Ichthyophagia Echo 
FUNUS.
Marcolphus, Phaedrus.
ma. Unde nobis Phaedrus, num ex antro Trophonii?[1]
ph. Quur isthuc rogas?
ma. Quia praeter morem tristis, horridus, squalidus, torvus, in summa, nihil minus quam quod diceris.
ph. Si qui diutius versantur in ofhcinis fabrorum aerariorum, aliquid nigroris sibi contrahunt, quid miraris si ego tot dies versatus apud duos aegrotantes, morientes, et sepultos, solito sum moestior, praesertim quum uterque mihi fuerit egregie charus?
ma. Quos mihi narras sepultos?
ph. Nosti Georgium Balearicum?
ma. Nomine duntaxat, de facie non novi.
ph. Alterum scio tibi prorsus ignotum esse. Is erat Cornelius Montius, quicum mihi plurimis iam annis intercessit arctissima necessitudo.
ma. Mihi nunquam contigit adesse morienti.
ph. Mihi saepius quam vellem.
ma. Sed estne mors res

tam horrenda quam vulgo praedicant?

ph. Iter ad mortem durius quam ipsa mors. Quod si quis horrorem illum et imaginationem mortis excutiat animo, magnam mali partem sibi detraxerit. Breviter quicquid est cruciabile vel in aegrotatione vel in morte, longe tolerabilius redditur, si quis se totum tradat voluntati divinae. Nam quod attinet ad sensum mortis, quum iam animus distrahitur a corpore, arbitror aut nullum esse aut perquam stupidum esse sensum, quod natura prius quam huc veniatur, consopiat ac stupefaciat omnes partes sensibiles.
ma. Nascimur absque sensu nostri.
ph. Sed non absque sensu matris.
ma. Quur non itidem emorimur? Quur Deus mortem voluit esse tam cruciabilem?
ph. Nativitatem voluit esse gravem ac periculosam matri, quo charius haberet quod peperisset. Mortem autem unicuique volvit esse formidabilem, ne passim homines sibi mortem consciscerent. Etenim quum videamus et hodie tam multos sibi manus adferre, quid censes futurum, si mors nihil haberet horribile? Quoties vapulasset servus aut etiam filius adolescens, quoties uxor indignaretur marito, quoties perisset res aut aliud accidisset quod aegre esset animo, protinus ad laqueum, ad gladium, ad flumen, ad praecipitium, ad venenum currerent homines. Nunc mortis acerbitas vitam nobis reddit chariorem, praesertim quum medici non queant mederi semel vita defuncto. Quanquam ut non omnibus eadem est nascendi sors, ita non est eadem omnibus mortis ratio. Quosdam cita mors protinus liberat, alii lenta morte contabescunt. Lethargici, quemadmodum et ab aspide percussi, somno consopiti citra sensum sui moriuntur. Illud observavi, nullum esse mortis genus tam acerbum, quin perferatur, si quis obfirmato animo decrevit exire.
ma. Vtrius mors visa est christianior?
ph. Mihi quidem Georgii visa est honorificentior.
ma. Etiamne mors habet ambitionem suam?
ph. Ego nunquam vidi duos tam dispari morte morientes. Si vacat audire, depingam excessum utriusque; tuum erit iudicare, utra mors sit optabilior homini christiano.
ma. Imo te rogo ne graveris narrare. Nam ipse nihil audiero cupidius.
ph. Ergo de Georgio prius audi. Vbi mors iam certa sui signa dederat, medicorum chorus, qui diu curarant aegrotum, dissimulata vitae desperatione coeperunt mercedem poscere.
ma. Quot erant medici?
ph. Aliquando decem, interim duodecim; quum paucissimi, sex.
ma. Satis erat ad occidendum vel valentem.
ph. Numerata pecunia, clam submonuerunt proximos non procul abesse mortem, curarent ea quae pertinerent ad animae salutem; nam de corporis incolumitate nihil esse spei. Per amicos intimos blande submonitus est et aegrotus, ut corporis curam Deo committeret, ea tantum curaret, quae pertinerent ad feliciter hinc emigrandum. His auditis, mira torvitate Georgius oculos intendit in medicos, velut indigne ferens quod ab illis destitueretur. Mi responderunt se medicos esse, non deos; quod artis erat, praestitisse; caeterum adversus fatalem necessitatem nullam valere medicinam. His actis, abeunt in proximum cubiculum.
ma. Quid, morantur etiam accepta mercede?
ph. Inter illos nihil convenerat de morbi genere. Alius aiebat hydropem, alius tympanitem, alius apostema in intestinis, alius aliud atque aliud malum. Totoque hoc tempore, quo tractabant aegrotum, acerrime disceptarunt de morbi genere.
ma. O felicem interim aegrotum.
