XXXV XXXVII 

EPISTOLA PAPAE CALIXTI AD OMNES GALLIAE EPISCOPOS De conspirationibus et reliquis causis illicitis ne fiant.

Dilectissimis fratribus per Gallias constitutis, universis episcopis CALIXTUS.

Plurimorum relatu comperimus, dilectionem vestram fervore Spiritus sancti ita Ecclesiae gubernacula firmiter contra impetus tenere et regere, ut naufragia aut naufragiorum detrimenta Deo auctore non sentiat. Talibus igitur gloriantes indiciis, rogamus ne in illis partibus contra statuta apostolica quidquam fieri sinatis; sed nostra fulti auctoritate nociva compescite, illicita prohibete. Conspirationum vero crimina vestris in partibus vigere audivimus, et plebes contra episcopos suos conspirare nobis mandatum est. Cujus criminis astutia non solum inter Christianos abominabilis est, sed etiam inter ethnicos, et ab exteris legibus prohibita. Et idcirco hujus criminis reos non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi damnant leges, et non solum conspirantes, sed etiam consentientes eis. Antecessores vero nostri cum plurima turba episcoporum, quicunque eorum in sacerdotali honore sunt positi, aut existunt clerici, honore quo utuntur cadere praeceperunt. Caeteros vero communione privari, et ab Ecclesia extorres fieri jusserunt, omnesque simul utriusque ordinis viros infames esse censuerunt, et non solum facientes, sed et eis consentientes. Justum est enim, ut qui divina contemnunt mandata, et inobedientes patrum existunt jussionibus, severioribus corrigantur vindictis, quatenus caeteri timorem habeant talia committere, et Deus gaudeat fraternitate ac concordia, et cuncti sumant severitatis atque bonitatis exemplum. Nam, si, quod absit, ecclesiasticam sollicitudinem vigoremque negligimus, perdit desidia disciplinam, et animabus fidelium profecto nocebitur. Hi vero in nullius accusationem sunt recipiendi, nec eorum vel anathematizatorum vox ulli nocere vel accusare potest.

Excommunicatos quoque a sacerdotibus nullus recipiat ante utriusque partis justam examinationem, nec cum eis in oratione, aut cibo, aut potu, aut osculo communicet, nec ave eis dicat. Quia quicunque in his vel in aliis prohibitis scienter excommunicatis communicaverit, juxta apostolorum institutionem et ipse simili excommunicationi subjacebit. Ab his ergo clerici et laici se abstineant qui eadem pati noluerint. Infidelibus quoque nolite conjungi, nec cum eis ullam participationem habere. Talia vero agentes non fideles, sed infideles judicantur, unde ait Apostolus: « Quae pars fideli cum infideli, (II Cor. VI, 15), » aut quae participatio justitiae cum iniquitate. Nemo quoque alterius terminos usurpet, nec alterius parochianum judicare, aut excommunicare praesumpserit, quia talis judicatio, aut excommunicatio, vel damnatio, nec rata erit, nec vires ullas habebit, quoniam nullus alterius judicis nisi sui sententia tenebitur, aut damnabitur, unde et Dominus loquitur, dicens: « Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28). » Nullus autem primas vel metropolitanus dioecesani Ecclesiam vel parochiam aut aliquem de ejus parochia praesumat excommunicare, vel judicare, vel aliquid agere absque ejus consilio vel judicio; sed hoc observet, quod ab apostolis ac patribus et praedecessoribus nostris est statutum et a nobis confirmatum, id est si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam sine consilio ac voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quidquid de provincialium coepiscoporum causis eorumque ecclesiarum et clericorum, atque saecularium necessitatibus agere, aut disponere, necesse fuerit, hoc cum omnium consensu provincialium agatur pontificum, nec aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare; et alibi: Qui majorem virtutem, erit minister vester, et reliqua. Similiter ipsi comprovinciales episcopi cum eis consilio (nisi quantum ad proprias pertinet parochias) agant juxta sanctorum constituta patrum, qui quamvis aliquo temporum intervallo nos antecesserint, ab uno tamen eodemque puritatis fonte veritatis et fidei lumen hauserunt, et eodem illustratore et directore spiritu, Ecclesiae Dei stabilimentum et omnium Christianorum communem quaesierunt utilitatem, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula.

Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum alterius adeat civitatem, aut ad possessionem accedat quae ad eum non pertinet, et alterius episcopi est parochiae super cujusquam dispositione, nisi vocatus ab eo cujus juris esse dignoscitur, quidquid ibi disponat, vel ordinet, aut judicet, si sui gradus honore potiri voluerit. Si aliter praesumpserit, damnabitur. Et non solum ille, sed cooperatores atque consentientes, quia sicut ordinatio, ita eis et judicatio, et aliarum rerum dispositio prohibetur. Nam qui ordinare non poterit, qualiter judicabit? Nullatenus proculdubio judicabit aut judicare poterit, quoniam sicut alterius uxor, nec adulterari ab aliquo, vel judicari, aut disponi, nisi a proprio viro eo vivente permittitur, sic nec uxor episcopi quae ejus Ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur, eo vivente absque ejus judicio et voluntate alteri judicari vel disponi, aut ejus concubitu frui, id est ordinatione, nullatenus conceditur, unde ait Apostolus: Alligata est uxor legi quandiu vir ejus vivit, eo vero defuncto, soluta est a lege viri. Similiter et sponsa episcopi (quia sponsa uxor ejus dicitur Ecclesia) illo vivente ei est alligata. Eo vero defuncto, soluta est, cui voluerit nubat tantum in Domino, id est regulariter. Si enim eo vivente, alteri nupserit, adultera judicabitur. Similiter et ille, si alteram sponte duxerit, adulter aestimabitur et communione privabitur. Si autem persecutus fuerit in Ecclesia, fugiendum illi est ad alteram eique associandus, dicente Domino: Si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Si autem utilitatis causa fuerit mutandus non per se hoc agat, sed fratribus invitantibus et auctoritate hujus sanctae sedis faciat, non ambitus causa, sed utilitatis.

Conjunctiones autem consanguineorum fieri prohibetae, quando has et divinae et saeculi prohibent leges. Leges ergo divinae haec agentes, et eos qui ex eis, prodeunt, non solum ejiciunt, sed et maledictos appellant. Leges ergo saeculi infames tales vocant, et ab haereditate repellunt. Nos vero sequentes patres nostros, et eorum vestigiis inhaerentes, infamia eos notamus, et infames esse censemus, quia infamiae maculis sunt aspersi. Nec eos viros vel accusatores quos leges saeculi rejiciunt suscipere debemus. Quis enim dubitat leges humanas rationi et honestati non repugnantes esse amplectendas? praesertim ubi vel publicae consulunt utilitati, vel ecclesiasticae dignitatis auctoritatem defendunt, ac pro adminiculo tuentur? Eos autem consanguineos diximus, quos et divinae imperatorum, ac Romanorum, atque Graecorum leges consanguineos appellant, et in haereditate suscipiunt, nec repellere possunt. Talium enim conjunctiones, nec legitimae sunt, nec manere possunt, sed sunt repellendae, et si quae ausu temerario tentatae sint, auctoritate apostolica rescindendae veniunt. Quisquis ergo qui non est legitime conjunctus, vel absque dotali titulo, ac benedictione sacerdotis constat copulatus, sacerdotes vel legitime conjunctos criminari, vel in eos testificari minime potest, quoniam omnis incesti macula pollutus infamis est, et accusare supradictos non permittitur; non solum ergo hi rejiciendi sunt, et infames efficiuntur, sed etiam omnes eis consentientes. Similiter de raptoribus, vel eis qui seniores impetunt fieri censemus. Hos ergo saeculi leges interficiunt, sed nos misercordia praeeunte sub infamiae nota ad poenitentiam recipimus, ipsam quoque infamiam qua sunt aspersi, delere non possumus, sed animas eorum per poenitentiam publicam, et Ecclesiae satisfactionem sanare cupimus, quia manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda. Omnes ergo qui in recta fide suspecti sunt, in accusatione sacerdotum et eorum super quorum fide non haesitatur, minime recipiantur, et in testimonio humano dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum vocem de quorum fide dubitatur, nec eis omnino esse credendum qui rectam fidem ignorant. Quaerendum est ergo in judicio, cujus sit conversationis et fidei is qui accusat, et is qui accusatur, quoniam hi qui non sunt rectae conversationis ac fidei, et quorum vita est accusabilis non permittuntur majores natu accusare, nec quorum fides, vita et libertas nescitur, neque viles personae in eorum recipiuntur accusationem. Rimandae vero sunt enucleatim personae accusatorum, quae sine scripto difficile, per scriptum autem nunquam recipiantur, quia per scripturam nullus accusare vel accusari potest, sed propria voce et praesente eo quem accusare voluerit, suam quisque agat accusationem, nec absente eo quem accusare voluerit, quicunque accusator credatur. Similiter testes per quamcunque scripturam testimonium non proferant, sed praesentes de his quae viderunt et noverunt, veraciter testimonium dicant. Nec de aliis causis vel negotiis dicant testimonium, nisi de his quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Accusatores vero consanguinei adversus extraneos testimonium non dicant, nec familiares vel de domo prodeuntes, sed si voluerint, et invicem consenserint, inter se parentes tantummodo testificentur, et non in alios. Nec accusatores 31 vel testes suspecti recipiantur, quia propinquitatis et familiaritatis, ac dominationis affectio veritatem impedire solet, amor carnalis et timor atque avaritia plerumque sensus hebetant humanos, et pervertunt opiniones, ut quaestum pietatem putent, et pecuniam quasi mercedem prudentiae. Nemo enim in dolo loquatur ad proximum suum, fovea alta est os malevoli, innocens dum credit facile, cito labitur. Sed iste lapsus surgit, et tergiversator suis artibus praecipitatur, unde nunquam exsiliat atque evadat. Ponderet ergo unusquisque sermones suos, et quod sibi loqui non vult, alteri non loquatur, unde bene sacra ait Scriptura: « Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. » Nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius agamus, nec praecipitemus consilia et opera nostra, neque ordinem corrumpamus. Sed si aliquis lapsus quocunque modo fuerit non perdamus eum, sed fraterno corripiamus affectu, sicut ait beatus Apostolus: « Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum ne et tu tenteris, alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi, (Gal. VI, 1, 2.) » Porro sanctus David de criminibus mortiferis egit poenitentiam, et tamen in honore permansit. Beatus quoque Petrus amarissimas lacrymas fudit quando Dominum negasse poenituit, sed tamen apostolus permansit. Et Dominus per prophetam peccantibus pollicetur dicens: Peccator in quacunque die conversus ingemuerit, omnium iniquitatum illius non recordabor amplius.

