam sacris virginibus praefectum in propinqua vicinia, sed tamen in publico, obambulare, qui vestem lineam non haberet tectam nigro pallio. At eaedem crebro viderant aves eiusmodi comessantes, cantillantes, saltitantes, non addam caetera, nec ullam sentiebant nauseam.
- sa. Sexui fortasse debetur venia. Opinor tibi notum Polythrescum. Is aegrotabat periculose, phthisis erat. Medici diu suaserant ut vesceretur ovis et lactariis, sed frustra; eodem cohortabatur episcopus. Ille, quum esset vir non indoctus et Theologiae baccalaureus, videbatur citius emoriturus quam utriusque medici consilio morem gesturus. Ita visum est medicis et amicis, ut falleretur. Parata est sorbitio ex ovis et lacte caprino, dictum est lac amygdalinum. Ille lubens comedit, et idem aliquot diebus faciens coepit habere meliuscule, donec puella quaedam fucum prodidit. Ibi coepit quod comederat revomere. At idem superstitiosus in lacte nulla religione commotus est, quo minus abiuraret pecuniam mihi debitam. Nam chirographum simpliciter exhibitum clam ungui sciderat. Delatum est iusiurandum, ego illi cessi. Is vero tam non gravatim recepit, ut optare videretur quotidianas eiusmodi delationes. Quid hoc iudicio perversius? Peccabat adversus mentem Ecclesiae, qui hic non obtemperarit sacerdoti et medicis, et in periurio manifesto firmam habebat conscientiam, tam infirmus in lacte.
- la. Hic mihi succurrit fabula, quam nuper Dominicanus quidam narravit in concione frequentissima, quo
- ) Hoc eit, maximoi tuwulttii .
"*) Synrope hoc loco significat morhuni , «juum vires «uhito iu corpore deficiunt. C2 Digitized by sermonis amaritudinem (nam in die parasceves exponebat mortem Domini) iucundiore narratione dilueret. Virginem sacram oppresserat adolescens. Uteri tumor arguit factum. Convocatus est virginum chorus, praesedit abbatissa. Accusata est. Inficiali statui non erat locus.[18] Argumentum erat necessarium. Confugit ad statum qualitatis, nisi mavis translationis. Oppressa sum a valentiore. At saltem exclamasses. Fecissem, inquit, sed in dormitorio nefas est solvere silentium. Sit haec fabula, modo fateamur hoc stultiora geri permulta. Nunc dicam quod his oculis vidi. Nomen hominis locique silebitur. Habebam affinem priorem abbati proximum, ordinis Benedictini, sed ex eorum numero qui non vescuntur carnibus, nisi extra locum, quem appellant magnum refectorium. Habebatur doctus et ipse volebat haberi, annos natus fere quinquaginta. Certare poculis et hilarescere vino erat illi quotidianum. Duodecimo quoque die adibat thermas publicas. Illic dabatur opera purgandis renibus.
- sa. Erat unde id fieret?
- la. Possidebat annue sexcentos florenos.
- sa. O paupertatem optabilem!
- la. Ex vino et Venere incidit in phthisim. Desperantibus medicis, abbas imperabat esum carnium, addens illud terribile verbum: Sub poena inobedientiae. Ille vix adigi potuit, ut moriens gustaret carnes, a quibus tot annis non abhorruerat.
- sa. Prior tali abbate dignus. Divino tamen quos dicas, nam eandem fabulam et ab aliis audire memini.
- la. Divina.
- sa. Nonne abbas est praegrandi obesoque corpore, lingua subblesa; prior humiliore statura, sed erecta, gracili vultu?
- la. Divinasti.
- sa. Accipe par pari relatum. Audies quod ipse nuper vidi, cuique non interfui solum, verum etiam propemodum praefui. Erant duae monachae, quae visebant cognatos suos. Vbi venissent quo volebant, famulus per oblivionem reliquerat codicem precum iuxta consuetudinem ordinis et loci in quo vivebant. Deum immortalem, quanta illic perturbatio ! Non audebant coenare, nisi dictis precibus vespertinis, nec sustinebant ex alio codice dicere, quam ex suo. Interim tota domus coenaturiebat. Quid multis? Cantherio recurrit famulus, sub multam noctem adfert relictum codicem. Dicuntur preces, vixque ad decimam coenavimus.
- la. Hactenus nihil audio, quod sit magnopere reprehendendum.
- sa. Nimirum, dimidium duntaxat audisti fabulae. Inter coenandum coeperunt illae virgines hilarescere vino, tandem risu soluto, iocis parum pudicis perstrepuit convivium, sed nemo licentius egit, quam illae quae nisi dictis ex ordinis forma precibus coenare noluerunt. A convivio lusus, choreae, cantilenae, reliqua non audeo commemorare. Sed plane vereor, ne quid ea nocte patratum sit parum virgineum, nisi me fallebant prooemia; lascivi lusus, nutus et suavia.