ph. Eam litem ut tandem finirent, per uxorem postularunt, ut sinerent exanimati corporis anatomiam fieri: id esse honorificum, et solere vel honoris gratia fieri in magnatibus, deinde rem eam fore saluti multis, idque ad meritorum ipsius cumulum accessurum; postremo pollicentur suo sumptu se commercaturos triginta missas cessuras in commodum mortui. Id aegre quidem, sed tandem blanditiis uxoris ac propinquorum impetratum est. His actis, subduxit sese statio medicorum. Negant enim fas esse, ut qui vitae solent opitulari, mortis sint spectatores aut exequiis intersint. Mox accitus est Bernardinus, uit, ut scis, reverendus, Franciscanorum custos, qui confessionem exciperet. Vix peracta est confessio, iam aderat in aedibus turba quatuor ordinum, quos vulgus appellat mendicantium.
ma. Tot vultures ad unum cadaver?
ph. Deinde vocatus est parochus, qui hominem inungeret sacrumque symbolum corporis Domini porrigeret.
ma. Religiose.
ph. Verum ibi minimum abfuit, quin inter parochum et monachos cruenta pugna fuerit orta.
ma. Apud lectum aegroti?
ph. Et quidem spectante Christo.
ma. Quid excitavit tantos tumultus subito?
ph. Parochus, ubi cognovit aegrotum fuisse confessum Franciscano, negavit se vel unctionis sacramentum vel Eucharistiam vel sepulturam impartiturum, ni suis auribus audisset aegroti confessionem: se parochum esse, sibi pro sua ovicula reddendam Domino rationem. Id non posse, si solus ignoraret arcana conscientiae.
ma. Nonne visus est aequum dicere?
ph. Non illis quidem. Nam strenue reclamabant omnes, praesertim Bernardinus et Vincentius Dominicanus.
ma. Quid adferebant?
ph. Magnis conviciis incessebant parochum, subinde votantes eum asinum dignumque qui pastorem ageret porcorum. Ego, inquit Vincentius, sum Sacrae Theologiae Baccalaureus formatus, mox licentiandus atque etiam doctoris titulo insigniendus; tu vix legis Evangelium, tantum abest, ut possis excutere secreta conscientiae. Quod si libet esse curiosum, exquire quid agat uxor et mamzares tui domi; aliaque permulta, quae me pudet referre.
ma. Quid ille? mutus
  • ) Liberi exincesto nati manzere» t. manseret^icuntur. ad haec?
ph. Mutus? imo diceres cicadam ala correptam. Ego, inquit, baccalaureos multo te meliores nectam e stipulis fabarum.[2] Auctores et principes ordinum vestrorum, Dominicus et Franciscus, ubi didicerunt philosophiam Aristotelicam aut argumenta Thomae aut speculationes Scoti? aut ubi donati sunt titulo baccalaureorum? Irrepsistis in mundum adhuc credulum, sed pauci humiles, quidam etiam docti ac pii. Nidulabamini in agris ac vicis, mox in opulentissimas quasque civitates et in florentissimam civitatis partem demigrastis. Tot sunt agri qui pastorem alere non possunt. Ibi locus erat vestrae operae. Nunc nusquam adestis, nisi in aedibus divitum. Iactatis nomen Pontificium, at vestra privilegia nihil valent nisi quum cessat episcopus, pastor aut huius vicarius. In meo templo nullus vestrum concionabitur, me pastore incolumi. Non sum baccalaureus, nec sanctus Martinus erat,[3] et tamen agebat episcopum. Si quid mihi deest doctrinae, a vobis non petam. An creditis etiam nunc mundum esse tam stupidum, ut ubicunque viderit vestem Dominici aut Francisci, putet adesse illorum sanctimoniam? Num vestra refert quid agam domi meae? Quid vos agatis in latebris vestris, quomodo tractetis sacras virgines, etiam populus novit. Iam quam nihilo sint vel feliciores vel puriores divitum domus quas frequentatis, omnibus et lippis et tonsoribus notissimum est. Caetera, Marcolphe, non audeo referre, omnino patres illos reverendos minime reuerenter tractavit. Nec erat futurus finis, ni Georgius manu mota signum dedisset se velle quippiam dicere. Aegre impetratum est, ut rixa tantisper consilesceret. Tum aegrotus: Sit pax, inquit, inter vos, tibi parocho denuo confitebor, deinde pro strepitu nolarum, pro cantionibus funeralibus, pro cenotaphio, pro sepultura numerabitur tibi pecunia, prius quam exeas hanc domum, neque committam ut ulla in parte de me queri possis.
ma. Num parochus recusavit tam aequam conditionem?
