XIII | XV |
(PL 130 0080B) DE SUBIECTIS QUI AMICI SUNT INIMICIS EPISCOPORUM SUORUM.
(0079) (0079C) Ait ergo beatus princeps apostolorum Petrus de sancto praedecessore nostro Clemente plebibus praedicando, quando docebat eas qualiter ei obedire deberent, eumque observare inter caetera, ait: Si inimicus est alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare, ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse, sed prudenter observare debetis, et voluntati eius absque communicatione obsecundare, et avertere vos ab eo, cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quibus ipse non loquitur: ut unusquisque qui hic in culpa est, dum cupit omnium virum amicitias ferre, festinet citius reconciliari ei qui omnibus praeest, et per hoc redeat ad salutem, cum obedire coeperit monitis praesidentis. Si vero quis amicus fuerit his quibus ipse amicus non est, et locutus fuerit his quibus (0079D) ipse non loquitur, unus est: et ipse ex illis qui exterminare Dei Ecclesiam volunt, et reliqua. His aliisque quamplurimis documentis facile unusquisque advertere potest, qualiter obedire, et obtemperare debet praepositis suis, et qualiter circa eos agendum sit, quibus ipsi aut amici sunt aut inimici. Si quis enim haec praecepta non observaverit, hostis est animae suae, et non tantum infamis, sed et excommunicatus atque alienus ab Ecclesia efficitur, quoniam necesse est ea vitia ferro abscindere quae aliis medicaminibus non sanantur. Parcat unusquisque a laceratione, vel detractione linguae suae, caveatque ne aut linguam, aut aures habeat prurientes, id est, ne aut aliis deroget, detrahatque quoscunque, aut alios audiat derogantes vel detrahentes, custodiatque quisque sermones suos, et sciat quia quicunque de aliis loquitur, sua sententia iudicabitur. Caveat (0080C) etiam omnis fidelis, ne derogando quod in domo cuiusquam agitur, alia domus per eum cognoscat, sed omnium Christianorum domos quasi proprias amet. Nemo enim invito auditori libenter refert, sitque uniuscuiusque studium, non solum oculos castos servare, sed et linguam. Vos autem, charissimi, qui estis sub disciplina Domini constituti, sic vos exhibete, ut veri ministri et dispensatores mysteriorum eius, ut non vituperetur ministerium vestrum, ne fiat in vobis sicut scriptum est: « Ecce sicut populus sic sacerdos (Isai. XXIV, 2). » Sic enim vos vestrosque et cunctos corrigite, ut nemini noceatis, quatenus et ab hominibus bonam acquiratis famam et a Deo mercedis praemium in aeterna beatitudine percipere mereamini. Et si quid adversi (0080D) de unitate Ecclesiae acciderit, radicitus amputetur, ut Dei Ecclesia fructusque servorum maneant inconcussa. « Propter quod, charissimi, exspectantes satagite immaculati ei inveniri in pace, et Domini nostri Iesu Christi longanimitatem salutem arbitremini (II Petr. III, 14). » « Estote ergo prudentes, atque vigilate in orationibus, ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum, hospitales invicem sine murmuratione. Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei; si quis loquitur quasi sermones Dei, si quis ministrat tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus, per Iesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen (I Petr. IV, 7). »