Collectio decretalium/VII

This is the stable version, checked on 19 Septembris 2021. Template changes await review.
VII. Collectio decretalium
I saeculo

 VI VIII 

EPISTOLA QUARTA SANCTI CLEMENTIS PAPAE Scripta discipulis suis, qui malorum hominum persuasionibus aliquatenus deviarant, et gentibus inter quas habitabant.

CLEMENS, Romanae urbis episcopus, charissimis fratribus JULIO et JULIANO ac reliquis consodalibus nostris, gentibusque quae circa vos sunt. Oportet, fratres, omnes doctores qui ad salutem animarum instituti sunt, et ad lucrandas animas episcopi sunt consecrati, pro cunctis sollicitudinem gerere, et errantes ad viam veritatis et ad portum salutis reducere. Et licet propter gentes quae circa vos sunt in modico vos errasse contigerit, melius est tamen redire ad veritatis viam quam diutius in ipso errore perseverare. Quoscunque enim de his qui vos errare fecerunt, vel de his qui adhuc verbum praedicationis non audierunt, potestis, vobiscum assumite, et ad viam veritatis reducite, ne infructuosi Domino inveniamini. Et quoniam quidem sicut a cultore neglecta terra spinas et tribulos necessario producit, ita sensus vester longi temporis incuria multas et noxias opiniones rerum et intelligentias falsae scientiae germinavit, opus est nunc multa diligentia ad excolendum rus mentis vestrae, ut hoc sermo veritatis (qui est verus et diligens cordis colonus) assiduis excolat disciplinis. Vestrum ergo est praebere obedientiam et occupationes, ac sollicitudines superfluas amputare, ne bonum verbi semen enecet noxium germen: potest enim fieri ut multi temporis negligentiam, brevis et assidua reparet diligentia. Incertum namque est uniuscujusque tempus vitae. Et ideo festinandum est ad salutem, ne forte cunctantem mors repentina praeveniat; et ob hoc acrius innitendum est, ut (dum est temporis spatium) collecta malae consuetudinis vitia resecentur. Quod non aliter facere poteritis, nisi ut irascamini quodammodo adversum vosmetipsos pro his quae inutiliter gessistis, ac turpiter. Haec enim est utilis vita, et justa, et necessaria iracundia, ut unusquisque in quibus erravit et perperam gessit, indignetur et semetipsum accuset. Ex qua indignatione accenditur in nobis ignis quidam, qui velut agro sterili immissus, consumptis et excoctis radicibus pessimae voluntatis, bono semini verbo Dei fecundiorem cordis praeparet glebam. Puto autem quod satis dignas habeatis causas iracundiae, ex quibus justissimus ignis iste coalescat, si consideretis in quantos vos errores deduxerit ignorantiae malum, quantosque lapsus et quanta praecipitia ad peccandum dedit, a quantis vos bonis abstraxit, et in quae praecipitavit mala, et, quod est super omnia gravius, quod vos in futuro saeculo aeternis poenis obnoxios fecit. Nonne pro his omnibus ubi vobis veritatis lumen effulsit, ignis justissimae indignationis accenditur, et iracundiae Deo placitae intra vos consurgit incendium, quo consumatur et radicitus intereat omne germen quod forte in terra malae concupiscentiae pullulavit? Unde et ipse qui misit nos cum venisset, et omnem mundum vidisset ad malitiam declinasse, non continuo ei pacem, in erroribus posito, dedit, ne eum confirmaret in malis, sed ignorantiae ejus ruinis scientiam veritatis opposuit, ut, si qui forte resipiscerent, et lumen veritatis aspicerent, deceptos se, et in praecipitia erroris abstractos merito dolerent, et iracundiae salutaris ignem adversum deceptricem suam conciperent ignorantiam. Ob hoc itaque dicebat: « Ignem veni mittere in terram, quem volo ut accendatur (Luc. XII, 49). »