- la. Istam perversitatem non tam imputo virginibus, quam sacerdotibus earum curam gerentibus. Sed age, fabulam fabula pensabo: quin potius audies oculatam historiam. Hisce diebus aliquot coniecti sunt in carcerem, quod ausi sint die dominico panem coquere, quum forte deesset. Equidem non damno factum, sed excutio iudicium. Aliquanto post, die dominico, qui vulgo Palmarum dicitur, forte erat quur vicus propinquus mihi esset adeundus. Ibi tum ad horam diei ferme quartam a prandio, obvium habeo, ridiculum ne dicam an miserandum spectaculum, arbitror nulla Bacchanalia plus habuisse turpitudinis. Alii vacillabant huc illuc vino, non aliter quam navis destituta rectore iactatur ventis et fluctibus. Erant qui complexi brachium alterius sustinebant lapsantem, sed ipsi parum firmi, alii subinde cadebant aegreque surgebant. Nonnulli quernis frondibus erant coronati.
- sa. Magis conveniebat pampineis, tum addendi thyrsi.
- la. Senior quidam Silenum agens sarcinae in morem sublimis gestabatur humeris, eo gestu quo solent olim efferri cadavera, pedibus eo porrectis quo ibant, nisi quod pronus baiulabatur, ne vomitu praefocaretur supinus. Is misere convomebat suras extremorum baiulorum. Nec inter baiulos quisquam erat sobrius, plerique ridebant, sed sic, ut facile diceres mentem abesse. Bacchi furor habebat omnes. Atque hac pompa civitatem ingressi sunt, idque clara luce.
- sa. Unde collegerant eam insaniam?
- la. In vico propinquo vinum paulo vilius venditur quam in urbe. Eo se contulerant aliquot combibones, quo vilius insanirent, sed largius. Non enim minus impensum est pecuniae, sed plus contractura est dementiae. Hi si gustassent ovum, velut admisso parricidio, pertracti fuissent in carcerem; quum praeter omissam sacrum concionem, praeter neglectas preces vespertinas, in die tam sacrato, tantum intemperantiae publicitus esset admissum, nemo puniit, nemo detestatus est.
- sa. Atqui ne istuc tantopere mireris, in mediis urbibus, in popinis templo proximis, diebus quamlibet festis, potatur, cantatur, saltatur, pugnatur tanto strepitu tantoque tumultu, ut nec sacrum peragi nec sacra concio possit exaudiri. Iidem si eodem tempore consuissent calceum, aut si in die Veneris gustassent suillam, capitis accerserentur. Et tamen dies Dominicus ob hoc potissimum est institutus, quo vacaret audire doctrinam Evangelicam, et ideo vetitum consuere calceos, ut sit ocium concinnandis animis. An non haec mira iudiciorum perversitas?
- la. Prodigiosa. Iam in ipso ieiunii praescripto, quum duo sint, alterum abstinentia cibi, alterum delectus cibi, nemo nescit prius illud praecepti divini, aut cerce iuxta praeceptum divinum esse, alterum vero non solum humanum, verum etiam propemodum pugnans cura apostolica doctrina, utcunque hoc excusamus; tamen his quoque praepostero iudicio coenare vulgo impune est, gustasse cibum ab homme vetitum, a Deo permissum et item ab apostolis, capitale est. Ieiunium tametsi non constat esse certo praeceptum ab apostolis, tamen illorum exemplis ac literis commendatum est. At interdictum ciborum esum, quos Deus creavit ad vescendum cum gratiarum actione, ut tueamur apud iudicem Paulum,[19] quot lemmatis est opus? et tamen toto passim orbe coenatur affatim, nullus offenditur; si valetudinarius gustet pullum gallinaceum, periclitatur Christiana religio. In Anglia vulgus Quadragesimae tempore iustam coenam apparat alternis diebus, nemo miratur; si febri periclitans tentet attingere ius pulli, plus quam sacrilegium admissum videtur. Apud eosdem in Quadragesima, quo ieiunio ut nihil antiquius, ita nihil sanctius habitum est apud Christianos, impune coenatur, ut dixi. Si tentes idem extra Quadragesimam die Veneris, nemo feret. Si quaeras quamobrem, allegant patriae consuetudinem. Execrantur eum, qui regionis negligit consuetudinem, et ipsi sibi ignoscunt, qui negligant vetustissimam totius Ecclesiae consuetudinem.
- sa. Nec probandus est, qui sine causa negligit consuetudinem patriae, in qua vivit.
- la. Nec ego criminor eos, qui Quadragesimam cum Deo ventreque partiuntur, sed indico praeposterum de rebus iudicium.
- sa. Quum dies dominicus praecipue legatur institutus, quo populus simul conveniret ad audiendum sermonem Evangelicum, qui non audit missam, abominabilis est; qui negligit concionem, malens pila ludere, purus est.
- la. Quantum flagitium admissum existimant, si quis sumat Eucharistiam illotis faucibus ; quam nihil trepidant, quum idem faciunt ! illoto animo perversisque cupiditatibus sordidato.
- sa. Quam multi sunt sacerdotes, qui citius mortem oppetant, quam sacrificent, calice et patina nondum ab episcopo consecrata, aut quam sacrificent veste quotidiana. At inter hos qui sic affecti sunt, quam multos videmus, qui non verentur ad sacram mensam accedere, noctis proximae crapula adhuc temulenti. Quanta trepidatio, si forte contigerint Corpus Domini ea manus parte, quae sacro oleo contacta non fuit? Quin eadem religione dispicimus, ne probandus animus offendat Dominum?