ph. Non. Tantum obmurmuravit nonnihil de confessione, quam aegroto remisit. - Quid opus est, inquit, iisdem repetendis fatigare tum aegrotum, tum sacerdotem? Si in tempore mihi confessus fuisse, fortassis sanctius condidisset suum testamentum. Nunc vos videritis. Haec aequitas aegroti pessime habebat monachos, indigne ferentes eam praedae partem decidi parocho. Ego tamen intercessi, fecique ut lis sopiretur. Parochus unxit aegrotum, dedit Corpus Domini et numerata summa discessit.
ma. Sequuta est igitur eam tempestatem tranquillitas?
ph. Imo tempestatem hanc saevior tempestas protinus excepit.
ma. Obsecro, quid causae?
ph. Audies. Confluxerant in aedes quatuor ordines mendicantium, his adiunxit sese quintus cruciferorum. Adversus hune ceu nothum quatuor illi magno tumultu coorti sunt. Rogabant ubi vidissent unquam plaustrum quinque rotarum; aut qua fronte vellent esse plures mendicantium ordines, quam sint Evangelistae. - Eadem, inquiunt, opera adducite huc mendicos omnes e pontibus ac triviis.
ma. Quid ad haec cruciferi?
ph. Vicissim rogabant quomodo tum incessisset plaustrum Ecclesiae, quum nullus esset ordo mendicantium, deinde quum unus esset, postea tres? Nam evangelistarum, inquiunt, numerus nihilo plus habet affinitatis cum nostris ordinibus quam cum
  • ) Nempe DominiraQnrum, Franciscanorum, Augustinorum alea, quae undique quatuor ostendit angulos. Augustinenses quis allegit in ordinem mendicantium? aut quis Carmelitas? Quando mendicavit Augustinus, aut quando Helias?[4] Nam hos faciunt suorum ordinum autores. Haec aliaque multa fortiter quidem illi detonabant: sed soli quatuor exercituum impressionem non ferentes cesserunt, dira minitantes.
ma. Hic saltem effulsit tranquillitas.
ph. Imo syncretismus ille in quintum ordinem versus est in pugnam gladiatoriam. Franciscanus ac Dominicanus contendebant nec Augustinenses nec Carmelitas esse germane mendicos, sed nothos ac supposititios. Haec rixa sic incruduit, ut plane vererer, ne veniretur ad manus.
ma. Haeccine ferebat aegrotus?
ph. Non haec acta sunt apud lectum, sed in atrio, quod cubiculo adhaerebat, voces tamen omnes ad aegrotum permanabant, neque enim mussabant, sed plenis tibiis res agebatur, et scis alioqui in aegrotis aurium sensum esse acutiorem.
ma. Quis tandem exitus belli?
ph. Aegrotus per uxorem denunciauit, ut silerent paulisper, se compositurum hoc dissidium. Itaque rogavit, ut tum quidem temporis Augustinenses et Carmelitae discederent, hoc illos nullo suo damno facturos. Nam tantumdem, inquit, cibi mittetur eis domum, quantum hic daretur remanentibus. In funere vero iussit omnes ordines adesse, etiam quintum, atque ut aequa pecuniae portio divideretur singulis; ad commune tamen convivium non adhiberentur, ne quid turbae posset oriri.
ma. Virum oeconomicum mihi narras, qui vel moriens norit tot rerum undas componere.
ph. Multis annis gesserat militiae ducem. Ibi quotidianum est huiusmodi tumultus suboriri inter cohortes.
ma. Erat igitur re splendida?
ph. Admodum.
ma. Sed male parta, ut fit, rapinis, sacrilegiis, extorsionibus.
ph. Ita quidem uulgo faciunt duces, nec ausim deierare hunc fuisse ab illorum moribus alienum. Si satis hominem noui, magis auxit rem ingenii dexteritate, quam uiolentia.
ma. Qui sic?
ph. Callebat arithmeticam.
ma. Quid tum postea?
ph. Quid tum? apud principem supputabat militum triginta milia, quum uix essent septem milia. Deinde multis militibus nihil numerabat.
ma. Nae tu mihi magnificam narras arithmeticam.
ph. Deinde bellum arte ducebat, solitus simul et ab hostibm et amicorum uicis et oppidis pecuniam stipulari menstruam: ab hostibus ne paterentur hostilia; ab amicis, ut illis liceret cum hoste pacisci.
ma. Agnosco morem uulgatum militum. Sed absolue narrationem.
ph. Bernardinus igitur et Vincentius cum aliquot sui ordinis sodalibus remanserunt apud aegrotum. Ad reliquos missus est commeatus.[5]
ma. Satin' inter eos conueniebat, qui remanserunt in praesidio?
ph. Non usquequaque. Grunniebant nescio quid de praerogatiuis diplomatum, sed ne non perageretur fabula, dissimulatum est. Hic iam proferuntur cautiones testamentariae fiuntque stipulationes, accitis testibus, de iis quae inter ipsos ante transegerant.
