Collectio decretalium/LXXX

This is the stable version, checked on 7 Septembris 2021. Template changes await review.
 LXXIX LXXXI 


Hactenus digestis conciliis sanctorum Patrum sequuntur decreta praesulum Romanorum praefatae sedis apostolicae praesulum constituta, quae ad fidei regulam vel ecclesiasticam pertinent disciplinam in hoc libro diligenti cura collecta sunt, ita ut singulorum pontificum quotquot decreta a nobis reperta sunt sub uniuscujusque epistolae serie propriis titulis praenotarentur eo modo quo superius priscorum Patrum canones nostro studio ordinati sunt, quatenus lectoris industria facilius intelligere possit, dum capitulis propriis distincta intendit.

INCIPIUNT DECERPTIONES EX DECRETIS SANCTI SILVESTRI PAPAE.

Temporibus sancti Silvestri papae et Constantini piissimi Augusti factum est magnum concilium in Nicaena Bythiniae, et congregati sunt regulariter ejusdem Silvestri papae vocatione in idipsum trecenti decem et octo episcopi catholici qui exposuerunt fidem integram catholicam immaculatam, et damnaverunt Arium, Fotinum, Sabelliumque atque sequaces eorum. Eodemque tempore et XIII Kalendarum Juliarum, die qua memoratum, concilium magnum in Nicaea congregatum est, canonica jam facta papae vocatione in urbem Romam congregavit, et ipse cum concilio praefati Constantini Augusti ducentos quinquaginta octo episcopos, et damnavit iterum tam Calixtum quam Arium, et Fotinum atque Sabellium, et constituit ut presbyterum Arianum resipiscentem non susciperet, nisi episcopus ejusdem loci eum reconciliaret, et sacrosancto chrismate per episcopalis manus impositionem sancti Spiritus gratia qua ab haereticis dari non potest, confirmaret. In qua et consensu et subscriptione omnium constitutum est, ut nullus laicus crimen clerico audeat inferre, et ut presbyter non adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolythus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolythum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam, et non damnabitur praesul nisi in septuaginta duobus. Neque praesul summus a quoquam judicabitur, quoniam scriptum est. « Non est discipulus super magistrum (Matth. X, 24), » presbyter autem cardinalis nisi quadraginta quatuor testibus non damnabitur, diaconus cardinarius constructus urbis Romae nisi in viginti sex non damnabitur, subdiaconus, acolythus, exorcista, lector, ostiarius nisi, sicut scriptum est, in septem testibus non damnabitur. Testes autem et accusatores sine aliqua sint infamia uxores et filios habentes, et omnino Christum praedicantes; testimonium laici adversus clericum nemo recipiat, nemo enim clericum quemlibet in publico examinare praesumat nisi in ecclesia; nemo enim clericus vel diaconus aut presbyter, propter quamlibet causam intret in curiam, nec ante judicem cinctum causam dicere praesumat, quoniam omnis curia a cruore dicitur et immolatione simulacrorum. Et si quis clericus accusans clericum in curiam introiverit, anathema suscipiat. Haec inter caetera in praedicta omni consulta constituit synodo, ut sacrificium altaris non in serico panno, aut tincto quisquam celebrare praesumeret, sed in puro lineo ab episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto, sicut corpus Domini nostri Jesu Christi in sindone munda sepultum fuit. Et si quis desideraret in ecclesia militare, aut proficere, ut esset prius ostiarius, deinde lector, et postea exorcista per tempora quae episcopus constituerit, deinde acolythus annos quinque, subdiaconus quinque annis, custos martyrum annis quinque, diaconus annis quinque, presbyter annis tribus, probatus ex omni parte in tantum ut etiam ab his qui foris sunt testimonium habeat bonum, unius videlicet uxoris virum quae tamen a sacerdote sit benedicta, et si probatus fuerit dignus, et vota populi et cleri concurrerint canonice episcopis consecretur, quem postea nec clerus, nec populus perturbare debet; quia episcopi qui throni Dei vocantur non sunt lacerandi, de quibus ait beatus Paulus apostolus: « Seniorem ne increpaveris, sed ut patrem obsecra (I Tim. V, 1), » legimus namque ipso Domino dicente « non esse discipulum super magistrum (Matth. X, 24), » hoc est, non sibi debere quemquam ad injuriam doctorum vindicare doctrinam, nec aliqua machinatione Domini discipulos, id est, apostolorum successores detrahere aut infamare, quia injuria doctorum ad Christum pertinet cujus vice legatione funguntur; qualiter enim Dominum contristent, qui hoc agere praesumunt, Dominus in Evangelio testatur, ait enim ipse Salvator: « Quod expediat scandalizanti unum de pusillis istis in maris profunda demergi, et molam asinariam collo ejus suspendi (Matth. XVIII, 6). » Si talis ergo poena Domini discipulos scandalizantibus promittitur, quid in futuro eis provenire debeat summopere pensandum est, quam non parum periculi illis manere poterit ante Dominum, qui haec detrectent suis exhibere ministris? Quod ita demum probare poterit, si Deum timeant qui talia exercere minime formidant, si imposito sibimet improbo silentio a talibus se deinceps custodiant: quia nihil prodest homini reliqua bona agere nisi mens ab iniquitate revocetur, et ab obtrectationibus lingua cohibeatur. Unde ait Propheta: « Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum, diverte a malo, et fac bonum. (Psal. XXXIII, 14). » Nemo enim bonum faciens, alteri verbo aut facto nocere vult, et reliqua. Hic in memorata constituit omnium consensu synodo, ut nullus presbyter missas celebrare praesumat, nisi in sacratis ab episcopo locis qui sui particeps de caetero voluerit esse sacerdotii. Et pietatis affectu hic sanctissimus papa subgesta synodica revocavit apostolica auctoritate multos ab aliis episcopis excommunicatos, et a tyrannis ejectos ad communionem, et restituit eos in ecclesiis quibus fuerant olim instituti sub satisfactione, atque purgatos eos recepit dans exempla futuris eruendi sacerdotes de persequentium manibus. Constituit etiam nulla ratione transmarinum hominem penes nos in clericatus gradu suscipi, nisi quinque episcoporum designatus sit chirographis.