Collectio decretalium/XXXVII

This is the stable version, checked on 6 Septembris 2021. Template changes await review.
XXXVII. Collectio decretalium
222

 XXXVI XXXVIII 


INCIPIUNT DECRETA URBANI PAPAE. De communi vita et oblatione fidelium. (Anno 222, tempore Aurelii Antonini imperatoris.) URBANUS episcopus omnibus Christianis in sanctificationem spiritus, in obedientiam et aspersionem sanguinis Domini nostri Jesu Christi salutem.

Decet omnes Christianos, charissimi, ut eum imitentur cujus nomen sortiti sunt: « Quid prodest, fratres mei, apostolus Jacobus ait, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? (Jac. II, 14.) » Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis; in multis enim offendimus omnes. Qui sapiens et disciplinatus inter vos, ostendat ex bona conversatione operam suam in mansuetudine sapientiae. Scimus vos non ignorare, quia hactenus vita communis inter bonos Christianos viguit, et adhuc gratia Dei viget, et maxime inter eos qui in sorte Domini sunt electi, id est clericos sicut in Actibus legitur apostolorum: « Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una; nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi; et gratia magna erat in omnibus illis. Neque enim quisquam egens erat inter illos, quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant et ponebant ante pedes apostolorum. Dividebantur autem singulis prout cuique opus erat. Joseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis, quod est interpretatum filius consolationis, levites et cyprius genere, cum haberet agrum, vendidit illum et attulit pretium ante pedes apostolorum (Act. IV, 32), » et reliqua.

Videntes ergo sacerdotes summi et alii atque levitae, et reliqui fideles plus utilitatis posse afferre, si haereditates et agros quos ante vendebant, ecclesiis quibus praesidebant episcopi traderent, eo quod ex sumptibus eorum tam praesentibus quam futuris temporibus plurima et elegantiora possent ministrare fidelibus communem vitam ducentibus quam ex pretio eorum, coeperunt predia et agros quos vendere solebant, matricibus ecclesiis tradere, et ex sumptibus eorum vivere. Ipsae vero res in ditione singularum parochiarum, episcoporum qui locum tenent apostolorum erant, et sunt usque adhuc, et futuris semper debent esse temporibus. Et quibus episcopi et fideles dispensatores eorum omnibus communem vitam degere volentibus ministrare cuncta necessaria debent, prout melius potuerint, ut nemo in eis egens inveniatur. Ipsae enim res fidelium oblationes appellantur, quia Domino offeruntur. Non ergo debent in aliis usibus quam ecclesiasticis et praedictorum Christianorum fratrum vel indigentium converti, quia vota sunt fidelium, et pretia peccatorum, ac patrimonia pauperum, atque ad praedictum opus explendum Domino traditae. Si quis autem, quod absit, secus egerit, videat ne damnationem Ananiae et Saphirae percipiat, et reus sacrilegii efficiatur sicut illi effecti sunt qui pretia praedictarum rerum fraudaverunt, de quibus legitur in praedictis apostolorum Actibus: « Vir erat quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore sua, vendidit agrum, et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua; et afferens partem quamdam, ad pedes apostolorum posuit. Dixit autem Petrus Ananiae: Cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto, et fraudare de pretio agri? Nonne manens tibi manebat et venundatum erat in tua potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es hominibus mentitus, sed Domino. Audiens autem Ananias haec verba, cecidit et expiravit. Et factus est timor magnus in omnes qui audierant. Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt. Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introivit. Respondens autem Petrus ei dixit: Dic mihi si tanti agrum vendidistis? At illa dixit. Etiam tanti. Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. Confestim cecidit ad pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam, et extulerunt et sepelierunt ad virum suum. Et factus est timor magnus in universam Ecclesiam et in omnes qui audierant haec (Act. V, 1 et seq). » Haec, fratres, valde cavenda sunt et timenda, quia res ecclesiae non quasi propriae, sed ut communes et Domino oblatae, cum summo timore non in alios quam in praefatos usus sunt fideliter dispensandae, ne sacrilegii reatum incurrant qui eas inde abstrahunt ubi traditae sunt, ne poenam et mortem Ananiae et Saphirae incurrant, et (quod pejus est) anathema maranatha fiant. Et si non corpore, ut Ananias et Saphira, mortui ceciderunt, anima tamen, quae potior est corpore, mortua et alienata a consortio fidelium cadat, et in profundum barathri labatur. Unde attendendum est omnibus et fideliter custodiendum, et illius usurpationis contumelia depellenda, ne praedia usibus decretorum coelestium dedicata a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis fecerit, post debitae ultionis acrimoniam quae erga sacrilegos jure promenda est, perpetua damnetur infamia, et carceri tradatur aut exsilio perpetuae deportationis utatur, quoniam juxta Apostolum tradere oportet hujusmodi hominem Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini. Memoratis ergo augmentationibus ac cultibus intantum ecclesiae quibus episcopi praesident, Domino adminiculante, creverunt, et tantis maxima pars earum abundant rebus, ut nullus sit in eis communem eligens vitam indigens, sed omnia necessaria ab episcopo suisque ministris percipit. Ideo si aliquis exstiterit modernis aut futuris temporibus qui hoc avellere 32 nitatur, jam dicta damnatione feriatur.

