Collectio decretalium/XL

This is the stable version, checked on 6 Septembris 2021. Template changes await review.
 XXXIX XLI 

EPISTOLA PONTIANI PAPAE De fraterna dilectione et vitandis malis.

PONTIANUS sanctae et universalis Ecclesiae episcopis omnibus recte Dominum colentibus et divinum cultum amantibus, salutem.

Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Haec verba, charissimi, non hominum sunt, sed angelorum, et non humano sensu excogitata, sed ab angelis in ortu Salvatoris annuntiata, quibus indubitanter ab omnibus intelligi potest, quod non malae voluntatis, sed hominibus bonae, pax sit a Domino data, unde et Dominus per prophetam loquitur dicens: « Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde, mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns (Psal. LXXII et seqq.). » De bonis vero ipsa per se Veritas ait: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). » Mundi enim non sunt corde qui mala cogitant, aut nociva adversus fratres suos, quia nihil mali vult qui fidelis est. Fidelis ergo homo magis diligit audire quae oportet quam dicere quae non oportet. Et si quis fidelis est, videat ne mala loquatur, aut cuiquam insidias ponat. In hoc ergo discernuntur filii Dei et filii diaboli. Filii namque Dei semper cogitant et agere contendunt quae Dei sunt, et fratres indesinenter adjuvant, et nulli nocere volunt. Filii autem diaboli econtra mala et nociva semper meditantur, quia opera eorum mala sunt. De quibus loquitur Dominus per Jeremiam prophetam, dicens: « Loquar judicia mea cum eis super omni malitia eorum (Jer. 1, 16). Propterea judicio contendam adhuc vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo (Jer. II, 9). Ecce ego fingam contra vos malum et cogito contra vos cogitationem (Jer. XVIII, 11). » Haec, fratres, valde sunt timenda et ab omnibus cavenda, quoniam super quem judicium Dei ceciderit, non exiet impunitus. Et ideo unusquisque praevideat ne hoc machinetur aut agat in fratrem quod ipse pati noluerit. Et nec in suspicionem veniat homo fidelis, ut dicat aut faciat ea quae pati non vult, unde suspectos et inimicos, aut facile litigantes, et eos qui non sunt bonae conversationis, aut quorum vita est accusabilis, qui rectam non tenent aut docent fidem, accusatores antecessores nostri apostolica repulerunt auctoritate, et nos submovemus atque futuris temporibus excludimus ne libenter labi possint quos nos tenere et salvare debemus, ne, quod absit, praedictum Dei judicium super utrosque veniat, et nos eorum vitio, quod Deus avertat, pereamus. Scriptum est enim: « Rectorem te posuerunt? curam illorum habe, ut laeteris propter illos, et ornamentum gratiae accipias, et coronam et dignationem consequaris cum rogatione (Eccli. XXXII, 1 et seqq.) » Verbum enim nequam immutavit cor ex quo quatuor partes oriuntur. Bonum et malum, vita et mors, et dominatrix est eorum assidua lingua. Pro talibus praedicti vitandi admodum sunt, et priusquam praedictae enucleatim examinentur opiniones, et ab illis alieni inveniantur non sunt suscipiendi, quoniam sacrificium salutare est attendere mandatis et discedere ab omni iniquitate. Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et laudatio recedere ab injustitia. Quoniam scriptum est: « Dilige proximum tuum et conjungere fide cum illo; quoniam si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic qui perdit amicitiam proximi sui. Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic qui dereliquisti proximum tuum, et non eum capies. Non illum sequaris quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo, quia vulnerata est anima ejus; ultra eum non poteris colligare, et maledicti est concordatio: denudare enim amici mysteria, desperatio est animae infidelis. Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum 33 abjiciet. In conspectu oculorum tuorum conculcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur. Novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. Multa odivi et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum. Qui in altum lapidem mittit, super ejus caput cadet, et plaga dolosi dividet vulnera. Quoniam qui fodit foveam, incidet in illam, et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. Facienti nequissimum consilium, super eum devolvetur, et non cognoscet unde adveniet illi. Illusio et improperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi. Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur, ira et furor utraque exsecrabilia, et vir peccator continens erit illorum. Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam? In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur Altissimum? Ipse dum caro sit, servat iram et propitiationem petit a Deo? Quis exorabit pro delictis illius? Memento novissimorum et desine inimicari, tabitudo enim et mors imminent mandatis. Memorare timorem Dei altissimi, et non irascaris proximo tuo. Memorare testamenti Altissimi, et despice ignorantiam proximi. Abstine te a lite, et minues peccata. Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitias. Secundum enim ligna silvae, sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. Certamen festinatum incendet ignem, et lis festinans effundet sanguinem, et lingua testificans adducet mortem, si sufflaveris quasi ignis ardebit, et si exspueris super illam, exstinguetur, et utraque ex ore proficiscuntur. Susurro et bilinguis, maledictus, multos enim turbavit pacem habentes, lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem. Civitates divitum munitas destruxit, et domos magnatum effodit; virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit. Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas de laboribus suis. Qui respicit illam, non habebit requiem, nec habitabit cum requie; flagelli plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuit ossa. Multi ceciderunt in ore gladii, sed nec sic quod qui interierunt per linguam suam. Beatus qui tectus est a lingua nequam, et qui in iracundiam illius non transivit et qui non attraxit jugum ejus et vinculis illius non est ligatus. Jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est. Mors illius mors nequissima est, et utilis potius infernus quam illa. Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum et flamma sua non comburet justos. Qui derelinquunt Deum incidant in illam, et exardescet in illis et non exstinguetur, et immittetur in eos quasi leo et quasi pardus laedet eos. Sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam, et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis. Aurum tuum et argentum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos, et attende ne forte labaris in lingua tua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis ad mortem (Eccli. XXVII, 18 et seq.; XXVIII, 1 et seq.) » « Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. Noli anxius esse in divitiis injustis, nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae. Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omni via. Sic enim peccator probatur duplici lingua. Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia, et prosequatur te verbum pacis et justitiae. Esto mansuetus ad audiendum verbum ut intelligas, et cum sapientia fer responsum verum. Si est tibi intellectus responde proximo, sin autem, sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris, honor et gloria in sermone sensati, lingua imprudentis subversio ipsius. Non appelleris susurro, et in lingua tua ne capiaris et confundaris. Super furem enim est confusio et poenitentia, denotatio pessima super bilinguem. Susurratori autem odium est, inimicitia et contumelia. Justifica pusillum et magnum similiter. Noli fieri pro amico inimicus proximo. Improperium enim et contumeliam malus haereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis. Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua super stultitiam, et folia tua comedat et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. Anima enim nequam disperdit qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum (Eccli. V, VI). » Charissimi, oppressos erigere studete, et necesse habentes semper adjuvate, quoniam qui fratrem afflictum relevat apprehensum eripit, moerentem consolatur, ab illo sibi retribui cui totum impendit non dubitet qui ait: « Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. » Taliter enim bona indesinenter agere studete, ut fructum boni operis et hic consequamini, et in futuro gratia Dei perfruamini, quatenus coelestis regni aulam introire postea mereamini. Data quinto Kalen. Maii, Severo et Quintanio IV cc. consulibus.