- la. Vasa sacra non attingimus et piaculum admissum arbitramur, si id forte acciderit, et interim viva templa Sancti Spiritus quam securi violamus !
- sa. Humana constitutio vetat, ne nothus, claudus aut luscus recipiatur ad sacra ministeria. Hic quam sumus difficiles, et tamen interim passim recipimus indoctos, aleatores, temulentos, milites et homicidas. Dicunt: Latent nos animorum morbi. De occultis non loquor, de his loquor, quae magis in propatulo sunt, quam vitia corporis.
- la. Sunt et episcopi, qui ex functionibus nihil sibi vindicant praeter rationes aliaque sordida; concionandi munus, quae prima dignitas est episcopi, cedunt quamlibet sordidis, haudquaquam facturi, nisi praepostero iudicio tenerentur.
- sa. Qui festum diem violat ab episcopo quopiam institutum, rapitur ad poenam; et satrapae quidam, qui tot constitutionibus pontificum et conciliorum, tot fulminibus fortiter contemptis, impediunt canonicas electiones, opprimant immunitates ecclesiasticorum, nec his quidem parcentes domibus, quae fovendis senibus, aegrotis et egenis ex piorum hominum eleemosynis institutae sunt, abunde Christiani sibi videntur, si saeviant in levissimarum rerum praevaricatores.
- la. Praestat satrapas missos facere, loquique de salsamentis et carnibus.
- sa. Assentior. Redeamus igitur ad ieiunium et pisses. Audivi pontificum leges nominatim excipere pueros, senes, aegrotos, invalidos, gravem laborem sustinentes, gravidas, lactantes ac vehementer tenues.
- la. Idem et ipse frequenter audivi.
- sa. Rursus audivi praecellentem quendam theologum, opinor Gersoni nomen esse, hoc addere: Si quid extiterit causae paris momenti cum his, quae pontificum leges nominatim excipiunt, similiter cessare vigorem praecepti. Sunt enim corporum peculiares habitus, qui reddunt capitaliorem inediam quam morbus evidens. Et sunt vitia morbive, qui non apparent, quum revera plus habeant discriminis. Proinde qui sibi notus est, nihil opus habet consulere sacerdotem, quemadmodum infantes non consulunt sacerdotem, quia causa eximit illos a lege. Et qui pueros aut vehementer senes aut alioquin invalidos adigunt ad ieiunium aut esum piscium, bis peccant, primum adversus fraternam charitatem, deinde adversus mentem Pontificum, qui nolunt eos involvi lege, quibus observata perniciem adferret. Christus quicquid instituit ad sanitatem animi et corporis instituit. Nec ullus Pontifex sibi vindicat tantam potestatem, ut sua constitutione quemquam adigat ad vitae discrimen; veluti si quis ex inedia vespertina contrahat insomniam et ob insomniam periclitetur paraphronesi, simul et adversus Ecclesiae mentem et adversus Dei voluntatem homicida est proximi. Principes, quoties commodum est, aedita lege minantur supplicium capitale. Quid illis liceat, non definio; illud dicam: tutius facerent, si non infligerent mortem corporis, nisi ob causas in divinis literis expressas. In odiosis Dominus longius avocat ab extrema linea,[20] velut a periurio, vetans omnino iurare, in homicidio prohibens irasci; nos ob humanam constitutionem ad extremam homicidii lineam impellimus, quam vocamus necessitatem. Imo quoties apparet causa probabilis, charitatis est ultro hortari proximum ad ea, quae postulat corpusculi imbecillitas. Et si nulla apparet causa, tamen christianae charitatis est benigne interpretari, quod recto animo fieri potest, nisi qui comedit, prae se ferat manifestum Ecclesiae contemptum. Contumaciter ac seditiose vescentes recte punit magistratus prophanus; at quid quisque domi suae pro corpusculi sanitate comedat, medicorum est curare, non magistratuum. Quod si quorum improbitas hinc quoque concitet tumultum, ipsi seditionis accersantur, non is qui servivit valetudini, nec divina nec humana lege violata. Hic certe non in loco praeteximus autoritatem pontificum, quorum tanta est humanitas, ut ubi cognorint causam haud absurdam, ultro invitent ad ea quae postulat valetudo, diplomatis arment adversus malorum obtrectationes. Denique per universam Italiam patiuntur in certis macellis vendi carnes, nimirum illorum saluti consulentes, quos illa lex non astringit. Quin et in concionibus sacris audivi theologos paulo minus pharisaicos dicere: Nihil est quod vereamini coenae tempore sumere panem unum et heminam vini cervisiaeve propter imbecillitatem humani corporis. Si tantum sibi sumunt autoritatis ut pro coena coenulam indulgeant validis, idque contra praeceptum Ecclesiae, quae ieiunium indixit, non coenulam, quur non audent iustam coenam permittere iis, quorum imbecillitas hoc requirit, et pontifices expressis causis declararunt sibi placere? Dicatur zelus, si quis durius tractet corpus suum, nam sibi quisque notus est; at ubi pietas, ubi charitas istorum, qui contra legem naturae, contra legem Dei, contra sensum legis pontificiae fratrem imbecillem, spiritu promptum, corpusculo infirmum ad mortem adigunt aut morbum morte duriorem?