Quod autem sedes in episcoporum ecclesiis excelsae constitutae et praeparatae inveniuntur ut thronus, speculationem et potestatem judicandi et solvendi atque ligandi a Domino sibi datam materiam docet, unde ipse Salvator in Evangelio ait: « Quaecunque ligaveritis super terram erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveritis super terram erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII, 18). » Et alibi: « Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt (Joan. XX, 23). » Ideo ista praetulimus, charissimi, ut intelligatis potestatem episcoporum vestrorum, in eisque Dominum veneremini, et eos ut animas vestras diligatis, et quibus illi non communicant non communicetis, et quod ejecerint non recipiatis. Valde enim timenda est sententia episcopi, licet injuste liget aliquem, quod tamen summopere praevidere debet. Vos autem hortantes monemus omnes qui Christianitatem suscepistis, et a Christo vocabulum Christiani sumpsistis, ne in aliquo Christianitatem vestram irritam faciatis, sed sponsionem quam Domino in baptismo fecistis, firmiter teneatis, ne reprobi, sed condigni coram eo inveniamini. Et quicunque vestram communem vitam susceptam habet, et vovit se nihil proprium habere, videat ne pollicitationem suam irritam faciat, sed hoc quod Domino est pollicitus, fideliter custodiat ne damnationem, sed praemium sibi acquirat, quoniam satius est non vovere quam votum, prout melius potest, non perficere. Gravius enim puniuntur qui votum fecerunt, et votum non perfecerunt, aut fidem perceperunt, et in malis vitam finierunt, quam illi qui vitam sine voto finierunt, aut sine fide mortui sunt, et tamen bona egerunt opera. Ad hoc enim sensum rationabilem naturae munere et secundae nativitatis reparationem suscepimus, ut secundum Apostolum « magis quae sursum sunt sapiamus, non quae super terram, quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum. » Quid autem suadet, charissimi, sapientia hujus saeculi, nisi nocitura quaerere, et amare peritura, negligere salutaria, pro nihilo reputare perpetua? Cupiditatem commendat, de qua dicit: « Radix omnium malorum est cupiditas. » Quae in primis hoc malum habet, quod dum ingerit transitoria, abscondit aeterna; et dum a foris posita conspicit intra se latentia non introspicit, et dum aliena quaerit, sectatori suo semetipsum alienum facit. Ecce quod suadet saeculi sapientia, vivere in deliciis, unde dicitur: « Anima quae in deliciis est vivens, mortua est. » Suadet ergo mollissimis suavitatibus, peccatis et vitiis et flammis nutrire carnem, cibi et vini intemperantia animam premere, ac vitam spiritus intercludere, et contra se hosti suo de se gladium ministrare Ecce quod suadet saeculi sapientia, ut qui boni facti sunt, mali esse malint, et per errorem mentis fieri etiam studeant peccatores, et non cogitent illam terribilem Dei vocem, cum exurentur peccatores sicut fenum.

Omnes enim fideles per manus impositionem episcoporum Spiritum sanctum post baptismum accipere debent, ut plene Christiani inveniantur; quia, cum Spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam dilatatur. De Spiritu sancto accipimus, ut efficiamur spirituales, quia animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. De Spiritu sancto accipimus, ut sapiamus inter bonum malumque discernere, justa diligere, injusta respuere, ut malitiae ac superbiae repugnemus, ut luxuriae ac diversis illecebris et fedis indignisque cupiditatibus resistamus. De Spiritu sancto accipimus ut amore vitae et gloriae ardore succensi, erigere a terrenis mentem ad superna et divina valeamus. Data Nonas Septembris, id est quinta die ejusdem mensis, Antonio et Alexandro IV cc. consul.