Collectio decretalium/VIII

This is the stable version, checked on 19 Septembris 2021. Template changes await review.
 VII IX 

EPISTOLA QUINTA SANCTI CLEMENTIS PAPAE De communi vita, reliquis suis discipulis scripta Hierosolymisque directa. Dilectissimis fratribus, et condiscipulis Hierosolymis cum charissimo fratre Jacobo coepiscopo habitantibus, CLEMENS episcopus.

Communis vita, fratres, omnibus necessaria est, et maxime his qui Deo irreprehensibiliter militare cupiunt, et vitam apostolorum eorumque discipulorum imitari volunt. Communis enim usus omnium quae sunt in hoc mundo omnibus esse hominibus debuit, sed per iniquitatem alius suum esse dixit, et alius istud, et sic inter mortales facta divisio est. Denique Graecorum quidem sapientissimus, haec ita sciens esse, ait communia debere esse amicorum omnia. In omnibus autem sunt sine dubio et conjuges. Et sicut non potest, inquit, dividi aer neque splendor solis, ita nec reliqua quae communiter in hoc mundo omnibus data sunt ad habendum dividi debere, sed habenda esse communia. Unde et Dominus per prophetam loquitur, dicens: « Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1), » et reliqua. Istius enim consuetudinis more retento, etiam apostoli eorumque discipuli (ut praedictum est) una nobiscum et vobiscum communem vitam duxere, unde (ut bene nostis) « erat multitudinis eorum cor unum et anima una, nec quisquam eorum aut nostrum de his quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed omnia illis et nobis erant communia, nec quisquam egens erat inter nos. Omnes autem qui domos vel agros possidebant vendebant eos, et pretia eorum et reliquas res quas habebant, afferebant ponentes ante pedes apostolorum (Act. IV, 32, 34, 35), sicut nobiscum quidam vestrum cognoverunt et viderunt; et dividebant singulis, prout cuique opus erat (Ibid., 35). » Ananias autem vir austerus, et Zaphira uxor ejus, qui mentiti sunt apostolis de pretio agrorum suorum quos vendiderant, nobis praesentibus in conspectu omnium astantium, a conspectu apostolorum propter peccatum eorum, et mendacium quod fecerunt, mortui delati sunt ambo (Act. V, 1 et seq.). Caetera quae de talibus cognovimus et vidimus, nec recordatione, nec demonstratione digna sunt. Quapropter haec vobis cavenda mandamus, et doctrinis et exemplis apostolorum obedire praecipimus, quia hi qui mandata eorum postponunt, non solum rei, sed extorres fiunt. Quae non solum nobis cavenda, sed omnibus praedicanda sunt.

Relatum est etiam quod quidam in vestris partibus commorantes, adversantur sanis doctrinis, et prout eis videtur, non secundum traditionem Patrum, sed juxta sensum suum docere videntur. Multas enim quidam, ut audivimus, vestrarum partium, secundum ingenium hominum ex his quae legunt, verisimilitudines capiunt, et ideo diligenter observandum est, ut et lex Dei cum legit, non secundum propriam ingenii intelligentiam legatur vel doceatur. Sunt enim multa verba in Scripturis divinis quae possunt trahi ad eum sensum quem sibi unusquisque sponte praesumpsit, sed fieri non oportet: non enim sensum quem extrinsecus adulteratis, alienum et extraneum debetis quaerere, aut quomodo ipsum ex Scripturarum auctoritate confirmetis, sed ex ipsis Scripturis sensum capere veritatis. Et ideo oportet ab eo intelligentiam discere Scripturarum qui eam a majoribus secundum veritatem sibi traditam servat, ut et ipse possit ea quae recte suscepit competenter asserere. Cum enim ex divinis Scripturis integram quis et firmam regulam veritatis susceperit, absurdum non erit, si aliquid etiam ex eruditione communi ac liberalibus studiis quae forte in pueritia attigit, ad assertionem veri dogmatis conferat, ita tamen ut ubi vera didicit, falsa et simulata declinet. Incertum est enim etiam juvenibus vitae tempus, senibus autem jam nec incertum est, non enim dubitatur quin quantumcunque est quod putatur superesse breve sit. Et ideo tam juvenes quam senes oportet de conversione et poenitentia valde esse sollicitos, et satis agere ut de reliquo ornent animam suam ornamentis dignissimis, id est dogmatibus veritatis, decore pudicitiae, splendore justitiae, candore pietatis, aliisque omnibus, quibus comptam decet esse rationabilem mentem. Unde, consilium dantes, vestram pudicam prudentiam hortamur, ut ab apotolicis regulis non recedatis, sed communem vitam ducentes et Scripturas sanctas intelligentes, quae Domino vovistis, adimplere satagatis. Et cum oratione assidua obtinere merueritis, tunc, sine suspicione mali interitus, vota possint celebrari festiva. Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.