- la. Suggerit mihi tua commemoratio quiddam, quod ante biennium vidi. Erotem nosti, virum iam natu grandem, videlicet sexagenarium, valetudine plusquam vitrea, tum quotidianis morbis, iisque atrocissimis gravissimisque studiorum laboribus sic afflicta, ut vel Milonem possint deiicere; ad haec occulta quadam naturae proprietate vel a puero sic et abhorrens a piscium esu et impatiens inediae, ut nunquam id tentarit absque capitis discrimine, postremo diplomatis pontificum abunde communitus adversus pharisaicas linguas. Is nuper eo vocantibus amicis, inviserat civitatem Eleutheropolim, non omnino suo nomini respondentem. Erat autem Quadragesimae tempus. Datus est unus atque alter dies amicorum affectibus. Interim vescebatur piscibus, ne quem offenderet, quum haberet praeter necessitatem a Pontifice diploma, per quod licebat vesci quibuslibet. Iam praesentiebat morbum imminentem, quem habebat familiarem, sed morte crudeliorem. Parat abitum et res urgebat, nisi maluisset ibi decumbere. Ibi quidam suspicantes illum hoc maturius abire, quod non ferret esum carnium, effecerunt ut Glaucoplutus, vir adprime doctus et primae in ea republica autoritatis, Erotem invitaret domum suam ad ientaculum. Eros iam turbae satur, quam in publico diversorio vitare non poterat, assensus est, sed hac lege, ne quid esset apparatus praeter ova duo, quae stans ubi comedisset, equum conscenderet. Promissum est ita fore. Vbi eo venit, paratus erat pullus gallinaceus. Eros indigne ferens praeter ova nihil attigit et abrumpens convivium conscendit equos, deducentibus eruditis aliquot. Eius pulli nidor, nescio quomodo, pervenerit ad sycophantas. Ab his rumor sparsus est tam atrox, ac si decem homines fuissent veneno necati. Nec ea civitas modo perstrepuit hac fabula, sed eodem ferme die rumor ad alias civitates transvolarat, quae aberant itinere tridui. Atque ut fit, rumor aliquid veris addiderat, Erotem, ni propere fugisset, accersendum fuisse ad magistratum. Hoc ut erat falsissimum, ita verum erat, Glaucoplutum magistratui expostulanti satisfecisse. Iam Eros sic affectus, ut dixi, si vel in publico carnibus vesceretur, quis deberet offendi? Et tamen in eadem civitate totam Quadragesimam, sed praecipue diebus festis, bibitur usque ad insaniam, clamatur, saltatur, pugnatur, luditur alea proxime templum, ut sacra concio non possit audiri, et nullum est offendiculum.
- sa. Mira iudiciorum perversitas.
- la. Accipe fabulam huic non dissimilem. Iam ferme biennium est, quod idem Eros valetudinis ergo viseret Feruentiam, ego officii gratia comitatus sum. Divertit in aedes veteris amici, cuius crebris literis fuerat evocatus. Is est vir praepotens, et illius ecclesiae procerum unus. Ventum est ad pisces, rursus Eros coepit periclitari; agmen morborum erat, febris, cephalalgia, vomitus, calculus. Hospes tametsi videret graviter periclitantem amicum, non ausus est tamen carnium micam dare amico. Quamobrem? Videbat tot causas quur liceret, videret diploma. Sed metuebat linguas hominum. Et iam eo profecerat morbus, ut frustra daturus fuerit.
- sa. Quid Eros ? Novi hominis ingenium, emoriatur citius quam amicum ulla gravet invidia.
- la. Inclusit se cubiculo, triduum victitavit suo more. Prandium erat ovum unum, potus aqua saccaro decocta. Simulatque se remiserat febris, conscendit equum, secum deferens commeatum.
- sa. Quem?
- la. Lac amygdalinum in laguncula et uvas passas in crumena. Ubi domum rediit, tum aperuit sese calculus,[21] totumque mensem decubuit. Et tamen hunc quoque abitum saevus, sed vanus carnium rumor sequutus est et Lutetiam usque perlatus, non sine frequenti splendidorum mendaciorum comitatu. Quod tu remedium arbitraris idoneum talibus offendiculis?
- sa. Ut in illorum capita omnes suas matulas effundant; et si forte occurrant, obturatis naribus praetereantur, quo vel sic agnoscant suam vesaniam.
- la. Certe hanc pharisaicam impietatem oportebat acribus theologorum conviciis flagellari. De hospite vero illo quid censes?
- sa. Mihi vir prudens videtur, qui norit quam frivolis de causis quantas tragoedias interdum excitet populus.
- la. Sit hoc sane prudenter factum et boni viri metum civiliter interpretemur. At quam multi sunt, qui quum in simili casu fratrem mori patiantur, Ecclesiae consuetudinem et populi scandalum praetexunt; caeterum in vita palam dedecorosa, quam agunt in comessationibus, in amoribus, in luxu, in ocio, in summo contemptu sacrorum studiorum, in rapinis, simoniis et fraudibus, nihil formidant populi scandalum.
