Collectio decretalium/XV

This is the stable version, checked on 19 Septembris 2021. Template changes await review.
 XIV XVI 

INCIPIUNT DECRETA EVARISTI PAPAE. De ordinatione diaconorum et legitimo coniugio, atque de fide et non iniuriandis episcopis aut lacerandis. (Hic successit Anacleto anno Domini 110, sub Traiano imperatore.)


(PL 130 0081) De ordinatione septem diaconorum.

Diaconi (qui quasi oculi videntur esse episcopi) in unaquaque civitate iuxta apostolorum constituta septem debent esse, qui custodiant episcopum praedicantem, (0081B) ne aut ipse ab insidiatoribus quoquo modo infestetur, aut laedatur a suis, aut verba divina detrahendo aut insidiando polluantur, vel despiciantur, sed veritas spirituali redoleat fervore, pax praedicata labiis animi cum voluntate concordet.

De conjugio legitimo.

Similiter custoditum et traditum habemus, ut uxor legitime viro jungatur. Aliter enim legitimum, ut a Patribus accepimus, et a sanctis apostolis, eorumque successoribus traditum, invenimus, non fit conjugium, nisi ab his qui super ipsam feminam dominationem videntur habere, et a quibus custoditur, uxor petatur, et a parentibus aut propinquioribus sponsetur, et legibus detur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et a paranymphis, ut consuetudo docet, custodita et sociata a proximis tempore congruo petita legibus detur, et solemniter accipiatur, et biduo vel triduo orationibus vacent et castitatem custodiant, ut bonae soboles generentur, et Domino in actibus suis placeant. Taliter enim et Domino placebunt, et filios non spurios, sed legitimos, atque haereditabiles generabunt. Quapropter, filii charissimi, et merito illustres fide catholica suffragante, ita peracta legitima scitote esse conjugia. Aliter vero praesumpta non conjugia, sed aut adulteria, aut contubernia, aut stupra, vel fornicationes potius quam legitima conjugia esse non dubitate, nisi voluntas propria suffragata fuerit et vota succurrerint legitima. Nam fructus divinus est praecepta divina custodire. Ea quoque deserere praesumptionem fieri nulli dubium est. Cur ergo indignum est unitatem Ecclesiae custodiri? idemque omnes pariter et sentiamus, et pronuntiemus. Si enim aliter praesumpta fuerint, perdunt profecto ipsi transgressores seipsos quia semetipsos decipiunt. Haec cuncta recitanda per omnes Ecclesias Africanas scripta dirigite, et istis connectite, quas adjunximus litteras perfectorum, ut de his quae inique laudantur (si quid tale probari poterit) judicium fiat, et inhibita coerceantur, et praeterita mala, et illicita conjugia, si doceantur admissa, digna severitate corripiantur. De caetero vero caveantur talia per omnes Ecclesias, ne Ecclesiae sanctitas per nostram fatigata negligentiam, perdat privilegia quae est per viros venerabiles consecuta.

De his vero quibus ab insidiatoribus fatigamini, unde et nos consulere, et a nobis edoceri inter caetera voluistis, eo quod sint quidam qui arbitrantur de Patre solo dictum esse, quia ipse solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, ita eos apostolicis percutite ferulis, et divinis redarguite praeceptis: Non enim solus Pater sine Filio lucem inaccessibilem habitat, quia ubi Pater est, ibi etiam Filium esse indubitabili fide credendum est; nam si solus Pater sine Filio (quod dicere nefas est) lucem habitat inaccessibilem, necesse est ut sequestratam Pater a Filio habeat mansionem; quod si ita est, quonam modo idem Filius ad dexteram Patris astans a beato martyre Stephano dicitur conspici, si Pater secundum eos solus dicitur sedibus lucis contineri. Absit hoc a sensu fidelium Christo in unitate fidei adhaerentium, quoniam sicut non obest Filio cum solus dicitur Pater lucem inaccessibilem habitare, ita non obest Patri cum sapientia, quae est Filius, dicitur gyrum coeli sola circuire; Pater itaque, cum sit invisibilis et ingenitus in se, in Filio visus Apostoli testimonio comprobatur, et in Filio a se inenarrabiliter genito mansisse ac requievisse monstratur, ipso Filio in propheta loquente: « Qui me genuit, requievit in tabernaculo meo (Eccli. XXIV, 12); » et in Evangelio: « Pater in me manens facit opera haec (Joan. XIV, 10), » et, « Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris (Joan. I, 18); » si enim in sinu Patris erat Filius ab initio, et ex corde Patris verbum bonum eructatum est, quomodo non in corde paterno consistens lucem cum eodem inaccessibilem habitasse credendus est? Nunquid Pater absque ulla luce in Filio potuit commanere, aut in tabernaculo Filii sine eadem potuit requiescere, cum idem Filius candor sit aeternae lucis, et speculum sine macula deitatis, quam Salomon super salutem suam dilexisse se dicit, in cujus spem semper delectari gestivit: super salutem et spem (inquit) dilexi illam, et pro luce proposui habere eam, quoniam inexstinguibile est lumen ejus Hanc ergo David propheta lucem desiderans anxius proclamat, dicens: « Emitte lucem tuam et veritatem tuam (Psal. XLII, 3), » et iterum: « In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). » In hujus igitur luminis claritate Filius seipsum in monte tribus discipulis praeostendit, qui metu mortis perterriti, prostratique in faciem, sibi vitae finem adesse senserunt: hanc, inquam, lucem in se fuisse demonstrans Filius proclamabat, et ut in eadem incederent, discipulos praemonebat: « Dum lucem habetis (inquit), ambulate in lucem (Joan. XII, 35); » et iterum: « Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae aeternae (Joan. VIII, 12); » et evangelista: « Erat lux vera, ait, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). » Si haec lux, quae credentibus promittitur, in Filio esse probatur, et cum aeterno aeterna esse dicitur, quomodo a vobis inaccessibili luce Patris Filius separatur. Si enim Filius Deus verus et vita aeterna est, sine dubio in hac luce simul cum Patre habitare credendus est, quam nullus modo nostrum in hoc mortali corpore constitutus potest aliquatenus contueri. Sed dum apparuerit, tunc vere illum videbit sicuti est, qui ejus conspectibus fuerit dignus coaptari, et non sicut Moyses caeterique prophetae per aenigmata et figuram, sed ipsam veraciter in Filio, secundum Apostolum, contuebitur deitatis imaginem. Nam si hunc eumdemque, prophetae sub testimonio, subsequente sereno mentis intuitu, investigare volueris, invenies Filium non posse ab hac luce Patris penitus separari, quoniam cum solum Filium dixerit in terra cum hominibus conversatum, Patrem ab illo non est credendum fieri alienum, « Si testimonium enim hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est, quia testificatus est de Filio suo. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se; qui non credit in Filium mendacem facit eum, quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. Et hoc testimonium est, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita est in Filio ejus: qui habet Filium, habet vitam aeternam, qui non habet Filium Dei, non habet vitam. Haec scribo vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei. Et haec est fiducia quam habemus ad eum, quia quodcunque petierimus secundum voluntatem ejus audit nos, et scimus quia audit nos quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis: Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum ad mortem. Scimus quia omnis qui natus est ex Deo non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. Scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est. Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 9-20). » Haec vero, fratres, praedicate, haec omnibus nuntiate; vos vero invicem exhorta mini, perfecti estote, semperque gaudete, pacem autem sectamini in omnes, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum; Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.