ma. Isthaec audire gestio.
ph. Dicam summatim, nam perlonga est fabula. Superest uxor, annos nata duodequadraginta, mulier sane proba cordataque, filii duo, alter annum natus undeuigesimum, alter decimum quintum, filiae totidem, sed impubes utraque. Testamento sic cautum erat, ut uxor, quoniam perpelli non poterat ut fieret monacha, sumeret pallium Beghinae,[6] id est medium genus inter monachas et laicas ; filius natu maior, quoniam nec is induci potuit ut fieret monachus.
ma. Vulpes anus non capitur laqueo.
ph. Mox ab exequiis patris properaret Romam, ibique ex relaxatione Pontificis factus ante legitimam aetatem sacerdos, totum annum singulis diebus sacrificaret in templo Vaticano pro anima patris et sacros gradus in Laterano singulo quoque Veneris die genibus perreptaret.
ma. Suscepit haec libenter?
ph. Ne dicam dolo, ut asini solent sarcinas impositas. Filius minor dicaretur sancto Francisco, filia maior sanctae Clarae, minor Catarinae Senensi. Hoc tantum potuit obtineri, nam Georgii mens erat, quo magis sibi Deum haberet obnoxium, quinque superstites partiri in quinque mendicantium ordines. Et acriter quidem adlaboratum est, sed aetas uxoris filiique maioris nec minis nec blanditiis cessit.
ma. Exhaeredandi genus.
ph. Uniuersa haereditas sic erat diuisa, ut detractis de solido impendiis funeralibus, uncia cederet uxori, cuius dimidio uictitaret ipsa, dimidium cederet loco cui se foret addictura. Unde si mutato consilio recederet, tota pecunia resideret penes eum gregem. Altera uncia decideretur filio, cui tamen statim numeraretur uiaticum, et quod satis esset emendo diplomati parandoque uictui annuo Romae. Qui si mutata sententia recusaret initiari sacris ordinibus, illius uncia diuideretur inter Franciscanos et Dominicanos. Et id ne fiat uereor, adeo uidebatur adolescens a sacris abhorrere. Duae unciae cederent monasterio quod excepisset filium natu minorem, binae item monasteriis quae excepissent puellas, sed hac lege, ut si illi detrectarent eam uitam profiteri, omnis tamen pecunia pertes illos maneret incolumis. Iam una rursus uncia decideretur Bernardino, tantundem Vincentio; dimidium unciae Cartusianis, pro communione bonorum operum omnium, quae toto fierent ordine. Vncia et semis quae supererat distribueretur occultis pauperibus, quos beneficio dignos iudicassent Bernardinus et Vincentius.
ma. Debebas iureconsultorum more dicere : quos vel quas.
ph. His igitur verbis stipulati sunt, recitato testamento : Georgi Balearice, vivus et sanae mentis approbas hoc testamentum, quod dudum ex animi tui sententia condidisti? - Approbo. - Et haec est tua suprema et immutabilis voluntas? - Est. - Meque et hunc Vincentium baccalaureum instituis ultimae tuae voluntatis exequutores? - Instituo. - Iussus est denuo subscribere.
ma. Qui potuit moriens?
ph. Bernardinus rexit aegroti manum.
ma. Quid subscripsit?
ph. Sanctum Franciscum et sanctum Dominicum iratos habeat qui tentarit hinc aliquid immutare.
ma. At non metuebant actionem testamenti inofficiosi?
ph. Ista actio non habet locum in his quae Deo dicantur neque quisquam libenter cum Deo litem suscipit. His peractis, uxor et liberi datis dextris aegroto iurant se servaturos quod recepissent. Post haec coeptum est agi de pompa funerali, non sine contentione. Tandem haec vincit sententia: ut ex quinque ordinum singulis adessent novem, in honorem quinque voluminum Mosi et angelorum in novem choros digestorum.[7] Suam quisque ordo crucem praeferret, canerentque funebres naenias. Ad haec praeter cognatos conducerentur triginta (tot nummis erat venditus Dominus) daduchi pullati, et honoris gratia ploratores duodecim (hic est numerus ordini apostolico sacer) comitarentur; a feretro sequeretur equus Georgii pullatus, sic ad genua alligata cervice, ut herum humi requirere videretur. Stragula hinc atque hinc ostenderet insignia. Similiter et unaquaeque teda et pulla vestis haberet insignia. Reponeretur autem corpus quidem ipsum ad dextram altaris summi in tymbo marmoreo, qui promineret a solo pedes quatuor, ipse in summo recumberet, Pario sculptus marmore totus armatus a vertice usque ad calcaneum. Nec deesset galeae sua crista; crista erat onocrotali collum;[8] nec clypeus laevo brachio, in quo insignia haec erant tria capita apri syluestris aurea, in planicie argentea;[9] nec lateri gladius inaurato capulo; nec baltheus inauratus ac gemmeis distinctus bullis; nec pedibus aurea calcaria (erat enim eques auratus); sub pedibus haberet leopardum. Orae sepulchri titulum haberent tali viro dignum. Cor autem separatim recondi volebat, in sacello divi Francisci. Intestina mandavit parocho, honorifice sepelienda in sacello quod est Virgini matri sacrum.