- sa. Omnino tales sunt quidam. Quod isti pietatem appellant, immanis et impia crudelitas est. Sed illi mihi videntur crudeliores, qui non ex occasione relinquunt hominem in periculo, sed inventis periculis veluti laqueis, impellunt multos in corporis animique manifestum discrimen, praesertim nulla publica autoritate pollentes.
- la. Expecto quid dicas.
- sa. Ante annos triginta vixi Lutetiae in collegio, cui cognomen ab aceto.[22]
- la. Sapientiae vocabulum audio.[23] Quid vero narras? Vixit salsamentarius in eo collegio tam acido? Non mirum igitur, si tantum tenet quaestionum theologicarum. Nam illic, ut audio, parietes ipsi mentem habent theologicam.
- sa. Sic est, ut dicis, ego tamen praeter corpus pessimis infectum humoribus et pediculorum largissimam copiam nihil illinc extuli. Verum ut pergam quod coepi. In eo collegio tum regnabat Ioannes Standoneus, vir in quo non damnasses affectum, sed iudicium omnino desiderasses. Etenim quod ipse memor adolescentiae, quam cura extrema paupertate transegerat, rationem habebat pauperum, vehementer probari debet. Et si iuvenum inopiam hactenus sublevasset, ut honestis studiis suppeteret rerum usus, non ad lasciviam exuberaret copia, laudem merebatur. Caeterum quod rem aggressus est cubitu tam duro, victu tam aspero parcoque, vigiliis ac laboribus tam gravibus, ut intra annum prima experientia multos iuvenes felici indole praeditos ac spem amplissimam prae se ferentes, alios neci dederit, alios caecitati, alios dementiae, nonnullos et leprae, quorum aliquot ipse novi, certe nullus omnium non periclitatus est, quis non intelligat esse crudelitatem in proximum? Nec his contentus addidit pallium et cucullam, ademit in totum esum carnium. Et huius generis plantaria[24] transtulit in longinquas regiones. Quod si quisque tantum permittat suis affectibus, quantum ille permisit, futurum est, ut istorum similes totum occupent mundum. Siquidem a talibus initiis primum orta sunt monasteria, quae nunc minitantur pontificibus et monarchis. In proximi ad pietatem resipiscentis lucro gloriari pium est, in veste aut cibo gloriam quaerere pharisaicum est. Proximorum inopiam sublevare pietas est; prospicere ne liberalitate bonorum abutantur ad luxum, disciplina est. Caeterum in morbos, in delirationem, in mortem his rebus impellere fratrem crudelitas est, parricidium est. Abest fortasse voluntas occidendi, at non abest homicidium. Quae igitur istis debetur venia? Nimirum quae medico, qui per insignem imperitiam occidit aegrotum. Dicet aliquis : nullus illos cogit ad hoc vitae genus, sponte veniunt, rogant admitti, et liberum est abire pertaesis. - O Scythicam responsionem. Itane postulant, ut adolescentes rectius perspiciant quid ipsis conveniat, quam vir doctus, rerum usu tritus et aetate provectus? Sic sese excuset lupo, qui famelicum ostensa esca pellexit in retia. An qui vehementer esurienti apponat cibum insalubrem aut letiferum etiam, ira semer excusabit pereunti? - Nemo te coegit edere, volens ac lubens devorasti quod erat appositum. - Nonne is iure respondeat: Tu non cibum dedisti, sed venenum. Telum ingens necessitas, grave tormentum fames. Auferant igitur illa magnifica verba: Libera erat electio. Imo magnam vim admovet, quisquis talibus utitur tormentis. Nec ea saevitia tantum perdidit tenues, sustulit non paucos divitum filios et generosam indolem depravavit. Aetatem lascivientem moderatis rationibus cohibere paternum est. Caeterum in medio hyemis rigore datur postulantibus paululum panis, potus iubetur e puteo peti, qui aquam habet pestilentem, pestiferam alioqui, etiam si nihil haberet praeter rigorem matutinum. Novi multos, qui valetudinem ibi contractam nec hodie possunt excutere. Erant aliquot cubicula humili solo, putri gypso, vicinia latrinarum pestifera. In his nullus unquam habitavit, nisi aut mors aut morbus capitalis fuerit consequutus. Omitto nunc miram flagrorum carnificinam, etiam in innoxios. Sic aiunt dedisti ferociam, ferociam appellant indolem generosiorem, quam studio frangunt, ut eos reddant habiles monasteriis. Quantum ibi devorabatur ovorum putrium? quantum vini putris hauriebatur? Sunt fortassis haec iam correcta, sed sero, videlicet iis qui perierunt aut corpus circumferunt infectum. Neque vero haec commemoro, quod male velim illi collegio, sed operaeprecium esse iudicavi monere, ne sub umbra religionis humana saevitia corrumpat aetatem imperitam ac teneram. Iam quantum ibi discatur civilitatis aut verbe pietatis, in praesentia non excutio. Quod si viderem maliciam exuere, quicunque cucullam induunt, hortarer omnes ad cucullam. Nunc alia res est, proinde non sunt ad hoc vitae genus frangendi spiritus suppullulantis aetatis, sed animus magis ad pietatem educandus. Mihi vix contigit ullum ingredi monasterium Cartusianorum, quin illic offenderim unum atque alterum aut simpliciter mente captum aut delirantem. Verum iamdudum tempus est, ut a tam longa digressione redeamus ad institutum.