Errant enim qui putant sacerdotes post lapsum, si condignam egerint poenitentiam, Domino ministrare non posse et suis honoribus frui, si bonam deinceps vitam duxerint, et suum sacerdotium condigne custodierint. Et ipsi qui hoc putant non solum errant, sed etiam contra traditas Ecclesiae claves disputare et agere videntur, de quibus dictum est: « Quaecunque solveritis in terra, erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII, 18), » alioquin haec sententia aut Domini non est, aut vera. Nos vero indubitanter tam domini sacerdotes quam reliquos fideles post dignam satisfactionem posse redire ad honores credimus, testante Domino per prophetam: « Nunquid qui cadit non adjiciet ut resurgat, et qui aversus est, non revertetur? (Jer. VIII, 4.) » Et alibi: Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Et propheta David poenitentiam agens, dixit: « Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Psal. L, 14). » Ipse namque post poenitentiam et alios docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans exemplum doctoribus sanctae Ecclesiae, si lapsi fuerint et condignam poenitentiam Deo gesserint, utrumque facere posse. Docuit enim quando dixit: « Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Ibid., 15). » Et sacrificium Deo pro se obtulit dum dicebat: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Ibid., 19). » Videns enim propheta scelera sua mundata per poenitentiam, non dubitavit praedicando, et Domino libando curare aliena. Lacrymarum ergo effusio movet animi passionem. Satisfactione autem impleta avertitur animus ab ira; qui enim non ignoscit alteri, quomodo sibi putat subveniri? Superabundant ergo peccata, superabundet et misericordia. Quoniam apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio; penes enim Dominum omnium abundantia est, quia Dominus virtutum ipse est rex gloriae; ait enim Apostolus: « Omnes peccaverunt et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiatorem, per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum, in sustentationem Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore, ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu Christi (Rom. III, 21 et seq.) » David enim dicit: « Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. » Mundatur ergo homo a peccato, et resurgit gratia Dei lapsus, et in pristino manet officio juxta praedictas auctoritates, videat ne amplius peccet ut sententia Evangelii maneat in eo, vade et amplius noli peccare; unde ait Apostolus: « Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus; sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos tanquam ex mortuis viventes et membra vestra arma justitiae Deo. Peccatum enim vobis non damnabitur; non enim sub lege estis, sed sub gratia. Quid ergo peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis. Liberati autem a peccato, servi autem facti estis justitiae, humanum dico (Rom. VI, 12 et seq.) » Majus enim peccatum est judicantis quam ejus qui judicatur. « Existimas, inquit Apostolus, o homo, omnis qui judicas eos qui talia agunt et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus et patientiae et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adduxit? Secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus. His quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem, et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam; his autem qui ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio; tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci. Gloria autem et honor, et pax omni operanti bonum (Rom. II, 3 et seq.) » Sententiam, fratres, quae misericordiam vetat, non solum tenere, sed et audire refugite, quia potior est misericordia omnibus holocaustomatibus et sacrificiis. Consultis vestris breviter respondimus, quia oppressos nimis et praeoccupatos aliis judiciis litterae nos invenere vestrae. Data VIII Idus Octobris, Antonio et Alexandro consulibus.