ma. Funus nimirum honorificum, sed nimio constans. Venetiae vel cerdoni cuipiam plus haberetur honoris minimo impendio. Feretrum elegans dat sodalitas et unum comitantur aliquando sexcenti monachorum tunicis palliisve vestiti.
ph. Vidimus et nos risimusque istas pauperum ineptas glorias. Incedunt fullones et coriarii superne, inferneque cerdones, in medio monachi, chimaeras esse diceres. Nec alia res erat, si vidisses. Cautum est et illud Georgio, ut Franciscanus et Dominicanus inter sese sorte decernerent, utris primus cederet locus in pompa, post hoc caeteri quoque sortirentur, ne quid hinc oriretur tumultus. Parochus et huius clerici locum tenerent infimum, hoc est, primum. Nec enim aliud erant passuri monachi.
ma. Non acies tantum, sed et pompas ille callebat ordinare.
ph. Cautum est et illud, ut funebre sacrum, quod apud parochum fieret, modulato musicorum concentu perageretur honoris gratia. Dum haec aliaque tractantur, inhorruit aegrotus deditque signa certissima supremum tempus adesse. Adornatur igitur extremus fabulae actus.
ma. Nondum finis?
ph. Recitatur diploma Pontificis, in quo permittebatur criminum omnium abolitio totusque purgatorii metus adimebatur. Ad haec iustificabantur omnia illius bona.
ma. Rapto parta?
ph. Cette iure belli ac more militari. Sed forte aderat Philippus iureconsultus, uxoris frater; is in diplomate notavit locum secus positum quam oportuit, et iniecit suspicionem falsi.
ma. Haud quaquam in tempore. Dissimulandum erat, etiam si quid inesset erroris. Et nihilo peius habuisset aegrotus.
ph. Assentior. Et aegrotus sic hac re perturbatus est, ut minimum abesset a desperatione. Ibi Vincentius fortem virum praebuit, iussit Georgium forti esse animo, sibi esse potestatem corrigendi supplendique, si quid in diplomatibus vel erratum esset vel omissum. - Quod si te, inquit, fefellerit diploma, ego iam nunc hanc animam pro tua suppono anima, ut tua petat coelos, mea dedatur Orco.
ma. Accipitne Deus tales animarum permutationes? Et si accipit, num satis cautum videbatur Georgio tali pignore? Quid si Vincentii anima vel absque permutatione debebatur inferis?
ph. Quod gestum est narro. Hoc certe perfecit Vincentius : aegrotus visus est animum recipere. Mox recitantur cautiones, quibus Georgio promittebatur societas omnium operum, quae fierent per quatuor ordines et quintum Cartusiensium.
ma. Ego metuerem, ne deprimerer ad inferos, si tantum sarcinae baiulandum esset.
ph. De bonis operibus loquor; ea non aliter gravant animam subvolaturam, quam plumae avem.
ma. Mala igitur opera sua quibus legant?
ph. Militibus Germaniae conductitiis.
ma. Quo iure?
ph. Iure Evangelico: Habenti dabitur. Simulque recitatus est numerus missarum et psalteriorum, quae defuncti animam essent comitatura. Erat autem immensus. Post haec iterata est confessio dataque benedictio.
ma. Ita efflavit animam?
ph. Nondum. Strata est humi storea iuncis contexta, sic ut ab initio convoluta cervicalis speciem ex sese faceret.
ma. Quid nunc futurum est?
ph. Eam consperserunt cinere, sed raro. Ibi deposuere corpus aegroti. Instrata est tunica Franciscana, sed prius consecrata preculis et aqua lustrali. Cuculla supposita est capiti, nam tum indui non poterat, una cum illa suppositum est diploma cum cautionibus.
ma. Nova mortis species.
ph. Atqui confirmant daemoni nullum esse ius in eos qui sic moriuntur. Sic aiunt praeter alios mortuum sanctum Martinum et Franciscum.[10]
ma. Sed huic morti illorum vita responderat. Obsecro, quid tum postea?
ph. Porrecta est aegroto crucis imago et candela cerea. Ad crucem porrectam dixit aegrotus: Soleo in bellis tutus esse meo clypeo, nunc hune clypeum opponam hosti meo; et exosculatus admovit humero laevo. Ad ceream veto sacram: Olim, inquit, hasta valui in bellis, nunc hanc hastam vibrabo adversus hostem animarum.