- la. Imo nullum est digressionis dispendium. Rem ipsam egimus, nisi si quid tibi forte succurrit, quod adiiciendum putes iis, quae disserta sunt de constitutionibus humanis.
- sa. Mihi quidem nec humanum praeceptum implere videtur, qui negligit hoc praestare, quod spectavit is qui praecepit. Etenim qui festis diebus tantum abstinet ab operis manuariis nec interim vacat sacris aut audiendis concionibus, violat festum diem, negligens id cuius gratia festus dies institutus est. Ideo enim interdictum est opus bonum, ut fieret melius. Iam vero qui pro solitis operis vacant popinis, scortis, temulentiae, pugnis et aleae, bis violant diem festum.
- la. Opinor et precum sacrarum pensum in hoc praescriptum sacerdotibus ac monachis, ut hac exercitatione consuescerent sustollere mentem in Deum; et tamen qui pensum hoc non exoluit, periclitatur. Qui tantum ore demurmurat voces, nec curat animum ad ea quae sonat colligere, imo ne literas quidem studet discere, sine quibus quae sonant intelligi non possunt, vir bonus habetur ac sibi quoque videtur.
- sa. Ego multos novi sacerdotes, qui piaculum inexpiabile putant aliquam partem precum omisisse aut per errorem dixisse de diva Virgine, quum dicendum esset de sancto Paulo. At iidem pro nihilo ducebant aleam, scortum ac temulentiam, quae divinis pariter et humanis legibus vetita sunt.
- la. Nec paucos ego comperi, qui citius mortem oppetissent, quam vel casu gustato cibo, aut dum os proluunt, delapsis in stomachum aliquot aquae guttis sacrificassent; at iidem fatebantur esse sibi cum quibusdam simultatem, quos, si daretur opportunitas, occiderent, nec verebantur cum hoc animo ad sacram Christi mensam accedere.
- sa. Atqui ut ieiuni sacrificent, hominis praeceptum est; ut deponant iras prius quam accedant ad sacram mensam, Dei praeceptum.
- la. Iam vero de periurio, quam praepostere iudicamus, infamis habetur, qui iureiurando confirmavit se dissolvisse aes alienum, si convincatur non dissolvisse; nec periurium obiicitur sacerdoti, qui palam impudice vivit, quum iureiurando publice professus sit castitatem.
- sa. Quin istam cantionem canis episcoporum vicariis, qui coram altari deierant se comperisse omnes quos offerunt initiandos, idoneos aetate, scientia et moribus, quum aliquoties inter hos vix duo tresve sint tolerabiles, plurimi vix ad stivam[25] idonei.
- la. Vocatur ad poenam, qui commotus aliqua causa peierat; et non puniuntur, qui tertio cuique verbo admiscent periurium.
- sa. Isti non iurant ex animo.
- la. Eodem colore patrocineris licebit ei, qui hominem occidit non ex animo. Peierare nec ioco nec serio fas est. Et atrocius crimen foret, si quis ioco necaret hominem, quam si commotus ira.
- sa. Quid si quis ad eandem trutinam expendat iusiurandum principum, quo inaugurantur?
- la. Et ista quum sint maxime seria, tamen quoniam velut ex more fiunt, non habentur pro periuriis. Eadem est querimonia de votis. Matrimonii votum est iuris sine controversia divini, et tamen dirimitur per monasticae vitae professionem ab hominibus repertam.
- sa. Quum nullum votum religiosius sit quam baptismi, tamen qui vestem mutat aut locum, perinde quasi patrem veneno necarit, perquiritur, rapitur, stringitur, nonnunquam et occiditur propter honorem ordinis. At quorum tota vita pugnat ex diametro cum professione baptismi, quippe qui toti serviunt mammonae, ventri et huius mundi pompis, habentur in pretio, nec his obiicitur voti violati crimen, nec exprobratur, nec vocantur apostatae, sed habentur pro Christianis.
- la. Simile vulgi iudicium est de benefactis ac malefactis deque praesidiis beatitudinis. Quanta infamia sequitur puellam lapsam? at longe gravius crimen est lingua mendax et obtrectatrix, et animus odio livoreque corruptus. Vbi non gravius punitur quamvis leve furtum, quam adulterium? Nemo lubens cum eo consuetudinem habet, qui semel furti aspersus est infamia, cum eo qui coopertus est adulteriis, pulchrum est habere familiaritatem. Spiculatori publico, qui stipendio conductus servit legibus, quemadmodum et iudex ipse, nemo dignetur locare filiam; et non detestamur affinitatem militis, qui, toties invitis parentibus et vetante nonnunquam magistratu, subduxit sese ad bellum mercenarium, tot stupris, tot raptibus, tot sacrilegiis, tot homicidiis aliisque facinoribus impurati, quae vel in ipsa militia vel in quovis carnifice peiorem adamat virgo, et interpretamur[26] etiam nobilitatem quaesitam scelere. Qui nummum tollit, pendet; qui fraudata moneta publica, qui monopoliis, qui usuris, qui mille technis ac fraudibus tam multos spoliant, inter praecipuos habentur.
- sa. Qui uni cuipiam venenum porrigunt, ut venefici dant poenas legibus; qui vinis infectis aut oleo vitiato populum inficiunt, impune faciunt.
