Collectio decretalium/XXVII

This is the stable version, checked on 5 Septembris 2021. Template changes await review.
 XXVI XXVIII 


INCIPIUNT DECRETA ANITII PAPAE. De ordinatione archiepiscoporum et reliquorum episcoporum; et de appellationibus minorum ad majorum sedes, vel ad Romanam Ecclesiam. (Anno 164, imp. Lucio Anto. Commodo.)

ANITIUS universis Ecclesiis per Galliae provincias constitutis, in Domino salutem.

Bonorum operum et spiritualium studiorum Deum auctorem esse non dubium est, qui bonorum hominum incitat mentes et adjuvat actiones; quod nobis evidenter apparuit, cum inter longinqua spatia regionum unum corda vestra senserunt consilium, et quae desiderabatis responsa, non unius, sed plurimorum epistolae intimarunt. De ordinationibus vero episcoporum super quibus nos consulere voluistis, olim in sancti praedecessoris nostri Anacleti ordinationibus quaedam jam decreta reperimus. Scimus enim beatissimum Jacobum qui dicebatur justus, qui etiam secundum carnem frater Domini nuncupatus est, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis, Hierosolymorum episcopum esse ordinatum. Si autem non minus quam a tribus apostolis tantus vir fuit ordinatus episcopus, patet profecto eos formam instituente Domino tradidisse, non a minus quam a tribus episcopis episcopum ordinari debere. Sed crescente numero episcoporum, nisi necessitas intervenerit, debent etiam plures augeri. Id est si archiepiscopus diem obierit, et alter ordinandus archiepiscopus electus fuerit, omnes ejusdem provinciae episcopi ad sedem metropoleos conveniant, ut ab omnibus ipse ordinetur. Oportet autem ut ipse qui illis omnibus praeesse debet, ab omnibus illis eligatur et ordinetur. Reliqui vero provinciales episcopi, si necesse fuerit, caeteris consentientibus, a tribus jussu archiepiscopi consecrari possunt episcopis. Sed melius, est si ipse cum omnibus, eum qui dignus est elegerit et cuncti pariter sacraverint pontificem. Et licet istud necessitate cogente concessum sit, illud tamen quod de archiepiscopi consecratione praedictum est atque praeceptum, id est, ut omnes suffraganei eum ordinent, nullatenus immutari licet; quia qui illis praeest, ab omnibus episcopis quibus praeest debet constitui. Sin aliter praesumptum fuerit, viribus carere non dubium est, quia irrita erit ejus secus acta ordinatio; ipse autem archiepiscopus nihil de eorum causis, aut de aliis communibus juxta statuta apostolorum absque cunctorum illorum agat consilio; nec illi, nisi quantum ad proprias parochias pertinet sine suo, quoniam tali gaudet concordia Altissimus et gloriatur in membris suis. Nulli archiepiscopi primates vocentur, nisi illi qui primas tenent civitates, quarum episcopos apostoli et successores apostolorum regulariter patriarchas et primates esse constituerunt, nisi aliqua gens deinceps ad fidem convertatur, cui necesse sit propter multitudinem eorum primatem constitui. Reliqui vero qui alias metropolitanas sedes adepti sunt, non primates, sed metropolitani nominentur. Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit, et sine omnium comprovincialium praesentia ve consilio episcoporum, aut eorum, aut alias causas, nisi eas tantum quae ad propriam suam parochiam pertinent, agere, aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps praesumere audeat. Si vero incorrigibilis, eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum judicia terminare praecepta sunt, ejus contumacia referatur, ut vindicta de eo fiat, et caeteri timorem habeant. Si autem propter nimiam longinquitatem, aut temporis incommoditatem, vel itineris asperitatem, grave ad hanc sedem ejus causam deferre fuerit, tunc ad ejus primatem causa deferatur, et penes ipsum hujus sanctae sedis auctoritate judicetur. Similiter si aliquis episcoporum metropolitanum suspectum habuerit, apud primatem dioeceseos, aut apud hanc apostolicam sedem audiatur. Qui major est vestrum, secundum Dominicam jussionem, sit vester minister, et quanto major es in omnibus, humilia te ipsum. Charissimi, nolite inter vos contendere, nec quaerat aliquis major esse, sed, juxta Apostolum, Diligite vos invicem, « quia charitas ex Deo est, et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Dominum. Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est. Pascite, » inquit princeps apostolorum, « qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie. Neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregi ex animo. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam (I Petr. V, 24). » Et juxta alium apostolum: « Fratres, memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Jesu Christi qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores secundum desideria ambulantes impietatum. Hi sunt qui segregant semetipsos animales, spiritum non habentes. Vos autem, charissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu sancto orantes, ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam. Et hos quidem arguite judicantes, illos vero servate de igne recipientes. Aliis autem miseremini in timore, odientes eam quae carnalis est maculatam tunicam (Jud., 17-23). » Prohibete, fratres, per universas regionum vestrarum Ecclesias, ut clerici, qui laicis et simplicibus, virtutis, honestatis, pudicitiae et gravitatis exemplar esse debent ac seipsos tanquam signum purioris vitae rudioribus ad imitationem prudenter exhibere, juxta Apostolum, comam non nutriant, sed desuper caput in modum spherae radant, quia sicut discreti debent esse in conversatione, ita et in tonsura et omni habitu discreti debent apparere. Haec vobis, fratres, ut petistis custodienda mittimus, et custodire praecipimus, « ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris, » cui honor et imperium per aeterna saecula. Data octavo Kalend. Junii, Galliano et Rufino consulibus.