ma. Satis militariter.
ph. Has postremas voces aedidit. Nam mox linguam mors occupavit, simulque coepit animam agere. Bernardinus a dextris imminebat morienti, Vincentius a sinistris, uterque pulchre vocalis. Alter ostendebat imaginem sancti Francisci, alter Dominici. Caeteri sparsi per cubiculum demurmurabant psalmos aliquot voce lugubri. Bernardinus magnis vociferationibus percellebat aurem dextram, Vincentius sinistram.
ma. Quid occlamabant?
ph. Huiusmodi ferme Bernardinus: Georgi Balearice, si nunc quoque probas ea quae sunt acta inter nos, flecte caput in dextrum; flexit. Vincentius contra: Ne quid trepides, Georgi, habes Franciscum et Dominicum propugnatores. Esto securus. Cogita quantum habeas meritorum, quod diploma; denique memineris meam animam pro tua oppignoratam, si quid esset periculi; haec si sentis et probas, flecte caput in laevum; Flexit. Rursus simili clamore: si haec sentis, inquiunt, preme manum meam; tum manum pressit. Ita huc et illuc flectendo capite et premendis manibus transactae sunt home ferme tres, quum iam inciperet oscitare Georgius. Ibi Bernardinus erectus pronunciauit absolutionem, quam perficere non potuit, quin Georgius efflasset animam. Haec sub noctis medium; mane peracta anatomia.
ma. Quid mali repertum in corpore?
ph. Recte mones, nam exciderat. Fragmentum plumbi inhaerebat diaphragmati.
ma. Unde id?
ph. Uxor narrabat illum quondam ictum sphaerula bombardica. Hinc coniectabant medici plumbi liquefacti particulam resedisse in corpore. Mox corpus lacerum utcunque convestitum est amictu Franciscano. A prandio sepultura peracta est ea pompa qua decretum erat.
ma. Nunquam audivi mortem operosiorem nec funus ambitiosius. Verum istam, opinor, fabulam nolis evulgari.
ph. Quamobrem?
ma. Ne quid irritentur crabrones.
ph. Nihil est periculi. Etenim, si pia sunt quae narro, etiam ipsorum interest haec scire populum. Sin minus, quotquot inter illos boni sunt mihi gratias agent, qui haec prodiderim, quo pudore correcti quidam desinant similia facere, deinde simplices caveant ne in similem pertrahantur errorem. Sunt enim et apud istos cordati vereque pii, qui frequenter apud me questi sunt paucorum vel superstitione vel improbitate totum ordinem reddi apud bonos invidiosum.
ma. Recte tu quidem et fortiter. Sed nunc aveo scire, quomodo decesserit Cornelius.
ph. Ut vixit nulli molestus, ita mortuus est. Habebat febrem anniversariam, quae statis temporibus singulis annis recurreret. Ea tum sive quia gravabat aetas, - nam annum excesserat sexagesimum, - sive aliis de causis solito magis urgebat hominem. Et visus est ipse praesentire diem fatalem imminere. Itaque quatriduo prius quam moreretur (erat dominicus dies), templum adiit. Confessus est suo parocho, audivit publicam concionem et sacrum; a sacro reuerenter accepto pignore Corporis Dominici, domum se recepit.
ma. Non usus est medicis?
ph. Vnicum duntaxat consuluit, sed non minus bonum virum quam bonum medicum. Ei Iacobo Castrutio nomen est.
ma. Novi. Nihil illo syncerius.
ph. Is respondit suam quidem operam amico non defuturam, sed sibi videri plus esse praesidii in Deo quam in medicis. Cornelius hanc vocem non minus alacriter accepit, quam si certissimam vitae spem ostendisset. Itaque tametsi semper pro suis facultatibus fuisset perbenignus in pauperes, tum quicquid decidi poterat uxoris et liberorum necessitati impartiebatur in egenos, non istos ambitiose mendicos et nusquam non obvios, sed in probos, qui pro viribus industria laborandi cum paupertate pugnabant. Rogabam hominem ut decumberet et sacerdotem ad sese accerseret potius, quam tenue corpusculum defatigaret. Respondit hoc sibi semper studio fuisse, ut amicos suos sublevaret potius, si posset, quam gravaret ofliciis, nec se sui dissimilem esse velle in morte. Ne decubuit quidem nisi postremum diem et noctis partem, qua reliquit terras. Interim ob corpusculi lassitudinem baculo nitebatur aut sedebat in cathedra, raro componebat se lectulo, sed vestitus et erecto capite. Hoc tempore aut mandabat aliquid de curandis egenis maxime notis ac vicinis, aut legebat e libris sacris, quae provocant hominis erga Deum fiduciam quaeque illius in nos charitatem declarant. Si per lassitudinem ipse minus poterat, audiebat amicum praelegentem. Frequenter miro affectu hortabatur familiam ad mutuum amorem et concordiam adque studium verae pietatis, sollicitosque de morte ipsius amantissime consolabatur. Identidem admonebat suos, ne quid aeris alieni praeteriretur indissolutum.