- la. Novi quosdam monachos adeo superstitiosos, ut existiment sese esse in manu diaboli, si vel casu sacra vestis absit, nec metuunt ab unguibus diaboli, si mentiantur, si calumnientur, si inebrientur, si invideant.
- sa. Istiusmodi licet et inter nos idiotas complures videre; non credunt domum tutam a violentia cacodaemonis, nisi paratam habeant aquam consecratam, frondes sacras ac cereum, et non metuunt suis aedibus in quibus quotidie tot modis provocatur Deus et colitur diabolus.
- la. Quam multi sunt, qui magis fidunt praesidio Virginis matris aut Christophori, quam ipsius Christi? Matrem colunt imaginibus, candelis et cantiunculis, Christum impia vira fortiter offendunt. Nauta quum periclitatur, Christi matrem aut Christophorum aut quemvis divorum citius invocat, quam ipsum Christum; et Virginem se credunt habere propitiam, quod illi sub noctem cantiunculam non intellectam canunt: "Salve regina"; ac non potius metuunt, ne illa se putet irrideri talibus cantiunculis: quum totus dies magnaque noctis pars illis transigatur obscoenis sermonibus, temulentiis et factis non referendis.
- sa. Ita militi periclitanti citius in mentem venit Georgius aut Barbara, quam Christus. Porro quum nullus sit cultus divis gratior, quam imitatio factorum, quibus ipsi Christo placuerunt, hanc partem fortiter contemnimus. Et Antonium nobis egregie faventem fore credimus, si illi porcos aliquot sacras alamus, sique ipsum cum suo porco igni et tintinnabulo pictum habeamus in foribus ac lateribus aedium; nec metuimus, quod magis erat metuendum, ne ille male velit aedibus, in quibus regnant ea vitia, quae vir sanctus semper fuit detestatus. Virgini annumeramus rosariola et salutatiunculas; quin potius annumeramus in illius gratiam coercitum animi tumorem, repressam libidinem, condonatam iniuriam? Huiusmodi cantiunculis delectatur Christi mater, his officiis demerueris utrunque.
- la. Itidem morbo periclitanti citius in mentem venit sanctus Rochus aut Dionysius, quam Christus, unica salus hominum. Quin et hi qui sacras literas interpretantur e suggesto, quas nemo sine Spiritus afflatu vel intelligere recte vel docere potest utiliter, malunt invocare Virginis matris auxilium, quam ipsum Christum aut Christi spiritum. Et in haereseos suspicionem vocatur, qui mutire audet adversus hanc consuetudinem, quam vocant laudabilem. Atqui laudabilior erat veterum consuetudo, quam obtinuerunt Origenes, Basilius, Chrysostomus, Cyprianus, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, qui spiritum Christi identidem invocant, Virginis auxilium nusquam implorant. Nec in eos stomachantur, qui tam sanctam consuetudinem ex Christi et apostolorum doctrina, ex sanctorum patrum exemplis desumptam, ausi sunt immutare.
- sa. Similis error habet complures monachos, qui sibi persuadent Benedictum esse propitium, donec gestent illius cucullam et pallium, quanquam non arbitror eum virum unquam gestasse tam laciniosam magnoque emptam vestem, nec verentur illius iram, quod in vita nihil habeant cum illo commune.
- la. Francisci germanus est, qui vestem cinericiam et canabeum cingulum non abiicit; vitam confer, nihil pugnantius. De plerisque loquor, non de omnibus. Atque hic sermo per omnes ordinum et professionum formas circunferri potest. Ex corruptis iudiciis nascitur praepostera fiducia et ex iisdem nascuntur praepostera scandala. Prodeat Franciscanus coriacea zona cinctus, qui casu funem suum perdiderit; aut Augustinensis laneum gestans cingulum; aut discinctus, qui cingi soleat; quae futura est abominatio, quantum periculum ne mulieres ad hoc spectaculum abordant? Et ex huiusmodi nugis, quanta fraternae charitatis ruptura? quam acerba odia? quam virulentae obtrectationes? Adversus haec clamat Dominus in Evangelio, nec minus gnaviter Paulus apostolus. Adversus eadem clamandum esset theologis et concionatoribus.
- sa. Esset sane, sed in his multi sunt, quibus expedit talem esse populum, imo tales esse principes, tales episcopos. Et sunt rursus qui nihilo plus sapiunt in his quam populus, aut, si quid sapiunt, dissimulant, suo ventri consulentes potius quam Iesu Christo. Itaque fit, ut populus undique corruptus praeposteris iudiciis ibi fidat, ubi praesens est periculum, ibi trepidet, ubi nihil est periculi, ibi conquiescat, unde progrediendum erat, eo proficiat, unde erat recedendum. Ab his male structis si quid tentes convellere, clamant excitari seditionem; quasi seditio sit, si quis vitiosum corporis habitum, quem imperitus medicus diu foverit ac propemodum verterit in naturam, conetur eximere pharmacis melioribus. Verūm abrumpenda est querimonia, quae finem non habet. Et periculum sit, si senserit populus hoc nostrum colloquium, ne novum suscitent proverbium, quod haec curae sint salsamentario et lanioni.