Est ergo pugna quaedam quae gerenda nobis est in hac vita. Sermo enim veritatis et scientiae necessario separat homines ab errore et ignorantia, sicut saepe videmus putrefactas et emortuas carnes corporis a connexione viventium membrorum ferro secantis separari. Tale ergo aliquid est quod agit veritatis agnitio. Necesse est enim, ut salutis causa filius (verbi gratia) qui sermonem receperit veri tatis a parentibus separetur incredulis, aut rursum, pater separetur a filio, aut filia a matre. Et hoc modo inter propinquos atque consanguineos credentes, atque incredulos, scientiae atque ignorantiae veritatisque et erroris pugna consistit. Et ob hoc iterum dicebat qui nos misit: « Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34). » Quod si dicit aliquis: Et quomodo justum videtur separari filios a parentibus (Ibid., 35)? Audi quomodo: quia cum ipsis si in errore permaneant, neque illis proderunt, et ipsi cum illis pariter interibunt, justum igitur et valde justum est separari eum qui salvari vult ab eo qui non vult. Sed et illud adverte, quia non ex illis qui rectius intelligunt, venit ista separatio, illi enim volunt esse pariter et prodesse his et docere meliora. Sed proprium est ignorantiae vitium, ut confutantem se, veritatis lucem non ferat habere de proximo. Et ideo ex illis ista nascitur separatio. Nam qui scientiam veritatis accipiunt, quia bonitatis plena est, tanquam a bono Deo datam, cupiunt eam si fieri potest cum omnibus habere communem. Etiam cum his qui oderunt eos, et persequuntur. Sciunt enim quia peccatum ipsorum causa ignorantiae est. Propterea denique ipse Magister cum ab his qui ignorabant eum duceretur ad crucem, orabat Patrem pro interfectoribus suis, et dicebat: « Pater, dimitte eis peccatum, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). » Imitantes quoque discipuli magistrum, etiam ipsi cum paterentur, similiter pro interfectoribus suis orabant. Quod si disciplina nobis est orare etiam pro interfectoribus et persecutoribus nostris, quomodo non etiam parentum et propinquorum persecutiones ferre, et pro conversione eorum, orare credimur?

Tum deinde etiam diligentius consideremus quae sit nobis causa parentes diligendi, pro eo, inquit, quia vitae nostrae videntur auctores. Auctores quidem vitae nostrae, parentes non sunt, sed ministri. Non enim vitam praebent, sed ingrediendi nobis ad hanc vitam exhibent ministerium, auctor autem vitae unus et solus est Deus. Si autem auctorem vitae diligere volumus, illum nobis esse diligendum sciamus, sed illum, inquit, cognoscere non potuimus, istos autem et novimus, et in affectu habemus. Esto, non potuistis cognoscere quis sit Deus, quid tamen non sit Deus perfacile scire potuistis. Nam quomodo latere potuit hominem, quod lignum aut lapis aut aes vel hujusmodi materia Deus non sit? Quod si in his quae facile deprehendere potuistis animum ad discutiendum voluistis intendere, certum est quia et in agnitione Dei impediti estis, non impossibilitatis sed ignaviae vitio, nam si voluissetis ex his ipsis inutilibus simulacris profecto accepissetis intelligentiae viam. Certum est, quia per ferrum facta sunt simulacra, ferrum vero per ignem confectum est. Qui ignis aqua exstinguitur, aqua autem per spiritum movetur. Spiritus autem a Deo mitium habet. Sic enim dixit Moyses propheta: « In principio fecit Deus coelum et terram. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super faciem abyssi, et Spiritus Dei erat super aquas (Gen. I, 1, 2). » Qui Spiritus Domini jussu quasi ipsa manus Conditoris lucem separavit a tenebris, et post illud invisibile coelum istud visibile produxit, ut superiora quidem habitaculum faceret angelis, inferiora vero hominibus. Propter vos jussu Dei aqua quae erat super faciem terrae secessit, ut terra vobis produceret fructus. Cui etiam humorum venas latenter inseruit ut vobis ex ea profluerent fontes et flumina. Propter nos producere jussa est animantia et omnia quae nostro usui voluntatique servirent. An non propter vos venti spirant? ut ex ipsis concipiens fructus vobis terra parturiat? Nonne propter vos imbres profluunt et tempora vicissitudines mutant? Num propter vos sol oritur, et occidit, et mutationes luna perpetitur? propter vos mare exhibet famulatum suum, ut vobis ingratis cuncta subjaceant? Nonne pro his omnibus justa erit ultionis poena, quia horum omnium largitorem quem ante omnia et agnoscere et venerari debuistis, solum 12 prae caeteris ignoratis? Sed et nunc per idem vos adhuc in intelligentiam ejus duco. Videtis etenim quod omnia gignuntur ex aquis, aqua vero per Unigenitum ex initio facta est, Unigeniti vero omnipotens Deus caput est, per quem tali ordine, ut supra diximus, pervenitur ad Patrem. Cum autem perveneritis, agnoscite hanc esse voluntatem ejus, ut per aquas, quae primae creatae sunt, denuo renascamini. Qui enim regeneratus fuerit per aquam, bonis operibus repletus, haeres efficitur ejus a quo in incorruptione regeneratus est. Propter quod, paratis animis accedite, quasi filii ad patrem, ut peccata vestra diluantur et causa eorum sola ignorantia fuisse probetur apud Dominum. Nam si post agnitionem horum permanetis in incredulitate, vobis jam perditionis vestrae causa, et non ignorantiae, reputabitur; nec putetis etiam quod si omnem pietatem colatis omnemque justitiam, baptismum vero non accipiatis, spem possitis habere apud Dominum, imo majore poena digni eritis qui bona opera non bene operati estis. Confertur enim meritum homini ex bonis gestis, sed si ita gerantur sicut Deus jubet: Deus autem jussit omnem colentem se baptismo consignari. Quod si vos renueritis, ut vestrae voluntati magis quam Dei obtemperetis, contrarii sine dubio et inimici estis voluntati ejus. Sed dicetis fortasse:

Quid confert aquae baptismus ad Dei cultum? Primo quidem, quia quod Domino placuit impletur. Secundo, quia regenerato ex aquis et Deo renato fragilitas prioris nativitatis quae vobis per hominem facta est amputatur, et ita demum pervenire poteritis ad salutem. Aliter impossibile est. Sic enim nobis cum sacramento verus Propheta testatus est, dicens: « Amen, amen dico vobis, nisi quis denuo renatus fuerit ex aqua viva, non introibit in regnum coelorum (Joan. III, 3). » Et ideo accelerate. Est enim in aquis istis misericordia ejus quaedam quae ex initio ferebatur super eas, et agnoscit eos qui baptizantur sub appellatione triplicis sacramenti, et eripit eos de suppliciis, futuris, quasi donum quoddam offerens Deo animas per baptismum consecratas. Confugite ergo ad aquas istas, solae sunt enim quae possunt vim futuri ignis exstinguere. Ad quas qui moratur accedere, constat in eo adhuc infidelitatis idolum permanere, et ab ipso prohiberi ad aquas properare quae salutem conferunt. Sive enim justus, sive sit injustus, baptismus per omnia necessarius est, justo quidem ut adimpleatur in eo perfectio et regeneretur Deo, injusto vero ut peccatorum quae gessit remissio concedatur. Omnibus ergo festinandum est sine mora renasci Deo, et demum consignari ab episcopo, id est, septiformem gratiam Spiritus sancti percipere, quia incertus est uniuscujusque exitus vitae. Cum autem regeneratus fuerit per aquam, et postmodum septiformis Spiritus gratia ab episcopo, ut memoratum est, confirmatus, quia aliter perfectus esse Christianus nequaquam poterit, nec sedem habere inter perfectos si non necessitate, sed incuria aut voluntate remanserit, ut a beato Petro apostolo accepimus et caeteri sancti apostoli praecipiente Domino docuerunt, et demum ex operibus bonis ostendat in se similitudinem ejus, qui eum genuit, Patris. Post haec vero agnoscat Dominum honorare, honor autem ejus est, ut ita vivat sicut ipse vult; vult enim unumquemque ita vivere, ut homicidium, et adulterium nesciat, odium et avaritiam fugiat, iram, superbiam, jactantiam respuat et exsecretur. Invidiam quoque et caetera his similia penitus ad se ducat aliena. Est sane propria quaedam nostrae religionis observantia, quae non tam imponitur hominibus quam proprie ab unoquoque Dominum colente causa puritatis expetitur, de castimoniae dico cautela cujus species multae sunt. Sed ut primo observet unusquisque, ne menstruatae mulieri misceatur, hoc enim exsecrabile ducit lex Domini. Quod si lex de his non admonisset, nos ut catuli libenter volveremur in stercore. Debemus aliquid amplius habere animalibus, utpote rationabiles homines et coelestium sensuum capaces, quibus summi studii esse debet ab omni inquinamento cordis conscientiam custodire. Bonum est autem et puritati conveniens etiam corpus aqua diluere. Bonum vero dico non quasi principale illud in quo mens purificatur, sed quod sequela sit illius boni hoc, in quo caro diluitur, sicut enim et Magister noster quosdam Pharisaeorum et Scribarum, qui videbantur esse caeteris meliores et a vulgo separati, increpabat, dicens eos hypocritas, quia eo solummodo quae hominibus videbantur, purificabant, corda vero, quae solus Deus aspicit, inquinata relinquebant et sordida (Matth. XXIII, 25, 26). Ad quosdam ergo ex ipsis, non ad omnes, dicebat: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis calicis et paropsidis quod deforis est, intus autem plena sunt sordibus. Pharisaee caece, munda prius quod intus est, et quod deforis est erit mundum. Vere enim si mens mundetur luce scientiae, cum ipsa fuerit munda ac splendida, tunc etiam ejus qui deforis est hominis ipsa necessario curam gerit, id est carnis suae, ut ipsa purificetur; ubi autem ista quae deforis est purificatio carnis negligitur, certum est neque de puritate mentis ac munditia cordis curam geri. Ita ergo fit ut is qui intrinsecus mundus est mundetur sine dubio et extrinsecus; non semper autem is qui mundatur extrinsecus, etiam intrinsecus mundus est, videlicet cum agit haec ut hominibus placeat, sed et illa species castimoniae observanda est, uti ne passim et libidinis solius causa feminis coeat quis, sed posteritatis reparandae gratia, quae observantia cum etiam in nonnullis pecudibus inveniatur, pudoris est si non ab omnibus rationabilibus et Deum colentibus observetur. Ergo omnes peccaverunt, et egent auxilio Dei. Propter quod, charissimi, sectamini semper charitatem et aemulamini meliora et spiritualia, et adjuvate vos invicem, ut Domino semper in omnibus placere valeatis. Amen.