ma. Non condiderat testamentum?
ph. Iam pridem sanus ac valens id curarat. Negabat enim esse testamenta quae fierent ab agentibus animam, sed deliramenta potius.
ma. Nihil legarat monasteriis aut egenis?
ph. Ne teruntium quidem. - Ego, inquit, pro mea portione dispensavi facultatulas meas; nunc ut earum possessionem aliis trado, ita trado et dispensationem. Et confido meos sanctius dispensaturos quam ipse feci.
ma. Non accersebat ad sese pios homines, quemadmodum fecit Georgius?
ph. Ne unum quidem; praeter familiam et duos intime amicos nullus aderat.
ma. Demiror quid senserit.
ph. Negabat se morientem pluribus molestum esse velle, quam fuisset nascens.
ma. Expecto finem istius fabulae.
ph. Mox audies. Venit dies Iovis. Ille stratum non reliquit, sentiens extremam corpusculi lassitudinem. Accitus parochus impartiit extremam unctionem ac rursus porrexit Corpus Domini, sed citra confessionem. Negabat enim quicquam scrupuli resedisse in animo. Ibi parochus agere coepit de sepultura, qua pompa, quove loco sepeliri vellet. - Sepeli, inquit, me quomodo sepelires infimae sortis Christianum; nec mea refert, ubi seponas hoc corpusculum aeque inveniendum in extremo die, ubicunque condideris. Pompam funeris nihil moror. Mox iniecta mentio de sonitu campanarum, de tricenariis[11] et anniversariis,[12] de diplomate, de communione meritorum emenda. Tum ille: Mi pastor, nihilo peius habebo, etiam si nulla sonet campana. Si me vel uno funebri sacro dignaberis, plus satis erit. Aut si quid aliud est, quod ob publicam Ecclesiae consuetudinem citra scandalum infirmorum omitti vix potest, id tuo permitto arbitratui. Nec est animus cuiusquam vel preces commercari vel meritis suis spoliare. Satis meritorum exuberat Christo, et confido totius Ecclesiae preces ac merita mihi, si modo vivum sum membrum, profutura. In duobus diplomatibus mihi tota spes est: alterum est peccatorum meorum, quod princeps pastorum Dominus Iesus abolevit, affigens illud cruci; alterum, quod ipse suo sacrosancto sanguine scripsit et obsignavit, quo nos certos reddidit de salute aeterna, si totam fiduciam nostram in ipsum transferamus. Absit enim ut instructus meritis ac diplomatibus provocem Dominum meum, ut in iudicium veniat cum servo, certus quod in conspectu eius non iustificabitur omnis vivens. Ego ab illius iustitia appello ad eiusdem misericordiam, quoniam immensa est et ineffabilis. His dictis, abiit parochus. Cornelius veluti magna spe salutis concepta, gaudens et alacer iubet sibi quaedam recitari a sacris voluminibus, quae confirmant spem resurrectionis et praemia immortalitatis, velut illud ex Esaia de morte Ezechiae dilata,[13] una cum cantico; deinde caput decimum quintum epistolae Pauli ad Corinthios prioris; de morte Lazari ex Ioanne, sed praecipue historiam Christi passi ex Evangeliis. Quam hic animo devorabat singula, ad quaedam suspirans, ad alia compositis manibus gratias agens, ad quaedam hilarescens ac gestiens, ad nonnulla preculas quasdam breves eiaculans. A prandio quum paululum temporis obdormisset, iubet recitari caput ex Evangelio Ioannis duodecimum usque ad historiae finem. Hic dixisses hominem plane transfigurari afflarique novo spiritu. Iam dies vergebat ad vesperam. Accersit uxorem ac liberos, ibi erecto quantum licuit corpusculo, sic affatus est suos: Charissima coniunx, quos Deus ante coniunxerat, idem nunc separat, sed corporibus duntaxat, idque ad breve tempus. Curam, charitatem, pietatem quam antehac partiri soles in me et dulcissima pignora, totam in istos transfer. Ne putaris te ullis modis posse magis demereri vel Deum vel me, quam si istos quos Deus dedit nobis coniugii fructum, sic educes, foveas et instituas, ut Christo digni habeantur. In hos igitur conduplica pietatem tuam et meam portionem in te translatam existima. Id si feceris ut facturam confido, non erit quur videantur orphani. Quod si repetas matrimonium ---. Ad hanc vocem uxor erupit in fletum, coepitque deierare se nunquam de repetendis nuptiis cogitaturam. Hic Cornelius: soror in Christo mihi charissima, si Dominus Iesus largiri