Collectio decretalium/XXVI

This is the stable version, checked on 5 Septembris 2021. Template changes await review.
XXVI. Collectio decretalium
147

 XXV XXVII 


EPISTOLA PII PAPAE ITALICIS DIRECTA

PIUS Romanae urbis archiepiscopus, Italicis fratribus salutem in Domino.

Scitis, fratres, quia Dei agricultura sumus, ideo ejus adjutores esse debemus, secundum gratiam quam ipse dedit nobis; si hoc autem esse neglexerimus, nulli dubium est quod damnabimur. Si vero in ejus servitio pro viribus laboraverimus, verique ejus adjutores fuerimus, ejusque voluntatem implere studuerimus, profecto ab illo ditabimur, quia uniuscujusque opus quale sit, ut ait Apostolus, dies Domini declarabit, et ignis probabit. Ad sedem autem apostolicam perlatum est quod sint inter vos contentiones et aemulationes, et praedia divinis usibus tradita, quidam humanis applicant usibus, et Domino Deo cui tradita sunt ea subtrahunt ut suis usibus inserviant. Quapropter ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sibi secretorum coelestium dicata a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quisquam praesumpserit, sacrilegus habeatur, et sicut sacrilegus judicetur. Ipsos autem qui hoc agunt, cleros et Domini sacerdotes persequi, eosque infamare audivimus, ut malum super malum addant, et deteriores fiant; non intelligentes quod Ecclesia Domini in sacerdotibus consistit et crescit in templum Dei. Et sicut qui Ecclesiam Dei vastat et ejus praedia et donaria exspoliat et invadit fit sacrilegus, sic et ille qui ejus sacerdotes insequitur sacrilegii reus existit, et sacrilegus judicatur. Aemulamini, fratres, charismata meliora, et nolite talia agere, nec eis commisceri aut consentire qui talia agunt, quoniam non solum qui talia agunt sunt hujus criminis rei, sed qui facientibus 26 consentiunt. Non ergo gravius peccatum est fornicatio quam sacrilegium, sed sicut majus est peccatum quod in Deum committitur quam quod in hominem, sic gravius est sacrilegium agere, quam fornicari; de talibus enim ait Apostolus: « Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit. Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens eum qui sic operatus est in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu in virtute Domini nostri Jesu Christi hujusmodi tradere Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Expurgate, inquit Apostolus, vetus fermentum ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Scripsi vobis in epistola, ait idem ipse Apostolus, ne commisceamini fornicariis, non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus. Alioquin debueratis de hoc mundo exisse. Nunc autem scripsi vobis non commisceri. Si quis autem frater nominatus est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? Nam eos qui foris sunt Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis. Audet aliquis vestrum, habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos et non apud sanctos? An nescitis quoniam sancti Dei de mundo judicabunt? Et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis quidem ut de minimis judicetis, nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis saecularia! Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam vestram dico, sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit judicare fratrem suum, sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles. Jam quidem omnino delictum est in vobis quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? Quare non magis fraudem patimini? Sed vos injuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare. Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et haec quidem fuistis, sed abluti estis et sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. V, 2-13; VI, 1-11). » De caetero salva in omnibus apostolica auctoritate quaecumque sunt ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suae dioeceseos synodis audiantur. Et si quis sacerdotum vel reliquorum clericorum suo episcopo inobediens fuerit, aut insidias ei paraverit, aut contumeliam, aut calumniam, et convinci potuerit, mox curiae tradatur. Qui autem facit injuriam, recipiat hoc quod inique gessit. « Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala. Evigilate justi et nolite peccare (I Cor. XV, 33, 34). » Data Idus Martii, Claro et Severo IV cc. consul.