- la. Istis ego regeram vetus proverbium: Saepe etiam est holitor valde opportuna loquutus.[27] Nuper quum ista dissererem super coenam, malis auspiciis aderat quidam pannosus, pediculosus, luridus, uietus, exuccus, facie cadaverosa, cranium vix habebat tres pilos; quoties loquebatur, claudebat oculos, aiebant theologum esse. Is me vocabat discipulum Antichristi, aliaque permulta balbutiebat.
- sa. Quld ibi tu? mutus?
- la. Ego illi precabar micam sobriae mentis in tam putido cerebro, si tamen ullum habebat cerebrum.
- sa. Iuvaret et istam audire fabulam ordine.
- la. Audies, si die louis veneris ad prandium. Habebis vitulinam crusto incoctam, contusam adeoque teneram, ut possis vel exugere.
- sa. Polliceor hac lege: si die Veneris apud nos prandeas, efficiam ut intelligas salsamentarios non semper vesci putribus salsamentis.
Peregrinatio religionis ergo | Funus |
- ↑ Cubito natum emungere. Euismodi iocubs Ciceronis exstat in salsamentarii filium Herenn. IV, 54.
- ↑ Venimus ad summum. Horatianum est Epist 1. lib 2. ad Augnstum.
- ↑ Qui, spinas habens pro pedibus, imminente tempestate affigit sese, ut aiunt, aut saburrat arena. Plin. H. N. IX, 31.
- ↑ Fuit hic Clemens VII Florentinus, Leonis X nothus, a Caesarianis post occupatam et direptam Romam captus. Qualis fuerit, facile quis ex eo coniiciat, quod ab ipsis Pontificiis omnium scelerum artifex dictus sit.
- ↑ Carolum V. Caesarem et Hispaniarum regem, ac Franciscum Valesium, eius nominis primum, Galliarum regem.
- ↑ Id est h. l., a priore sermone. Erasmus in Chiliadibus vult hoc adagium dici in eos, qui inconsulte quippiam agunt etc. Proverbium in Aristophane legitur. Est autem in Graecis verbis ἀπ' ὄνου καταπεσών, faceta allusio ad finitimam orationem ἀπὸ νοῦ καταπεσών.
- ↑ ܦܽܘܪܫܳܢܳܐ Syriace, קָרְבָּן Hebraice, oblatio est, vel donum Deo oblatum. Item apud Iudaeos locus ubi oblationes hae reponebantur, metonymice Corban dictus est.
- ↑ Cf. loannis Evang. cap. 18.
- ↑ Per excellentiam insignia mendacia vocat Homerica. Nam Homerus in carminibus suis scite mentitur, et, ut auctor inquit, pater est omnium fabularum.
- ↑ Nota est fabula de Termino, qui nec Iovi voluit concedere. Cf. Liv. V, 54. et Ov. Fast. II, 664. Hinc agere Terminum dicitur, qui nulli cedit, quod et Erasmi Symbolum fuit, ut ex eius nummo argenteo constat.
- ↑ Aulus Gellius, (quem alii Agellium volunt,) lib. XX. cap. I. narrat legem apud priscos fuisse, qua sancitum fuerit, ut, si quis debitor pluribus creditoribus reus iudicatus esset, liceret iis, si vellent, corpus hominis sibi addicti secare, atque partiri.
- ↑ Gr. τὸ ἐν φακῇ μῦρον. Quadrat in hominem, aut in rem quampiam, quac neutiquam in tempore adhibeatur iis, quibus minime congruit, quemadmodum scilicet lenticulae, vili legumini, inepte quis pretiosum unguentum admiscuerit.
- ↑ Ita loquuntur Iurisconsulti.
- ↑ Tractent fabrilia fabri, proverbium est, monens ut unusquisque sese exerceat in sua arte, quam novit. Hor. Ep. II, 1,116
- ↑ Hoc, et quae sequuntur, ficta nomina Theologorum sunt
- ↑ Tenedia bipenni aliquid dissecare. Hoc est rem nodosam prorsus dissolvere, et absque mora controversias expedire. Translatum est a rege quodam Tenedi, qui olim securi armatus lites audire consueverat, et causa iudicata mox reum neci dabat. Cf. Cic. epp. ad Q. F. II, 9.
- ↑ Nam Episcopus proprie inspector, ab ἐπισκοπέω, inspicio.
- ↑ Inficialis status dicitur, quum factum negatur. Qualitatis, quum defenditur ut iure factum. Translationis, quum culpa facti transfertur in alium.
- ↑ Ad Timotheum I, cap. 4.
- ↑ I. e. a delictis.
- ↑ I. e. erupit morbus. Quasi ductae rationis summa apparuit
- ↑ Designat auctor per iocum collegium Montis acuti Lutetiae, in quo iuvenis diu vixit.
- ↑ Alludit ironice ad iocum Plautinum in Pseudolo, II, 4, 49 Habetne acetum in pectore? quod de acri ingenio dicitur.
- ↑ Ab sing. plantaris , e, i o planta.
- ↑ Id est ad aratrum, pars pro toto.
- ↑ Vocamus hoc, tribuimus ei.
- ↑ Πολλάκι καἰ κηπουρὸς ἀνὴρ μάλα καίριον εἶπεν, ex Aulo Gellio.