dignabitur tibi propositum istud ac robur spiritus, ne desis dono coelesti. Erit enim hoc tibi pariter ac liberis commodius. Sin alio vocabit carnis infirmitas, scito quod mors mea te liberat a iure coniugii, sed non liberat a fide, quam meo tuoque nomine debes curandis communibus liberis. Quod ad matrimonium attinet, utere libertate, quam tibi permisit Dominus. Tantum hoc te rogo moneoque, ut virum tibi deligas iis moribus, tuque te illi praebeas, ut possit vel suapte bonitate ductus vel tua commoditate provocatus amare privignos. Proinde cave ne cui voto te obstringas. Serva te liberam Deo et liberis nostris, quos sic institues ad omnem pietatem, ut caveas ne se cuipiam addicant instituto,[14] donec per aetatem et rerum usum constiterit, ad quod vitae genus sint idonei. Deinde versus ad liberos exhortatus est ad studium pietatis, ad obediendum matri, ad mutuam inter ipsos charitatem et concordiam. His peroratis, dedit osculum uxori, liberis; facto signo crucis, precatus est bonam mentem et Christi misericordiam. Post haec intuens omnes qui aderant: Sub crastinam, inquit, auroram Dominus, qui diluculo revixit, pro sua misericordia dignabitur hanc animulam ex huius corpuscule sepulchro eque huius mortalitatis tenebris evocare in lucem suam coelestem. Nolo teneram aetatem excubiis inanibus fatigari. Caeteri quoque vicissim dormiant. Mihi satis est unum adesse vigilem, qui recitet sacrum lectionem. Transacta nocte, sub horam quartam, cunctis praesentibus iussit recitari psalmum totum, quem Dominus orans recitavit in cruce. Eo finito, iussit exhiberi cereum et crucem, et cereum accipiens dixit: Dominus, illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Crucem exosculatus dixit: Dominus, protector vitae meae, a quo trepidabo? Mox manus super pectus in supplicantis gestum composuit, et oculis in coelum erectis dixit: Domine Iesu, accipe spiritum meum. Et protinus clausit oculos veluti dormiturus, simulque levi flatu emisit spiritum; dixisses illum obdormisse, non expirasse.
ma. Nunquam audivi mortem minus operosam.
ph. Talis fuerat in omni vita. Uterque fuit amicus. Fortasse non aeque diiudico, uter decesserit christianius; tu, qui integer es, rectius dispicies.
ma. Ita faciam, sed per otium.

 Ichthyophagia Echo 
  1. Trophonius vates fuisse dicitur inhabitans specum, quem quicunque ingressus esset, is postea nunquam ridebat, sed tristis et torvtus videbatur.
  2. E culmis tritici nectuntur galeri; faba vero cau]es habet grandes, intortos et fragiles, ideoque nihil minus quam ad texendum utiles. Batavorum adagium.
  3. Martinus Dalmata, Archiepiscopus Turonum factus anno post Christum natum 315. Eius vitant conscripsit Sulpitius Sevorus, lectu non iniucundam, sed meris fabulis refertam.
  4. Heliam in Carmelo Syriae monte vixisse tradunt sacrae literae.
  5. Commeatus pro cibo, vox mintaris.
  6. Quae sint Beghinae, (nam hac barbara voce uti oportuit) ipse Auctor declarat, quum inquit esse medium genus inter monachas et Laicas. Sunt, qui eas a Beggha Pipini Francorum regis filia dictas volunt. Vocantur ct Beguinae.
  7. Papicolae (quibus itta falsi Dionysii Areopagitae opera de Hierarchia coelesti et de coelestibus ordinibus pro oraculis sunt) novem angelorum choros statuunt, nempe Seraphinos, Cherubinos, Thronos, Dominationes, Principatus, Potestates, Vistutes, Archangelos, et Angelos.
  8. Ὀνοκρόταλος, avis instar oloris, voce absona et fere asinina, unde ei nomen.
  9. Data opera fingit auctor insignia vitiosa. Nam adulterina signa vocantur, quae habent metallum super metallum.
  10. Ridet auctor fabulas Pontificas: nam qui fieri potuit, ut Martinus ille cucullo inductus aminam exhalaverit, quum mortuus sit anno 396. Quo tempore haec superstitio nondum innotuerat?
  11. Tricenarium erat funebre sacrum, quod per totum mensem, i. e. 30. dies post exsequias continue celebrabatur. Le trentain, gallice.
  12. Supple, Missis, vel precibus singulis annis recurrentibus.
  13. Quod exstat Esai. cap. 38. et 2 Reg. 20.
  14. Ordini vel Collegio monachorum, unde sese postea nequeant extricare.